Obrazy na stronie
PDF
ePub
[ocr errors]

nus recensuimus, christiane religionis placita opi- A Juvat itaque illum de se ipso aliisque Christi sectanionibus gentilium philosophorum omnino dissimilia et contraria sint; in his nihilominus philosophis, ait Tertullianus, vocabantur summæ scientiæ, et insignia ingenia (Tertullian. Apologet. cap. 49, p. 528): nonne potius, insignia ingenii, sive conspicua ingenii signa et indicia, sed idem plane eorum erit sensus. Quis ergo non mirabitur hæc verissima christia norum documenta, ab ethnicis, nec ratione, nec ingenio carentibus, falsa dici, et ineptas, uti adhuc auctor noster loquitur, præsumptiones (lib. de Testim. anim. cap. 4), hoc est, vanas prorsus, et absurdas in re dubia divinationes, atque conjecturas ?

toribus loquentem audire: Corpus, inquit (Tertullian. Apologet., cap. 59, pag. 431), sumus, quemadmodum antea scripserat Apostolus: Multi unum corpus sumus in Christo (Epist. ad Rom. XII, 5), id est una multorum simul congregatorum societas, congregatio, et communitas. Quo autem modo quave ratione congregati fuerint, si roges, tibi respondebit: De conscientia religionis (Tertullian. loc. cit.), id est, intima certissimaque animi persuasione convicti veram esse religionem, quam omnes profitebantur. Ad hæc vero conjuncti disciplina unitate (Ibid.), seu tradita a Christo una eademque, sed sanctissima docuFac tamen, quod falsissimum est, eas penitus fal- mentorum institutione, ac morum disciplina. Denisas fuisse sed nulli profecto noxia erant, imo vero que copulati spei fœdere (Ibid.), sive fœderati ac soomnibus utiles et necessariæ. Cuncti enimvero, metu B ciati spe certissima vitæ æternæ, quam illis verus soæterni supplicii, et spe vitæ æternæ fieri meliores coguntur (Idem, Apologet. c. 49, p. 529). Quisquis namque, sicut recte docet Athenagoras, persuasum habet animam cum corpore, simul interituram,»»±ó))volan τῷ σώματι καὶ τὴν ψυχὴν, is nullum non facinus audet, μηδενὸς ἂν ἀπέχεσθαι τολμήματος (Athenagor. Legat, pro christian. pag. 39). Qui vero credit fore, ut ad vitam excitatus, omnium peccatorum in extremo Dei judicio reddat rationem, ille vel in minimis delinquere veretur.

Iniquissimi igitur erant gentiles, qui christianos, horumce dogmatum defensores, non secus ac sceleratissimos, et gravissimorum criminum reos condemnabant. Quamobrem auctor noster sic eos urget et insectatur: Sed in ejusmodi enim (in quibusdam editionibus additur error melius forsitan errore) si utique irrisu, seu irrisione dignum aliquid judicandum est, non gladiis, et ignibus, et crucibus, et bestiis (Tertullian. loc. cit.), idcirco christiani crudelissime trucidandi erant. At certe tantum abest ut in illorum doctrina subsit falsi aliquid; quin miranda prorsus illorum in tot tantisque tormentis patientia veritatem ejusdem doctrinæ, el totius christianæ religionis, uti haud semel observatum est, invictissime demonstraret. Sed illud plane confirmatur ex sanctis eorumdem christianorum moribus, legibus, et institutis, de quibus nunc agendum est.

CAPUT XII.

Ostenditur, qui qualesve fuerint Christiani, quomodo ab ethnicis distincti ; ac quam longe puriores fuerint illorum, quam ethnicorum mores, legesque multo meliores ac sanctiores.

ARTICULUS PRIMUS.

Qui, quales, et quam multiplicati fuerint Tertulliani tempore christiani, ac quomodo ab ethnicis, quibuscum vivebant, tunc discernerentur.

Post explicata a nobis asserta a Tertulliano christianæ religionis documenta, jam cum illo explorandum est quinam et quales fuerint illorum defensores christiani, ac quomodo cum ethnicis vixerint.

C

D

lusque omnipotens Deus post hanc mortalem vitam promisit.

