Obrazy na stronie
PDF
ePub

divinam et spiritalem qua pasti fuerant, doctrinam. A componere. Ad nostrum enim propositum nolasse At de hoc modesto, religioso, pudico Christianorum ab ecclesia discessu actum a nobis alibi fuit (tom. I Apparat., pag. 713).

ARTICULUS V.

Quomodo ex Therapeutarum conventibus ea confirmari
possint, quæ de Christianorum synaxibus dicta sunt.
Plura Philo judæus, ac post illum Eusebius, de
Therapeutarum conventibus memoriæ mandarunt iis
similia, quæ in Christianorum synáxibus acta hacte-
nus vidimus. Quamobrem cum hæc mutuam sibi lu-
cem dare possint, nemini ingratum, ac pluribus forsan
non prorsus inutile fore putamus, si brevi enarratione
ante omnium oculos ca ponamus, quæ ab illis The-
rapeutis agebantur. Nam hi sive mosaicam legem, uti B
Philo opinatur, sive christianam, sicuti Eusebio visum
est, sive ut recentioribus quibusdam placuit, utram-
que simul observarent, ex horum certe ritibus illa
plane firmari possunt, quæ de Christianis Tertullia-
nus retulit.

Narrat autem Philo judæus his Therapeutis, quos Eusebius Marci evangelista discipulos esse existimat, septimum cujusque hebdomadis diem fuisse festum ac sacratum, sed eum in primis, qui post septem hebdomadas recurrit (Phil. de Vit. contempla., pag. 893, et 899 et seqq.; Euseb. lib. Il Eccles. Histor. cap. 16 et seq., pag. 53 et seqq.). Omnes vero illi tam viri, quam mulieres eo die in unum locum, signo dato, conveniebant, inibantque convivium, ac sublatis. in cœlum oculis et manibus, precabantur ut Deo placeret. Absolutis precibus, discumbebant pro cujusque dignitate, ita tamen ut viri dextrum, fœminæ vero, exque omnes pleræque sponte sua virgines, sinistrum latus tenerent. Nihil autem in hoc convivio apponebatur nisi panis pro cibo, sal pro obsonio, et delicatioribus pro condimento hyssopus, sed omnibus pro potu aqua sola, aut frigida, aut senioribus calida; utpote qui vinum haberent pro veneno. Summum vero, per totum convivii tempus, omnium silentium erat, dum ab uno tantum aliqua proponebatur ex sacris Scripturis quæstio, vel proposita solvebatur.

C

Posthæc cœtui præpositus hymnum a se compositum, aut sumptum ex sacris vatibus præcinebat, quein unusquisque suo ac decenti ordine imitabatur, cæteris tunc silentibus, qui in extrema tantum hymni clau- D sula vocem sine sexus discrimine extollebant. Sublata debinc mensa, omnes consurgebant, ac, præcunte cantore, hymnos in Dei honorem, nunc uno ore, nunc alternis psallentes, gradum modo recta, modo retrorsum, aut ad dexteram, aut sinistram movebant, ac unum tandem simul omnes agebant chorum. Denique cum ita pernoctassent, vultum corpusque totum ad orientem convertentes, ac felicem faustumque diem ibi comprecati, ad sua unusquisque revertebantur.

Nostri vero non est instituti nunc definire utrum hi Therapeute judai au christiani simul atque judæi fuerint, et ortam ea de re inter eruditos non minimam, et quæ nondum dirempta nobis videtur, litem

sufficit Eusebium fateri ea quæ a Philone descripta vidimus, a Christianis fuisse observata, nzì pádesza τὰς τῆς μεγάλης ἑορτῆς παννυχίδας, καὶ τὰς ἐν ταύταις ἀσκήσεις, τούς τε λέγεσθαι ειωθότας πρὸς ἡμῶν ὕμνους. Atque in primis pervigilia magnæ solemnitatis, piasque in iisdem exercitationes, et hymnos qui a nobis recitari solent (Euseb. lib. Il Eccles. Histor., cap. 17, p. 57).

Nec est sane, quod quis objiciat hunc errasse, qui hos Therapeutas reapse judæos, judaicamque legem profitentes, pro christianis habuit. Tametsi enimvero aliquid ibi humani passus sit; nemo tamen negare potest sacros Christianorum ritus, qui ejus atque etiam superiori ætate in Ecclesiis observabantur, ipsi non fuisse incognitos. Atqui aperte asseverat plures fuisse sacras Christianorum atque Therapeutarum in suis cœtibus similes exercitationes, ritus, et vigilias.

