Obrazy na stronie
PDF
ePub

1

quove in pretio eos habetis, qui tot dæmonia, tamque sæpe ex vobis depellunt?

Verum quid argumentatione opus est? Nonne ipse disertissimis verbis edixit? Jussus a quolibet Christiano loqui spiritus ille, tam se dæmonem confitebitur de vero, quam alibi deum de falso (Ibid. cap. 23). Nonne etiam ad eumdem Scapulam iterum scripsit? Dæmones non tantum respuimus, verum et revincimus, et quotidie traducimus, et de hominibus expellimus, sicut plurimis notum est (Idem, lib. ad Scapul. cap. 3, 4). At quis non videat hæc non de exorcistis tantum, sed de omnibus dicta fuisse Christianis? Maxima ergo erat non modo exorcistarum, sed omnium Christianornm in dæmones potestas,

Magnum scribit, ibi dæmones ab Exorcistis nomina- A tiani reipublicæ inutiles sunt, quanti ergo æstimatis, tim fugatos sic utique testificatur : Quod hodie etiam geritur ut per exorcistas voce humana, el potestate divina flagelletur, et uratur, et torqueatur diabolus (Cyprian. Epist. 69 ad Magnum. pag. 187,). Nonne etiam, inquiet alius, de iisdem Exorcistis ipsemet Tertullianus alio in libro hæc fecit totidemque verba: Exemplum accidit, domino teste ejus mulieris, quæ theatrum adiit, et inde cum dæmonio rediit. Itaque in exorcismo cum oneraretur spiritus immundus quod ausus esset fidelem aggredi : Constanter, et justissime, inquit, feci, in meo eam inveni (Tertull. lib. de Spectac cap.26)? Nonne etiam rursus alibi: Quo ore Christianus thurarius, id est, qui thus idolis incendit, si per templa transibit, fumantes aras despuet, et exsufflabit, quibus ipse prospexit? Qua constantia B qua illos ex ethnicorum corporibus sæpissime cjiexorcisabil alumnos suos, hoc est, dæmones, quibus domum suam cellariam præstat? Ille quidem si excluserit dæmonium, non sibi placeat de fide. Neque enim inimicum exclusit. Facile debuit de eo impetrare, quem quotidie pascit (Idem, lib. de Idolol. cap. 2).

Respondere quidem aliquis posset in utroque illo Tertulliani loco non Exorcistas nominari, sed exorcismos, sive adjurationes, quæ ab omnibus procul dubio Christianis adhiberi poterant. Verum nemo negare potest ab Exorcistis imprimis, sicut ait Cyprianus, expulsos ex hominum corporibus dæmonas, atque id satis Auctori nostro fuisse ad probandam Christianorum in eosdem dæmonas potes

tatem.

ciebant.

Si quis autem inquirat unde, aut quo nomine eam haberent, huic respondebit Tertullianus: Omnis nostra, hoc est, Christianorum in illos dæmones dominatio, et potestas de nominatione Christi, sive prolato, quando dæmones adjurabant, Christi nomine valet, et de commemoratione eorum, quæ sibi a Deo per arbitrum Christum imminentia expectant (Idem, Apologet. cap. 23, pag. 410). Nonnulli vero, nullius tamen manuscripti codicis auctoritate fulti, legendum censent comminatione, haud dubie quia dæmones per Deum vivum, qui judicaturus est vivos et mortuos, adjurabantur. At satis fortasse non animadverterunt in textu Tertulliani paulo post scriptum de

ignis illius æterni quo puniendi sunt dæmones. Videsis Eusebium hæc in sua de Constantini Magni laudibus oratione enarrantem, aliosque a nobis alibi citatos (Euseb. orat. de Constant. Magn. laud. cap. 16, pag. 658, et seqq. Loc. infr. cit.).