Quam multiplicatum autem fuerit, ipsa Tertulliani nostri ætate, illud christianorum corpus, certiores nos profecto ipse fecit (Ibid., c. 1, pag. 262). Tunc enim omnia, ut narrat (Ibid., cap. 37, p. 462), repleverant mundi loca: urbes, insulas, castella, munici pia, conciliabula, castra, tribus, decurias, forum, senatum, palatium, nihilque privatim ethnicis, nisi sola eorum templa reliquerant (Ibid., cap. 42, pag. 491). Cum iis igitur ubique versabantur, in foro, macello, balneis, tabernis, officinis, stabulis, nundinis, et commerciis, de quibus infra dicendum. Simul itaque permixti cohabitabant, militabant, rusticabantur, mercabantur, mutuoque usu artes miscebant, et operas.

[ocr errors]

Quamobrem alio ille in libro Scapulam sie alfatur : Quid facies de tot millibus (veteres editiones decem millibus) hominum, tot viris ac fœminis, omnis sexus omnis ætatis, omnis dignitatis offerentibus se tibi? Quantis ignibus, quantis gladiis opus erit? Quid ipsa Carthago passura est, decimanda a le, cum contubernales suos illic unusquisque cognoverit, cum viderit illic fortasse et tui ordinis viros, et matronas, et principales quasque personas, et amicorum tuorum vel propinquos, vel amicos (Idem, tib. ad Scap. cap. IV)? Quid plura? Tantus tunc profecto erat non solum Carthagine, sed ubique terrarum christianorum numerus ; ut si tanta vis hominum, ipsa ejusdem Tertulliani adhuc sunt verba, in aliquem orbis remoti sinum abru

pissemus a vobis, suffudisset utique dominationem ves

tram lot qualiumcunque amissio civium, imo etiam et ipsa destitutione punisset, procul dubio expavissetis ad solitudinem vestram, ad silentium rerum et stuporem quemdam quasi mortui orbis : quæsissetis quibus imperarelis. Plures hostes vobis, quam cives remansissent (Idem, Apologet., cap. 37, pag. 463).

Sed quempiam audire nobis videmur, qui in aures insusurret ibi aliquam esse Tertulliani exaggerationem. Cui enim, inquiet, probari unquam poterit tantam tune fuisse christianorum multitudinem? Verum qua, quæso, fronte hic ipse Tertullianus publicis in libris, quos non uni tantum Scapulæ, Carthaginis

B

tull., lib. ad Scapul., cap. 2).

Tales igitur tum erant christiani, quorum major erat, quam gentilium numerus. Nec mirum sane, si tam pium sanctumque vivendi genus, etsi cum ethnicis permixti, consectarentur; quandoquidem nihil antiquius cariusque habebant, quam iis sanctissimis obsequi legibus, quas noverant sibi a Deo et Christo domino datas, et omnibus humanis longe præstantiores. Quod quidem jam nobis cum auctore nostro probandum incumbit.

ARTICULUS II.

Quantum Christianorum leges perfectione sua atque auctoritate alias omnes a gentilibus latas superent, qua sedulitate observarentur ab iisdem christianis qui idcirco botulos cruore distentos, sibi ab ethnicis oblatos, ipso vitæ periculo, edere recusabant.

