Obrazy na stronie
PDF
ePub

ARTICULUS III.

Quomodo Tertullianus refellat ethnicos objicientes injustam esse Christianorum a se vexatorum querimoniam, quippe qui ad tormenta ac mortem, quum, dissimulata religione sua, devitare poterant, sponte currentes, dici potius debebant dementes et desperati; ac quo jure hanc obtrectationem evertat exemplis Mutii, Empedoclis, Didonis, Reguli, Anaxarchi, laconum puerorum, allicæ mulieris, Cleopatra, et uxoris Asdrubalis.

A tullian. Apologet., cap. 27, pag. 435), seu mentali, uti aiunt, restrictione, diis sacrificare, sicque abire illasi. Sed hi sane fraudulenta humanitatis specie dabant christianis consilium, quo ipsorum credulitate abuterentur. Non aliunde autem, pergit Tertullianus, hoc consilium emanare poterat, quam ex patre mendacii diabolo, qui eosdem christianos aut vi et sævitia, aut saltem astutia et dolo circumvenire moliebatur.

Summum itaque, ut supra ostendimus (Supr. cap. 9, art. 5; tom. I Apparat., pag. 357), hi piaculum esse existimabant ullo unquam modo de sua, sicut ait Tertullianus, religione mentiri. Quamobrem malebant quoslibet, ac quantumvis horrendos cruciatus experiri, iisque trucidari, quam ullo minimo

mentali, fingere se aliquem colere Deum, quem fal

sum esse noverant.

Ethnici nt immanem et horrendam suam in Christianos crudelitatem quoquo modo excusarent, respondebant iis perire volentibus nullam fieri injuriam; imo vero debere eos diligere, per quos, quam volebant optabantque, mortem consequebantur. Sed B mendacio, aut ulla dissimulatione, aut exceptione Tertullianus ostendit inanem prorsus futilemque esse hanc responsionem. A Christianis siquidem postulabant gentiles, ut falsos deos colerent, suumque negarent solum et verum esse Deum. At illud quidem in potestate ipsorum ac voluntate positum constantissime recusabant, malebantque damnari, quam a Deo excidere ( Tertullian. Apologet., cap. 49, pag. 528), id est, eum reluctante conscientia Deum negando, a divina ejus gratia excidere, ac pœnis brevi finiendis, et summo scelere declinatis, merito incidere in æternas.

Ast si non dementis, inquiebant ethnici, certe desperati hominis erat cuilibet suppliciorum generi, ac crudelissimæ neci sese objicere, quæ jactis in ignem duobus aut tribus thuris granis facillime devitari potuit. Jam vero a nobis (Dissertat. in Minut., cap. 12, art. 1, et Dissertat. in Lactant., cap. 10, art. 3) observatum est christianos ab ethnicis appellatos deploratæ et desperatæ factionis homines, propterea quod omnia tormenta, et quodlibet crudelissimum mortis genus despicerent, nec vererentur. Repulsam vero ab aliis ibidem vidimus absurdam hancce criminationem. Quid autem Tertullianus ? Nulla, inquit, desperatio aut perditio est, ubi minime dubia victoria, ubi certum placendi Deo pignus, ubi securum æternæ felicitatis præmium (Tertullian. Apologet., cap. 50, pag. 530).

Sed agedum, qua quæso fronte martyres nostri, mortem pro vera sua religione læto lubentique animo obeuntes, poterant nefandæ desperationis ab ethnicis accusari (Ibid.)? Nonne illi ipsi multos ex suis, qui dirissimis tormentis, neceque horrenda se occidi ultro passi fuerant, non summis tantum Jaudibus, sed æternæ gloriæ titulis, ac statuis exornaverunt (Ibid. )? Nam prætermisso magno gladiatorum numero, qui, sicut infra dicemus, Suam vitam, iisdem ethnicís laudantibus, sponte feris objectam, srpe sæpius amittebant, certe Mutius, inquit

