Obrazy na stronie
PDF
ePub

midabilia justitiæ arma ponere, ac postulata divinæ A rāv zadáv zoúrav miurses Toleira. Deinde lectore quieclementiæ dona sibi non denegare quadam quasi vio

lentia cogebant.

scente, præsidens admonitionem facit, qua ad tam pulchrarum rerum imitationem alios provocat et hortatur (Justin. ib.). Atque ita ille explicatius enarrat, quæ, et a quo, et quam ob causam factæ fuerint illæ exhortationes.

Eas autem, pergit Tertullianus, proxime sequebantur castigationes, et censura divina (Tertull., ibid.), quas quidem Justinus martyr, aut quia brevitati consulebat, aut quia ad propositum suum parum faciebant, penitus prætermisit.At Origenes diserte primum asserit Christianos sui temporis operam omnibus modis dedisse, ut eorum conventus et synaxcs prudentibus hominibus complerentur, quibus quidquid egregium et divinum habemus, popularibus sermonibus

In hunc autem modum orabant non pro se ipsis tantum, sed etiam pro imperatoribus, uti ille adhuc ait, pro ministris eorum, ac potestatibus (Tertull., ibid.), id est, magistratibus et præsidibus, sive urbium, sive provinciarum, et iis omnibus quorum ministerio ad regendos populos utebantur; pro statu sæculi, id est, imperii, ut firmus esset ac stabilis, nec bellis, aut seditionibus concuteretur; pro rerum quiete; ut omnes fruerentur semper optandæ pacis bono. Noverant enim Christiani, quod Apostolus præceperat fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones, pro omnibus hominibus, pro regibus, et omnibus qui in sublimitate sunt ; ut quietam et B ac pro singulorum captu explicabatur (Origen., lib. III tranquillam vitam agamus in omni pietate et castitate (I ad Timoth., cap. II, v. 1 et 2). Dehis porro precibus, quas Christiani in suis synaxibus pro se et aliis fundere solebant, alibi disseruimus (Dissertat. in Arnob., cap. 8, art. 2).

Quapropter illud nune observare tantum juvat, quod ibidem Tertullianus adjecit, Christianos in hisce synaxibus Deum adhuc precatos fuisse pro mora finis (Tertullian. Apologet., cap. 39, pag. 467). Quis autem, amabo te, ille finis erat, nisi totius mundi, quem cum Romani imperii ruina evertendum esse opinabantur (Idem, lib. ad Scapul., cap. 2). Quamvis autem hæc, de qua aliquid postea dicendum (Infr., cap. 21, art. 1), omnino falsa sit opinio, inde tamen intel ligimus Christianos toties Deum pro Romani imperii C diuturnitate orasse, quoties illum pro afferenda mundi, finiendi mora precabantur. In suum enim animum, præpostere quidem, sed penitus tamen induxerant clausulam sæculi, ipsa adhuc sunt Auctoris nostri verba, Romani imperii commeatu retardari (Idem, Apologet., cap. 32, pag. 447).

At quantum hæc falsa, tantum illa vera sunt, quæ in sacris Christianorum synaxibus acta sic commemorat Coimus ad litterarum divinarum commemora― tionem (Ibid., cap. 39, p. 34), id est, earum lectionem et recitationem. Nam in hoc fidelium coetu : τὰ ἀπομνημονεύματα, ut ait Justinus martyr, τῶν ἀποσ τόλων, ἢ τὰ συγγράμματα τῶν προφητῶν ἀναγινώσκεται μέχρις eyyopii. Commentaria apostolorum, aut scripta apostolorum, quoad tempus fert, leguntur (Justin. Apo. D log. 1, n. 67), aut ut ait Tertullianus: Si quid præsentium temporum, quibus ethnici in Christianos tanta crudelitate grassabantur, qualitas aut præmonere cogit, aut recognoscere (Tertullian., loc. cit. ). His enim sacris vocibus fidem pascebant, erigebant spem, ac fiducian securitatemque suam figebant. Tradita quoque in eis morum præcepta sæpius relegendo et audiendo, firmiorem reddebant disciplinam suam, ac recte vivendi rationem.

Sacræ vero Scripturæ lectionem excipiebant exhortationes, ait Auctor noster. Antea Justinus martyr : Εἶτα, inquit, παυσαμένου τοῦ ἀναγινώσκοντος, δ προεστώς διὰ λόγου την νουθεσίαν καὶ πρόκλησιν τῆς

contr. Cels.).