Cæterum ex his, quæ de eorumdem Christianorum cœna ac synaxibus hactenus disputata sunt, manifestissima omnibus esse debet impudentissima ethnicorum calumnia, qua illas et prodigas, et sceleribus horrendis infames esse mentiebantur. Tantum quippe tamque impudens mendacium simplici veraque harum synaxeon a Tertulliano adornata, et ab aliis plane confirmata descriptione funditus evertitur.

Ad hæc vero, in has synaxes, cum boni, inquit Auctor noster, coeunt, cum pii, cum casti congregantur, non est factio dicenda, sed curia (Tertullian. Apologet. cap. 39, pag. 477). Non factio quidem illicita et seditiosa, nec qualis ethnicorum, ut infra dicemus, esse solebat: sed curia erat, ubi, quemadmodum Varro et Festus aiunt, cura sacrorum publica gerebatur (Varr. lib. V de Ling. latin., § 6; Festus ad v. Curia), eaque, ut Ciceronis verbis utamur, vindex temeritatis, et moderatrix officii (Cic. oral. pro Flacco, pag. 367, lin. 28). Ibi autem si quis aliquid antea peccaverat, pro merito castigabatur, ac præsides pia uniuscujusque officia sedulo docebant, et prudenter moderabantur. Quid ergo magis absurdum et falsum, quam sacras illas congregationes illicite factionis accusare, ubi Christiani, ut recte asserit Tertullianus, neminem lædebant, neminem contristabant, nisi ad salutarem, sicut ait Apostolus, pœnitentiam, si qui forte fragilitate humana, aut perverso animo in grave aliquod scelus lapsi fuissent (Tertullian. loc. cit.)? Sed hi profecto paucissimi inveniebantur. Nam cæteri omnes hoc sumus, ait adhuc Tertullianus, in tam sanctis synaxibus congregati, quod et dispersi : hoc universi, quod singuli (Ibid.), nimirum probi, boni, pii, casti, ut a nobis hactenus abundantius demonstratum est, et sequenti articulo confirmabitur.

ARTICULUS VI.

Diluitur ethnicorum argumentatio contra pios castosque Christianorum mores, inde petita, quod aliqui christiani a tradita morum disciplina, doctrina, et ipsamet christiana religione defecerant.

Contra hæc, quæ de sanctissimis Christianorum synaxibus et moribus disputata sunt, nec ulli incomperta esse poterant, audacter insurgebant ethnici,

nobisque opponebant, de nostris, sic quidem loquitur A alibi vero, hæreses subornantur (Idem, Apologet., cap. Tertullianus, excedere quosdam a regula discipline (Tertullian. Apologet. cap. 46, pag. 515). Triplici autem modo ab ea christiani excedere poterant: et primo quidem quibusdam sceleribus, moribusque corruptis; sccundo, erroribus et hæresi; tertio, turpi defectione ab ipsa tota religione christiana, et ad impium deorum cultum regressu.

Quod ad primum autem spectat, quia gentilium iniquissima obtrectactio ex iis, quæ hactenus retulimus, satis superque confutata fuerat, non plura utique Tertullianus, nec magis speciatim in Apologetico dicenda esse censuit. Verum in suo ad Nationes libro criminationem illam excutit ac refellit: At vobis, inquit, dicimur pessimi et probrosissimi avaritia, luxuria, improbitate (Idem, lib. I ad Nation., cap. 5, pag. 565). B Ita sane illi solebant Christianos calumniari. Quid vero respondet Tertullianus? Non negabimus, ait, quosdam. Fatetur itaque nec plane dissimulat quos dam fuisse christianos, qui criminibus nonnullis inquinati erant. Sed quid inde contra cæteros, et multo magis contra christianam religionem? Nihil prorsus, inquit: imo hoc ipsum pro ejus et veritate et sanctitate stabilienda plurimum facit. Nam sufficit et hoc, ait ille, ad testimonium nominis nostri ac perfecta religionis, si non omnes, si non plures (1bid.). Cujus sane hanc pulchram ac veram reddit rationem: Necesse est, inquit, in corpore, et quantum velis integro aut puro, ut nævus aliqui (pro aliquis) effruticet, aut verrucula exsurgat, aut lentingo sordescat (Ibid.). Scripsit quidem effruticet, sicut in libro de Anima hominem ex duobus formari, ut duo pariter hominem ex utraque substantia exfruticent (Idem, lib. de Anim., cap. 27), sive oriantur et crescant. At parva hac macula evidentius ostendit totum corpus pulchrum esse, sanum et perfectum. Sic ergo quidam, sed paucissimi, Christiani, tanquam nævi quidam in toto illorum corpore ac cœtu clarius demonstrabant summam christianæ religionis perfectionem.