præsidi, sed Romanis, vel, si velis, Africæ antistiti. A magis noscibiles, quam de emendatione vitiorum (Terbus imo et nationibus, hoc est, gentilibus omnibus, infestissimis christianorum hostibus, illud tam audacter, nisi id verissimum esset, asseverare potuit? Nonne timendum ipsi erat, ne mendacii convictus, caussa non sine risu et sibilis caderet? Si quis tamen pertinax credere ipsi nolit, fidem certe dare non renuet Plinio secundo, qui de iisdem christianis hæc antea ad Trajanum Imperatorem scripserat : Multi omnis ætatis, omnis ordinis, utriusque sexus etiam vocantur in periculum,, et vocabuntur. Neque enim civitales tantum, sed vicos etiam atque agros superstitionis istius contagio pervagata est (Plin. epist. 101, p. 376). Quam sane ob rem ethnici morebant, ait adhuc Tertullianus, tantum esse illorum numerum, ac de illo palam conquerebantur: Obsessam, inquit, vociferantur civitatem; in agris, in castellis, in insulis christianos, omnem ɛexum, ætatem, conditionem et jam dignitatem transgredi ad hoc nomen, quasi detrimento mærent (Tertullian., Apologet., cap. 1, p. 263). Numquid ergo dices adhuc fictam ab illo aut exaggeratam fuisse hanc gentilium querimoniam? Sed eam alio in libro, ipsosmet ethnicos alloquendo, totidem. pene verbis repetit (Idem, lib. I ad Nat., cap. 1). Itaque cum adeo multiplicati fuissent christiani, nullus certe dubitandi locus est, quin cum ethnicis permixti commune cum illis vivendi genus haberent. Cum illis quippe, ut ait Tertullianus, degentes, ejusdem victus, habitus, id est, victus et vestitus, instructus, ejusdem ad vitam necessitatis (Idem, Apologet., cap. 42, p. 490). Verum nonne melius, inquiet aliquis, in libro ad Nationes dixit apparatu, id est, cultu et ornatu (Idem, lib. I ad Nation., cap. 10). At si hæc sit nominis apparatus significatio, et instructus ab illo sicut a Cicerone (Ciceron., lib. III, de Orat., p. 181, lin. 37), accipiatur pro ornatu, quomodo ille asseverare potuit eumdem esse christianorum instructum? Nonne eodem in Apologetico ethnicorum luxum arguendo dixerat: Habitu, victu, instructu, censu proavis renuntiastis (Idem, Apologet., cap. 6, p. 305)? Constat autem, ut ipse testatur, longe majorem fuisse christianorum in his omnibus frugalitatem. Nobis itaque haud ægre persuadebitur illum priori loco de rebus locutum esse, quæ ad sustentandam vitam necessariæ sunt, et quibus christiani, quemadmodum plebeii aut modestiores ethnici ute- D est dicere: Non occides; an docere: Ne irascaris qui

bantur.

At certe quamvis idem esset christianorum et gentilium victus, et vestitus, eademque in publico vivendi, atque agendi ratio; ab his tamen christiani distinguebantur, et agnosci facile poterant singulari modestia, patientia, et pristinorum vitiorum emendatione. Neque id incompertum erat gentilibus, quos idcirco auctor noster hisce compellat verbis: Ea disciplina patientiæ divinæ agere nos satis manifestum esse vobis potest, cum tanta hominum multitudo, pars pene major civitatis cujusque, in silentio et modestia agimus, singuli forte noti magis, quam omnes: nec aliunde

с

Cum religio christiana a vero Deo, ejusque Filio fundata constitutaqué sit, omnes procul dubio illius leges perfectissimæ esse debent. Quamobrem Tertulliani tempore illis christiani eo majori cura obtemperabant, quo certius noverant eas esse latas ab omnia vidente, et omnipotente, qui idcirco a nemine prorsus nec falli, nec impune contemni potest. Palam itaque auctor noster universis denuntiat: Innocentiam a Deo edocti, perfectam eam novimus, ut a perfecto magistro revelatam, et fideliter custodimus, ut ab incontemptibili dispectore mandatam (Tertullian., Apologe:., cap. 45, p. 498).

At sancitæ a solis hominibus leges ethnicorum plane sunt imperfecta, possuntque ab omnibus impune sperni, labefactari, violari: Nam quanta, pergit Tertullianus, sive ut in nostris codicibus legitur tanta, id est, tam parva, et exigua est auctoritas hominis ad exigendum (Ibid.), fidam legum a se latarum custodiam, ut tam facile falli possit, quam ab omnibus contemni. Ea est enim humani ingenii infirmitas, ut nullus homo illa omnia possit prævidere, quæ cæteris omnibus bona et mala, aut semper mansura sunt. Tanta vero improborum est malitia, ut plurimi pœnas prævaricatoribus, a quacunque humana lege indictas, haud difficiliter declinent.

