Obrazy na stronie
PDF
ePub

perperam venditat. Quamvis enim nonnulla ab his A sacerdotibus profecta fuisse constaret, pleraque tamen omnia edere non potuerunt, sicuti nec vera miracula, de quibus nunc agendum est.

ARTICULUS V.

Quomodo Tertullianus ostendat dæmonum potestate ac fraudibus ea esse facta, quæ magi circulatoriis præstigiis ludunt, quibus infamantur defunctorum animæ, pueri in eloquium oraculi eliduntur, immittuntur somnia, capræ et mensæ divinant; nec responderi a quoquam posse ea saltem diis tribuenda, quæ intra illorum templa agebantur.

Ethnicos acrius adhuc urget Tertullianus, planum. que facit ea, quæ a circulatoriis magis supra naturæ ordinem edita opinabantur, hæc facta fuisse dæmonum fraudibus ac præstigiis. Et certe quomodo magi illi exsecrandis suis artibus facere aliquid possent, nisi haberent, semel invitatorum, ait Tertullianus, angelorum, videlicet malorum, et dæmonum adsistentem potestatem (Tertullian., Apologet., c. 23, p. 410). Nonenim eam potentiam, quæ solitas hominis vires superat, a se ipsis habent, neque etiam a Deo optimo, qui maleficiorum auctor esse non potest. Ergo illam acceperunt a dæmonibus, qui sua, uti diximus, malignitate homines in quælibet scelera inducere moliuntur. Sed hæc ille alio in libro clarius uberiusque demonstrat (Idem, lib. de Anim., cap. 57).

B

C

Præterea detestandis illis artibus, Phantasmala edunt, et defunctorum infamant animas (Idem, Apologet., c. 23, p. 410). Jam vero dictum ab illo observavimus a dæmonibus edita fuisse phantasmata Castorum (supr., art. 3): nunc vero asseverat aliorum defunctorum phantasmata, sive fictas effigies, a magis dæmonum artificio repræsentari. Sed hæc ille in libro de Anima fusius, hisque verbis explicat : In illa specie magia, quæ jam quiescentes animas evellere ab inferis creditur, et conspectui exhibere, non alia fallacia vis operatior; plane quia et phantasma præstatur, quia et corpus affingitur, nec magnum illi exteriores oculos circumscribere, cui interiorem mentis aciem excæcare perfacile est. Corpora denique videbantur Pharaoni, et Ægyptiis magicarum virgarum dracones; sed Moysis veritas mendacium devoravit (Tertullian., lib. de Anim., c. 57, p. 355). In his itaque magicis evocationibus nihil aliud esse contendit, nisi dæmonum fraudes, fallacias, fucum, atque mendacium. Quod quidem ille ibidem hac tam certa, quam evidenti ratione comprobat: Hanc fallaciam spiritus nequam, sub personis defunctorum delitescentis, nisi fallor, etiam rebus probamus cum in exorcismis interdum aliquem se ex parentibus hominem suis affirmat, interdum gladiatorem, vel bestiarium, sicut et alibi deum, nihil magis curans, quam hoc ipsum excludere, quod prædicamus, ne facile credamus animas universas ad inferos redigi, ut et judicii et resurrectionis fidem turbet (Ibid.).

At cur, inquies, animæ defunctorum ab eo tunc dicuntur infamari? Putant nonnulli illud ideo dictum, quia infamia et contumelia afficiuntur. Sed veremur ne hoc verbum alio sensu a Tertulliano accipiatur pro fingere videlicet, ac falso exhibere. Nam eodem in libro probat falli hominum oculos, ac objici mendacium eorum visui, quod æqualissimam porticum angustiorem in ultimo infamet (Ibid., c. 17), id est, falso exhibeat, ac mendacio repræsentet. Postea vero adjicit tunc nullam esse oculorum fallaciam, nullumque mendacium, si et ipsæ causæ objecta recte videndi infamia liberentur. Nemo autem dixerit ibi verbum infamare ab illo usurpari pro macula, qua porticus inuratur. Si quis tamen probaverit hoc secundo significatu in Apologetieo, sicut in mox citatis locis, primo sensu accipi, non omnino repugnare audebimus.

Magi itaque accepta ab illis dæmonibus res quasdam extra consuetum naturæ ordinem edendi potestate, circulatoriis, ait Tertullianus, præstigiis ludunt (Idem, Apologet., c. 23, p. 411). Sed quæ sunt, rogabit aliquis, hæ circulatoriæ præstigia? Respon. dent aliqui illas sic vocari, quia magi circumforanei, spectantium cœtu sive circulo circumdati, fabulis aut præstigiis ludunt. Verum nobis facilius persuadebitur his verbis nihil a Tertulliano aliud significari, quam magicas præstigias. Ubi enim Marcionis de phantastica Christi carne errorem refellit: Ergo jam Christum, inquit, non de cælo deferre debueras, sed de aliquo circulatorio, id est, magorum, cœlu, nec Deum lib. de præter hominem, sed magum hominem (Idem, Carn. Christi, c. 5). Alibi vero: Alia species magiæ, quæ miraculis operatur...... exinde et Simon magus, jam fidelis, quoniam aliquid adhuc de circulatoria secta cogitaret (Idem, lib. de Idololat., c. 9). D culi elidunt (Idem, Apologet. cap. 23. pag. 411). Et

