Obrazy na stronie
PDF
[blocks in formation]

ARTICULUS I.

De Tertulliani ingenio, stylo, et eristimatione.

Multum valuisse Tertullianum litteris, earumque scientia, commentationes, quas edidit, luculenter declarant. Judice Dupinio, • acris et acuti erat ingenii, et non satis accurati et recti. Plus splendoris sæpe ejus inest ratiociniis quam solidi. Afficit, et perstringit potius novis et inusitatis elocutionibus, quam vi rationum convincit. Ites affectatæ sunt , et interdum aliquanto inflatæ. Lepore quidem grandi, at parum genuino eas exprimit. Praeter modum sæpe loquitur: in omnibus fere effervescit et effertur. Figuris et hyperbolis scatet. Multa scieutia et erud.tione repletus erat, qua apposite admodum utebatur. In Satyra excellel)at : ejus urbani sales, et mordaces erant. Adversarios dextre impugnabat, et eos rationum inter se cohaerentium inultitudine obruel)at. Denique ni ratio

ciniis persuadet, consensum saltem extorquet splen- C

dida ratione dicendi. Ejus oratio laconica, dictiones validæ, et in ejus scriptis totidem verl)a, totidem fere scntentiae. Non immerito tamen in iis tria carpit Lactantius vitia non contemnenda. Tertullianus, inquit, plurima erat litteratura peritus, verum in loquendo parum facilis, parum comptus, et multum obscurus (Lactant. lib. V. Institut. Divinar., cap. I.). Tria h;vc quidem styli vitia apud plerosque Auctores Africanos occurrunt, exceptis tamen Minutio, Cypriano et Lactantio, qui ab Africanorum stylo recesserant : Cypriano tamen adhuc aliquid est reliqui. Werum summo gradu apud Tertullianum; et nullius Scriptoris slylus illius auctoris stylo durior est, minus comptus, et obscurior. Singula ejus opera illis laboranl vitiis, alia plus, alia minus. Clarior el liquidior esl, seul minus clegans in libris Polemicis, obscurior et durior in locis communibus, ut in lil)ro de Pallo , quod unum est ex antiquilalis opcribus obscurissimis. Liber de Paenitentia omnium est elegantissimiis. Ejus opera pulcherrima ct utilissima sunt Apologeticus, Præscriptiones, libri de i'uenitentia, Baptismo, Oratione, et Ilortationes ad Patientiam, et Martyrium. » Ilaec Dupinius (Ell. Dupin. Biblioth. des Auteurs, tom. I. p. 165. vers. latin. Coloniae, 1703.). Sed audiendus quoque Joan. Caveus, qui cum prædicta Lactantii verba recitasset, inox sua hanc in sententiam subdit : IIabet tamen Tertulliani stylus majestatem quamdam sibi propriam, et grandem eloquentiam, sale et acumine plurivuum conditam, quæ simul legentis ingenium exercet, et

animum suaviter delectat (Cave, Ilist. litterar., tom. i. pag. 92. edit. Basileensis). . Ex supra diciis (prosequitur Dupinius) non est difficile judicare, quis fuerit Tertulliani Character. Werum æque non est facile asserere, utrum laude, quam vituperio sit dignior ; nam primo si de eo judicatur, prout Ecclesiæ inserviit, difficile dictu est, an ei magis nocuerit, quam profuerit. Inde enim ejus doctrinam contra plures hæreticos fortiter propugnavit, in quibusdam operibus capita non levia ejus disciplin;e tuitus est, et denique mores pulchre passim docuit; at hinc præterquam quod semper multis infectus fuit erroribus, Ecclesiæ disciplinam diserte impugnávit, postquam ab ea descivit. Si deinde de eo judicatur ex ejus ingenio, talito pollet et bomo et malo, ut quod prævaleal, difficile dictu sit. Tandem si ex ejus stylo, nescitur an laudandus grandiloquio et stupendus, aut vitiis vituperandus. Ita sententiis semper dissiderunt, et etiamnum non mediocriter Wiri variant in judiciis, quæ de hoc Auctore ferunt : quo ad credendum imducor in eo, quod bonum est, laudare satius esse , et quod malum fuit, vituperare , quam de eo absolutum ferre judicium, quod nunquam non mille disceptationibus esset obnoxium.