Tum deinde Tertullianus continuo adjecit ab iisdem cœtibus eos prorsus ejectos, qui peccatis, atque in primis libidine sordidati erant (Tertullian. Apologet., cap. 59, p. 469). Triplex vero fuit, ut suo loco ostendemus, peccatorum criminumque genus propter quod lata, ad exemplum Apostoli (Paul., epist. I ad Corinth., cap. V, v. 5 et seq. ), in reos excommunicationis sententia, ab ecclesiæ ingressu arcebantur. Non prius autem absolvi poterant, quam horumce criminum publicam poenitentiam egissent.

Antea tamen illorum peccata debebant diligentissime examinari et agnosci. Quamobrem judicatur, ait Auctor noster, magno cum pondere, ut apud certos de Dei conspectu; summumque futuri judicii præjudicium est, si quis ita deliquerit, ut a communicatione orationis, et conventus, et omnis sancti commercii relegetur (Tertullian. Apologet., cap. 39, p. 469 ). Summa igitur cura, et qua major nulla esse poterat, investigabant, quæ et qualia erant reorum peccata, atque in convicios sententiam ferebant, quasi Deum, supremum omnium judicem, ante oculos habuissent. Ea itaque sententia maximum erat judicii, a Deo in ipso mundi fine ferendi præjudicium. Nam sicut ad Pomponium scripsit postea Cyprianus: Apud fideles servos Dei spiritali gladio excommunicationis superbi et contumaces necantur, dum de Ecclesia ejiciuntur. Neque enim vivere foris possunt, cum domus Dei una sit, el nemini salus esse nisi in Ecclesia possit ( Cyprian., epist. 5, ad Pomp.).

Prosequitur Tertullianus: Præsident his Christianorum cœtibus, probati quique seniores (Tertullian., loc. cit.). Nobis autem non explicat qui fuerint illi seniores præsidentes, quos, sicut ibi hoc solo nomine, ita in alio, ubi de iisdem synaxibus disserit, præsidentes tantummodo appellat: Eucharistiæ sacramentum, inquit, et in tempore victus et omnibus mandatum a Domino etiam antelucanis cœtibus, nec de aliorum manu, quam præsidentium sumimus (Idem, liv. ae Coron. milit., cap. 3). A Justino etiam martyre, ut paulo ante vidimus, singularum synaxeon præses, TposaTós tantum nuncupatur. Verum ipsemet Tertullianus ubi de sacri baptismatis, in iisdem synaxibus col

lati, administratione disputat, aperte designat qui sint A raria. In priscis ac quibusdam recentioribus excusis hi præsides. Ibi autem hæc ipsamet ejus verba legimus: Dandi quidem baptismatis habet jus summus sacerdos, qui est Episcopus, dehinc presbyteri et diaconi, non tamen sine episcopi auctoritate, propter Ecclesiæ honorem, quo salvo, salva pax est (Idem, lib. de Baptism., cap. 17). Episcopi igitur his aliisque Christianorum synaxibus præsidebant, et eorum auctoritate, presbyteri et diaconi.

non de oneraria. Pessime tandem in Pamelii editione non de ordinaria. Nam singulis saltem mensibus, ut mox dicetur, ea summa deferebatur. Primam itaque lectionem cæteris prætulit Rigaltius, tum quia in vetustissimo codice habetur, tum quia hoc nomine dehonoraria significari putat summam, quæ nec venalis, nec redemptæ, ut ait Tertullianus, religionis, atque ita nulli dehonestamento erat. Minus itaque bene ex hoc nomine illa duo de honoraria a librariis facta sunt; nisi his significari velis hanc summam a christianis, qui a gentilium fastu omnino abhorrebant, non dari ad aliquem humanum honorem aucupandum. Si vero legendum censeas non de oneraria summa, quæ videlicet Christianis nec molesta, nec oneri erat, hæc

his sequentibus Tertulliani verbis: Modicam unusquisque stipem menstrua die, vel cum velit, et si modo velit, et si modo possit, apponit. Nam nemo compellitur, sed sponte confert (Ibid.). Non magno igitur vel honori, vel oneri esse poterat ea modica pecunia, quam unusquisque pro libito ac facultate offerebat. Quod autem adjecit eam non esse quasi redemptæ religionis (Idem, ibid., cap. 13 et 42), his verbis ethnicos perstringit, qui sacra omnia venalia, ut ipse ait, et infra ostendemus, habebant, et pro eis exigebant mercedem.