Sed ulterius ille progreditur, et in citato Apologe- C repræsentatione, quod idem est, ac commemoratione, tici loco de omnibus loquitur generatim Christianis dæmones ejicientibus. Nam ille haud dubitanter affirmat tantam fuisse multitudinem gentilium, quos Christiani a dæmonum incursionibus liberabant, ut bi, sublato beneficio illo, sese satis superque ab immani eorumdem gentilium crudelitate vindicassent. En ipsa ejus verba: Quis vos ab illis occultis, et usquequaque vastantibus mentes et valetudines vestras hostibus raperet, a dæmoniorum incursibus dico, quæ de vobis sine præmio, sine mercede depellimus? Suffecisset hoc solum nostræ ultioni, quod vacua exinde pos· sessio immundis spiritibus pateret (Tertullian. Apologet. cap. 57, col. 460). Ad Scapulam præterea hunc ille scripsit in modum: Et quanti honesti viri (de vulgaribus enim non dicimus) aut a dæmoniis aut valetudinibus D remediati sunt (Idem, ad Scapul. cap. 4). Quis autem hæc non solum ab Exorcistis, sed ab omnibus christianis facta fuisse diffitebitur? Minor enim erat tunc exorcistarum numerus, quam ut ii soli tantam hominum multitudinem a dæmonum incursibus liberarent.

Quamobrem cum ethnici objicerent Christianos reipublicæ prorsus esse inutiles, illos sic refellit : Quanti habetis, qui jam de vobis dæmonia excutiant ? (Ibid. cap. 43 ). Atque ita quidem in nostris codicibus manuscriptis. Non minus autem bene in antiquis editionibus, Quantas ; et in Lacerda editione, Quando. Tertulliani enim sensus est: Si Chris

Recte ergo inde concludit Tertullianus : Dæmones Christum timentes in Deo, et Deum in Christo, subjiciuntur servis Dei et Christi (Tertullian. Apologet. cap. 23, pag. 410). Sed quomodo eos timebant? ut nequam, inquit, servi metu (Ibid. cap. 27, pag. 432); quemadmodum in manuscriptis nostris codicibus legi mus. Servili igitur timore Christum ejusque discipulos metuebant: Et odium, pergit ille, timor spirat, sive, ut ait Minutius: odium nostri serunt occulte per timorem (Minut. Octav. pag. 255). Dæmones itaque et subjecti erant Christianis, et eos etiam timebant, atque idcirco oderant. Quidni timerent? quandoquidem ab illis subiguntur, ait adhuc auctor noster, el conditioni suæ succidunt, et quos de longinquo oppugnant, de proximo obsecrant (Tertullian, ibid. cap. 27, col. 432). Atqui si eos obsecrant, timent, oderunt, iisque subjiciuntur, ergo ab illis adjurati, non mentiebantur profecto, sed tum vere, sicut jam diximus, fatebantur se revera esse dæmones, et neutiquam deos, ac unum dumtaxat esse Deum. Tam vera por ro illa confessio, tani publicum, inquit Auctor noster, testimonium Christianos facere solebat, ac Christianæ religionis stabilire et confirmare veritatem (Ibid.

col. 23, pag. 26). Sed de his egimus in superioribus A candos. Primum autem desumit ex infinita potentia nostris dissertationibus ( Dissertat. in Minut. cap. 20,

Dei, Qui tantum, inquit, hoc mundi corpus de eo, quod non fuerat, id est, ex nihilo composuit (Tertullian. Apologet. cap. 48, col. 520), sive ut nostri et ante Rigaltium editi codices habent, imposuit, seu creavit, is certe ipse potest homines de morte vacationis et inanitatis, hoc est, ab morte, sive inanitate, ac privatione vitæ ad secundam vitam excitare. Nam hi unam tantummodo efficiunt partem mundi, quem constat esse animatum spiritu omnium animatore. Et ita quidem Rigaltius, et alii deinceps hunc exhibent Tertulliani textum. Melius vero nostri antiquioresque excusi codices, animatum spiritu omnium animarum animatore. Nostri siquidem Auctoris argumentatio ducitur a majori, ut aiunt, ad minus, sive a toto, quod

dus, inquit, animatus, sive creatus est a Dei spiritu, omnium animarum animatore; ergo idem ipse Dei spiritus potest homines non omnium, sed suo tantum, spiritu animatos post eorum mortem iterum animare, et rursus non ex nihilo, uti prius, sed ab interitu, et vita antea deperdita, ad secundam camdemque revocare.