Pluribus præterea exemplis Tertullianus ostendit longe perfectiores esse christianorum, quam gentilium leges. Primum enim, quid plenius, inquit (Ibid.),

dem (Matth., V, 21 et seqq.). Atque ita in omnibus nostris codicibus et editionibus antiquis : sed priora verba Rigaltio non placuerunt, scribique jussit Quid plenius dictum est. Voluit procul dubio purius et emendatius loquentem facere Tertullianum. At si lex humana, inquit iste, prohibet adulterium, lex divina arcet etiam ab oculorum solitaria concupiscentia (Ibid.). Dixit solitaria, id est, sola, secreta et occulta. Sic Cicero virtutem solitariam esse non posse asserit, et naturam nihil amare solitarium (Cicer., lib. de Amicit., p. 43, lin. 7 et 42). Lex itaque divina non modo adulterium, sicut humana, sed secretam

quoque et occultam oculorum concupiscentiam pro- A in Minut., cap. 9, art. 1). Compertum ethnicis erat hibet.

Ad hæc vero, lex humana non maleficium quidem, sed injuriæ permittit ultionem : lex vero divina velat ipsummet maleloquium, et injuriæ vicem reddere (Tertullian., loc. cit.). At quantum ea lex humanæ præcellat jam a nobis alibi annotatum est (Dissertal., in Minut., cap. 13, art. IV, et Dissertal. in Lactant., cap. 26, art. 1 et seqq.). Non diffitetur tamen Tertullianus bonas esse quasdam hominum leges, sed contendit has desumptas fuisse ex divinis Moysis liorumque prophetarum libris, quorum antiquitatem, ut supra vidimus, antea probaverat (Supr., cap. 4, art. 4).

Non solum autem divinæ legis major est, quam humanæ perfectio, verum etiam auctoritas. Deo B quippe nihil penitus latet; et violatæ legis suæ reos, sicut paulo ante docuimus, æternis pro merito suppliciis castigat (Ibid.). At homini, contra leges humanas agenti, contingit, ut plerumque, ait Auctor noster, in admissis delitescat, vel illas spernat ex voluntate, vel necessitate delinquendi (Tertullian., Apologet., cap. 45, p. 497). Et hæc quidem codicum nostrorum et editorum verba sic immutavit Rigaltius: Ex involuntate vel necessitate delinquenti. Sed ibi nulla indicata ullius codicis varia lectione, observat tantum : Ex involuntate idem esse ac casu. Quid ergo, si Tertullianus hæc verba, ex voluntate illis opponat, vel ex necessitate (Ibid.)? Nonne hic illius sensus esse potest : Homo reus plerumque delitescit, quando aut ex voluntate sua, aut aliqua necessitate peccat?

C

Præterea leges humanæ, inquit, pessumdantur, recogitata brevitate supplicii, ab hominibus non ultra mortem infligendi. Quam ab causam Epicurus, pergit ille, omnem cruciatum doloremque depretial, modicum quidem contemptibilem pronuntiando, magnum vero, non diuturnum (Idem, lib. I ad Nation., cap. 10; lib. II ad Uxor., cap. 3; lib. I adv. Marcion., c. 6; lib. de Spectac., cap. 22; lib. de Anim., cap. 24; lib. de Fuga, cap. 10). Verbo autem depretiat ille sæpius utitur, quo nihil aliud significare voluit, quam imminuit rei alicujus pretium vel magnitudinem. Epicuri porro effatum clarius exponit Cicero: Doloris, inquit, medicamenta illa Epicurea tanquam de narthecio promant si gravis, brevis; si longus, levis. Alibi vero Doloris magnitudinem brevitate consolatur, lon- 1) ginquitatem levitate. Plura si cupias, Laertium adire poteris, Plutarchum, et alios (Cicer., lib. II de finib., p. 55, lin. 10, et lib. IV Tuscul., p. 190, lin. 49; Laert., lib. 10 de Vita Epicuri, § 140; Plutarch., lib. de Poet. audien., sub finem, p. 36).

Christiani igitur cum summam legum suarum perfectionem et auctoritatem probe cognoscerent, tanta sedulitate morem eis gerebant, ut periclitari etiam capite mallent, quam aliquid agere, quod cuilibet legi adversari videbatur. Ex infinitis autem propemodum exemplis, quibus id evidentissime probari potest, unum nunc sumemus, quod Tertullianus noster memorat ( Tom. I Apparat., p. 680, Dissertat.