Deinde vero Christiani illi, a recta regula aberrantes, pro delictorum gravitate in publicis synaxibus solebant, ut antea vidimus (art. super.), admoneri, corripi, castigari, et aliquando tanquam membra putrida excommunicationis gladio amputari ac projici? Quamobrem alibi Auctor noster ad Scapulam scripsit: Depositum non abnegamus, matrimonium nullius adulteramus, pupillos pie tractamus, indigentibus refrigeramus, nulli malum pro malo reddimus. Viderint qui sectam mentiuntur, quos et ipsi recusamus (Tertul., lib. ad Scapul., cap. 4), illos nimirum, qui sua propter scelera ex sacris ejecti erant cœtibus Christianorum, quorum nomen mentiebantur.

Alii vero christianam religionem se profiteri venditabant, nimirum hæretici, qui de una, ut ait ille, via doctrinæ et veritatis obliquos multos et inexplicabiles tramites sciderunt, ac semetipsos alios 'ue in errorum et hæresum abyssum egerunt præcipites. Sed hi, inquit, orti sunt de philosophorum semine, de quoTum, sicut alibi dixit, ingeniis omnis hæresis animatur,

c

C

47, pag. 519; idem, lib. I advers. Marcion., cap. 13, el lib. de Præscript., cap. 7; idem, lib. adv. Hermog., cap. 8). Quapropter ab illo non semel, et postca ab Hieronymo philosophi appellantur patriarchæ hæreticorum (Hieronym., epist. 43 ad Ctesiph.). Quemadmodum autem philosophi sacram veteris Testamenti, ut superius animadvertimus, Scripturam interverterunt, ita hæretici nostram hanc novitiolam paraturam, hoc est, novi Testamenti libros, suis opinionibus ad philosophica ssententias adulteraverunt (Tertull. Apologet. cap. 47, pag. 519), id est, conati sunt traditam in sacris Legis novæ libris doctrinam ad philosophicas sententias accommodare: sed falsa cum veris præpostere miscentes, ab ipsa veritate desciverunt, veraque adulteraverunt documenta.

Verum expedite planeque, pergit ille, præscribimus adulteris nostris, sive exceptionem hisce hæreticis, sacræ Scripture corruptoribus, opponimus, illosque vel eo solo argumento refellimus, quod una sit veritatis regula, quæ veniat a Christo per comites ipsius, quibus aliquanto posteriores diversi esse commentatores probabuntur (Ibid., p. 519). Apertissime ergo definit unicam esse veræ religionis regulam, quæ nobis tradita est a Christo, et transmissa per ejus comites Apostolos, ac primos discipulos, a quibus illam et scripto et verbo accepimus. Quidquid itaque hæretici ab hac traditionis norma diversum commenti sunt, nec a Christo, nec a primis ejus discipulis profluxit, illud plane falsum est. Nam his posteriores probabuntur.

Sed a quo, amabo te, probabuntur? Num ab ipsomet Tertulliano? Si res ita sit, his verbis suum de Præscriptionibus hæreticorum pollicitus est librum, ubi illud reipsa probavit. Sed satis inter eruditos non constat utrum hic liber ante vel post Apologeticum editus fuerit. Nonne ergo potuit dicere probabuntur, quia cuilibet illud probatu facillimum erat?

Cæterum palam ille affirmat hæreticos etiam ante publicum falsarum opinionum suarum examen eo ipso erroris convinci, quod novæ sint, nec traditæ `a Christo, aut illius discipulis, sed ab iisdem hæreticis falso excogitata. Quapropter alibi se hæc fusius explicaturum promittit in libro de Præscriptionibus hæreticorum, uti clarius hisce verbis explicat: Alius libellus hunc gradum sustinebit adversus hæreticos etiam D sine retractatu doctrinarum revincendos, quod hoc sint de præscriptionibus novitatis (Idem, lib. I advers. Marcion., cap. 1).