Cur autem seniores ab illo vocarentur, his discere est Cypriani verbis: Jampridem per omnes provincias, et per urbes singulas, ordinati sunt episcopi in ætate antiqui, in fide integri, in pressura probati, in persecutione proscripti (Cyprian., epist. 55 ad Antoni.). Cernis ibi episcopos vocari in ætate antiquos, ac proinde seniores. Nonne ergo eo nomine Tertullianus B lectio non minus quam Rigaltiana confirmari potest episcopos designavit, quorum saltem plurimi suo tempore seniores erant, et ætate provecti? Ad hæc vero, ab eodem Cypriano dicuntur in pressura, id est, cruciatibus pro Christi fide constanter toleratis probali. Alio tamen sensu ab Auctore nostro simpliciter nuncupantur probati, nimirum aliorum suffragio ob vitæ suæ sanctimoniam probati et electi. Ipse enimvero hæc ibidem subjunxit: Honorem istum non pretio, sed testimonio adepti. Neque enim pretio ulla res Dei constat (Tertullian. Apologet., cap. 39, p. 469 et seq.). Nemo autem, uti putamus, negabit ibi a Tertulliano bisce verbis honorem istum designari sacros ministrorum Dei ordines, qui nullo penitus, quantumvis minimo, pretio, sed certo et gravi religiosorum hominum testimonio viris probatis et electis C conferri debebant. Rationem si quæras, hanc ab Ambrosio, dictis Tertulliani plane congruentem, accipe: Habes Domini præceptum vatis Elisæi, Giezum punientis, exemplum gratis dare, nec vendere ministerium, sed offerre; non enim pretio taxatur Dei gratia; nec in sacramentis lucrum quærere, sed obsequium sacerdotis (Ambros., lib. IV Exposition. in Luc., § 52). Et paulo post: Inexpiabilis est enim venditi culpa ministerii et gratia: vindicta cœlestis transit ad posteros (Ibid., § 53). Postea id confirmat exemplo Simonis Magi (Ibid., lib. IX, § 19), a quo simonia, tam sæpe canonibus Ecclesiæ, ac sanctorum Patrum scriptis damnata, nomen accepit.

[ocr errors]

ARTICULUS II.

De stipe, quam Christiani in suis synaxibus offerebant; ubi reposita fuerit; utrum illorum charitas tempore Tertulliani refrixerit ; ac quibus, et ad quos usus quæ ab eis dabantur dispensata sint.

Quanquam Tertulliani tempore ab Ecclesia penitus exsularet omnis simoniaca labes; in ea tamen domo, in quam Christiani ad synaxes agendas solito more convolabant, repositum erat arcæ genus, sicuti ille ait, non dehonoraria summa, quasi redemptæ religionis (Tertullian. Apologet., c. 39, p. 469). Atque ita quidem in duobus antiquioribus nostris codicibus. In duobus vero recentioribus Colbertinis, non de hono

Testatum posthæc Tertullianus facit eam summam sive stipem a Christianis datam fuisse menstrua die (Ibid., cap. 39, p. 469), hoc est, semel unoquoque mense. Stipem enim menstruam sic explicat Marcianus Permittitur tenuioribus stipem menstruam conferre, dum tamen semel in mense coeant, quod non in Urbe, sed in Italia, et provinciis locum habere divus quoque Severus rescripsit ( Lib. XLVII Digest., titul. 22, leg. 1). Eodem autem Severo imperante hæc, uti supra annotatum est, Tertullianus scribebat.