[ocr errors]

vigere apud eosdem christianos cam legem, qua
ipsis, ut alibi animadvertimus, animalium sanguine,
suffocato, et morticinio erat interdictum. Quamobrem
summa ethnici malignitate inter tentamenta christia-
norum, ait Tertullianus, id est, ut eorum fidem et
religionem tentarent, botulos cruore distentos offere-
bant (Tertullian., Apologet., cap. 9, p. 314). Botulus
autem, inquit Festus, est genus farciminis, quod
propter connexionem a bolis sic appellatur (Fest.,
lib. II de verbor., Signific.). De illo etiam hæc sunt
Martialis carmina :

Qui venit botulus medio mihi tempore brumæ;
Saturni septem venerat ante dies.

(Martial. libr. XIV. epigramm. 72.)

Ethnici itaque hos botulos, frustulis carnis, mixtoque animalium sanguine confectos offerendo, certiores fiebant illos, a quibus rejiciebantur, christian.c religionis esse revera sectatores. Cum vero eos respuerent, palam omnibus faciebant se malle capitis subire periculum quam legibus suis unquam refragari. Neque huic tantum aliisque Dei ac Christi legibus, sed hujus etiam consiliis plerisque omnibus, etiamsi iis non obligati, eadem sedulitate parebant. Verum hæc unicuique clariora fient ex his, quæ de illorum moribus a Tertulliano tradita, nunc exponenda sunt.

ARTICULUS IH.

Tam castos fuisse Christianorum, quam depravalos gentilium mores: quanta christianorum erga omnes dilectio et charitas; cur se invicem fratrum nomine appellarunt, ipsisque omnia præter uxores essent communia quam impune ethnici e contrario sacraliora fraternitatis jura violaverint.

Qualis quamque pia et sancta fuerit Christianorum vivendi ratio, ut Turtullianus noster demonstret, horum, ethnicorumque mores comparat, ac istorum tam sanctos et castos, quam illorum depravatos ac corruptos fuisse luculenter ostendit. Primum enim christiani, tametsi vitam cum ethnicis eo, quo diximus, modo agerent; tanto tamen charitatis mutuique amoris vinculo conjuncti erant ; ut ipsi infensissimi illorum hostes ethnici illud non potuerint non admirari. Quidni enimvero non admirati fuissent, quod optimum agnoscentes, imitari non valebant ? Quapropter Tertullianus eos ita loquentes inducendo, mutuum horum odium, quemadmodum Christianorum amorem, patefacit. Sic autem ille: Vide, quiunt, ut invicem diligant ( Ipsi enim gentiles invicem oderunt) et ut pro alterutro iidem christiani mori sint parati. Ipsi enim ethnici ad occidendum alterutrum paratiores (Tertullian., Apologet., cap. 39, p. 467). Quantum autem gentiles sese invicem oderint, et ad se mutuo occidendos fuerint parati, ex infra dicendis manifestum omnibus fiet.

in

Tanta vero erat ipsa Christianorum caritas, ut se mutuo, ut jam alibi animadvertimus, (Dissertat. in Minut. cap. 13, art. 4). Fratres appellarent non solum ipsius naturæ jure, quo etiam ethnicorum fra

tres crant, sed quadruplici insuper titulo; ac primo A ternitate tragœdia exclamat (Tertullian. Apologet.,

quidem, quia maum patrem Deum, ethnicis incoguitam, aut ab eis repudiatum agnoverant: secundo, Christi religione imbuti, unum spiritum biberunt sanctitatis (Tertullian. loc. cit.): tertio, quia de uno utero ignorantiæ, in qua nondum agnito vero Deo, in tetris idololatriæ tenebris tamdiu jacuerant, ad unam lucem expaverunt veritatis. Obstupefacti quippe erant, quod antea non cognoverint absurdissimos errores suos, nec supremum Deum, quem vel solo, sicuti supra ostendimus (Supr. cap. 5, art. 1), conscientia sux lumine et stimulo vel inviti omnes agnoscere cogebantur.

