Obrazy na stronie
PDF
ePub

vero facile non intelligat Tertullianum de his agere, qui, cum plebeii vilesque homines essent, noctuque per urbem ambularent, ad fumum cœnæ opiparæ festo Serapidis instructæ excitabantur, et ad eam accurrebant? Porro autem hæc festa et sacra Serapia, seu Serapida, vel Serapidis sive Isidis appellata, solebant mense aprili celebrari. Sed de his in superioribus dissertationibus a nobis actum est (Dissertat. in Minut. Octav., cap. 22, art. 1).

epulabantur. Unde idem Plautus: Obsonate, inquit, A mentus est (Sueton., lib. II, in Vit. August. § 30). Quis pollucibiliter (Idem, Mustellar. act. Il, scen. 4, v. 11). Festus vero Pollucere merces..... far, polenta, vinum. Herculi autem omnia esculenta pollucebant (Fest. ad v. Pollucere), sive decimam partem offerebant. De illa autem Herculis decima, sacrificio, et epulo videsis Varronem, Plutarchum, Macrobium, qui et pollucibilem cœnam appellat (Varr., lib. V, de Ling. lat., pag. 58; Plutarch. Quæst. Roman., pag. 267; Macrob., lib. III Saturnal., cap. 12, 15 et 17). Quantis porro sumptibus pararetur, tabularii supputabunt, qui videlicet civitatum et provinciarum rationes computabant, uti liquet ex codice Theodosiano, ubi unus est de tabulariis titulus. Auctor itaque noster significat tantos fuisse harum cœnarum sumptus, ut soli publici tabularii, computandis maximis expen- B sarum summis assuefacti, illes numerare vix possent. Potior igitur est hæc lectio, quam stabularii, hoc est, caupones et tabernarii, qui in cauponis suis sumptus, sive magnos sive parvos, ab epulantibus factos, computare facilius consueverant.

Prosequitur Tertullianus: Apaturiis, Dionysiis, mysteriis Allicis coquorum delectus indicitur (Tertullian. Apologet., cap. 39, pag. 475). Arяrápia autem solemnis dies festus erat, qui ab Atheniensibus quotannis mense octobri per tres dies celebrabatur. Primo autem die, tribules sive sodales huic solemnitati adscripti simul opipare conabant. Secundo die, sacrificabant Jovi et Minerva. Tertia tandem die, pueros et puellas in curiis inscribebant. Memoria autem flerodotus prodidit Homerum, ad hanc cœnam a sodalibus invitatum, mensis revera accubuisse. Sed alibi idem historicus hujus festi adhuc meminit (Herodot. in Vit. Homer., § 29 et seqq., ac lib. I, § 147), de quo præterea Pollux, Suidas, Petrus Castellanus, Joannes Fasoldus, atque in primis Joannes Meursius (Poll. lib. VI, Suid. Castellan. Fasold. de Fest. græc.; Meurs., Græciæ feria, ad v. τatúpia).

Dionysia, seu divória festa erant ab Atticis, mense octavo, in Dionysi, seu Bacchi, honorem celebrata, quæ et Bacchanalia cognominabantur. Hæc autem Dionysia et Attica mysteria nuncupavit Tertullianus ; ut significaret eadem esse festa quibus Athenienses cœnas apparabant, tanta copia ciborum delicatissimorum, ut ad hos conficiendos coqui peritiores seligerentur.

Ad Romanos autem, Serapidis festa pari sane vel majori etiam cœnantium intemperantia celebrantes, sic revertitur Ad fumum cœna Serapica sparteoli excitabuntur (Tertullian. Apologet,, cap. 59, pag. 475). Sparteoli autem quoddam genus erat militum, qui Romæ in urbis tutelam, ut ait vetus Juvenalis interpres, cum hamis et aqua, quibus ignes restinguerent, vigilias agebant (Juvenal. satir. 14, v. 513). Sic vero cognominabantur a tunicis et calceamentis, sicut nonnullis visum, vel potius a vasis sparteis, quibus aquam ferebant. At Suetonius, si Casaubono fides, ilios ab Augusto imperatore institutos hisce verbis declaravit : Adversus incendia excubias nocturnas vigilesque com

[ocr errors]