En tibi quaedam tum Antiquorum, tum [teccntiorum de Tertulliano judicia. Cyprianus, Auctore Hieronymo, qui id acceperat a Presl)ytero quodam, qui id a Cypriani scriba didicerat, nonnihil ejus operum quotidie legere solitus erat, et ejus rogando librum, aiel)at : Date mihi Præceptorem meum (Ilieronym., de Scriptor. Eccles., cap. 55.), Itevera enim eum imitatus est, et ab eo non pauca desumpsit. Pleraque etiam suorum operum eodem , quo Tertullianus institut , composuit, ul suum de Idololatria librum ad instar Apologetici : Libros de Disciplina, et Habitu muliebri, J) de Zelo, et Livore, de 0ratione Dominica, de 0pere et Eleemosynis, ad imitationem Tertulliani. Eusebius tradit de Tertulliano, eum unum ex eruditissimis latiuis Scriptoribus fuisse, et in singulis Ecclesiis clarissimum (Euseb., Ilist. Eccl., l. II. c. 2.).De eo judicium fert Lactantius a nobis allatum, quod ejus non admodum cedit honori. Hilarius in suo in Matthaeum commer.tario scribit, errorem in quem lapsus est , ejus librorum aucloritatem elevasse, qui erant aliqua approbatione digni. De eo nonnunquam honorifice loquitur Hieronymus, ut in Catalogo, ubi loci eum dicit acris et vehementis ingenii Virum; et in sua ad Magnum Epistola, tradit eruditione et subtilitate omnes ei auctores inferiores esse; scd alibi ejus errores increpat, et vitia. ln sua contra Ituffinum Apoconfra Helvidium, respondet Hæretico Tertulliani auctoritatem apponenti : De Tertulliano dico, Ecclesiæ hominem non esse. Tertulliani stylum laudat Augustinus, et èjus ubique damnat errores, in libro de Genesi ad litteram tradit Tertullianum acri ingenio nonnunquam veritatem perspexisse, nec potuisse quin eam aliquaudo vel contra mentem suam poneret. Tertullianum ita suis pingit coloribus Vincentius Lirinensis: Tertulliani quoque, inquit, eadem est ratio; nam sicut ille (nempe 0rigenes) apüd Græcos, ita hic apud Latinos, nostrorum omnium facile princeps judicandus est. Quid enim hoc viro doctius ? quid in divinis, atque humanis rebus exercitatius ? nempe omnem philosophiam, et cunctas philosophorum sectas, auctores, adversatoresque sectarum, omnesque eorum disciplinas, omnem historiarum, et studiorum varietatem, mira quadam memtis capacitate complexus est. Jngenio vero nonne tam gravi, ac vehementi excelluit, ut nihil sibi pene ad expugnandum proposuerit, quod non acumine irruperit, aut pondere eliserit ? Jam porro orationis suæ laudes, qui exequi valeat? quæ tanta, nescio qua rationum necessitate conferta est, ut ad consensum sui, quos suadere non potuerit, impellat; cujus quot pene verba, tot sententiæ sunt, quot sensus, tot vigtoriæ. Sciunt hæc Marciones, Apelles, Praxeæ, Hermogenes, Judæi, Gentiles, Gnostici, cæterique; quorum ille blasphemias multis, ac magnis voluminum suorum molibus, velut quibusdam fulminibus evertit. Et tamen hic quoque post hæc omnia, hic inquam Tertullianus, Catholici dogmatis, id est, uhiversalis ac vetustæ fidei parum tenax, ac disertior multo, quam felicior, mutata deinceps sententia, fecit ad extremum quod de eo beatus confessor Hilarius quodam loco scribit : Sequenti, inquit, errore detraxit scriptis probabilibus auctoritatem (1). Trithe. mii, Rhenani, Politiani, Pamelii, Rigaltii, et cætero

fogia, ait : Ejus ingenium laudo, hæreses damno : et A ac Christianæ Religionis cum honorem, tum innocenliam