Quarto denique titulo sese fratrum nomine compellabant, quia inquit adbuc Auctor noster, ex substantia familiari fratres sumus (Tertull. ibid.). Nam B hanc inter se multo amplius, quain fratres germani, partiri soleban!. Uno verbo omnia, ait Tertullianus, (Ibid.) apud ipsos plane erant indiscreta ac com

munia.

Tum igitur ea sedulo, ut plurimum saltem observabant, que de primis Christianis memoriæ in Acti bus Apostolorum proditum legimus: Multitudinis credentium erat cor unum et anima una, nec quisquam corum, quæ possidebant, aliquid suum dicebat, sed erant illis omnia communia (Act., cap. IV, 32). De suæ etiam ætatis Christianis Irenæus bunc scripsit in modum: Illi quidem, Judæi, decimas suo · rum consecratas habebant: qui autem perceperunt libertatem, id est Christiani, omnia quæ sunt ipsorum, ad dominicos decernunt usus ; hilariter et libere dantes ea, C non quæ sunt minora, ut pote majorum spem habentes, vidua illa et paupere hic totum victum suum mittente in gazophylacium Dei (Iren., lib. IV contr. hæres, cap. 18, pag. 250, nov. edit.).

Cyprianus tamen Tertulliani discipulus, de jam imminuta illa, de qua adhuc postea, christianorum caritate his verbis conqueritur: Domos tunc et fundos venundabant, et thesauros sibi in cœlo reponentes, distribuenda in usus indigentium pretia apostolis offerebant. At nunc de patrimonio nec decimas damus; el cum vendere jubeat Dominus, emimus potius, et augemus Sic in nobis emarcuit vigor fidei, sic credentium robur elanguit (Cyprian. lib. de unit. Eccles. pag. 119, et seqq. Infr. cap. 15. art. 2). Alio autem in libro rursus proposito primorum christianorum excmplo, D non petit a suis, ut patrimonia fundosque suos vendant: sed qui possessor in terris, inquit, reditus ac fructus suos cum fraternitate partitur, dum largitionibus gratuitis communis ac justus est, Dei Patris imitator est. (Idem, lib. de Oper. et Eleemosyn. pag. 208), Nonne ergo et ipse quoque Tertullianus noster de iisdem loqui videtur bonorum fundorumque rediti bus, quos si non omnes, plurimi saltem christiani cum aliis maxima liberalitate communicabant.

Ab ea vero per quam longissime aberant gentiles, qui propter paterna sua bona fraternitatem omnem dirimebant, atque idcirco magnopere mirabantur, quod nulla, ait iterum Tertullianus, de nostra fra

cap. 39, p. 431). Quid enim frequentius in tragœdiis,
quam de perfracta ab ethnicis fraternitate exclama-
tiones? At præter cæteras in ea potissimum depre-
henduntur, quam Seneca de Atreo et Thyeste com-
posuit. Quis enim nesciat in ea repræsentari fabulam,
ab Horatio, Ovidio, aliisque sæpius decantatam,
qua finxerant Thyestem ab Atrco fratre suo, cujus
uxorem stupraverat, reguo spoliatum, datosque ei
filios in convivio comedendos. De hac enim horribili
tragoedia Horatius canebat:

Nec pueros coram populo Medea trucidet,
Aut humana palam coquat exta nefarius Atreus.
(Horat., de art. poet. v. 183.)

At belluis ipsis diriores ethnici hanc tragœ liam sum-
ma cum voluptate spectabant.

Verum christiani ab hisce spectaculis, sceleribus, et alienorum bonorum aviditate, ita abhorrebant ; ut nihil plane indiscretum, sicut diximus, habereit, præter uxores. Nam in isto, inquit Tertullianus, solo consortium solvimus, in quo solo cæteri homines consortium exercent (Tertulliar. Apologet, cap. 39, pay. 431), suas videlicet uxores aliis tradendo, aut alias corrumpendo. Sed hæc in sequentibus articulis examinabimus.

ARTICULUS IV.