D

Sparteolis pejores procul dubio erant parasiti, omnium mensarum turpissimi asseclæ, qui affectant, inquit Auctor noster, ad gloriam famulandæ libertatis sub auctorumento (Tertullian. Apologet., cap. 39, pag. 475), id est, quemadmodum ex Cicerone, Suetonio aliisque colligitur, quasi stipendio, pretio et mercede ventris inter contumelias søginandi (Cicer., lib. I de Offic. pag. 372, lin. 3; Sueton. lib. III in Vit. Tiber., § 7). Alio autem in libro eos vocat ventris operarios, quos patientia a diabolo inspirata contwineliosis patronis subjectione libertatis addicit (Tertullian., lib. de Patient. sub fin., cap. 16). Sed hanc ignavissimorum hominum gentem præ cæteris graphice Terentius depingit, quem si adire te non pigcat, quod in Tertulliani verbis obscurum invenies, explicatum habebis ( Terent. Eunuch. act. II, scen. 2).

Ab his utique omnibus adeo intemperatis ac libidinosis ethnicorum cœnis et conviviis penitus abhorrebant Christiani, qui corpus suum tam longis durisque, sicut diximus, jejuniis macerabant, et quorum cœna omnino frugalis et modestissima erat, uti postea

ostendemus.

ARTICULUS II.

Quam diversa fuerunt pœnitentialia Christianorum ac gentilium opera, quibus illi cœlum invidia tundebant, hi vero impiis superstitionibus verum Deum semper irritabant.

Satis Christianis non fuit non solum publicis in calamitatibus, sed aliis etiam diebus tam severa austeraque jejuniorum observatione iram Dei placare; sed in sacco etiam, ait Tertullianus, et cinere volutantes (male in duobus antiquioribus codicibus nostris volvitantes, littera i præpostere addita), invidia cœlum tundimus (Tertullian. Apologet., cap. 40, pag. 487). Tum itaque Deum exoraturi, sese volutabant in sacco et cinere, non secus atque alii, qui publicam ob scelus grave aliquod in Ecclesiis pœnitentiam agebant. Horum enimvero disciplina, sicut alibi Auctor noster tradidit, de ipso habitu, atque victu, mandat sacco el cineri incubare, corpus sordibus obscurare, animum mæroribus dejicere (Idem, lib. de Pœnit., cap. 9). Et paulo post : Extra lætitiam oportet diversari, in asperitudine sacci, et horrore cineris, et oris de jejunio vanitate ( Idem, ibid., cap. 11 ). Et certe Cyprianus lapsos ad pœnitentiam his verbis adhortatur: Orare oportet impensius et rogare, diem luctu transigere, vigiliis noctes ac fletibus ducere, tempus omne lacrymosis lamentationibus occupare, strato

solo adhærere, cinéri, cilicio (alias in cinere et cilicio), A opera, quibus deos suos flectere, et illos sedari posse et sordibus volutari (Cyprian., lib. de Laps., sub fin.). At non solum criminis alicujus reos, sed alios quoque hujuscemodi pœnitentiam egisse patet ex una Celerini edita inter Cyprianicas epistola, qua lapse sororis suæ crimen sic se deflere testificatur: Pro cujus factis ego in lætitia Pascha flens, die ac nocle in cilicio et cinere lacrymabundus dies exegi, et exigo usque in hodiernum (Idem, epist. 21).

Ceteri itaque Christiani, etsi nullius sceleris conscii,
publicorum tamen pœnitentium actibus atque ha-
bitu, invidia, inquit Tertullianus, cœlum tundebant
(Tertull. Apologet. cap. 40, pag. 487). Si quid autem
nomen invidia obscuritatis ibi habeat, huic lucem
aliquam afferre possunt ea, quæ de ipsismet ethnicis
alibi tradidit: Apud quasdam colonias unnuo ritu sac- B
cis velati, et cinere conspersi, idolis suis invidiam sup-
plicem objiciunt... Niniviticum credo justitium. De san-
clis vero martyribus nostris Clamant ad Dominum
invidia animæ martyrum sub altari : Quonam usque
non ulcisceris, Domine, sanguinem nostrum de incolis
terra? (Idem, lib. de Orat., cap. 5.) Illorum etiam
cicatrices vocat invidiosas apud Christum, quia
vicisse cupierunt (Idem, lib. de Pudicit., in fin.).
Quin etiam de semetipso similiter dixit: Malo
invidiam ei, Deo videlicet, facere per volunta-
tem ipsius pereundo, quam bilem, per meam eradendo
(Idem, lib. de Fug. in persec., cap. 10). Quid
plura? Statius ubi mortem patris deplorat, hæc ce-
cinit:

Major certe alios superos et tartara pulsem
Invidia.