[ocr errors]

rum recentiorum judicia silentio praetermitto, qui a

singulis consuli possunf, et duorum Nostratium Gallorum auctorum judicio finem facio, qui uterque Tertullianum, sed varie pinxit. Prior est clarus Balzacius in Epistola ad Rigaltium 2. lib. 5. Tertullianum, inquit, expecto, quem in lucem emittis, ut me patientiam, quam tradit, edoceat..... Cum eo auctore in gratiam redissem tua præfatione,si eum fuissem odio prosecutus, et si ejus dictione dura, et ejus sæculi vitiis ab eo legendo fuissem deterritus. Verum jam diu est, quod eum magni fucio, et quamvis spinis sit obsitus et tristis, mihi non videtur injucundus. In ejus scriptis nigrum illud, de quo vetus poeta canit, mihi occurrit lumen, et ejus aeque me juvat obscuritas, ac nitentis ebeni et fabrefacti. Ita semper sensi, ut Africanæ formæ, licet a nostris abludant, tamen sua non carent amabilitate, et ut non paucas Italas obscuravit Sophonisbe, sic ejusdem regionis ingenia cum sua extera placent eloquentia, et huic plures Ciceronis imitatores postponam. Delicatissimis fateamur, et quidem stylum esse ferreum, at nobis quoque fateanlur, ex hoc ferro eximia eum arma cudisse,

(1) Vincent Lirinens, Commonitor., cap. XVIII.

propugnasse : Valentinianos acriter persecutum fuisse, et Marcionem penitus confodisse. Posterior est P. Ma.lebranchius Investigationis veritatis auclor Lib. II. eap. 5. Tertullianus, inquit, procul dubio, vir omni doctrina excultus erat, at plus memoria, quam judicio pollebat. Acri magis et vasto ingenio, quam acri et vasta meute. Denique dubitari nequit, quin fanalicus fuerit eo sensu quo supra explicui, et quin omnia propemodum fanaticis propria ei fuerint. Eo quod Montani ejusque vatum visiones veneratus fuerit, evincitur quod debili judicio fuerit. Acies illa ingenui, impetus de levibus afflatus, memtem effrænatam non obscure denotant; quot in ejus hyperbolis et figuris motus abnormes? quot rationes splendidæ ac magnificæ, quæ suo duntarat splendore probant, et persuadent solum mentem stupefaciendo atque perstringendo. Deinde demonstrare conatur lianc veram illius esse imaginem, quaedam exscribendo ex libro de Pallio, quo existimavit opere id apposite evinci posse. Si hanc, quam ex Viris doctis dedimus, Tertulliani inlaginem spectemus, quæri cum nonnullis potest, plus ne profuerit nocueritne Religioni et Ecclesiæ ? majorane damna intulerit Ecclesiæ, an vero commo. da? plusne vituperio, an laude dignus sit censendus Tertullianus ? Ut varia hac de re doctorum judicia sunt, ita quidpiam determinare oppido difficile est, ac delicatum.Judice tamen elegantissimoSchroeckhio(!), si ejus (Tertulliani scilicet) scripta interrogemus, in ejus fere favorem licet respondere. Montani enim errores, quorum Patronum agebat, non admodum Ecclesiam oppugnabant, multo minus Christianæ religionis fundamenta evertebant, sed ex fervore polius quodam pietatis nimio, rationis discussionem plerumque abjiciente, oriebantur; imo et in his defendendis a Fide catholica, symboloque Apostolico nihil, aut certe non multum discedebat. Quid ergo Montanislæ appellatio plus illius famæ noceat, quam alia veterum Patrum errata auctoribus suis? inter Sectarios meliorem quidem Vitæ suæ partem egit, non habet tamen Ecclesia ea ætate Wirum, quem huic cruditione, et meritis comparet. Imo non parum profuisse catholicis Tertullianum etiam Montanistam arbitror, non solum quod suis invectivis eorum in