Gentiles igitur nihil prorsus ex hæreticorum corruptione adversus christianæ religionis veritatem et præstantiam concludere poterant. Nam hi de Eccle sia catholica penitus excisi, non amplius nisi nomine tenus, imo ne nomine quidem, christiani erant. Audias velim loquentem ipsummet Tertullianum: Si hæretici sunt, christiani esse non possunt, non a Christo habendo, quod de sua electione sectati hæreticorum nomina admittunt (Idem, lib. de Præscript. hærel., cap. 37). Eam sane ob caussam christiani im

peratores voluerunt illos nomine auctoris sui nun- A delioribus, et a nemine hactenus excogitatis vexatiocupari, cujus scelus sunt in deserendo Deo imitati (Cod. Theodos., tit. de Hæret., leg. 65, p. 190, t.VI), vel sicut apud Socratem aiebat Constantinus Magnus, ut quorum secuti sunt mores, eorum etiam vocabulo uppellentur (Socrat., lib. I, cap. 9, p. 32). Rationem si quæras, hanc a Cypriano accipe: Sicut diabolus Christus non est, quamvis fallat in nomine illius: ita nec christianus videri potest, qui non permanet in Evangelii et ejus fidei veritate ( Cyprian., lib. de Unit. Eccles.). Vides sane quanti roboris sit hoc adversus quoslibet hæreticos argumentum, quod ex præscriptionibus sive antiqua discipulorum Christi traditione petitum est. Tertullianus enim aperte demonstrat nihil penitus gentiles adversus religionis christiane perfectionem conficere posse ex pessimis B illorum erroribus hæreticorum; quippe qui veram Christi doctrinam ita corruperant, ut nec ipso christianorum nomine digni haberentur.

Tertium tandem erat christianorum genus, qui fidei suæ desertores et apostatæ, ad impios deorum cultus, tanquam canes ad vomitum, reversi fuerant. Sed frustra ethnici ex horum apostatarum crimine aliquid adversus christianam religionem inferri posse arbitrabantur. Nam qui datam Christo fidem violaverant, non erant amplius christiani, nec poterant hoc appellari nomine. Quamobrem Tertullianus ethnicos his verbis compellat: Ejusmodi homines neque congregant, neque participant nobiscum, facti post delicta denuo vestri, quando ne illis quidem misceamur, quos vestra vis, atque sævitia ad negandum subegit (Tertull., C lib. I ad Nat., cap. 5). Quam autem hoc verum sit ex iis unusquisque facile intelliget, quae Cyprianus aliique antiqui scriptores nostri memoria haud semel prodiderunt de lapsis, qui tyrannorum minis et cruciatibus christianam fidem ejuraverant. Sed de illis opportunior disputandi locus nobis dabitur. Recte ergo Tertullianus ethnicos rursus alloquendo, sic concludit: Sine caussa illos vocatis christianos, quos ipsi negant christiani, qui se, id est Christi fidem negare non norunt (Ibid.). Veri siquidem christiani, quibuslibet dirissimis tormentis vexati, christianæ religionis veritatem ad crudelissimam usque internecionem constantissime asserentes, martyrii coronam consequebantur. Sed quid de his sanctissimis martyribus Auctor noster tradiderit, jam explanandum est. CAPUT XVI.

De christianis martyribus.

ARTICULUS PRIMUS.

Quibus ac quam variis horrendisque cruciatibus Christiani ab ethnicis torquerentur, el trucidarentur: ac cur Sarmenticii, et Semaxii vocati sint.