art. 3, in Arnob. cap. 3, art. 1, in Lactant. cap. 9, art. 2, cap. 16, art. 1, cap. 20, art. 7, cap. 53, art. 4). At nos jam ad alia solito more explananda properantes aliquis forsitan retardabit, et a nobis sciscitabitur cur Auctor noster dixerit dæmones ob malitiam prædamnatos, et postea adjecerit, desperata conditio eorum ex prædamnatione solatium reputat fruendæ interim malignitatis de poenæ mora (Tertul. Apologet. cap. 22, c. 404; ibid. col. 27, p. 432). Quænam est, inquiet ille, hec dæmonum prædamnatio et pœnæ mora, ac quodnam fruendæ malignitatis solatium? Nain idem ipse Tertullianus non minus perspicue, uti monuimus, dixerat ex sacris Scripturis colligi dæmonum gentem cum sui ge- B factum fuit, ad partem quæ fieri idcirco potest. Munneris auctoribus, ac principe esse non quidem prædamnatam, sed absolute damnatam. At quamvis certa sit dæmonum damnatio, non hi tamen debitas omnes sceleribus suis pœnas luunt. Etenim in ipsis etiam sacris Scripturis Christo domino exprobrasse dicuntur: Venisti huc ante tempus torquere nos (Matth. cap. 8, . 29). Sed hæc Augustinus ex Petri apostoli epistola clarius exposuit: Peccasse quosdam angelos, inquit, el in hujus mundi ima detrusos, qui eis velut carcer est, iisque ad futuram in die judicii ultimam damnationem apostolus Petrus apertissime ostendit, dicens quod Deus angelis peccatoribus non pepercerit, sed carceribus caliginis inferni retrudens, tradiderit in judicio puniendos reservari (August. lib. X, de civil. cap. 33, pag. 293, Petrus Epist. 2, cap. 2, C 7.4). At hæc infernalis caliginis, ignisque reservati mora ac dilatio qualecumque ipsis erat prædamnationis ac conditionis desperata solatium. Sua enimvero fruebantur interim malignitate, qua Christianos ad sui, sive falsorum deorum vidimus, cultum vel inducebant, vel efficiebant ut renuentes crudelissimis ad mortem usque suppliciis excarnificarentur. At de hoc eorum solatio dilatoque supplicio alibi disputavimus (Dissert. in Lactant. cap. 20, art. 5 ).

[blocks in formation]

D

Quid vero, quod hæc ipsa Dei ad mortuos homines exsuscitandos potentia non totins tantum mundi, sed ipsa etiam sola hominis creatione a Tertulliano luculenter demonstratur. Homo etenim antequam crearetur, nihil erat, alioquin se fuisse saltem aliquando meminisset. Atqui si a Deo creatus est ex nihilo, potest utique eadem Dei potentia et voluntate a morte revocari (Ibid.). Non enim major ad primam creationem, quam instaurationem et restitutionem requiritur potestas. Nec curiosius quidem importuniusque requiras quomodo id fieri queat : Nam redde si potes, inquit Tertullianus, rationem, qua factus es, et tunc require qua fies (Idem, ibid.). Qua enimvero potentia primum factus es, eadem postea reficieris. Quamobrem si de prima non dubitas, de secunda multo minus dubitare debes : Etenim facilius utique, uti ille adhuc ait, fies, quod fuisti aliquando, quia æque non difficile factus es, quod non fuisti aliquando (Ibid.). Simili autem modo Minutium Felicem, Lactantium, et alios disputantes in superioribus dissertationibus audivimus (Dissertat. in Minul. cap. 7, art. 2, et in Lactant. cap. 29, art. 4). At si hocin Dei potestate est omnino positum, nihil aliud probandum superest, quam ut id ille velit, seque voluisse revera significaverit. Atqui hoc ipse, quemadmodum auctor noster loquitur, destinavit et prædicavit (Tertullian. ibid.), nec semel quidem, sed sæpius in sacris veteris, ac præsertim novi Testamenti Scripturis. Neque huc congerenda sunt earum testimonia, quæ omnibus passim obvia sunt, nec ullus plane, qui eas vel levissime attigerit, ignorare potest. Certissima autem est, sicut supra ostendimus, illarum auctoritas (supr. cap. 6, art. 3, et seqq.). Constat ergo Deum et posse, et velle, ut omnes omnino mortui homines in pristinam vitæ suæ conditionem restituantur; ac proinde futuram