(Stat. lib. IX Sylvar. in patris Epiced.)

Rursum autem in filii Epicedio:

[blocks in formation]

At sane constat nomen invidiæ iis omnibus in locis non communi illius significata accipi pro odio et malevolentia, aut de prosperis cujuspiam rebus dolore. Nam ista in Deum nec cadunt, nec iis tangitur, aut excitatur ad misericordiam. Et certe Cicero fatetur ambiguum esse nomen invidiæ: Quod verbum, inquit, ductum est a nimis intuendo fortunam alterius, ut est in Menalippo :

Florem quisnam liberum invidit meum? Male latine videtur, sed præclare Actius: ut enim videre, sic invidere florem rectius, quam flori dicitur. Nos consuetudine prohibemur: poeta jus suum tenuit, et dixit audacius (Cicer., lib. III Tuscul., pag. 151, lin. 10). Quid ergo si Tertullianus nomen invidiæ eodem, atque Actius, sensu acceperit, pro intuitu, visu et aspectu miseri status et habitus pœnitentium christianorum, qui eo divinam misericordiam tangere, ac commovere connitebantur (Tertullian. Apologet., cap. 40, pag. 487)?

Negare autem non possumus ab ethnicis quoque acta quædam in publicis calamitatibus poenitentiæ

arbitrabantur. Tum enim aquilicia, nudipedalia, populo denuntiabant, deponebant magistratus et dignitatum suarum insignia, aliaque agebant, de quibus omnibus infra agemus (Infr., cap. 23, art. 4). Sed factitium Jovem, aliosque qui dii non erant, perperam invocabant et precabantur. Verum etenim Deum impiis illis actibus et superstitionibus irritantes, nihil procul dubio ab eo, sicut nec a falsis diis suis, poterant impetrare.

ARTICULUS III.

Quo Christiani modo Deum precarentur sine monitore, expansis ad cœlum manibus, cupite nudo, anima innocente, atque ad orientem conversi, quamque dissimili ratione ethnici deos suos, ac Persæ solem adorarent.

Christiani his, quæ retulimus, horridis pœnitentia laboribus, non solum publicarum calamitatum tempore, sed singulis etiam, et statis præsertim diebus, Deum et pro se et pro aliis orabant, sine monitore, uti ait Auctor noster, sed de pectore intimo (Tertullian. Apologet., cap. 30, pag. 443). Data autem opera dixit, sine monitore; quia mos ethnicorum erat, ut aliquis omnibus qui precabantur præiret voce, eosque præmoneret. Ad hunc vero morem quidam referendos censent hos Statii versus :

Hinc tibi vota patrum credi, generosaque pubes
Te monitore regi, mores et facta priorum
Dicere.

(Stat., lib. V Sylv., v. 488.)
C Sed ibi non agitur de ullis precibus monitore aliquo
præeunte recitatis. Ad eas autem propius accedit his
Plinius verbis: Vidimus certis precationibus obsecrasse
summos magistratus: et ne quid verborum prætereatur,
aut præposterum dicatur, de scripto præire aliquem,
rursusque alium custodem dari qui attendat, alium
vero præponi qui faveri linguis, id est tacere, jubeat
(Plin., lib. XXVIII natur. Hist., cap. 2, pag. 556).Si quis
tamen objiciat hic de præstigiis, tumque prænun-
tiatis vocibus sermonem institui, is certe negare ne-
quibit Plutarchum de solemnibus gentilium preca-
tionibus loqui, ubi monitos nos facit a Numa Pompi-
lio præceptum fuisse, ut cum magistratus et sacer-
dotes aliquid rei divinæ faciunt, antecedat præco, ac
magna voce clamet: Hoc age: nɣpuž apócial μeyalḥ
D cu»i, ôn đe (Plutarch., tom. I, in Vita Coriol.
, pag.
225). Jubebat autem ea voce, inquit, omnes re-
bus divinis esse intentos, nec ullo opere aut nego.
tio interpellari. Huc accedit Juvenalis qui de fœmina
Janum Vestamque, ut Pollio vinceret, rogante hæc
cecinit:

Stetit ante aram, nec turpe putavit
Pro cithara velare caput, dictataque verba
Protulit, ut mos est.
(Juvenal. Satir. 6, post med.)