Ostenditur quanta fuerit Christianorum conjugum caslitas, et quam certum sit plures in virginitatis statu ad mortem usque perseverasse: quantum ab his moribus abessent ethnici, inter quos Cato, et Socrates suas uxores amicis in matrimonium dederunt.

Qua severiori lege adulteriam sibi interdictum fuisse noverant christiaui, eo majori cura datam conjugio fidem servabant. Quamobrem omnes christianos conjuges diligentissima, inquit Tertullianus, et fidelissima castitas..... ab stupris, et ab omni post matrimonium excessu sepiebat (Ibid., cap. 9, pag. 314). Neque id a nobis nunc fusius probandum, quod ex alibi dictis (Dissertat, in Lactant., cap. 27, art. 5 el 6), atque infra dicendis, nulli dubium esse potest.

At non pauci quidem supra divinum illud præceptum agere aliquid cupientes, per totius vitæ suæ curriculum in cælibatu et virginitate permanere consueverant. Sed audias, quæso, Auctorem nostrum, hæc suis verbis enarrantem : Quidam multo securiores lotam vim hujus erroris, contra conjugii jura, virgine continentia depellunt, senes pueri (Tertullian., loc. cit.), id est, a prima pueritiæ ætate ad summam usque senectutem, et ultimum vitae spiritum illibatam conservabant virginitatem. Veræ enim philosophia sectatores, ait Eusebius (Euseb. Orat. de Laud. Constantin., cap. 17, pag. 661), Deique cultores viri, sacræ mulieres, et virginum chori, a Christo didicerant sese etiam per horribiles persecutionum procellas addicere perpetuæ animi corporisque castitati. De hac autem perpetua plurimorum christianorum castitate. et virginitate disseruimus in superioribus dissertatio

nibus nostris (Dissertat. in Minut., cap. 10, art. 1. A Dissertat. in Lactant., cap. 27, art. 6).

Verum ab hoc corporis castimonia longissime remoti erant gentiles. Non solum enim amicorum, inquit Tertullianus, matrimonia usurpant, sed et sua amicis patientissime subministrant (Tertullian. Apologel., cap. 39, pag. 467). Duo autem ibi notat violate a gentilibus castitatis flagitia. Primum est adulterorum, qui geniales amicorum aliorumque toros contemera · bant. At frequentissimum erat illud scelus, in quod Juvenalis, aliique etiam gentiles poetæ tam sæpe, quam merito invehuntur. Quapropter Hieronymus : Quidquid tragœdiæ, inquit, tument, et domos, urbes, regnaque subvertit, uxorum pellicumque contentio est (Hieronym., lib. II, adv. Jovinian., pag. 191).

Aliud crimen priore non levius illorum fuit, qui B
uxorum suarum pudicitiam amicis prostituebant. Duo-
bus autem id probat Tertullianus exemplis, Socratis
Græci, et Romani Catonis; qui tamen sapientissimi
apud has nationes existimabantur: Nam hi uxores
suas, inquit, amicis communicaverunt, quas in matri-
monium duxerant liberorum causa, et alibi, id est, al-
tero, sed plane illicito infamique matrimonio crean-
dorum (Tertullian. Apologet., cap. 39, pag. 431). Plu-
tarchus autem in vita Catonis Minoris narrat se a
Thrasea, et hunc a Munatio, ejusdem Catonis contu-
bernali, accepisse Hortensium, amicitia præ cæteris
Catoni conjunctum, ab eo petivisse, ut quam duxerat
uxorem Martiam Philippi filiam, ex qua antea plu-
res filios susceperat, et tum adhuc gravida erat, in ma-
trimonium sibi daret (Plutarch. in vit. Caton. minor, C
pag. 770 et seqq.). Amici vero precibus facile victus
Cato, illam ei, præsente ac probante Philippo illius
patre, concessit. Sed mortuo postea Hortensio, Cato
Martiam suam iterum accepit, quam Hortensius bo-
norum suorum hæredem reliquerat. Quamobrem Cæ-
sar, uti loquitur Plutarchus, illi φιλοπλουτίαν προσφέρει
καὶ μισθαρνίαν ἐπὶ τῷ γάμῳ : Exprobravit avaritiam,
et in conjugio mercedis acceptionem (Ibid., pag. 784).
Brevius quidem hisque verbis Appianus id retulit:
Martiam Philippi filiam cum virginem Cato duxisset,
valde dilectam, et communium liberorum jam matrem,
Hortensio cessit amico, liberorum, et fœcundæ uxoris,
quibus eatenus caruerat, cupido, donec ex illo quoque
matrem factam domum recepit quasi usuariam (Appian.
lib. II, de bell. civil. post. med., pag. 266). Scriptum D
quoque a Strabone legimus lege apud Tapyros recep-
tum, ut viri uxores suas, postquam duos aut tres li-
beros susceperant, aliis locarent in matrimonio :
καθάπερ καὶ Κάτων Ορτησίῳ δεηθέντι ἐξέδωκε τὴν Μαρκίαν
ἐφ' ἡμῶν κατὰ παλαιὸν Ρωμαίων ἔθος, Sicut etiam Cato
Hortensio roganti Martiam suam nostra ætate tradidit,
secutus veterem Romanorum consuetudinem (Strab.
lib. XI Geogr., pag. 265). Nec defuerunt poetæ, qui
hoc Catonis factum suis cecinerunt carminibus, his-
que potissimum Lucanus :