D agendo prudenliam acueret, sed quod eos commen

datis tanto ardore severioris Ethices principiis ab lusibus allegoricis in exponenda Scriptura sacra, et ingeniosis circa Fidem quæstionibus inter eos hinc inde agitatis ad res longe utiliores avocaret. Nec vero quæ scriptoris hujus sunt vitia (hæc enim mon potuit non prodere, qui in alienis detegendis refutandisque tanua fuit inclementia versatus) Wirtutes ejus adeo conspicuas obscurant. Scripta ejus plena indiciis fervidi profundique animi, suo se genio distinguentis; modo animus vehementer assurgit, modo quadam velut aegritudine demittitur, et anxie serpit, propriis inventis et cogitatibus abundans , raro sedatus, in

(1) Jo. Mauh. Schroekh. Hist, Eccles. Theolisce script., tom. III. p. mihi 52l

exultando quoque subtrislis. Apparatus eruditionis, A ac lusus verborum inanes Tertulliamum ubique procoepit, maxime ob commoda quæ inde hauriri pote- A tom. II. chap. 28.) ad investigandam ejus librorum

quam ubertim, apteque suis inspersit locis, multiplex non sine legentium sapore atque emolumento imaginandi vis, ampla atque prognata inde ingenii ubertas se undique per exquisitas cogitationes, acutas sententias, imagines vivacissimas, per festivos sales, et mordaces cavillationes, omneque dictionis genus diffundunt; his facultatibus raptim et turbate multoties agitatis judicium non semel cespitat; unde ejus argumenta splendoris ac speciosi multum, ponderis vero et solidi saepe parum habent. In rebus etiam miilimis exardesciu. Præler facilitatem quibusque narratiunculis assentiendi, haud infrequenter res veritatc majores contemplatur aut fingit, lectorem potius ipse abreptus secum rapit, quam ratione in suas partes invitat. Sæpius quam res mde docenda aut probanda postulat,ealamistris et cincinnis delectatur Multaeliam durius et significantius, quam intelligi voluerit, dicit. Græcam philosophiam apprime callebat; ab ejus tamen usu non tantum odio, quo velut hæresum matrem inter Christianos condemnabat, sed et indole animi , tardam et ab adamatis evagationibus liberam cogitauionem abhorrentis , abstinuit , unde et minus frequenter, minusque feliciter, quam ejus capacitas ferebat, pliilosophabatur. ilis tamen haud impeditus fuii, quo minus Christiani nominis et Iteligionis eximius adversus Gentes Apologeta cvaderet. In suis scriptis, si paucas quasdam sibi peculiares sententias, neque gravioris momenti , ac præsertim decantata Moutani dogmata excipias, puram passim cum graviuale Fidem Catholicam, absque artificiosis explicationibus, el comparandi formulis, quas nonnulli Doctorum hucusque adhibere conati fuere , proponit. In morum doctrina, ubi tam frequenter in rigorem deflectit, quanto severior, tanto sæpe præstantior. Suo namque Religionis promovendæ ardore legenlium animos succendit, et generosos in actus inflammal. Qu;estiones'autem, et assertiones Morales tanta vi ac grauia pertractat ut erranti facile ignoscas, frequens in sacrarum litterarum usu, uec indoctus earumdem interpres, sed parum ingenuus, suarum utpote opinionum ex iisdem eliciendarum plus æquo studiosus. In falsis docuoribus et Christianæ doctrinæ corruptoribus reprimendis acerrimas Alhleta , qui eosdem

iunato animi impetu, capitali odio, dicteris et oppro- p

briis homiwe liberali parum dignis, persecutus est. Ad eos fortiter atque omni ex parte debellandos, insuetis utitur argumentandi telis, quæ tamen pleraque non incassum emissa, graviter vulnerant. Stylus ejus duritiem plusquam Africanam, et si accurate velis dicere, Tertullianeam redolet. In verbis amplitudini et vi cogitatuum respondentibus ubique Auctoris singulare studium apparet. Ideæ ideis, vocabula vocabulis condensanlur, ut e dictionis obscuritate non nisi raro perspicuitas, et duntaxat velut fulgur e tenebris resplendeat. Woces obsoletæ, aut nove confictæ , aut affectatæ, constructiones verborum asperæ, abusiones variæ, stylus inæqualiter fluens, condensa brevitas, audaces metaphoræ, frigidæ sententiæ, et antitheses