Adi, si vacat et lubet, Brissonium in suo de Formulis
libro (Brisson., lib. I! de Form., pag. 68). Verum
Christiani talem non admittebant monitorem ; quan-
doquidem non ore tantum et labiis, sed de pectore,

atque intimo sinceroque cordis affectu Deum preca- A (Tert. ib.), quomodo a nobis in superioribus dissertabantur.

Præterea orabant coelum suspicientés et manibus, inquit Tertullianus, expansis, vel quemadmodum alio in libro loquitur: Nos vero non allollimus tantum, sed etiam expandimus e Dominica passione modulatum (Tertullian. Apologet., cap. 30, pag. 441; idem, lib. de Orat., cap. 11), hoc est, in Christi crucí affixi modum ac formam. De hoc autem precandi more alibi disseruimus (Dissertat. in Minal. Octav., cap. 12, art. 3). At quia ethnici etiam eodem modo deos suos, sicut adhuc ostendimus, precari solebant; ideo Auctor noster post hæc verba, expansis manibus, adjecit, quia innocuis (Tert. Apologet., loc. cit.). Gentiles enim manus impietatis, idololatriæ, aliisque criminibus pollutas; Christiani vero suas non minus, quam pectus et animum, mundas plane et puras ad cœlum precando tollebant.

Quinetiam ipsi insuper orabant capite nudo, ait adhuc Tertullianus, quia non erubescimus (Ibid.). Ibi autem illos opponit adhuc gentilibus, quibus velato capite orare ac sacrificare mos erat. Audi, quæso, de hoc ritu Virgilii carmina :

Quin ubi transmissæ fuerint trans æquora classes,
Et positis aris, jam vota in littore solves,
Purpureo velare comas adopertus amictu,
Ne qua inter sanctos ignes in honore deorum
Hostilis facies occurrat, et omnia turbet.
Hunc socii morem sacrorum, hunc ipse teneto,
Hac casti maneant in relligione nepotes.

(Virgil. lib. Æneid., v. 403 et seqq.)

B

Quos quidem in versus hæc Servius observat: Sane sciendum sacrificantes diis omnibus capita velare con- C suelos ob hoc, ne se inter religionem aliquid vagis offerrel obluibus, excepto tantum Saturno, ne numinis imitatio esse videretur, et Herculis in templo suo, quia el ipse capile operto est, vel quia hæ aræ ante adventum Enea a Junone et Evandro consecratæ sunt (Serv. in cit. vers., pag. 292). Ea autem exceptio satis probat hunc fuisse gentilium ritum et morem, quem etiam deos salutando et orando observabant. At de illo plura Brissonius, quem adire poteris (Brisson., lib. I de Form., pag. 140 et seqq.).

Christiani itaque e contrario orabant nudo capite, quia dictum ab Apostolo noverant: Omnis vir orans aut prophetans velato capite, deturpat caput suum (Paul. I ad Corinth., cap. 11, v. 4). At cur Tertullianus, inquiet aliquis, non hanc Apostoli attulit rationem, sed quia, uti ait, non erubescimus? Nos itaque huic respondebimus hanc ab co datam videri, quia ad propositum suum maxime conducebat. Christianos enimvero gentilibus ibi, ut diximus, opponit. At hi, sicut ibidem subjecit, falsis diis sacrificando, quemadmodum precando, afferebant post omnia inquinamenta etiam conscientiam spurcam (Tertull. Apologet., cap.30, pag. 443, 445), et omni scelerum genere coinquinatam, ob quam si quid pudoris reliquum eis fuisset, perpetuo debebant rubore suffundi. Contra vero Christiani Deo suo omnipotenti offerebant orationem de carne pudica,sicut paulo ante notabamus (art. sup.), de anima innocenti, de Spiritu Sancto profectam

D

tionibus fusius explicatum fuit (Dissertat. in Minut. Octav., cap. 12, art. 2, et in Luctant., cap. 33, art. 1). Tantum itaque abest ut Christiani sic Deum precantes erubescerent; quinimo: Nos ad Deum expansos, ait Auctor noster, ungulæ fodiant, cruces suspendant, ignes lambant, gladii guttura detruncent, bestiæ insiliant: paratus est ad omne supplicium ipse habitus orantis christiani (Tertullian. Apologet. loc. cit.); qui nec religionem suam profiteri, nec Deum precari erubescebat. At non tantum capite nudo, sed prostrato etiam corpore, sicut alia in dissertatione ostendimus (Dissertat. in Arnob., cap. 8, art. 2), palam et publicis in synaxibus preces suas fundebant.