Interea Phabo gelidas pellente tenebras,
Pulsatæ sonuere fores, quas sancta relicto
Hortensi morens irrupit Martia busto,
Quondam virgo toris melioris juncta mariti.

Mox ubi connubii pretium mercesque soluta est,
Tertia jam soboles alios fœcunda penates
Impletura datur; geminas a sanguine matris
Permixtura domos.

(Lucan., lib. \, v. 326 et seqq.).

Tum deinde describit quomodo rursus Cato post Hortensii mortem illam secundo matrimonio habuerit:

Non soliti lusere sales, nec more Sabino
Excepit tristis comitia festa maritus.
Pignora nulla domus, nulli coiere propinqui :
Junguntur taciti, contentique auspice Bruto:
Ille nec horrificam sancto dimovit ab ore
Caesariem, duroque admovit gaudia vultu.

(Ibid. v. 367, et seqq.)

Denique ut Augustinum aliosque missos faciamus, Hieronymus adversus Jovinianum sic disputat: Duxit uxorem Martiam Cato non virginem, sed Martia inter Hortensium Catonemque discurrit et sine Catone vivere Martia potuit. Et iterum in sequenti librò: Scotorum, inquit, natio uxores proprias non habet, et quasi Platonis politiam legerit, et Catonis sequatur exemplum, nulla apud eos conjux propria est, sed ut cuique libitum fuerit pecudum more lasciviunt (August. lib. de fide et operib., cap. 6 et lib. de Bon, conjug., cap. 18; Hieronym. lib. I, adv. Jovin., pag. 188. Ibid. lib. II, pag. 201).

Quanquam autem plures fuerint Catonis nomine insigniti, quorum genealogia ab A. Gellio exhibetur (Gell., lib. XIII, Noct. Alli., cap. 19); ex citatis tamen scriptoribus constat illum, de quo agimus, Catonem fuisse Uticensem, qui ideo Minor appellatur; quia Catonis Censorii ex filio, ut ait idem Gellius, nepos erat. Cur ergo, inquiet aliquis, a Tertulliano nostro Censor vocatur? Enimvero diserte ibidem scripsit: Lenones, manuscripti nostri codices, Lenon est philosophus Socrates, el Censor Cato (Tertullian. Apologet., cap. 39, p. 467). Numquid igitur ibi memoriæ illius μára, et error est? At huic responderi potest Catouem a Tertulliano non dignitate, sed animo morumque severitate censorem appellari. Etenim jam citatus a nobis Lucanus canebat :

Hi mores, hæc duri immota Catonis
Secta fuit,
(Lucan., lib. n, v. 379.)
videlicet stoica. Eo etiam sensu nomen censoris ab
Horatio accipitur :

At qui legitimum cupiet fecisse poema,
Cum tabulis animum censoris sumet honesti.
(Horal., lib. II, epist. 2, v. 379.}

Et alibi de arte poetica:

[merged small][merged small][merged small][ocr errors]
« PoprzedniaDalej »