Nulla procul dubio Christianorum virtus magis refulsit, quam invictissima in tolerandis pro religionis suæ defensione suppliciis patientia, constantia atque fortitudo. Quanto enim majori ethnicis ob spretas labefactatasque eorum religiones odio erant, tanto cru

nibus ac tormentis excarnificabantur et necabantur. Plura autem illorum supplicia Tertullianus recenset, quæ sine aliqua observatione a nobis prætermitti non debent. Primum itaque : Quotidie, inquit, obsidemur, quotidie prodimur, in ipsis plurimum cœtibus et congregationibus nostris opprimimur (Tertullian. Apologet., cap. 7, p. 307). Non pauci ergo, sed plurimi, non raro, sed sæpissime, in suis cœtibus et alibi opprimebantur. Nec mirum sane. Nam ethnici, omni prorsus humanitate deposita, partim propriis animis, partim legibus obsequentes, in eos sæviebant. Quin etiam, quoties, ait adhuc Tertullianus, præteritis vobis, nimirum præsidibus, suo jure nos inimicum vulgus invadit lapidibus et incendiis (Ibid., cap. 57, p. 461)! nulla videlicet exspectata judicum sententia, sed cæco impetu plebeii gentiles lapidum ictibus obruebant Christianos, aut viyos exurebant.

Ad singula autem eorum supplicia ut veniamus,
modo in insulas, inquit Auctor noster, relegamur
(Ibid., cap. 12, p. 541); sed aliis sane omnibus minor
erat hæc exsilii pœna: modo in metalla damnamur
(Ibid., cap. 12, p. 341), ad ea nimirum maximo cum
labore effodienda. Plurimi vero contrudebantur in
horrendos carceres, inedia et fame consumendi, nisi
alii, ut supra diximus, Christiani eis opitulati fuis-
sent. Sed hæc Tertullianus in suo brevi quidem,
sed excellenti ad Martyres libro fusius prosequi-
tur (Idem, lib. ad Martyr.). Præterea ungulis, ait,
deraditis latera christianorum (Idem, Apologet., cap.
12, p. 339). Ungulæ autem ferrea erant instrumen-
ta, tanquam ferarum ungues fabricata, quibus ethnici
latera Christianorum sulcabant et dilaniabant. Quam-
obrem ille postea dixit: Nos ad Deum in equuleo
haud dobie, aut alia simili machina, expansos un→
gulæ fodiant (Ibid., cap. 30, p. 441). Prudentius enim
canebat :

Incensus his Asclepiades jusserat
Eviscerandum corpus, equuleo eminus
Pendere, et uncis ungulisque crescere.

(Prudent. de sancto Romun. v. 107 et seqq.)

Prosequitur Tertullianus Ad bestias impellimur, sive iis, quae nos devorent, in theatro objicimur: in nos bestia, sicut postea descripsit, insiliunt (Tertul. Apologet., cap. 12, pag. 341; ibid., cap. 30, p. 445 ). D Quam frequens autem fuerit illud Christianorum supplicium inde colligas, quod in omni publica clade statim gentiles, sicut adhuc ille testificabatur, clamabant, Christianos ad leonem (Ibid., cap. 40, p. 479). Alio autem in libro, ubi ethnicorum conventus exagitat et condemnat: Illic, inquit, in nos quotidiani leones expostulantur (Idem, lib. de Spectac., cap. 27). Rursus alibi asseverat Christi hostes sub pedibus ejus jam esse constitutos, omni adhuc popularium cœlu clamante Christianos ad leonem (Idem, lib. de Resurrect. carn., cap. 22). Quid plura ? Castitatis osoribus denuntiat timendum non esse ne non sint qui acclament, Christianos ad leonem (Idem, Exhort. ad cast., cap. 12). Atque ita conclamatum est adver

fixum (Fest. ad v. Stipes). Nomen verò axis, quemadmodum idem Festus monet, varios habet significatus (Idem, ad v. Axis). Aliquando enim sumitur pro septentrionali cœli parte, aliquando pro tereti stipite circa quem vertitur rota; unde nonnunquam a poetis pro toto curru accipitur; denique pro sectili tabula. At secundo sensu axis nomen a Tertulliano accipi videtur, et ab illo significari martyres aliquando ad axem integrum, crebrius vero ad stipitem, sive fustem terræ defixum, sed axis dimidio minorem, revinctos cremari. Ethnici itaque Christianis omnibus ridiculo semaxiorum nomine insultabant.