dunt. Quæ sedeat sententia in mente Tertulliani, verbis quidem exprimit, sed obscuris adeo, ut conjectando potius, quam probe perspiciendo eruatur : rarius dubiæ, quas ad se manifestandum selegit, phrases plene penetrantur ; non immerito in hoc carpendus, quod studiose cogitatus suos teuebris ac verborum involucris contexe- *.. Verum OEdipi labores haud sane inanes erunt, qui solertius styli hujus aenigmata pervestigarit. Dubiam, quam suis scriptis aspergit Auctor, lucem compensat copia et ubertate veritatum quas sollicito scrutatori detegit. 0 quam jucundus erit conatus antiquitatis studioso haec scripta meditanti, ex cumulo verborum operoso coacto ad peniliorem rerum cognitionem pertingere, et non raro in unico prope verbulo acutius investigato præclaras veritates retegere ! Quantopere abludit Tertullianus a Scriptoribus non paucis, qui turgida sua dicendi methodo, verborum iionnisi profluvia fundunt, et cassas nuces lectoribus ad fastidiuim usque porrigunt. Quot interea Auctor noster difficultatibus scatet, cultoribusque suis lectionem reddit impeditam, tot amoenitatibus e contra sunt ejusdem libri referti, et varietate ac selectu sententiarum ac veritatum utiles magis atque jucundi. Præter enim Eruditiouis reconditioris thesauros, invenies in ejus scriptis Fidei Christianæ, disciplinæ Ecclesiasticæ, cæremoniarum in cultu divino usitatarum , impetuumque a sectis hæreticis in doctrinam catholicam factorum, ac haereticorum sui aevi opinionum enarrationem adeo ingenuam, perspicuam, et jucundam, qualem frustra illa ætate ab aliis expectaveris. Nec est, quod confusionem Montanismi (propriæ suæ opinionis) et Catholicismi, ut ita dicam, metuas, qui multorum est scrupulus, nam illum in paucis, rebusque levioribus professus est, nec suas opiniones a communi sententia discernendi media nos deficiunt. Parum accuratam esse aiunt nonnulli ejus de Gnosticorum erroribus ob Orientalis Philosophiæ ignoranliam recensionem ; sed id non satis ingenue creditur. Is, qui tanta diligentia et acumine in horum scriptis erat versatus; is, quo nemo uberius illorum errores discusserat, is horum ignorasse originem credatur? Atqui absurda illorum opinamenta ex Philosophia Græcanica unice derivat, concedendum ergo potius, hnnc fontem non fuisse dumtaxat pliilosophiam Orieutalem. Præterea Tertullianus latinitatis Ecclesiasticæ seu sermonis in publicis Ecclesiæ negotiis usitati auctor fuit, in quo cum veteris Latii vocabulis et sententiis novæ et a Christianis dogmalibus, Personis, et Consuetudinibus desumptæ notiones junguntur , licet ab orthodoxis su;e communioni non fuerit annumeratus, ejus tamen ingenium, stylumque passim commendabant, quemque inter Occidentales illi æquarent, habebant neminem. Non multo post Cyprianus, inter Episcopos celeberrimus, se suamque orationem penitus ad hujus dictionem effinxit, quod et cæteri minus aperte tentarunt. Montani aulem factione paulatim deficiente, periculum quoque ex illius lectione sensium evanescere rant plane singularia. Commentationes et interpretationes ejus in sacras litteras illustria sunt monumenta ad historiam Theologiæ Biblicæ , Exegesinque sacram ; sed non sine difficultate dirimitur quaestio, quantum ille usus sit interpretatione latina illo tempore jam existente. Numerus et varietas operum Tertulliani sane postulat, ut illa certum in ordinem aut classes redacla perpendantur; sic relate ad res quas continent, seu ratione argumenti quod pertractant, illius scripta in tres classes distingui possunt. Prima complectitur ea, quae adversus Ethnicos et Judæos, juratos Religionis hostes, scripta fuere, qualia sunt, e. c., Apologeticus, libri 1 1. ad Nationes, liber de animæ Testimonio, ad Scapulam, et adversus Judæos. Secunda quæ contra IIæreticos, pula liber de Præscriptione Hærcticorum, adversus Praxeam, Hermogenem, Valentinianos, Marcionem , de Carne Christi contra Apellem, Marcionem et Valentinum, de carnis Resurrectione contra Sadducæos et Ilæreticos Resurrectionem negantes. Scorpiace contra Gnosticos, liber de Anima contra Philosophorum el Iliereticorum sententias. Tertia vero, quæ cum disciplinam, tum mores spectant; in hac classe primus locus debetur libro de Paptismo, cujus pars prior dogma adversus Gajanitas de Baptismi necessitate ac efficacia demonstrat; posterior disciplinam describit. Liber de Pænitentia primus est eorum qui mere ad Ecclesiaslicam disciplinam spectant. Liber de 0ratione partim de moribus, partim de disciplina agit. Huc spectant etiam Tractatus de Idololatria, de Corona, de Fuga, de Pallio, de Spectaculis, de Cultu et habitu Feminarum, de Velandis Virginibus, de Patientia , ad Martyras , ad Uxorem. IIal)ita vero ratione ad Criticem ac Chronologiam quinque Operum classes statuendas esse capite sequenti docebimus. Notanda denique etiam veniunt Tertulliani opera contra Ecclesiam scripta pro Montanistis, hujus generis numero quatuor liabentur, nimirum liber de Pudicitia, de Monogamia, Exhortatio ad castitatem , et Tractatus de jejuniis. De tempore atque ordine, quo in exarandis commentationibus suis usus est Tertulliamus , inulta ab Eruditissimis Viris disputantur; nec licet litem hanc ita decidere, ut omuia fiant plana atque accurata. Præter alios, operas suas ad id contulerunt, ut librorum, quos Tertullianus composuit, et reliquit, ætates indagarent, ex Protestantibus Samiiel Basnagius (Sam. Basnag., Annal. politico Ecclesiast. , tom. II. p. 215.) et Pelrus Allixius (Pelr. Alix., Dissertat. de Vita et Scriptis Tertulliani, cap. IV, seqq., pag. 28.), cujus Chronologiam proxime ad veritatem accedere judicat Guil. Caveus (Guil. Cave., Hist. litterar., tom. I. p. 92.) et ipse ordinem , ab eo designatum, in enumerandis his libris praecipue sequitur , ita tamen , ut in nonnullis ab illo dissentiat. Ex Catholicis Sebastianns le Naim, Tillemontius ( Tillemont, Mémoires, tom. III. p. 500. et suiv., édit. de Bruxell., 1732.), Ellies Dupinus (Ell. Dupin, Bibliothèque des auteurs, tom. I.) et Remi Ceillier (Remi Ceillicr, Hist. gén. des Auteurs,