Invicto igitur alacrique animo pati plane volebant, verum eo more, ait Tertullianus, quo et bellum miles (Ibid. ). Ita enim in omnibus ineditis et edi. tis codicibus ante Rigaltium, qui solita licentia ulti-C mum nomen miles penitus abstulit. Sed ipsamet Auctoris nostri oratio illud postulare omnino videtur. Sanctissimos enimvero martyres nostros, ante tyrannorum tribunalia de religione sua certantes, cum aliis componit militibus, qui aperto marte, manuque conscrta, cum reipublicæ hostibus dimicant (Ibid. ). Prælium siquidem, ait ille, et postea Lactantius, martyris est, quo ante judicium tribunalia sub discrimine capitis (Lactant. lib. V divin. Instit., cap. 11, pag. 491; Tertullian. loc. cit.), non armata quidem ferro manu, sed invicta patientia pugnando, victoriam tam certam quam gloriosam reportat. At nullus quidem miles libenter se committit prælio, in quo quia peri. clitatur, naturali timore trepidat. Ubi vero prælium semel inire compulsus est, totis pugnat viribus, D Auctor noster, dexteram suam lubens in ara cretuncque lætatur cum reportata est victoria. Ad hunc igitur modum martyr pugnando adversus tyrannos, ingenito omnibus timore periculum reformidat. De parta tamen victoria tanto gaudio perfunditur, ut prælium quod deelipare amplius non potest, non modo velit, sed amet etiam, omnibusque viribus cum tyrannis dimicet. Non putabat ergo Tertullianus præ ́vertendum inconsiderata temeritate tempus martyrii, sed quoties, Deo ita permittente, offerebatur, toties invicta animi fortitudine subeundum.

At quidam ethnici aliis mitiores, et in Christianos magis propensi, urgebant illos esse dementes, qui facile poterant, manente apud animum proposito ( TerTERTULLIANI I.

mavit, ut hoc factum fama ejus haberet (Idem, lib. ad Martyr. cap. 4). At de hoc ipso Mutii facto alibi disseruimus (Dissertat. in Minut. Octav., cap. 6, art. 3).

Nonne etiam Empedocles, ait ille, totum sese Catanensium Ætnæis ignibus donavit. Male in manuscriptis codicibus, Atheniensium Atheneis. Alio quippe in libro a nobis jam citato, scriptum ab illo legimus : Qui in ignes Ætnæi montis dissiluit (Tertullian. Apol. cap. 49, pag. 528; et lib. ad Martyr., cap. 4). Alibi vero: Empedocles quia se deum delirarat......... ne alijua sepultura conditiore putresceret, assum se maluit, in Ætnam præcipitando (Idem, lib. de Anim. cap. 52). (Trente et une.)

[merged small][ocr errors][merged small]

Narrabo interitun: deus immortalis haberi
Dum cupit Empedocles, ardentem frigidus Ætnam
Insiluit.

(Horat. de Art. poet. v. 463 et seqq.)
Plura si desideres, consule, Laertium, Lucianum,
Gregorium Nazianzenum, et alios (Laert. lib. VIII in
Vit. Empedoc. § 69; Lucian. dialog. Menip. pag. 142
et Icaromeni. pag. 731. et lib. II Histor. pag. 398).

A Nazianz. carmin. Iamb. 18), illius vas et utrem. Ad mulierum exempla inde Tertullianus regreditur, aitque Attica meretrix, carnifice jam fatigato, postremo linguam suam comesam in faciem tyranni sævienlis expuit; ut exspueret et vocem, ne conjuratos confiteri posset (Tertull. Apol. c. 50, p. 530). Eadem ille duobus aliis in libris (ad Nation. c. 18, p. 584; ud Martyr., c. 4, § 17), sed diversis verbis retulit. Ab Ambrosio autem nuncupatur : Pythagorea ex virginibus (Ambros. lib. I de Virginib. c. 4, § 17). Vide si placet quæ in hunc Ambrosii locum subnotavimus, et quæ de illa diximus in superiore hujus Apparatus nostri tomo, ubi monuimus ipsi Leænæ nomen inditum (Tom. I Apparat. p. 1250).

Multo difficilius illud videbitur, quod Auctor noster

Tum deinde Tertullianus: Aliqua, inquit, Carthaginis conditrix rogo secundum matrimonium dedit (Tert. Apologet. c. 50, p. 530). Ita omnes nostri codices et non editi et editi. Itaque nonnulli frustra legendum putant non quidem Aliqua, sed Elisa. Dido enim his verbis tam perspicue designatur, ut neino sit, qui cam illico non agnoscat. Quocirca Hieronymus simili B continuo subjunxit: Zeno Eleates consultus a Dionysio plane modo alicubi scripsit: Stringam breviter reginam Carthaginis, quæ magis ardere voluit, quam Hiarbæ regi nubere (Hieronym. epist. 91, ad Ageruch.; et lib. I adv. Jovin.). At ille tamen, quemadmodum Tertullianus, illud idem alibi enarrando, ipsam nomine suo appellat (Tertullian, lib. I ad Nat. c. 18, p. 584). Sed hæc ne grammaticorum quidem pueris, Virgilium quotidie legentibus, incomperta esse possunt.