sus Polycarpum, ut ex Eusebio discimus (Euseb., lib. A nomine appellari fustem, ut ait Festus, terræ deIV Hist. Eccles., c. 15, p. 32). Cyprianus quoque de se ipso scripsit: Orto statim turbationis impetu primo, cum me clamore violento populus flagitasset (Cyprian. epist. 20). Quid autem flagitaverit, nos Pontius his in illius Vita docet verbis: Maxime cum et suffragiis sæpe repetitis ad leonem postularetur (Pont. in Vita Cyprian., p. 4). Expendas itaque velim an huc etiam collineaverit Tertullianus noster, ubi de romana plebe dixit; Nec ulli magis depostulatores Christianorum, quam vulgus. Plebeii siquidem homines cæteris longe frequentius postulabant clamabantque Christianos ad leonem. Si tamen existimes, ibi de quolibet mortis genere ab iis postulato sermonem fieri, idque probes, haud multum resistemus. Sed interim ad alia Christianorum tormenta transeamus. Alii crucibus, ait B crudelitas et rabies. Nam ipsis Bacchanalium furiis, Auctor noster (Tertullian. Apologet., cap. 12, p. 339), et stipitibus imponebantur, aut sicuti postea dixit, cruces eos suspendunt. Alii cervices ponunt, aut ut alibi loqui maluit, gladii guttura corum detruncant (Ibid., cap. 30, p. 415). Alii insuper ignibus uruntur, vel eos ignes lambunt, sicut postea ab illo dictum legimus (Ibid., loc. cit.).

At hæc varia suppliciorum genera in suo de Pudicitia libro sic explicat: Martyr puta nunc sub gladio, jam capite librato; puta in patibulo, jam corpore expanso; pula in stipite, jam leone concesso; puta in axe jam incendio adstructo (Idem, lib. de Pudicit., cap. 22). Neque tamen illis tantum cruciatibus christianos torqueri ipse denuntiat. Nam alio adhuc in libro memorat non modo gladium gravem et crucem ex- C celsam, et rabiem bestiarum, et summam ignium pœnam, verum etiam omne carnificis ingenium in tormentis immanioribus, quæ feris crudelius hominis ingenium excogitare poterat (Idem, lib. ad Martyr.). Atque ita ille paucis illis posterioribus verbis haud obscure significavit nullum esse tormentorum genus, quo christiani tum discruciati non fuerint.

Quia vero aliis gravior, vel sicut mox ab eo scriplum vidimus, maxima erat ignium pœna, hinc gentiles eam a christianis sæpius repetebant. Quamobrem illos, uti ibi in codicibus nostris legimus, nunc, id est suo tempore, sarmenticios et semaxios, non sine sarcasino et irrisione vocabant (Idem, Apologet., cap. 50, p. 53). In antiquis vero editionibus semissios, quidam autem legi volunt semassios, et postea assis pro axis, quasi Tertullianus dicere voluerit Christianos revinctos fuisse ad stipitem sive palum dimidii assis. Sed quo sensu? Num eodem quo asseris significatu? Sed id parum probabile. Potior procul dubio et genuina nostrorum et aliorum, uno tantum excepto eoque forsitan corrupto, omnium codicum videtur lectio. Nam ipsemet Tertullianus, mentis suæ optimus interpres, continenter adjecit, quia ad stipitem dimidii axis revincli, sarmentorum ambitu exurimur (Ibid.). Dixit itaque Christianos ad stipitem seu palum alligatos, ac sarmentis undequaque circumpositis igneque accensis, vivos comburi. Recte quidem, inquies; sed cur is dimidii axis stipes dicitur? At observa, quæso, stipitis

D

Verum hisce tantis tamque horrendis suppliciis satiata non erat immanis, ac plane horribilis gentilium

nec mortuis, ait Tertullianus, parcunt Christianis, quin illos de requie sepulturæ, de asylo quodam mortis jam alios, jam nec totos avellant, dissecent, distrahant ( Tertullian. Apologet. cap. 37). Alia autem in dissertatione (Dissertal, in Lactant., cap. 10, art. 2) patefecimus quanta ethnici feritate in mortuorum et sepultorum martyrum corpora bacchati fuerint.

ARTICULUS II.

Quomodo sanguis martyrum semen' fuerit christianorum, isque majorem, quam Cicero, Seneca, Diogenes, Pyrrho, Callinicus, aliique philosophi et oratores ethnici, ad persuadendum vim habuerit.