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

Postquam, depulsis superiouis barbariei tenebris, bonis artibus atque disciplinis pristina elegantia restituta fuit , cœperuntque prodeuntibiis annis omnia litterarum genera majori lumine collustrari : non defuerunt magno et excellenti ingenio viri, qui nec arte longa, nec maximis difficultatibus deterriti, quidquid industriæ poterat impendi, ad illustrandam coetus Christiani historiam contulerunt. Namque hi , ut erant in ea sententia , absque veterum scriptorum scvera leetione, neque litterarum elegantiæ , neque arti bene accurateque sentiendi, neque ipsis sanctioribus disciplinis satis posse consuli ; ita maxime excutiendos credebant eos , quorum lectione perspexerant ipsius doctrinæ disciplinaeque Christianorum intelligentiam plurimum adjuvari posse. Seil, ut ipsorum temporum, ita etiam opinionum est quaedam vicissitiido : hæc ex antiquitate sapiendi ratio paulatim apud nos adduci coepit in contemptum, maxime cum cxtiterint, qui proptere , quod solo sensu communi, a patribus velut hæræditate relicto,virum doctum credebant effici , modo is esset adstricius subtilitatis geometricæ legibus, instituei uiil Theologiæ tirocinia ipsa pro Theo'ogia habere, et, contenti scientia sua tam parva, contemnere eos, quorum sludia aut nullam habent novitatis formam, aut acerrimam ingenii contentionem laboremque requirunt operosum. Unde factum est, ut hodie plerisque sordeat omne id, quod habet alii;uam notam antiquitatis , et quæ ad sacrarum litterarum, ve!crum famili;c Chrislianæ doctorum et histori;e Christianæ intelligentiam pertinent, ea doctoribus umbraticis, quam sagacioribus videantur digniora.