profecto esse illorum omnem ad vitam reversionem. A ma nibil prorsus quidquam sine carne pati potest?

Instat adhuc Tertullianus, alioque argumento demonstrat prorsus necessarium esse, ut omnes homines mortui ad vitam aliquando redeant. Totum autem illud argumentum hisce verbis complectitur: Certe quia ratio restitutionis destinatio judicii est, necessario idem qui fuerat exhibetur; ut boni seu contrarii meriti judicium ferat Tertullian. Apologet. cap. 48). Docet itaque nullum prorsus esse dubitandi locum, quin omnes homines extremo Dei judicio in mundi fine sistere se debeant. Fieri autem id non potest, nisi ad vitam revertantur, atque supremam secundum sua vel bona vel mala merita sententiam, atque præmium aut poenam a Deo accipiant.

Ita sane, inquiet aliquis, opinabatur Tertullianus. Nam alio ille in libro animam his totidemque compellat verbis (Idem, lib. de Testim. anim. cap. 4) : Affirmamus te manere post vitæ dispunctionem, et exspectare diem judicii, proque merito aut excruciatui destinari, aut refrigerio, utroque sempiterno. Quibus sustinendis necessario tibi substantiam pristinam, ejusdemque hominis materiam et memoriam reversuram, quod et nihil mali ac boni sentire possis, sine carnis passionalis facultate, et nulla sit ratio judicii sine ipsius exhibitione, qui meruit judicii passionem. Nec semel igitur, nec dubitanter, sed asseveranter affirmat, et repetit animam nihil posse omnino sentire sine sui societate corporis. Tam verum autem id esse

mortui humani corporis ad vitam regressum, quia anima sine illo nihil boni aut mali agere valet.

Sed hoc argumentum Auctor noster longe fusius urget in suo de Resurrectione carnis libro, ubi sic dis- B arbitratus est, ut inde concindat ideo futurum esse putat: Hæc erit tola caussa imo necessitas resurrectionis, congruentissima scilicet Deo destinatio judicii, de cujus dispositione despicias an utique substantiæ humanæ dijudicandæ censura divina præsideat, tam animæ quam carni (Idem, lib. de resurrect. carn. cap. 14). Homo enim non sola profecto anima, sed suo etiam corpore bene aut male agit. Ea namque est animæ cum corpore societas, ut in carne, et cum carne et per carnem agatur, quod agitur in corde (Ibid. cap. 15), id est, anima. Quin etiam si aliquando anima sola cogitet, hæc illius cogitatio vix unquam sine aliquo corporis commercio habetur : Nam si volutet quid anima, ait Tertullianus, vultus operatur indicium, facies intentionum omnium speculum est (Ibid.).

Jam vero investigandi non est locus utrum ille revera opinatus sit nihil prorsus posse animam agere sine corporis commercio, et sine illius sensibus. De hac enim opinione aliquid præmisimus, et proxime de ea disserendi dabitur occasio. Nunc itaque sufficiat annotasse plurimos, sicuti nemo negat, aninicæ actus non sine corporis sensuumque ministerio perfici. Hominis quippe corpus ita animæ conjunctum est, ut plurium saltem bene aut male meritorum sit utique particeps. Totus igitur homo, hoc est, corpus ejus et anima ultimo et æquissimo Dei judicio repræsentari debent; ut cunctorum in hac mortali vita actorum aut pænam recipiant aut præmium.