Ad hæc vero hi ad orientem, aut quemadmodum Tertullianus loquitur, ad orientis regionem conversi, Deum precabantur (Tertullian. Apologet., cap. 16, pag. 369). Neque mos ille, de quo alibi disputavimus (tom. I Apparat., lib. III, dissert. 2, cap. 8, art. 7, pag. 1040), incognitus fuit ethnicis, qui solebant eodem quoque modo, sed plane penitusque perverso precari. Quamobrem Auctor noster illos ipsos hisce verbis compellat: Plerique vestrum affectatione aliquando et cælestia adorandi, ad solis ortum labia vibratis (Tertullian. loc. cit.). Eadem ille in primo ad Nationes libro repetit (lib. I, cap. 13, pag. 579 ). Testem hujus moris si requiras, Virgilium audire poteris, hæc de Ænea canentem :

Surgit, et ætherei spectans orientia Solis
Lumina, rite cavis undam de flumine palmis
Sustulit, et tales effundit ad æthera voces.

(Virgil. lib. VIII Æneid., v. 68 et seqq.)

Et alio in libro de aliis sacrificia facientibus :

Illi ad surgentem conversi lumina Solem,
Dant fruges manibus salsas, et tempora ferro
Summa notant pecudum, paterisque altaria libant.
(Ibid. lib. XII, v. 72 et seqq.)

Servius autem in hos ultimos versus illud animad-
vertit: Non utique nunc surgentem solem dixit; jam-
dudum enim dies erat: sed disciplinam cæremoniarum
secutus est, ut orientem spectare diceret eum qui esset
precaturus (Serv., pag. 676). Quamobrem Latinus Pa-
catus initio panegyrici, quem Theodosio, eoque præ.
sente, pronuntiavit: Divinis rebus operantes, in eam
cœli plagam ora convertimus, a qua lucis exordium est
(Pacal. Panegyr. Theodos., pag. 246). Denique ut
plures missos faciamus, Ovidius de dea Pale ca-

nebat :

His dea placanda est, hæc tu conversus ad ortus
Dic quater, et vivo perlue rore manus.

(Ovid. lib. IV Fastor., v. 365.)

At tametsi fuerit communis ille christianorum gentiliumque ritus, aliis tamen rationibus hi deos suos, illi vero Deum unum et verum ad orientem conversi orabant; gentiles enim, ut notat Tertullianus, affectatione profecto pessima aliquando etiam cœlestia adorandi (Tertullian. Apologet., cap. 16, pag. 371, et lib. I ad Nation., cap. 13, pag. 579). Res igitur cæ. lestes, stellas, nimirum, ac planetas cum adorarent, deosque esse opinarentur, idcirco ad solem, illorum

omnium maximum et primarium, orantes sese con- A vertebant.

At Christiani longe diversis rationibus hunc in modum precabantur; ac potissimum quia ad paradisum, unde ejecti fuerunt, et ad solem justitiæ Christum Dominum respicere debebant. Alias vero plures ex variis scriptoribus cardinalis Bona retulit, quas in ejus libris legere promptum est, nec huc congerere necessarium (Bona, de divin. Psalm. cap. 6, § 3, pag. 177). Verumtamen Origenes, sicuti alibi observavimus (tom. I Apparat., pag. 1040), ingenue fatetur hujus ritus satis validam rationem non posse proferri. Nemini tamen facile persuadebitur illum a Christianis nullam ob causam receptum, qui ita pu blico et unanimi omnium consensu observabatur, ut nec ipsismet ethnicis incompertus fuerit. Nam hinc B quidam ex illis suspicabantur corporeum solem, sicut ait Auctor noster, Christianorum Deum esse, et ab illis adorari. Sed absurda hæc calumnia paucis hisce verbis ab eo contunditur: Ad Persas si forte deputabimur, licet solem, non in linteo depictum, adoremus, habentes ipsum ubique in suo clypeo (Tertullian. Apologet., cap. 16, pag. 369). Constat autem Persas coluisse solem, quem pro vero Deo habebant. Testes enimvero hujus impietatis sunt Herodotus, Strabo, Justinus historicus, et alii complures, quos quidem, ne ab aliis sæpius actum agamus, non censuimus esse appellandos (Herodot., lib. I, § 131; Strab., lib. XV Geogr., pag. 752; Justin., lib. I Histor., cap. 10 ). Mirum itaque nulli videri debet si hi solis cultores illum in clypeo depictum haberent; quandoquidem C milites suis in clypeis depictas vel sculptas imagines deferre consueverant. Quinimo si Plinio credimus, inde derivatum est illud clypei nomen. Addit vero: Origo plena virtutis faciem reddi in scuto cujusque, qui fuerit usus illo. Pœni ex auro factitavere, et clypeos et imagines secumque in castris tulere (Plin., lib. XXXV Hist. natur., cap. 3, pag. 177). Cui vero ignota sunt ea, quæ Homerus de Achillis, et Virgilius de Æneæ clypeis græco latinoque carmine cecinerunt? (Homer. Iliad. XVIII, v. 478, et seqq.; Virgil. lib. VIII Æneid., v. 925 et seqq.). Pari itaque ratione Persæ in clypeo gestabant effigiem solis, quem maximum deum esse arbitrabantur.