Quid ergo, inquiet aliquis, numquid tunc refrixerat Christianorum charitas? Nonne Apostolus ad Corinthios scripserat : De collectis quæ fiunt in sancios, sicut ordinavi Ecclesiis Galatiæ, ita et vos facite. Per unam sabbati unusquisque vestrum seponal, recondens quod ei bene placuerit; ut non, cum venero, tunc collectæ fiant (Paul. Epist. I ad Corinth., cap. XVI, v. 1 et 2). Neque ibi ille tantum, sed in cunctis pene D epistolis suis, ait Hieronymus, loquitur, et præcipit Ecclesiis gentium per unam sabbati, hoc est, die dominico omnes conferre debere, quæ Hierosolymam in sanctorum solatia dirigantur (Hieronym. lib. advers. Vigilant. ). Jussit ergo Apostolus hasce collectas singulis dominicis fieri, ac pecuniam apud aliquos deponi, donec egenis aliisque miseris et indigentibus mitteretur. Litteris quoque Justinus martyr mandavit hunc morem suo tempore servatum, ac singulis quibusque synaxibus, die solis sive dominico coactis: οἱ εὐποροῦντες καὶ βουλόμενοι, κατά προαίρεσιν ἕκαστος τὴν ἑαυτοῦ, ὁ βούλεται δίδωσι, καὶ τὸ συλλεγόμενον παρὰ τῷ RFIESTŪTI KROTÍÐSra. Qui copiosiores sunt, et volunt, pro arbitrio quisque suo quod visum est, contribuunt, et quod

ita colligitur, apud præpositum deponitur (Justin. ▲ Eccles., cap. 33, pag. 145). Quin etiam Cyprianus ad martyr. Apolog. 1, n. 67).

presbyteros et diaconos hæc scripsit in verba: Quantum ad sumptus suggerendos sive illis, qui gloriosa voce Deum confessi in carcere sunt constituti, sive iis qui pauperes et indigentes laborant, el tamen in Domino perseverant, peto nihil desit, cum summa omnis, quæ redacta est, illic sit apud clericos distributa propter ejusmodi casus; ut haberent plures unde ad necessitales et pressuras singulorum operari possint (Cyprian. epist. 5). Quomodo autem hac stipe et cleemosynis necessitatibus egentium subveniendum esset, sic ille constituit: Quod si penuriam talis, et necessitatem paupertatis obtendit, potest inter cæteros, qui alimentis Ecclesiæ sustinentur, hujus `quoque necessitas adjuvari; si tamen contentus sit frugalioribus, sed in

Si ergo Tertulliani ætate hanc stipem menstrua tantum die, eamque modicam Christiani erogabant, nonne illorum misericordia et charitas, non parum, uti antea annotabamus (supr. cap. 12, art. 3), imminuta et debilitata erat? Neque Cyprianus, ibi a nobis citatus, id dissimulat, qui de duriori matronæ christianæ in pauperes et miseros animo sic conqueritur: Locuples et dives es, et dominicum celebrare te credis, quæ corbonam omnino non respicis, quæ in dominicum sine sacrificio venis, quæ partem de sacrificio, quod pauper obtulit, sumis (Cyprian. Oper. et Elecmos.). Veruni tametsi quidam tunc avaritiæ vi1io correpti, nullam ea die stipem conferrent, multi nihilominus plura non solum menstrua die, sed sicut B nocentibus cibis. (Idem, epist. 2, Eucratio). Eum

ait Tertullianus, cum volebant, pauperibus distribuenda largiebantur. Ibi enimvero ille declarat tantam fuisse illam Christianorum liberalitatem, ut ejusmodi vel maximæ dilectionis operatio notam nimiæ procul dubio pecuniarum effusionis nobis inurat penes quosdam, videlicet gentiles (Tertullian. Apologet., cap. 39, p. 471).

Quanta autem esset illa Christianorum largitio ac beneficentia ex subsequentibus adhuc agnosces Tertulliani verbis, quibus aperte asseverat eam, tanquam pietatis depositum, dispensatam fuisse egenis alendis humandisque, et pueris, ac puellis, re ac parentibus destitutis, jamque domesticis senibus, item naufragis; et si qui in metallis, sive ad metalla damnati, et si qui in insulis, seu in insulas relegati, vel in custodiis, id est, carceribus, duntaxat ex caussa Dei sectæ, alumni confessionis suæ fiunt (Ibid.), hoc est, christianae religionis sectatores, qui ob ejus confessionem his pœnis affecti, pecunia a christianis liberaliter collata aluntur. Quamobrem ille suum ad Martyres librum sic orditur Inter carnis alimenta, benedicti martyres designati, quæ vobis et domina mater Ecclesia de uberibus suis, et singuli fratres de opibus suis propriis in carcerem subministrant, capite aliquid et a nobis, quod faciat ad spiritum quoque educandum (Idem, lib. ad Martyr., cap. 1). Et paulo post : Quæ justa sunt caro non amittit, per curam Ecclesiæ, et agapen fratrum (Ibid., cap. 2). Antea vero Justinus martyr, a nobis laudatus, dixerat hac pecunia præpositum, apud quem fuerat deposita, opitulari oppavois καὶ χέραις, καὶ τοῖς διὰ νόσον ἢ δι ̓ ἄλλην αἰτίαν λειπι μένοις, καὶ τοῖς ἐν δεσμοῖς οὖσι, καὶ τοῖς παρεπιδήμοις οὖσι Evos, Orphanis et viduis, aut his qui propter morbum, aut aliquam aliam caussam eyent, quique in vinculis sunt. et peregre advenientibus hospitibus (Justin. Apolog. 1, n. 67).