Sed tuum, si possis, assensum paulisper retine. Animum autem antea velim ad ea advertas, quæ ab eodem Tertulliano in libris de Anima, et Resurrectione carnis disputata sunt, et ubi data opera de mortui corporis ad vitam reditu, et animae ad agendum et patiendum facultate uberius disserit. At in priore libro disertissime ac firmissime asseverat animam, a corpore separatam, vel pati dolorem, vel gaudio perfundi. Omnes siquidem hominum animæ post eorum mortem apud inferos manent, et velis, inquit, ac nolis et supplicia jam illic et refrigeria. Tum deinde objicienti sibi opperiendam esse animæ, ut doleat Caut gaudeat, carnis', operum consortis, resurrectionem, haud dubitanter respondet id non esse necessarium. Nam de suo, uti ille loquitur, sufficit ad utrumque titulum passionis. Et certe ipsa sola sine corporis ministerio vel ira, vel odio aliquando torquetur, aliquando etiam afflicto corpore, uti Mutii, Zenonis, et aliorum exemplo confirmat, furtivum sibi gaudium exquirit (Ibid. ). Contra vero nonnunquam, illæso corpore, dolet, premitur, et excruciatur. Atqui si in hac vita et corpori alligata gaudio aut moerore sola afficitur, quanto magis quando post mortem ab co sejuncta, ultimum judicium exspectat. Denique quidam ejus sine carnis commercio sunt actus, uti soli cogitatus, et nuda voluntates, quæ censura divina prosequitur

Neque sibi Auctor noster objici patitur solam hominis animam libero uti voluntatis arbitrio, et cor- D (Idem, lib. de Anim. cap. 17). Ex quibus ille hanc pus tanquam instrumentum in omnia impelli. Non enim illud extraneum animæ instrumentum est, sed adeo animæ adunatum, ut sicut actionum ejus, ita et meritorum sit particeps. Post mundi ergo finem ad vitam debet revocari, ut justo Dei judicio pro meritis puniatur aut remuneretur.

Tertium quo Tertullianus futuram hominis resurrectionem probare nititur, argumentum sua difficultate non caret, pluribusque falsum videbitur. Hunc enim ille argumentabatur in modum (Idem, Apologet. cap. 48, pag. 520): Ideo repræsentabuntur animæ et corpora; quia neque pati quidquam potest anima sola sine materia stabili, id est, carne. Numquid ergo ani

elicit conclusionem: Ergo propter congruentissimum est animam, licet non exspectata carne, puniri, quod non sociala carne commisit: sit et ob cogitatus pios et benevolos, in quibus carne non eguit, sine carne recreabitur. Eadem vero, et plura alia in libro de Resurrectione carnis tradidit, ubi ex professo demonstrat ad vitam revocandos esse omnino homines.

Quid ergo, inquies, numquid Tertullianus tam absurde sibi contradixit? Sed si suspensum adhuc animum habere velis, sublatam ab ipso videbis hanc tametsi non minimam contradictionis speciem. Nam in eodem de Resurrectione libro ea repetit, quæ di

corporis vinculis, pati, torqueri, cruciari. Verum quia etiam in hac vita sua cum corpore multa peccaA vit, idcirco ut pro meritis puniatur et crucietur, suo corpori, ad vitam revocato, debet iterum conjungi.

B

His autem sic explieatis, evanescit objecta Tertulliani contradictio. Recte enim dixit animam sine corpore aliquid revera pati, et nihil pati posse. Ubi quippe ait nihil posse pati, ibi subintelligendum est plene ac perfecte, sive quantum ipsa cum corpore peccando promeruit. Cum quo enim peccavit, cum eo utique puniri debet. Jure ergo Tertullianus inde futuram probat corporis mortui ad vitam revocationem, quia anima sola pati non potest pœnam videlicet plenam ac perfectam, et qualem cum corpore peccando com. meruit.