Esto, inquies, ac cedo hunc fuisse revera Persa

rum morem. Sed quomodo inde colligi potest quis verus sit Tertulliani sensus? Nonnulli quidem ejus verba sic interpretantur: Perse in linteo pingunt solem, quem Christiani habent in clypeo suo, id est, in illo qui mundi oculus et instar clypei est, aut sicut alii volunt, vultum solis tanquam in clypeo cernunt. Sed hæc magis utique subtilis, quam solida explicatio nunquam dubio procul in mentem Tertulliani venerat. Simplicior autem, ut ex observatis liquet, videtur esse hic illius sensus: Ethnici falso putabant solem a Christianis, quemadmodum a Persis adorari. Nam hi in clypeis suis effictam et repræsentatam solis dei sui imaginem ubique habebant, Christiani vero ne quidem in linteo ullibi depictam.

[ocr errors]

ARTICULUS IV.

Cur Christiani diem dominicum, ab ethnicis Soli dicatum, læti festum agerent, sicque uno tantum loco a gentilibus et Judæis diem sabbati solemnem celebrantibus discreparent.

Alius sane nec minor profecto error erat gentilium, qui adhuc opinabantur solem ideo a Christianis tanquam Deum coli, quia dominicum diem, ab illis Soli dicatum, hi cum lætitia agerent. Quamobrem Tertullianus eos sic refellit et exagitat: Æque si diem solis, id est, dominicum, lætitiæ indulgemus, alia longe ratione, quam religione sive cultu Solis (Tertullian. Apologet., cap. 16, pag. 371). Tacet quidem ille, quæ ea sit alia ratio cur eum diem læti atque adeo festum celebrarent. Sed illam nobis reddidit Barnabas: Idcirco diem octavum, inquit, id est, dominicum in lætitia agimus, in quo et Jesus resurrexit a mortuis, et cum apparuisset, ascendit ad cœlos (Bar. nab. epist., § 15, pag.16).Quod quidem pulchre confirmat Justinus martyr, qui idcirco non secus ac Barnabas et Tertullianus noster aperte declarat hunc diem solis appellatum, quo Christiani congregari solebant: · τῇ τοῦ ἡλίου λεγομένη ἡμέρᾳ, die quæ solis vocatur (Justin. Apolog. 1). Eodem quoque nomine nuncupatur in variis Constantini Magni, Valentiniani junioris, et Theodosii legibus, in quas Gothofredus plura in rem nostram aliique alibi observarunt (Cod. Theodos., leg. 1 et 2 de feriis, pag. 118 et seq.)

Aliquando etiam dies dominicus, vel dominica solemnia, vel simpliciter dominicum cognominabatur. Scriptum quippe Tertullianus noster reliquit: Quomodo dominica solemnia celebrabimus (Tertull., lib. de Fuga, cap. ultim.)? Cyprianus vero in sua ad presbyteros, diaconos et universam plebem epistola scripsit: Dominico interim legit nobis, id est, auspicatus est pacem, dum dedicat lectionem (Cyprian., epist. 38, pag. 57). Quæ est autem, obsecro te, ea lectio, nisi illa, quæ in publicis Christianorum cœtibus, uti in sequenti capite dicemus, fieri consueverat. Si quid vero clarius desiderabis, audias velim Eusebium, qui memoriæ prodidit hunc diei dominici solemni ritu celebrandi morem a Christo Domino manasse: Ep' ἑκάστης ἑβδομάδος τὴν κυριακὴν χρηματίζουσαν ἡμέραν ἑορτὴν ἄγειν ἐπὶ ταυτὸ συνιόντας παραδέδωκε, καὶ αὐτὰ