Pergit Auctor noster: Regulus ne unus pro mult's hostibus viveret, toto corpore cruces patitur (Idem, Apol. c. 50, p. 550): vel sicuti alio in libro edicere maluit : Crucis novitatem numerosæ et abstrusæ Regulus vester libenter dedicavit (Idem, lib. ad Martyr. c. 4, et lib. de Exhort. castit. c. 31). Sed id Paulo expli- C catius, hisque verbis alibi edisseruit: Regulus, dux Romanorum, captus a Carthaginensibus, cum se unum pro multis captivis Carthaginensibus compensari voluisset, maluit hostibus reddi, et in arcæ genus stipatus undique extrinsecus, clavis confixus, tot cruces sensit (Idem, Apologet. c. 50, p. 530). Crudelissimum itaque hoc supplicii genus vocat novitatem, hactenus non usitatam crucis numerosa, clavis videlicet acutis undique eminentibus, atque abstrusa (Idem, lib. I ad Nat. c. 18, p. 584, et lib. ad Martyr. c. 4), quia, ut Tubero apud A. Gelium testificatur (Gell. lib. V Noct. Atti. c. 4), in atras et profundas tenebras illum, in arca illa inclusum, quotidie claudebant, donec ardentissimis exorti solis radiis urendum exponerent. At de hoc Reguli supplicio alibi egimus (Diss. D) in Minut. Octav. c. 6, art. 3, et Dissert. in Lactant. c. 10, art. 3).

Explanatum quoque a nobis fuit quod Tertullianus de Anaxarcho subjunxit: Cum, in exemplum, plisana pilo contunderetur: Tunde, tunde, aiebat, Anaxarchi follem; Anaxarchum enim non tundis. Follem ibi eo sensu dixit, quo Lucilius, a Nonio citatus, folliculum scripsit pro corpore (Tertullian. Apologet. c. 50, p. 530; tom. I Appurat. p. 1147; Non. de Signific. verbor., c. 2); Arnobius vero: Nihil nobis est promissum ad hanc vitam, nec in carnunculæ hujus folliculo (Arnob. in fin. lib. II advers. gent. ). Græce autem Gregorius Nazianzenus scripsit, rd auroũ bú)axov (Greg.

quidnam philosophia præstaret, cum respondissel con-
templum mortis, flagellis tyranni subjectus, sententiam
suam ad mortem usque signabat (Tertullian. Apologet.
c. 50, p. 550). In manuscriptis nostris codicibus, ante
nomen flagellis legitur impassibilis, in antiquis edi-
tionibus impassibilibus. Sed Rigaltius hoc verbum,
tanquam ab imperito librario perperam additum,
resecavit. Quid vero, si Zeno impassibilis dicatur pro
insuperabilis, ut pote qui nullis cruciatibus vinci un-
quam potuerit? Jure forsitan potiori Rigaltius dixisset
in hoc Auctoris nostri textu corruptum fuisse a libra-
riis Dionysii nomen. Testatum siquidem Laertius fecit
Zenonem Eleatem mortuum esse circa septuagesimam
nonam Olympiadem (Laert. lib. IX in Vita Zenonis,
§ 29). Atqui circa nonagesimam quartam Dionysius
senior tyrannidem exercuisse perhibetur. Ab hoc ita-
que, Zeno nec cruciari, nec occidi potuit. Non prorsus
ergo immerito aut Tertullianus memoria lapsus argui
potest, aut oscitantes librarii haud insolito errore
Dionysium pro Nearcho, aut Demyso, aut Diomedonte
postea scripserunt. Nam varii scriptores, ut alibi
ostendimus (Tom. I Apparat. p. 1246), narrant Ze-
nonem Eleatem ab uno ex illis tortum ac necatum
fuisse. Nec movere quemquam debet, quod Zeno de
affectata tyrannide, non autem, sicut ait Tertullianus,
de philosophiæ bono interrogatus ab illo fuerit. Quid
enim vetat, quominus tyrannus habita de proditionis
consciis quæstione, ab eo petierit quidnam præstaret
docere:que philosophia, ut hac interrogatione illud
proditionis crimen acrius exprobraret ?