xerat, animas nunc torqueri foverique penes inferos, licet nudas, licet adhuc exsules carnis (Idem, lib. de Resurrect. carn. cap. 17). Quia vero opponere contra quidam poterant inde confici posse animam sibi sic sufficere ad facultatem, sicut ipse loquitur, passionis et sensus, ut non egeat repræsentatione carnis, his ille respondet (Ibid.): Imo eatenus egebit non qua sentire quid sine carne non possit, sed qua necesse est illam etiam cum carne sentire. Quantum enim ad agendum de suo suffic't, tantum ad patiendum. Ad agendum enim minus de suo sufficit. Habet enim de suo solummodo cogitare, velle, cupere, disponere, ad perficiendum autem operam carnis exspectat. Sic itaque ad patiendum operam carnis expostulat; ut tam plene per eam pati possit, quam sine ea plene agere non potuit. Et ideo in quæ de suo sufficit, eorum interim sententiam pendit concupiscentiæ, et cogitatus, et voluntatis. Porro si hæc satis essent ad plenitudinem meritorum, ut non requirerentur et facta, sufficeret in totum anima ad perfectionem judicii, de his judicanda, in qua agenda sola suffecerat. Cum vero etiam facta devincta sint meritis, facta aulem per carnem administrentur, jam non sufficit animam sine carne foveri, sive cruciari pro operibus carnis, etsi habet membra, que proinde illi non sufficiunt ad sentiendum plene, quemadmodum nec ad agendum perfecte. Idcirco pro quoquo modo egit, pro eo et patitur apud inferos, prior degustans judicium, sicut prior induxit admissum; exspectans tamen el carnem, ul per illam etiam facta compensel, cui cogitata mandavit. Totam hanc Auctoris nostri argumentationem et responsionem, tametsi paulo longiorem transcripsimus, quandoquidem ea non tantum propositæ nobis difficultatis nodus plane solvitur, sed nonnulla quoque de animæ natura inde eruuntur, quæ sine aliqua observatione prætermittenda non sunt.

ut

Docet itaque animam nudam ac sine corporis consortio apud inferos revera aut torqueri, aut foveri. Quia vero hinc objici ipsi poterat cam non esse substantiam mere spiritalem, sed corpoream, aut, ipse ait, corpulentiam propriam, noluit hanc, quæ difficilioris operæ erat, excutere quæstionem, ne diutius a proposito aberraret. Interim concidit, nec tamen fatetur, aliquod esse animæ corpus, et propria quadam generis sui membra. At disertissime asseverat proprios esse animæ actus, a corpore minime dependentes, quales sunt cogitatus, voluntates, et concupiscentia. Ili autem actus, ut id obiter dicamus, si omnino spirituales sunt, ipsam multo magis animam spiritualem esse negare non poterat.

Solius porro animae cum hi sint actus, habet de suo non solum quod agat, et patiatur, sed quo possit aut præmium mereri aut pœnam. Corpore igitur soluta potest et debet pro meritis aut pœna aut præmio affici. Quamdiu enimvero corpori adunata est, prior semper aut peccat, aut meretur. Post mortem igitur debitis suppliciis aut præmiis sola et ante corporis reditum afficiatur, necesse est. Persuasum itaque Tertullianus habuit animam, ruptis

C

D

[ocr errors]

Si quid porro his adjicere nobis per te liceat, observabimus hoc ipso eodem argumento ex pœnis aut præmiis, bene aut male in hac vita agenti homini debitis petito luculenter probari hunc futurum ejusdem hominis ad vitam regressum ab Ambrosio, ut suo loco, atque Athenagora, Minucio Felice, et Lactantio, quemadmodum in nostris de illorum libris dissertationibus ostendimus; quin imo et inde ab eo dem Lactantio demonstrari animæ nostræ immortalitatem (Ambros. libr. 2, de Fide resurrect. § 12, pag. 1147; tom. I Apparat. pag. 475; Dissertat. in Lactant. cap. 24, art. 3, el cap. 29, art. 5, dissert. in Minut. cap. 7, art. 2 ).

ARTICULUS II.

Quibus exemplis, quove Pythia oraculo, ac philosophorum de animarum transmigratione sententia Tertullianus ostendat quoscumque mortuos homines in pristinum vitæ statum restituendos, et apposita argumenta diluat.