Nobis quoque Eusebius exhibet fragmentum epistolæ Dionysii Corinthiorum episcopi ad Romanos, ubi illorum laudat consuetudinem, ab ipso ortam christianæ religionis exordio, et a Sotere illorum episcopo auctam, qua Christianorum, etiam aliis in urbibus degentium, et ad metalla damnatorum inopiam vario beneficiorum gencre sublevabant (Euseb. lib. IV Hist.

itaque in modum, eamque ob caussam pecunia in synaxibus oblata, et apud clericos deposita, his, qui nominati sunt, indigentibus distribuebatur.

Quamobrem Tertullianus hanc christianorum charitatem, qua omnia præter uxores, indiscreta habebant, tantum extollit, quantum in ethnicos eam, ut supra ostendimus, avaritia et cupiditate insatiabili dirimentes invebitur (Tertullian. Apologet. cap. 59, pag. 471). Nec mirum, ait ille, si ab hominibus adeo avaris nec christiana religione imbutis conviolatur tanta charitas, uti in antiquioribus nostris codicibus, et in antiquis editionibus scriptum est, in quarto autem simpliciter violatur, sed eodem semper sensu. Rigaltius tamen contra codicum omnium fidem posuit conC vivatur, id est, christiana charitas convivium facit. Sed hæc correctio nullius firmatur codicis auctoritate. Deinde vero ibi Tertullianus loquitur de fraterna charitate, ab ethnicis adeo violata, ut christianorum cænulas, quibus ea potissimum alebatur, tanquam prodigas infamarent. Sed de his nunc agendum.

D

ARTICULUS III.

De data in Christianorum synaxibus cœnà, et præmissis ei precibus; ac contra impudentes ethnicorum calumnias ostenditur quam frugalis, sobria modestaque fuerit.

Compertum profecto ethnici habebant Christianos suis in synaxibus cœnasse; sed ignorabant utique quanta modestia, frugalitate et pietate hæc cœna condita fuerit. Quapropter solito in cosdem Christianos effrænato furore semper inflammati: Cœnulas nostras, inquit Tertullianus, præterquam sceleris infames, ut prodigas sugillabant (Tertullian. Apologet. cap. 39, pag. 473). Duplex igitur erat hujusce accusationis caput. Et primum quidem illas sceleribus, nimirum infante occiso, ac horrendo carnis ejus pabulo, et turpissimo incestu fuisse infames. Sed totam hanc falsissimam accusationem, ut infra videbimus, Auctor noster funditus evertit. Alteram vero prodigalitatis criminationem conterit nuda ac verissima cœnæ illins expositione. Eum itaque narrantem audire, et ejus verba nobiscum accurate examinare ne tibi, quæso, grave sit. Sic autem ille. Caena nostra de nomine ra

tionem sui ostendit : id vocatur, quod dilectio penes Græ- A haud dubie quia putabat ibi significari neminem esse,

cos: in antiquis editionibus, vocatur ¿yán, id quod dileclio apud Græcos est (Tert. Apol. c. 39,p.475). Numquid ergo his editionibus præfecti hanc græcam vocem addidere, quam græce nescientes librarii scribere ausi non sunt? Alio tamen in libro scripta latine invenitur, ubi jpsc Tertullianus de martyribus in carcerem missis hæc scribit: Quæ justa sunt caro non amittit, per curam Ecclesiæ et agapen fratrum (Idem. lib. ad Martyr., cap. 2). Ibi autem nomen illud sua propria significatione pro charitate et dilectione accipitur. Eo tamen nomine in ejus Apologetico, uti ab Origene (Origen. lib. I contr. Cels.), a nobis alibi citato (tom. I Apparut. pag. 715), vocatur Christianorum cœna, in qua præcipue eminebat illorum mutua dilectio et charitas.