Denique superbientium patientia sua gentilium agmen his Tertullianus in Apologetico claudit verbis: Certe Laconum flagella, sub oculis etiam hortantium propinquorum acerbata, tantum honoris conferunt, quantum sanguinis fuderunt (Tertullian. Apolog. c. 50, p. 530). In suo autem ad Nationes libro hæc se quidem tacere velle sic testatur: Ut taceam de Laconica gloria (Lib. I ad Nation. c. 18, p. 584); sed aculeo non minus acuto pungit ethnicos. Verum clarius scripsit ad Martyres hunc plane inhumanum morem usque ad suam perseverasse ætatem: Hodie, inquit, apud Lacedæmonios solemnitas maxima est d'apastiyası, id est, flagellatio non latet in quo sacro ante aram nobiles

quique adolescentes flagellis affliguntur, adstantibus ▲ parentibus ac propinquis, atque uti perseverent adhortantibus. Ornamentum enim et gloria deputabitur majore quidem titulo, si anima potius cesserit plagis, quam corpus (Idem, lib. ad Martyr., c. 4). Sed de his plura jam in primo Apparatus nostri tomo enarravimus (Tom. I Apparat. p. 1246).

Duarum insuper mulierum exempla in libro ad
Nationes protulit (Tertullian. lib. I ad Nation. c. 18,
p. 584). Prima ab illo simpliciter vocatur Regina
Egypti, nimirum Cleopatra, quæ bestiis suis, hoc est,
aspidis ad se clam delata morsu usa est, qua mortem
sibi conscivit. Magis autem perspicue hæc ad Marty-
res scripsit Bestias fœmina lubens appetiit, et utique
aspides serpentes, tauro vel urso horridiores, quas Cleo-
patra immisit sibi, ne in manus inimici perveniret B
(lib. ad Martyr. c. 4). Sed hoc famosa mulieris
facinus sæpius ab historicis Suetonio (Sueton. lib.
Il in Vit. August. § 3), Plutarcho (Plutarch. in Vit.
Antonii, p. 954), et aliis, necnon a poetis decanta-
tum est. Quapropter hæc Horatii, quæ ad Tertulliani
propositum magis conducunt, carmina citasse satis
erit:

Ausa et jacentem visere regiam,
Vultu sereno fortis, et asperas
Tractare serpentes, ut atrum
Corpore combiberet venenum :
Deliberata morte ferocior;
Sævis Liburnis scilicet invidens
Privata deduci superbo

Non humilis mulier triumpho.

peccata omnia remittuntur, ac prælium ex quo victores christiani, palmata veste ornati, et triumphali curru in paradisum vehuntur.