σώματα πιαίνειν, τὰς δὲ ψυχὰς ἐνθέοις παιδεύμασιν
vagwπupeîv mapeonebase. Præcepit ut singulis septimanis
ἀναζωπυρεῖν παρεσκεύασε.
in unum convenientes, dominicum diem festum agerent,
nec corpora sua saginarent, scd animos divinis præcep-
tionibus refocillarent (Euseb. orat. de laud. Constantin.,
cap. 17, pag. 664). Atque ita Valesius hunc Eusebii
locum interpretatur, qui ante verbum ve parti -
culam où librarii incuria omissam fuisse non dubitat,
quia rò muzivu non convenit christianis. Postea vero
Epiphanius de eadem dominicæ diei celebritate hæc
scriptis tradidit: Τὰς κυριακὰς ἁπάσας τρυφερὰς ἡγεῖται
ἡ ἁγία αὐτή καθολική Εκλησία, καὶ συνάξεις ἀφ ̓ ἔωθεν
ἐπιτελεῖ, οὐ νηστεύει. Dominicas omnes festas hilaresque
catholica sanxit Ecclesia, ac solemnes conventus matu-

tinis koris indicit, nec ulla jejunia celebrat (Epiphan. A hebdomadæ diem Judæis et Græcis fuisse sacrum. Exposit. fid., § 22, pag. 105). Alibi autem nos admonet hunc morem ab apostolis proficisci (Idem, Hares. Arii, § 6, pag. 910). Plura in hanc rem, quæ omnibus nota est, accumulare nihil plane opus est. Sufficit enim omnibus probasse hunc diem in Christi, a mortuis hoc ipso die excitati, honorem jure merito fuisse institutum.

Certum itaque ex hactenus dictis unicuique esse debet, primo Christianos longe alia ratione, et alio ritu diem solis sive dominicum celebrasse, quam Judæos ac gentiles, de quibus Lactantius, quidquid nonnulli dixerint, etiam loquitur. Secundo, eosdem Christianos per hunc diem indulsisse lætitiæ, nimirum spiritali; quia omnes undique, ut ex Justino martyre alibi annotavimus (Ibid., pag. 23), in eumdem locum confluebant, sacramque suam, eo quo diximus modo, agebant synaxim. Sed plura de illa noster Tertullianus tradidit, quæ nunc enucleanda sunt.

CAPUT XV.

De sacris Christianorum synaxibus.

ARTICULUS PRIMUS.

Quam ob caussam Christiani sacros cœtus inirent;de fusis ibi precibus, ac potissimum pro mora finis; de sacrarum Scripturarum lectione, et cohortationibus; de præsidibus, probatis, senioribus, et honorem nullo pretio, sed testimonio adeptis.

Nihil plane in tota Christianorum disciplina, eorumque moribus erat, quod acrioribus ethnici vexaverint calumniis, quam illorum synaxes, ac solemnes ad sacra mysteria agenda conventus. Quamobrem Tertullianus impudentem calumniatorum audaciam non alio validiori argumento penitus comprimi posse censuit, quam sincera et simplici eorum, quæ in iis agebantur, expositione. Primum itaque enarrat quem in finem Christiani congregarentur: Coimus, inquit, in coelum et congregationem ut ad Deum, quasi manu facta, precationibus ambiamus orantes ( Tertul. Apolog., cap. 39, p. 467). Sed hæc totidem verbis in omnibus nostris codicibus manuscriptis, et antiquis editionibus habentur, Rigaltio longiora, ac forte obscuriora visa sunt. In textu igitur contra ipsius, quo usus est, antiquioris codicis fidem, hæc tantum voluit retineri: Coimus ad Deum, quasi manu facta, precationibus ambiamus. Cur autem tot verba deleverit contra unanimem codicum consensum, ne minimam quidem reddit rationem. Siccine ergo Rigaltio licuit tam veteris Scriptoris librum tanquam suum pro libito corrigere, ac quæ volebat ex illo demere, et amputare? Dixit autem Tertullianus: Coimus in cœlum et congregatio