qui ibi ad plus aut minus comedendum bibendumque cogeretur. Quid vero si Auctoris nostri sensus sit, tunc esurientes edisse non ultra, ut ipsemet postea loquitur (Ibid. cap. 42, pag. 491), aut perperam : sed quantum illi capiunt, ad famem nimirum moderate depellendam; atque ita ut ad cibum potumque sumendum necessitate non voluptate ducerentur ? Continenter enim subjunxit: Bibitur, quantum pudicis utile est (Ibid. cap. 39, pag. 477), hoc est, ea sobrietate, qua pudicitia nullum inde detrimentum accipiat.

Hac itaque in cibo et potu temperantia, ita saturantur, inquit (Ibid.), id est, iis adeo temperate utuntur, ut qui meminerint etiam per noctem Deum adorandum sibi esse. Nos vero manifestum alibi cuilibet fecimus B (tom. 1 Apparat., lib. III, dissert. 1, cap. 6, pag. 712 et seq.), tunc in more institutoque positum, ut christiani nocte ad Deum orandum surgerent. Quapropter ad uxorem suam ille scribebat: Latebisne tu..... cum etiam per noctem exsurgis oratum ( Tertull. lib. II ad Uxor. cap. 5). Verum in eo Apologetici loco non de singulis noctibus agitur, sed iis tantum, quibus festi sacrarum synaxeon dies celebrabantur. Per illud tandem cœnæ tempus, inquit, Christiani ita fabulantur, ut qui sciant Deum audire ( Idem, Apologet. cap. 39, pag. 477), quæcumque illi inter se de rebus colloque. rentur divinis.

Illa igitur, in hujusce amoris pignus data, non poterat utique dissoluta esse et prodiga. At quamvis in illa aliquid fuisset effusi atque sumptuosi, non ideo tamen ab ethnicis vituperari debebat. Quantumvis enim care constitisset, hac indigentes juvabantur. Atqui, sicut optime observat Auctor noster: Lucrum est pietalis facere sumptum (Tertul. Apol. c. 39, pag. 473 ). Tantum vero aberat, ut Christiani in hanc cœnam sumptus maximos facerent, ut summa sane frugalitate ac modestia præberetur. Enimvero nihil intemperatum aut immoderatum, vel, sicut ait Tertullianus, nihil vilitatis, nihil immodestiæ admittit (1bid. p. 477). Nomen autem vile aliquando sumitur pro sordido et abjecto, aliquando etiam pro abundanti; quo sensu dixit Virgilius vilemque phaselum (Virgil. I Georg., C v. 257), id est, ut animadvertit Servius, abundantem. Nam quod abundat, vile est ; ut : vilibus aut onerat pomis. At si hoc posteriori significatu Auctor noster illud nomen accepit, sensus illius erit nihil in christianorum cœna fuisse superfluum et redundans. Nobis tamen facilius persuadebitur adjectivum illud vile adhiberi priori sensu pro sordido et abjecto. Christianorum enim cœnam opponit gentilium conviviis, in quibus infames parasiti, hominum omnium vilissimi admittebantur, ad contumelias, sicuti ille loquitur, saginandi. Nihil etiam immodestia in illa cernebatur, alque plane discrepabat a memoratis ab illo ibidem gentilium epulis, et Bacchanalibus, de quibus nos alibi et infra adhuc agendum.

Sacræ porro Christianorum mensæ non prius dis- D cumbitur, inquit Tertullianus, quam oratio ad Deum prægustetur (Tertullian. Apologet. cap. 59, pag. 477). Jain autem dixerat antea illos ideo congregatos, ut Deum, sicuti animadvertimus, precarentur et exorarent. Nunc itaque de his precibus loquitur, quas cœnæ præmittere solebant. At certe a Justino martyre discimus eas fusas fuisse post sacræ Scripturæ lectionem, et præpositi cohortationem, sed antequam panis, vinum et aqua offerrentur.

Pergit Tertullianus: Editur quantum esurientes capiunt (Ibid.); quæ quidem nostrorum et veterum codicum editorum lectio est. Displicuit tamen illa Rigaltio, scribique propria auctoritate voluit, cupiunt,

Addit insuper hymnos adhuc postea Deo decantatos, atque hinc, inquit, probatur quomodo is, a quo canebantur, biberit (Ibid.), id est, quanta sobrietate ac temperantia biberit. At quis bac tam sincera cœnæ christianæ descriptione non intelligat quantum moderata, frugalis piaque fuerit?