Maxima profecto, sicuti vidimus, et omni laude major fuit invictissima martyrum fortitudo, qua acceptam a Christo religionem suo sanguine, tanquam publico sigillo, obsignarunt. At eo sane libentius illum profuderunt, quo certius noverant fore ut martyrio omnem Dei gratiam, omniumque veniam peccatorum adipiscerentur. Cur enim christianus tam ardenter martyrium optabat? Ut eo, inquit Tertullianus, Dei totum gratiam redimat, ut omnem veniam ab eo compensatione sanguinis sui expediat (Tertullian. Apologet, cap. 50, pag 530). Rationem si expostules, statim respondebit: Omnia enim huic operi delicta donantur. Alio autem in libro docet illud secundum esse baptisma, quo gratia Dei donatur, omniaque peceata, ante sacratissi mum illud aquæ lavacrum commissa, plane penitusque remittuntur. Sed ipsum, si placet, loquentem adhuc audiamus: Est quidem nobis etiam secundum lavacrum, unum et ipsum, sanguinis scilicet, hoc est martyrii, de quo Dominus: Habeo, inquit, baptismo tingui, cum jam tinctus fuisset...... Hos duos baptismos de vulnere perfossi lateris emisit, quatenus qui in sanguinem ejus crederent, aqua lavarentur; qui aqua lavissent, etiam sanguinem potarent. Hic est baptismus qui lavacrum, et non acceptum repræsentat, et perditum reddit (Idem, lib. de Baptism. cap. 16). At illud ab eo assertum vidimus (Supr. c. 11, art. 5), quemadmodum a discipulo ejus Cypriano, qui præterea majorem hujus, quam prioris baptismi gratiam his verbis palam prædicat: Primum baptisma credentibus dedimus, ad aliud quoque singulos præparemus insinuantes et docentes hoc esse baptisma in gratia majus, in potestate sublimius, in honore pretiosius; baptisma in quo angeli baptizant, baptisma in quo Deus et Christus ejus exsultant; baptisma, post quod nemo jam peccat; baptisma, quod fidei nostræ incrementa consummat; baptisma, quod nos de mundo recedentes, statim Deo copulat. In aquæ baptismo accipitur peccatorum remissio, in sanguinis corona virtutum ( Cyprian. de Exhortat, martyr.). Brevius vero alibi: Numquid, inquit, potest vis baptismi esse major aut potior, quam confessio, quam passio, ut quis coram hominibus confiteatur, et sanguine suo baptizetur (Id., ep. 73. ad Jub. )? Eadem D ille alibi repetit (Idem, epist. 55. lib. de Orat. Domin.), quæ confirmat Augustinus (August. lib. XIII de Civit. cap. 7), ubi variis Scripturæ sacræ verbis ostendit tantum valere martyrium, quantum si quis sacro baptismatis fonte ablueretur. Ibi vero adjicit Quid enim pretiosius, quam mors, per quam fil, ut et delicta omnia dimittantur, et merita cumulatius augeantur. Ambrosius autem pressius Tertulliani nostri vestigia secutus est: Non unum, inquit, est baptisma? Unum est, quod hic tradit Ecclesia, per aquam et Spiritum sanctum, de quo dicit Dominus Jesus : ‹ Baptisma habeo baptizari, quod vos nescitis. Utique jam baptizatus in Jordane fuerat, sicut superiora declarant: sed sit hoc baptismum passionis, quo etiam sanguine suo unusquis

(Horal. lib. 1 Carmin. od. 37, v. 25 et seqq.) Altera porro mulier carthaginensis, Asdrubale mari- C to, ait Tertullianus, in extremis patriæ constantior (Tertull. lib. I ad Nation. c. 18, p. 584), sive, ut alibi dixit, jam ardente Carthagine, cum maritum suum supplicem Scipioni videret, cum filiis suis in incendium patriæ devolavit (Idem, lib. ad Martyr., cap. 4). Cum enim rescivisset Asdrubalem, capta Carthagine, vitam a Scipione impetrasse, seque ab eo derelictam, in incensæ urbis ignes se cum filiis injecisse memoratur. Videsis Valerium Maximum (Valer. Max. lib. III, cap. 2 Extern. § 8), aliosque historicos scriptores.

Tot autem cum virorum tum mulierum exemplis recte Tertullianus demonstrat Christianos, sibi ob solam religionem illata ab ethnicis morte lubentissimo animo occumbentes, ab his perperam dementia et desperationis accusari. Nam summis illi laudibus et honorum titulis suos, hactenus memoratos cumulabant. At longe majoribus digni erant christiani martyres, qui non caducæ vanæque hominum gloriæ caplandæ, sed æternæ felicitatis comparanda caussa, horrendis plane cruciatibus se excarnificari mirum plane in modum patiebantur. Persuasissimum siquidem babebant se martyrio sempiternam beatitudinem consecuturos. Sed id a nobis paulo enodatius explicandum est.

ARTICULUS IV.

Quam perspicue Tertullianus doceat martyrium esse secundum baptisma, quo tota Dei gratia redimitur,

jicere, qui Jovis optimi maximi ornatu decoratus, curru aurato per Urbem vectus, in Capitolium ascenderit (Liv. lib. X, § 7)? Ita autem dixit, Jovis ornatu, quia triumphantes, uti observat Servius, habent omnia Jovis insignia, sceptrum palmatum. Unde ait Juvenalis, in tunica Jovis ›(Serv. in eclog. 10, v. 27, p. 55). De vesle autem palmata, et curru ita ille alibi: Sciendum sellam curulem a curru dictam, quod ea tantum utebantur, qui triumphali curru invecti fuissent : sicut etiam palmata dicitur tunica, quam merebantur, qui reportassent de hostibus palmam (Idem, in lib. II. Æneid. v. 334, p. 637). Nonne autem ibi innuit eam sic nuncupatam, quia his dabatur, qui palmam meruerant? Alii tamen sic vocatam opinantur, quod palmis esset intexta. De illa porro hi sunt Martialis versus :