Tantum abest, ut ea, que memoravimus, ac vix quidem sine horrore audiri possunt, martyrum supplicia alios christianos a religionis suæ professione deterruerint; quin inde fortiores facti, plures ethnicos ad eam amplexandam traxerint, atque ita auclus semper fuerit illorum numerus. Nam ipsimet ethnici agnitis martyrum tot tantisque cruciatibus, miraque prorsus constantia, tum profecto alliciebantur ut tantæ fortitudinis caussam curiosius inquirerent, eaque comperta et deprehensa, fierent christiani. Nobis autem si quis nolit credere, is Tertullianum nostrum audiat: Quis, inquit, martyris alicujus maximam in tormentis constantiam intuitus, non contemplatione ejus concutitur ad requirendum quid intus in re sit? Quis non ubi requisivit, accedit? ubi accessit, mori exoptat (Tertullian. Apologet., cap. 50, pag. 535)? id est, agnita et confessa illius religionis veritate, tunc exoptat quibuslibet vitam finire cruciatibus, et suppliciis Ad Scapulam vero hæc quoque feçit verba: Quisque tantam tolerantiam spectans, ut aliquo scrupulo percussus, et inquirere accenditur quid sit in caussa, et ubi cognoverit veritatem, et ipse statim sequitur (Idem, lib. ad Scapul., cap. 4). Omnis itaque christianus post religionis sux professionem. summo illius conservandæ ac tuendæ incensus studio, paratus est, ait adhuc Auctor noster, ad omne supplicium (Idem, Apologet., cap. 30, pag. 445). Nihil enim, inquiebat, nostra refert in hoc ævo, nisi de eo excedere (Ibid., cap. 41, pag. 489), Sed majori nun

quam gloria de illo se migrare existimabat, quam A virtutem se ipsa esse contentam (Cicer. lib. II de Divin., pag. 248, lin. 14 et seqq. ). Facundior etiam ille marmartyrio coronatus. tyrum sanguis fuit Seneca in Fortuitis, quæ alibi deperdita (Dissertat. in Lactant., cap. 10, art. 3), et a Lactantio citata animadvertimus (Lactant. lib. V divin. Institut., cap. 13). In hoc autem libro de contemptu mortis disputaverat. Disertior quoque fuit ille sanguis Diogene, haud dubie Cynico, quem ipsemet Tertullianus alio in libro his verbis designat: Affectatio humana canina æquanimitatis stupore formata (Tertullian. lib. de Patient., cap. 2). Ille autem, teste Laertio, ad laborum tolerantiam se ipsum omni ex parte exercebat, scripsitque librum de morte, quo ad eam patienter ferendam alios procul dubio hortabatur (Laert. lib. VI, in Vit. Diogen., § 23 et 80). Ad hæc vero, idem martyrum sanguis summa eloquendi facultate vicit Pyrrhonem, qui quidem, ut notat Stobaus, docebat nihil interesse inter vitam et mortem ( Stob. serm. 120, pag. 606). De illo autem plura Laertius, quem consule (Laert. lib. IX, in Vit. Pyrrhon., § 91 et seqq.). Denique sanguinis hujus major fuit facundia, quam Callinici, videlicet Suctorii, ab Hieronymo citati (Hieronym. prolegom. in Daniel., pag. 1073), qui non solum historicus, sed sophista etiam fuit. Varias autem edidit commentationes a Suida et Vossio indicatas (Suid. ad v. Kadλivinos; Voss. lib. II de Histor. Græc., cap. 13, pag. 225), aliasque plures. At unam ex iis haud dubie legerat Tertullianus, ubi de patientia et contemnenda morte disseruit.