ARTICULUS IV.

De his quæ post cœnam in Christianorum synaxibus agebantur; de aqua manuali; de accensis luminibus et synaxeon hora; de canticis et hymnis; de gratiarum actione, et christianorum discessu.

Post cœnam, eo, quo exposuimus, modo, datam et finitam, tria adhuc a Christianis acta his Tertullianus verbis enarrat: Post aquam manualem, et lumina, ut quisque de Scripturis sanctis, vel de proprio ingenio potest, provocatur in medium Deo canere (Tertullian. Apologet. cap. 39, pag. 477). Primum itaque notavit aquam manualem, quæ nimirum ad manus abluendas porrigebatur. Ea autem consuetudo non solum apud christianos, sed gentiles etiam invaluerat. Narrat enim Athenæus ante et post cœnam, a Græcis datam abluendis manibus aquam, primamque xera yɛipès, secundam ovipaðar à veteribus appellari (Athenæ, lib. XI Deipnosoph., cap. 18, pag. 408; id., lib. IV, cap. 1, pag. 128, et cap. 2, pag. 129 ). Quod quidem ille variis scriptorum testimoniis comprobat. Prius vero edidit fragmentum epistola Hippolochi, qua scripserat expletos cibo convivas manus lavisse. Memoriæ etiam Lampridius prodidit exhibita ab Heliogabalo parasitis fercula, ita ut per singula biberent, et manus, quasi comedissent, lavarent (Lamprid., in Vit. Heliogabal.

pag. 343). Mos igitur ille manus post cœnam abluen- A sub vesperam à cœnatis, in aliis vero ante omnem di, utpote honestus, a Christianis quoque observa. batur. Videsis Theodoretum et alios (Theodoret. lib. I Hist. Eccles., cap. 18).

Explicatu itaque difficiliora haud dubie plurimis videbuntur hæc duo subsequentia Tertulliani verba : Et lumina. Nobis quidem id non latet, quod quidam annotarunt in Woverii codice scriptum ad lumina : sed is solus codex cæteris omnibus præferri non debet. Ibi autem Auctor noster monitos procul dubio nos esse voluit tunc accensa fuisse lumina; quia sub vesperam Christiani congregabantur, conabantque finito jam die, ac postquam ea omnia, quæ enarravimus, facta fuerant. Ob necessitatem igitur, et ad fugandas, quemadmodum ille alibi significat, noctis tenebras hæc lumina accendebantur (Tertullian. Apologet. cap. 7, pag. 306). Sed de his jam aliquid alibi observavimus, et postea adhuc animadvertemus (Dissertal. in Lactant. cap. 25, art. 2).

Nobis vero aliquis procul dubio objiciet : Si hæc Christianorum synaxes sub vesperum cogebantur, ac noctis initio cœnam illi inchoabant, cur idem Tertullianus hos cœtus alibi antelucanos appellat? Cur alio in libro dixit: Eucharistiæ sacramentum etiam antelucanis cœtibus sumimus (Tertull. lib. de Coron. milit., cap. 5). Neque alio nomine a Plinio Secundo in sua ad Trajanum imperatorem epistola vocatos esse testatur. In ca siquidem, ut ipse Tertullianus retulit, Plinius scripserat nihil in sacramentis eorum christianorum se comperisse, quam cœlus antelucanos ad canendum Christo et Deo (Idem, Apologet. cap. 2, pag. 273). Quin etiam hi cœtus rursum a Tertulliano nominantur nocturna convocationes: Quis nocturnis, inquit, convocationibus, si ita oportuerit, uxorem a latere suo adimi libenter feret? Et paulo post: Non sciel maritus quid secreto ante omnem cibum gustes, atque adeo matutinis horis; et si sciverit panem, non illum credit esse, qui dicitur ( Idem, lib. II ad Uxor, cap. 4). Simili etiam modo Cyprianus ad Cæcilium hæc in verba scripsit: Nisi si in matutinis hoc quis veretur, ne per saporem vini redoleat sanguinem Christi (Cyprian. epist. 65, ad Cæcil.). Quæ tamen in aliis pluribus codicibus manuscriptis ita leguntur: Hoc quis veretur, ne vinum offerat, ne per saporem vini, odore flagrante, ab infideli conscientia odor vini horis matutinis fuerit agnitus, et agnoscatur esse christianus, dum nos sanguinem Christi in vini oblatione commemoramus.