que mundatur (Ambros. Exposit. in psalm. CXVIII, A alias feceritis, pontificalia atque auguralia insignia adserm. 3, § 14). Sed de his plura apud theologos scholasticos legi possunt (In lib. IV. Sentent. dist. 4, et in Summ. S. Thom. part. III, quæst. 66, art. 11). Persuasum igitur Christianis penitus erat nunquam majorem se de dæmonibus, æternæ suæ salutis osoribus, triumphum agere, quam cum ethnici malignis illorum instigationibus subornati, ipsos propter Christi confessionem interficiebant: Nam illos, ait Auctor noster, nunquam magis detriumphamus, quam cum pro fidei obstinatione (Tertullian. Apolog. cap. 27, p. 434), seu constanti, ut paulo ante dicebamus, invictaque defensione, damnamur. Quis autem, et quam gloriosus sit ille Christianorum triumphus, hunc explicat in modum: Prælium est nobis, quod christianæ professionis accusati, provocamur ad gentilium tribunalia; B ut illic sub discrimine capitis pro veritate ejusdem religionis nostræ tuenda, certemus. In hoc autem prælio vincimus, inquit, cum occidimur. Denique ex hoc prælio victores evadimus cum obducimur (Ibid. c. 50, p. 530), id est, ad supplicium ducti consumimur et occidimur. Eo enim sensu Auctor noster hoc verbum obducimur ibi videtur sumpsisse, quod alio significatu, uti videbimus, alibi accepit. Quia vero Christiani nihil magis in votis habebant, quam pro religionis suæx defensione mori et trucidari, vincebant utique, cum necabantur. Nam victoria est, ait adhuc Tertullianus, pro quo certaveris, obtinere (1bid.).

At hoc in certamine victores, et gloria utique et præda, omnium profecto maxima, potiebantur; quandoquidem ea victoria, uti ait Tertullianus, habet et C gloriam placendi Deo, et prædam vivendi in æternum (Ibid.). Eo autem fortasse major gratiorque hæc præda ipsi videbatur, quod sicut supra annotavimus (Sup. c. 11, art. 5), existimabat illud felicitatis æternæ præmium, aliis justis dilatum, sanctis martyribus statim post mortem excessumque suum conferri.

Quin etiam tam insignem triumphum de mundo et diabolo agentibus non deerat triumphantium habitus, vestis palmata, et currus. Sed quænam, putas, hæc erant triumphantium martyrum insignia? Nihil certe minus, quam romanorum ducum et imperatorum. Nam cum ad dimidii axis, de quo paulo antea, stipitem vivi exurimur, hic est, ait Tertullianus, habitus victoriæ nostra, hæc palmata vestis; tali curru triumphamus (Tertullian. Apologet. c. 50, p. 530).

Primum autem ibi memoratur habitus victoriæ, quo nomine generatim significantur omnia victoriæ, sive triumphantium, ornamenta, nimirum corona aurea, sella curulis, scipio eburneus, toga picta, lunica palmata, et alia, quorum frequens apud varios scriptores mentio facta est. Brevitatis vero caussa prætermissis pluribus his ornamentis, duo tantum ab illo indicantur, palmata vestis, et triumphalis currus. At Livius de iis aliisque Decium loquentem sic inducit : Cui deorum hominumve indignum videri potest eos viros quos vos sellis curulibus, toga prætexta, tunica palmata, et toga picta, et corona triumphali honoraveritis, quorum domos, spoliis hostium affixis, insignes inter

I, comes, et magnos illæsa merere triumphos,
Palmatæque ducem, sed cito redde toga.
(Martial. lib. VII, epigramm. 1.)

Si quis plura velit, hic adeat Octavium Ferrarium
(Ferrar. lib. Il de Re vestiar. c. 8), Aldum Manutium
(Manut. de toga Roman.), Lazarum Bayfium (Bayf.
de Re vestiar. c. 10), Albertum Rubenium (Ruben, l. I
de Re vestiar. c. 21), qui de curru triumphali data
opera disputant. At præterea de his aliisque trium-
phantium insignibus et ornamentis poteris, si lubet et
vacat, adire Onuphrii Panvini de Triumpho librum,
et Maderi in eum annotationes.