Quapropter sic pergit Tertullianus: Secundo loco ab eis sumus, qui diem Saturni olio et victui decernunt, exorbitantes et ipsi a Judaico more, quem ignorant (Tertullian. Apologet., cap. 15, pag. 357). Sed hæc uberius clariusque alibi exposuit, ubi gentiles hisce verbis affatur: Vos certe estis, qui etiam in laterculum septem dierum solem recepistis, et ex diebus ipsum prælegistis, quo die lavacrum subtrahatis, aut in vespe- B ram differatis, aut olium, aut prandium curetis. Quod quidem facilis exorbitantes et ipsi a vestris ad alias religiones. Judæi enim festi, sabbata, el cœna pura et Judaici ritus lucernarum, et jejunia cum azymis, et orationes littorales, quæ utique aliena sunt a diis vestris. Quare ut ab excessu revertar, qui solem et diem ejus nobis exprobratis, agnoscite vicinitatem. Non longe a Saturno et sabbatis vestris sumus (Idem, lib. I ad Nal., cap. 13, pag. 579). Sed dictu haud facile an genuina et incorrupta sint hæc verba, orationes littorales (Philo Jud. in Flaccum, pag. 992, D). Si enim hæc a Tertulliano scripta sunt, quid iis significetur dictu adhuc difficilius, nec ullus ea in notis suis explicare tentavit. Numquid autem Auctor noster ad quasdam Judæorum preces collineavit, quas Judæi ad fluvio- C rum aut fontium littora fundere solebant, antequam eorum aquis abluerentur? Castigat autem gentiles, qui Christianis vitio vertebant, quod diem dominicum festum agerent. Non longe enim hi recedebant ab sabbatis Judæorum, et ritu ipsorummet gentilium, qui soli etiam unum hebdomadæ diem nuncupaverant. Præterea singuli, ut scribit Philo Judæus, populi et nationes tametsi suis propriis et diversis legibus viverent, nullus tamen erat, qui τìv iepàv éxɛívny é¤dóμny καὶ οὐκ ἐκτετίμηκεν, ἄνεσιν πόνων καὶ ῥαστώνην αὐτῷ τε τοῖς πλησιάζουσιν, οὐκ ἐλευθέροις μόνον, ἀλλὰ καὶ δὲ δούλοις μᾶλλον δὲ ὑποζυγίοις διδούς : Sacrum illum diem sinper gulas hebdomadas recurrentem non honoraret, remissionem laborum, feriasque afferentem patrifamilias cum domesticis non ingenuis tantum, verum etiam mancipiis, D nem, sicuti Cicero post Terentium: Coimus in Piel jumentis insuper (Phil., lib. I de Vita Moys., post init., pag. 657). Alterum ejusdem gentis testem habemus Josephum, qui similiter edixit: Oud'éTY MÓDIE ἑλληνων, οὐδὲ βάρβαρος, οὐδὲ ἐν ἔθνος, ἔνθα μὴ τὸ τῆς ἑβδομάδος, ἣν ἀργοῦμεν ἡμεῖς, τὸ ἔθος οὐ διαπεφοίτηκεν, καὶ αἱ νηστείαι, καὶ λύχνων ἀνακαύσεις. Nulla est civitas Græcorum aut barbarorum, nec ulla gens, ad quam septimanæ, in qua vacamus, consuetudo non pervenerit, jejuniaque ac candelabra accensa (Joseph., lib. II contr. Appion., pag. 1081). Denique alibi observavimus (tom. I Apparat., lib. III, dissert. 2, cap. 16, art. 1, pag. 1117) a Clemente Alexandrino et Eusebio variis scriptorum testimoniis probari septimum

ræum (Cicer., lib. VII, epist. 3, ad Attic., pag. 275, lin. 8; Terent. Eunuch., act. III, scen. 4, v. 1), Virgilius autem canebat :

[ocr errors]

Socium virtus coit omnis in unum.
(Virgil. lib. X Eneid., v. 410.)

Sic autem congregati Christiani quasi manu fa-
cta undique Deum cingebant, et ambiebant, ut
simul orantes divinam ejus misericordiam pre-
cationibus suis flecterent. Nec ingratam illi vim
faciebant: Nam hæc vis, inquit Auctor noster, Deo
grata est (Tertullian. Apologet., cap. 59, pag. 467),
qua Christiani, conjunctis omnium precibus, eum for-

« PoprzedniaDalej »