Hæc sæpius mente agitantibus nobis, dolentibusque cum iis, qui bonam nientem amant, temporum uostrorum infelicitalem, visum est, horum æmulari diligentiam potius, quam caeterorum obscuram sapienuiam. Ex quo igitur cœpimus cogi:are de eo, quo posscimus consequi, ut aliquid consecremus ad aliorum utilitatem; religioni nobis duximus, viam soqui popu

larem, quæ sensim ducet nostros homines ad barba- A reperiri potest, nec sunt ubique ætatis librorum cer

riem pristinam, repetendaque putavimus antiquitatis studia, quæ cum opero, in divinis lilteris diligentius co'endis a nobis collocata, majorem aliquam habeant conjunctionem. Propterea, cum, quoad licel)at, etiam ad antiquiorum Ecclesiæ Doctorum libros assidue tractandos animum adjunxissem meum : dignus mihi in priuis Tertullianus videbatur , cujus scripta accurata lectione persequerer. Namque dubito fere, an

quis in antiquitate universa sit eorum , e quibus doc

trina moresque veterum Christianorum possunt intelligi, qui cum maximo ingenio majorem conjunxerit reruim divinarum humanarumque scientiam, '} reinque in commentando subtilitatem (1). Sed ejus quidem scriptoris. usum in veterum Christianorum institutis cognoscendis maxime impedit dubitatio, sitne quis ejus liber tum scriptus, cum in Monlanista. rum partes discessisset, vel ante lianc defectionem a puriori Ecclesia ? quæ quidem quæstio vehementer exercuit doctorum hominum ingenia , 'movitque eos ad intelligendam librorum ejus ætatém , ut haberemus certam viam e Tertulliano intelligendi, quid veteres Christiani senserint, quidne minus? Sed dolendum est sane, horum alios, eosque præstantissimos viros, non nisi unum alterumve libellum sumpsisse sibi,alios leviter opus susceptum tractasse, alios præ

judieatis opinionibus a vero aberrasse , quod credo : cousecuturos fuisse, si nudam veritatem nulli expeditique fuissent secuti. Quare cum legissem istius scrip

toris libros atque relegissem, et observarcm , esse adhuc in iis, quae, ad librorum ætatem scriptorisque doctrinam pertinentia , disputari utiliter possent, ab aliis non commemorata , ac plerorumque librorum ætatem accuratius posse coustitui : consilium cepi benevolo doctorum virorum judicio subjiciendi ea quæ sumpta e libris Tertulliaui ipsis, cum scriptorum veterum libris aliisque antiquitatum monumentis collatâ ad demonstrandam eam facere posse videl)antur. Quam quidem disputationem ita instituemus, ut, prænuissis quibusdam , quae universe dicenda sunt, prinum commentemur de libris iis , quorum ei ætas constat et scriptoris doctrina , deinde in eos inquiramus, qui quidem non liabent certas ætatis notas, sed Montamisimi tamen convinci possunt , vel ab ista suspicione liberari ; denique eos, quorum ætas non majorem habet claritatem , quam indoles doctrinæ, caudide diligenterque excutiamus.

§ 2. — Quæstiones quædam universe proponuntur.