Cæterum longe major erat eximia plane martyrum nostrorum triumphi gloria. Mediis enimvero accensorum sarmentorum flammis, tanquam purpurea palmataque veste, undique combusti, atque ad stipitem palumque alligati, inde sicut triumphali veste et curru, non in Capitolium, sed in paradisum, ut supra vidimus (c. 11, art. 5), de mundo, de tyrannis, et de diabolo triumphantes, ducebantur.

CAPUT XVII.

Quibus argumentis Tertullianus demonstret Christianos iniquissime et contra omnium legum præscripta ab ethnicis vexatos, et trucidatos fuisse.

ARTICULUS PRIMUS.

Quanta perversitate ethnici Christianos, sibi prorsus incognitos, nec qui qualesve essent, investigare volentes, oderant atque insectabantur.

Quæ de christianæ Religionis veritate et sanctitate, de divinis illius documentis et legibus, de optimis sectatorum ejus moribus, de invictissima martyrum fortitudine a nobis bactenus dicta sunt, hæc satis superque demonstrant hanc ipsam solam religionem veram esse, cæteras vero omnes falsas penitusque rejiciendas. Nulla igitur major excogitari potest iniquitas, quam gentilium, qui Christianos propter hujus religionis suæ defensionem summa horrendaque, uti vidimus, crudelitate vexabant, excarnificabant et occidebant. Verum Tertullianus noster, ut eorumdem Christianorum caussam accuratius defendat, ad duo adbuc demonstranda aggressus est; ac primo

quidem Christianos ab ethnicis, contra jus omne na- A metsi quales essent non solum nesciebant, sed infleturale, divinum et humanum, condemnari: secundo falsa esse crimina omnia quorum accusabantur, atque illorum reos revera esse gentiles.

Videamus itaque primo qua ille ratione probaverit primæ propositionis veritatem, et ad secundam deinde veniemus. At hanc, inquit, primam caussam apud vos, romanii imperii antistites, collocamus iniquitatis odii erga nomen Christianorum, quam iniquitatem idem titulus onerat et revincit qui videtur excusare, ignorantia scilicet (Tertullian. Apologet. c. 1 ; et lib. I ad Nation. c. 1. p. 559). In quibusdam autem editionibus legitur odium pro odii, sed perperam. Nam iniquitatis odii, ibi idem significat ac iniqui odii. Primam ergo Tertullianus arguit ethnicorum iniquitatem, qua prius oderant Christianos, quam scirent qui qualesve fue- B rint. Quæ enimvero major perversitas est, quam eum odisse, quem, utrum odio vel amore dignus sit, plane nescias?

xibili obstinatione, nec scire, nec inquirere unquanı volebant. Nulla autem hujus intolerabilis pervicacia, et voluntariæ cæcitatis alia erat caussa, nisi quia verebantur, ne quod Christianorum esset vivendi genus agnoscendo, fateri cogerentur illos, post susceptam Christi religionem, factos esse meliores.

Verum audacter illi negabant Christianorum, qui a deorum cultu defecerant, veram fuisse probitatem : Non enim, inquiebant, ideo bonum est aliquid, quia mullos convertit (Tertullian. Apologet. c. 1. p. 266), id est, ab aliqua professione ad aliam traduxit. Et certe quanti a bono, aiebant, ad malum performantur (antiquæ editiones præformantur, melius in aliis et nostris codicibus performantur, sive potius reformantur, si alicujus codicis accederet auctoritas). Addebant gentiles: Quanti transfugæ in perversum? Ili autem transfugæ vocantur, qui ad hostes transfugiunt, vel qui induciarum tempore ad eos commigrant, cum quibus nulla amicitia est. Atqui ii sæpius, inquiebant adhuc ethnici, in perversum conversi, pejores utique fiunt. Denique acrius urgentes clamabant: Non utique eo bonum præjudicari, quia plerosque convertat, et sibi rapiat. Novi demutationem mentis in malas partes. Quot desertores bonæ vitæ ! quot transfugæ in perversum ! (Ibid. et lib. I ud Nation. c. 1. p. 559.)