Quanquam superioribus argumentis Tertullianus evidentissime demonstraverit quoslibet homines posse omnipotentis Dei voluntate exsuscitari a morte, quovis modo oppetita; pluribus tamen exemplis hæc confirmare nititur. Sed dissimulare fas nobis non est his, ut pote non omnino paribus, confici non posse perfectam, et numeris omnibus absolutam humanæ resurrectionis demonstrationem. At iis saltem non inepte confirmari potest frustra a gentilibus negari homines ad pristinum revocari posse transactæ vitæ

statum.

Præmissis autem adversus morosiores criticos hisce observationibus, audiendus est ipsemet Tertullianus (Tertullian. Apologet. cap. 48, col. 520): Signatum est, inquit, et per ipsum, videlicet Deum, humanœ resurrectionis exemplum in testimonium vobis. Lux quotidie interfecta resplendet, et tenebræ pari vice decedendo succedunt: sidera defuncta reviviscunt. In manuscriptis nostris exemplaribus, et editis Rigaltio antiquioribus: Vivescunt, id est, uti ex Plinio liquet, viva fiunt (Plin. lib. XV II, natur. hist. cap. 10, pag. 344). Pergit auctor noster: Tempora ubi finiunt, incipiunt; fructus consumuntur : iidem manuscripti nostri et editi codices: consummantur, ct redeunt.

Certe semina nonnisi corrupta, et dissoluta fœcundius A reformari videretur. Ita quidem Rigaltius : sed

surgunt: omnia pereunda servantur, omnia de interitu reformantur (Tertull. lib. de Resurrect. carn. cap. 12). Sed hæc ille majori verborum pompa alio in libro prosequitur, et brevius Minutius Felix, atque uberius Theophilus Antiochenus, quemadmodum alibi patefecimus (Dissertat. in Minut. cap. 7, art. 2).

Suam autem argumentationem noster Tertullianus his absolvit verbis (Tertullian. Apologet. cap. 48, col. 43): Tu homo, tantum nomen, si intelligas te, quantus nimirum sis, vel de titulo Pythia discens, quod sis dominus omnium morientium et resurgentium, ad hoc morieris, ut pereas? Dicit itaque non pejorem esse hominis, quam aliarum rerum, quarum dominus est, morientium et resurgentium conditionem. B Homo ergo longe potiori jure, quam illæ, debet et mori et resurgere.

Sed rogabit aliquis quodnam sit oraculum illud Pythiæ, ab eo citatum? Respondent nonnulli hoc esse, quod ab illo ibidem relatum est: Dominus omnium morientium et resurgentium. Verum nulla ratione id a Pythia pronuntiatum probavere. Deinde vero ille non-dixit his verbis renuntiari Pythia oraculum: sed quod homo ex Pythia oraculo discere poterat se esse omnium morientium et resurgentium dominum (tom. I Apparat. pag. 1170). Nobis itaque illud Pythia oraculum non alliud videtur, nisi celebre hoc Apollinis effatum: Nosce te ipsum: de quo alibi disputavimus. Consulto autem Tertullianus adjecisse videtur: Vel titulo Pythiæ, quia templo Apol- C lonis Pythii, sive Delphici, sicut ibidem annotavimus, inscriptum fuerat. Cur ergo, inquies, Tertul lianus scripsit Pythiæ, et non Pythii, quo solo nomine Apollo nonnunquam vocabatur? At si in ejus textu Pythiæ, non autem Pythii legendum sit, respondebimus ideo appellari Pythia, quia Pythia vates solebat illius in templo vaticinari. Nam, ut alios omittamus, id hoc Lucretii carmine exprimitur (Lucret. lib. V, v. 113):