Hæc vero disputatio universa ut occupatur duabus rebus, ætate librorum ac Montanismo : sic duplicem I,abet diificultatem non parvam , propterea, quod nec ubivis doctrinæ modus certa quadam via ac ratione

(1] Ne quid forte videamur dedisse partium studio,unius Jo. Dall ei testimouiuim adjicimus, quod propter nimiam hujus viri in doclores antiquioris Ecclesiæ agerbitatem, hiê non potest esse suspgctum. Is vero Tertullianum vocat scriptorem ad miraculum eruditum, acutum, diliqentem, cópiosum, testem denique rerum sui aevi Ecclesiaslicarum locupletissimum (de cullibus religiosis latinorum, lib. I, cap. XI. p. 50.

tissima indicia. Nam si disputatur de eo, utrum sit aliquis Tertulliaui libellus ante scriptús, quam defecerit ad Montanistarum familiam, an postea: ea res duobus modis intelligitur: vel ex ipsa libri ætate, vel ex iis, quæ in quovis libro coiitinentur, Montanistarum doctrinis. Sed ista superior ratio triplicem habet dubitationem. Nam horum librorum alii tam non ostendunt quædam hujus rei vestigia,ut ætas eorum plane sit desperanda ; alii nil nobis relinquunt, nisi ut descendamus ad rationem conjecturalem , denique alii dant quidem suspicionem certam ejus libri ætatem intelligendi, sed hoc nimirum est dubium, utrum ista tempestate jam Tertullianus fecerit al) Ecclesia secessionem , aut eodem , unde discesserat, redierit.

B Contra altera ætatem definiendi ratio, præterea quod

non occurrit ubivis , dubitantes relinquit lectores, sitne jam facta Tertulliani disjunctio ita, ut se receperit ad disciplinam Montani , an minus, sed in uno. alterove cum ea communiter erraverit , nec tamen jam tum miserit orthodoxæ Ecclesiæ nuntium ? Enimvero, sicut in cjusmodi loco, ul)i vel nulla esl vel dubia ejus ætatis suspicio, alias, iudicata ratione dubitandi, veterum illud : Non liquet, interponeimus, alias conjecturarum nostrarum rationem reddemus probabilem : sic, ut de locis reliquis singulis universe dicamus, tria attingemus brevissime. Primum disputabimus de anno, quo ad Monianistas Tertullianus defecerit (erit euim hoc, unde constitui possit ætas eorum librorum , quorum mon doctrina quidem , sed

C atas patet ); deinde videbimus , utrum Tertullianus

nunquam ad saniorem mentem redierit, sed manserit partibus Montani perpetuo addictus: poslremo admonitiones quasdam universas proponemus, e quibus quis intelligere possit, an sint e Tertulliani libris nonnuJli Tertulliano orthodoxo quidem, sed ad Moulanismum inclinanti , aut isti omnes, qui eorum errorum dant suspicionem , Tertulliano jam plane alienato adjudicandi.

§ 3. — Quonam anno Tertullianus ad Montanistas defecerit ? Utrum, his relictis, se demu0 ad orlhodoacos receperit. Quonam vero anno contigisse. dicamus istam Ter. tulliani defectionem ? Hoc quidem nec potest ex ipsius nec ex alius cujusdam scriptoris testimonio percipi; neque IIieronymus eo quod dicit (In libro de Wiris illustribus, cap. 53. in Jo. Alb. Fabricii Bibliotheca Ecclesiastica, p. 125.) Tertullianum usque ad mediam aetatem, Ecclesiæ Presbyterum mansisse , justam dat viam ejus rei inveniendæ , quoniam , quando natus mortuusve sit Tertullianus, quamve ætatem attigerit, non satis constat. Sed est aliqua hujus rei reperiendæ ratio sita in libris iis, quorum, qui se excipiunt temporis ordine, alii nulla habent Montauisimi vestigia, âlii haud pauca. Atqui nos ostendemus suo loco , nullos esse eorum, qui librum de Corona militis antecesserunt, in quibus iste de animæ testimonio ultimus est, e quibus quædam Montanismi signilicatio eluceat,

« PoprzedniaDalej »