Difficultatis hujus nodum quidam solvi posse autumant distinguendo duplex synaxeon genus. Unum enim esse aiunt, in quo Eucharistia a Christianis jejunis summo mane sumebatur. Alterum vero illud esse censent, de quo agimus, quod agapen vocabant, solebatque sub vesperam inchoari. Sed contra hanc responsionem facere videntur Socrates et Sozomenus, qui asserunt non eumdem ubique a christianis servatum cœtus suos agendi morem. Narrant quippe in quibusdam Ecclesiis sabbato, in aliis dominica die actas synaxes: sacra quoque mysteria in nonnullis

B

cibum accepta (Socrat. lib. V Histor. Eccles., cap. 2, pag. 287; Soz. lib. VII Histor. Eccles. cap. 17. p. 755). Si autem illos de suo potius, quam antiquissimo atque etiam Tertulliani nostri tempore loqui dixerit, nec id facile probabit, nec multum proficiet. Nam Tertullianus, non secus atque Justinus martyr, uti ex iis patet quæ superius annotavimus, disputat adversus ethnicos, qui tam falso, quam audacter clamitabant horrenda prorsus in Christianorum synaxibus scelera perpetrari, nonne ergo de omnibus plane synaxibus loquitur, in quibus ea, quæ agebantur, breviter et vere exponit? Certum quoque est christianos quibusdam in solemnitatibus, sicut Paschalis festi totam noctem pervigilasse. Ad suam namque uxorem Tertullianus scripsit: Quis solemnibus Paschæ abnoctantem securus sustinebit? (Tertull. lib. I ad Uxor., cap. 4). Sed in Apologetico non de his tantum, sed aliis synaxibus disserit, quas in multam noctem producere christiani consueverant. Nihil ergo prohibet quominus antelucani cœtus, et nocturnæ convocationes appellarentur.

Tertio Tertullianus narrat post illam Christianorum cœnam, ut quisque de Scripturis sanctis vel de proprio ingenio potest, provocatur in medium Deo canere (Idem, Apologet., cap. 39, pag. 477). Remota itaque mensa, unusquisque hymnum aliquem, aut desumptum ex sacra Scriptura, aut proprio ingenio in honorem Dei compositum, in totius consessus et coronæ medio canendum provocabatur. At Cyprianus Donatum ad psalmos quodam die concinendos hisce adhortatur C verbis: Et quoniam feriata nunc quies, ac tempus est otiosum, quidquid, inclinato jam sole, in vesperam diei superest, ducamus hunc diem læti, nec sit vel hora convivii gratia cœlestis immunis: sonet psalmos convivium sobrium, et ut tibi memoria tenax est, vox canora, aggredere hoc munus ex more. Magis charissimos pasces, si sit nobis spiritalis auditio; prolectet aures religiosa dulcedo (Cyprian. lib. ad Donat., in fin. ). Si quis autem objiciat ibi Cyprianum de sacris non loqui synaxibus, quid inde promovebit? Si enim in communibus cœnis psalmi cantabantur, quanto potius in sacris synaxibus concini debebant? Et certe Plinius, ab ipso Tertulliano citatus (Tertullian. Apologet., cap. 39, pag. 467), ad Trajanum, sicut antea vidimus, scripserat non aliud crimen in anteculanis Christianorum congregationibus a se deprehensum, nisi quod hymnum Christo quasi Deo canerent. De his porro hymnis alibi disseruimus (Tom. I Apparat., pag. 413, 656 et 658).

D

Talis porro fuit hujus convivii finis, quale fuerat illius initium: Nam æque oratio, ait Tertullianus, convivium dirimit. Finito itaque psalmorum, sive canticorum, vel hymnorum cantu, Christiani preces rursus ad gratias Deo agendas fundebant. Denique inde disceditur, verba adhuc sunt Tertulliani, ad eamdem curam modestiæ et pudicitiæ, qui non tam cœnam cœnaverint, quam disciplinam (Tertullian. Apologet., cap. 39, pag. 477), hoc cst, normam pie sancteque vivendi, ac

« PoprzedniaDalej »