Verum ethnicos hoc cæco in christianos exarsisse odio hinc plane ostendit Auctor noster, quia omnes, qui eos retro, sive antea oderant, quia ignorabant quale sit quod oderant, simul desinunt ignorare, cessant et odisse (Ibid. loc. cit.). In Rigaltii editione hæc verba quale sit (vel sicut in nonnullis editis, esset) quod oderunt, prorsus rejecta sunt. Quo autem jure, an propria auctoritate Rigaltii, an typographorum errore, nescimus quidem; sed probe scimus hæc in subsequentibus et ultimis editionibus reperiri. Ea'autem genuina esse Tertulliani verba communis codicum omnium consensio, et Auctoris ipsius ingenium satis C du comites sunt timor, pudor, tergiversatio, pœni

aperte convincunt. Hæc autem est illius argumentatio: Ubi ethnici agnoverunt qui et quales sint Christiani, quæ eorum pietas ac probitas, tum protinus cos odisse desinunt. Ergo illos oderant, quia qui essent antea ignorabant.

Quamvis autem nemo, nisi naturali lumine omni. no privatus, id abnuere queat, urget tamen Tertullianus, et ethnicos adhuc revincit Anacharsis auctoritate, qui diserte pronuntiavit non minus reos esse, imprudentes de prudentibus judicantes, quam immusicos de musicis (Tertull. Apologet. c. 1, p. 265). Quæ quidem hujus philosophi sententia a Laertio sic exhibetur : Θαυμάζειν δὲ ἔφη πῶς παρὰ τοῖς ἔλλησιν ἀγωνί ζονται μὲν οἱ τεχνίται, κρίνουσι δὲ οἱ μὴ τεχνῖται. Mirari se dixit quomodo apud Græcos artifices certarent, judi- D carentque qui artifices non essent (Laert. lib. I in Vit. Anacharsis, § 103). Paulo vero aliter Plutarchus eam sic retulit: ἔφη δε κἀκεῖνο θαυμάζειν ὁ Ανάχαρσις ἐκκλησίᾳ παραγενόμενος, ὅτι λέγουσι μὲν οἱ σοφοὶ παρ ̓ ἔλλησι, κρίνουσι δὲ οἱ ἀμαθεῖς. Id autem dixit Anacharsis se mirari, cum concioni interfuisse!, quod dicerent apud Græcos sapientes, stulti vero judicarent (Plutarch. in Vita Solon. p. 81). Vides sane eamdem his omnibus verbis exprimi sententiam, quæ quibusdam tantum diversis enuntiatur. Nefas enim esse asseritur aliquod de rebus ignoratis ferri judicium.

At multo nequiores erant ethnici, qui Christianos oderant, et nefandis condemnabant criminibus, ta

Sed his respondet Tertullianus id quidem a nemine negari, sed omnes ultro etiam fateri plurimos a malo sese convertisse in bonum. At id, inquit, ex mali bonique natura facile dignoscitur. Mali quippe indivi

tentia, deploratio. Quapropter malefici, ait rursus Auctor noster, gestiunt latere, devitant apparere (Id. Apologet. c. 1 p. 267). Rigaltius vero hæc duo posteriora verba auctoritate propria abstulit, nec sane advertit hæc ipsa in libro ad Nationes esse repetita (Id. lib. I ad Nation.c. 1, p. 559), sicuti illa, quæ in Apologetico continenter addidit: Trepidant deprehensi, negant accusati, ne torti quidem facile aut semper confitentur; certe damnati mærent, dinumerant in semelipsos, mentis malæ impetus, vel fato, vel astris imputant. At in libro ad Nationes hæc posteriora verba sic immutata sunt: Exprobrant enim quod erant, in semetipsos ma'æ mentis ab innocentia transitum vel fato imputant (Ibid. loc. cit.). Sed ibi forsitan librarii calamo illa duo verba, vel astris, exciderunt. Solus autem Georgius Ambianensis, solaque conjectura ductus, in textu Tertulliani audacius posuit deonerant, pro dinumerant. Nam sensus illius est : Malefici in semetipsos malæ mentis impetus agnoscunt, dinumerant, sibique exprobrant; eorum tamen culpam non sibi, sed astris, vel fato, imputant et adscribunt. Vidimus autem (Dissert. in Minut. Octav. C. . 6, art. 4) quam communis fuerit illa gentilium falsa opinio, qua fato omnia fieri arbitrabantur. Verum nulla prorsus ex his, quæ memorata sunt, mali indicia deprehenduntur in christiano, quem, ut supra animadvertimus (Cap. super. art. 2), religionis suæ nec pudet, nec pœnitet, sed accusatus, et interrogatus, se christianum

« PoprzedniaDalej »