Susceptæ igitur christianæ religionis neminem, sicut ille scite advertit, pudet, neminem pœnitet, nisi plane non retro fuisse. Si denotatur, gloriatur; si accusatur, non defendit : interrogatus vel ultro confitetur : damnatus gratias agit (Apol. cap. 1, p. 269). Neque id audacius aut temere ab illo venditatum putaveris. Alio enim in libro illud adhuc sic repetit: Neminem pudet, neminem pœnitet, nisi pristinorum. Si denotatur, gloriatur ; si trahitur, non subsistil; si accusatur, non defendit; interrogatus, confitetur; damnatus, gratias agit (Idem, lib. I ad Nat., cap. 1, p. 559). Neminem igitur poenitebat se christianum esse, sed retro, sive citius et antea, non fuisse, ac summo pristinorum delictorum, in tetris idololatriæ tenebris admissorum, B dolore afficiebatur. Præterea si denotetur ab aliquo se christianam religionem profiteri, et idcirco trahitur si ad judicum tribunalia, non defendit : si accusatur, interrogatur, non resistit, non dissimulat, non negat; sed ultro et glorians, confitetur (idem, Apologet., cap. 46, pag. 511); ac Lycurgo, de quo nos postea cum Tertulliano dicemus (Infra., cap. 14, art. 3), longe fortior, damnatus gratias agit. Quapropter Apologe tico suo finem his verbis imponit: Sententiis vestris, ethnici, gratias agimus. Cur ergo? Quia cum damnamur a vobis, a Deo absolvimur (Tertullian. Apologet., cap. 50, pag. 536). Eumdem plane in modum Lucius, teste sancto Justino, gratias Urbico, qui illum condemnaverat, retulit: ὁ δὲ καὶ χάριν εἰδέναι ὡμολόγει πονηρῶν δεσποτῶν τῶν τοιούτων ἀπηλλάχθαι, γινώσκων καὶ C πρὸς τὸν Πατέρα καὶ βασιλέα τῶν οὐρανῶν πορεύεσθαι. Ei quidem se gratiam ille debere professus est: a malis quippe dominis se liberari, et ad Deum Patrem et regem cœlorum transire (Justin. Apolog. 2 ad Senat. ). Sed id, si necesse esset, infinitis propemodum exemplis facile posset comprobari.

Non mirum itaque, si quo majori crudelitate ethnici Christianos gladio demetebant, eo plures ex eorum sanguine, quasi fœcundissimo semine, oriebantur. Sed audi, obsecro, Auctorem nostrum, qui hisce totidem verbis ipsosmet ethnicos alloquitur: Nec quidquam proficit exquisitior quæque crudelitas vestra, illecebra est magis sectæ. Plures efficimur, quoties metimur a vobis. Semen est sanguis Christianorum (Tertullian. Apologet., cap. 50, pag. 555). Alibi vero: Nec deficiet, D inquit, hæc secta, quam tunc ædificari scias, cum cædi videtur (Idem, lib. ad Scapul., in fin. ).

Quin etiam is ipse martyrum sanguis, tam forti constantique animo effusus, omnes prorsus gentiles sive philosophos, sive alios, qui quosdam ad tolerantiam doloris, et mortis contemptum hortati sunt, eloquentia longe superavit. Nam eloquentior fuit Cicerone in Tusculanis, sicut ait Tertullianus (Idem, Apologet., loc. cit. ). Harum autem quæstionum liber primus, ut ejusdem Ciceronis verbis`utamur, de contemnenda morte, secundus de tolerando dolore, de ægritudine lenienda tertius, quartus de reliquis animi perturbationibus, quintus....... docet ad beate vivendum

Sanguis igitur martyrum majorem ad persuadendum vim habuit, quam ulla horum aliorumque ethnicorum quorumlibet scriptorum cloquentissima oratio. Neque id Tertulliano fuit probatu difficile, sed obvio omnibus, et invictissimo hocce argumento: Non tantos, inquit, inveniunt horum verba discipulos, quantos christiani factis, hoc est, cffuso sanguine suo, docendo (Tertullian. Apologet., cap. 50, pag. 535). Quantum enim ipso Tertulliani tempore multiplicati fuerint Christiani jam ostendimus. At vero illa ipsa, ita ille affatur gentiles, obstinatio, quam exprobratis, magistra est (Ibid.). Plinius enim Secundus, ab illo prius citatus (idem, ibid., cap. 2, pug. 271), hoc obstinationis nomine utitur in sua ad Trajanum imperatorem epistola, qua illi scripsit: se nihil invenisse in Christianis, præter obstinationem non sacrificandi falsis illorum diis. Tum deinde hæc adjecit : Neque dubitabam, qualecumque esset quod faterentur, pervicaciam certe el inflexibilem obstinatio nem debere puniri (Plin., lib. X, ep. 101, pag. 375). Ethnici itaque pervicaciam et inflexibilem obstinationem appellabant hanc invincibilem Christianorum constantiam, qua omni cruciatuum tormentorumque genere excarnificari trucidarique malebant, quam vel minimum diis fictitiis dare granum thuris, vel religionem suam negare aut dissimulare. Ea igitur miranda prorsus animi fortitudo magistra erat, quæ ethnicis plane persuadebat veram esse solam nostram religionem.

« PoprzedniaDalej »