Pythia quæ tripode à Phœbi lauroque profatur. Prosequitur Tertullianus atque ad frangendam, ac magis magisque revincendam gentilium obstinationem, illos hoc ad hominem, ut aiunt, argumento sic urget. Certum est, inquit, illos cuivis, philosopho

in nostris codicibus manuscriptis et editis illo vetustioribus habetur: Multis etiam locis, ex quibus argumenta ad hunc errorem refellendum depromi possunt, ex otio, sive otio, quemadmodum scripsit Plinius, ex facili, pro facile, opus erit (libr III, epist. 3). Pluribus tamen legendum haud dubie videbitur jocis, quibus potius, quam argumentis validioribus explodenda erat hæc prorsus ridicula Pythagoræ sectatorumque ejus opinio. Nomen enim jocis cum verbo lascivire magis, quam cum locis congruere haud immerito videtur (Tertullian. Apologet. cap. 48, col. 42). Verumtamen paulo ante dixerat quemcumque philosophum immenso argumentorum pondere posse obrui, qui affirmet, ut ait Laberius, de sententia Pythagoræ hominem fieri ex mulo, colubram ex muliere (Idem, lib. de Pallio, cap. 1). Et hæc quidem hujus mimographi poetæ, cujus alibi meminit (Disser. in Minut.Oct. c. 7, art. 1), sunt carmina, a Crinito ut alibi monuimus, publici juris facta : Et nunc de mulo hominem, colubram de muliere Faciunt, et ex diversis diversa alia.

Frequens autem apud varios Scriptores, ac præsertim Ciceronem, Suetonium, utrumque Senecam, Aulum Gellium, ac Macrobium hujus Laberii mentio, de quo præter cæteros Horatius cecinit :

Nec tamen hoc tribuens dederim quoque cætera; namque

Et Laberi mimos el pulchra poemata inirer? Verum hæc erat ethnicorum insania, isque adver sus christianos furor; ut opinio christiana, sicut recte Auctor noster alio in libro animadvertit etsi honestior Pythagorica, quæ te in bestias transfert ;` etsi plenior Platonica, quæ tibi etiam dotem corporis reddit ; etsi Epicurea gravior, quæ te ab interitu defendit; tamen propter nomen solum christianorum vanitati el stupori, et ut dicitur præsumptioni deputatur. Satis autem gentilibus non fuit hanc Christianorum cæteris meliorem sententiam rejicere, atque adspernari, sed ab eis christianus, illius defensor, lapidibus magis, alia Tertulliani in Apologetico verba sunt, nec saltem cæstibus a populo exigetur (Idem, Apologet., cap. 48, col. 42). Ast pro cæstibus in nostris codicibus legitur, cœtibus, id est, conventibus, et congregationibus expelletur. Tertullianus siquidem à ma

fidem habuisse, qui argumentationibus quibusdam, D jori, ut aiunt, ad minus, nec male quidem ar

tam ingeniose quam eleganter propositis, vanam Pythagoræ de animarum transmigatione opinionem propugnare conabantur. Quin etiam nullus ex illis mordacis Laberii, eam irridentis, dicteria veritus, ab edenda omni animalium carne abstinebat; ne forte bubulam, ait adhuc Tertullianus, de aliquo proavo suo obsonaret, id est, ne bubulam carnem comedendo, cujusdam proavi sui comederet animam, quam in bovis corpus migrasse existimabat (Tertullian. Apologet. cap. 48, col. 42). Tam ridiculam vero opinionem hic refellendam ille non duxit (1bid.): Nam multis etiam, inquit, jocis et olio opus erit, si velimus ad hanc partem lascivire, quis in quam bestiam

gumentatur. Christianus, inquit, illius de futuro
hominis ad vitam reditu dogmatis assertor, non
modo expelletur ab ethnicorum conventibus, sed
quod pejus est, lapidibus obruetur. At si non ita
bene in Rigaltii editione cœstibus, multo certe pejus
in antiquioribus scriptum, cædibus, quæ lapidatione
crudeliores sunt. De illis porro, notatis ab Auctore
nostro, Pythagoræ, Platonis, et Epicuri opinionibus.
egimus in nostris de Minutii Felicis, et Lactantii li-
bris dissertationibus (Dissertat. in Minut. Octav.
cap. 7, art. 1, et in Lactant., cap. 34, art. 1).

Quoniam vero Tertullianus hominis ad vitam regressum propositis lucis et tenebrarum, siderum et

« PoprzedniaDalej »