Quid autem ibi circulatoria secta, nisi magorum sectam significat? Alicubi tamen, ne quid dissimulemus, magos a circulatoriis distinguere videtur, ubi adversus hæreticos sic disputat: Notata sunt etiam commercia hæreticorum cum magis quampluribus, cum circulatoribus, cum astrologis, cum philosophis curiositati scilicet deditis (Idem, in fin. lib. de Præscript. hæret., c. 43). Sed nonne cernis ibi varias tantum notari hominum, magicis artibus deditorum, species? Nonne igitur illius in Apologetico hic sensus est magi multa miracula circulatoriis, id est, magicis artibus ludunt, hoc est, fingunt et falso jactant a se fieri, sicque homines ludunt, ac decipiunt ?

Magi insuper, pueros, inquit, in eloquium ora

ita sane in nostris codicibus manuscriptis et editis recentioribus apud, etc. Minus autem bene in primis editionibus eliciunt. Apuleius namque testatur communem sui temporis morem usumque fuisse, ut magi pueros sive servos ad oracula fundenda assumerent, qui ab iis incantati corruebant, atque idcirco elidebantur (Apul. Apolog. 1, pag. 340.)

Eadem etiam fraude somnia, ait Tertullianus, (Tertull. ibid.; Dissertat. in Minut. cap. 20, art, 2, in Arnob. cap. 18, art. 1, in Lactant. cap. 32, art. 4 ), futurorum haud dubie prænuntia immittunt. At de hujusmodi somniis plura in superioribus nostris dissertationibus diximus.

temerarii præstigiatores hunc in modum volare tentaverint.

Neque soli homines hac arte magorum sive potius A mirum non esse, si Tertulliani tempore vel antea dæmonum, qui horum ministerio abutebantur, sed etiam capræ, inquit auctor noster, et mensæ divinare consueverunt (Tertullian. Apologet. cap. 22, pag. 404). At quænam, obsecro te, erant ha mensa? Num sacri, ut ethnici garriebant, tripodes, ex quibus Pithiæ, sacerdotes Apollinis, solebant oracula sua fundere? Certe de illis Virgilius cecinit (Virgil. lib. 5, Æneid. v. 358) :

Trojugena interpres divum, qui numina Phœbi, Qui tripodas Clarii lauros, qui sidera sentis. Servius siquidem in hos Poetæ versus, Tripodes, inquit, mensæ fuerunt in templo Delphici Appollinis, quibus superposite Phabades vaticinabantur (Bulen. lib. de orac. et vatibus cap. 17, et seq.). Noti autem sunt omnibus tripodes illi, de quibus si plura scire aveas, adire poteris Bulengerum et alios.

Verumtamen quia Tertullianus de his, quæ non sacerdotum ethnicorum, sed magorum opera efficiuntur, ibi sermonem videtur fecisse, si quis de aliis mensis eum loqui probaverit, ei haud ægre assenti emur. Expendat nihilominus hæc non minus ad oracula deorum referri posse, quam ad notatas ibidem ab ipso adhuc Tertulliano capras divinantes, de quibus in primo Apparatus nostri tomo disputavimus (tom. I Apparat. lib. I, cap. 10, pag. 772, el seqq.).

B

Quoniam vero Tertullianus de iis, quæ intra et extra deorum templa agebantur, in hoc Apologetici loco disputat, eos refellit, qui objiciebant distinguendam esse locorum differentiam, ac diis ea tan- C tum adscribenda, quæ in templis fieri solebant (Tertullian. Apologet. cap. 22, pag. 407). Cum enim vos ethnici, ita illos compellat, hæc nobis objectatis, alibi, id est, extra templa deos non dicitis (Ibid.), id est, cum fatemini deos vestros non alibi esse, et agere, quam in templis, eo ipso dicitis eos esse falsos deos. Nam verus Deus ubique est.

Deinde vero non aliter, inquit, dementire, hoc est, uti apud Lucretium, Apuleium, et Lactantium (Lucret. lib. III, v. 396, Apulei. Apol. 1, pag. 341, Lactant. lib. IV, divin. Institut. cap. 17, pag. 441, Tertullian. Apologet. cap. 13, pag. 343) insanire, delirare, seu extra mentem exire, is videtur, qui sacras templorum turres pervolat, quam qui tecta viciniæ transilit, sive ex vicinis templorum tectis vo- D lando sese aer committit. Parem itaque asserit dementiam esse illius, qui ex quibuslibet, atque alterius, qui ex templorum, falsis diis dicatorum, turribus sese præcipitando, per aera volasse perhibebatur. Perpendas autem velim utrum ibi, tacito nomine, notaverit Simonem magum, cujus mentionem antea fecerat. At Lucianus præterea Philoclem introducit asseverantem se Babylonium quemdam vidisse, qui per aera volitabat (Lucian. diag. Philo. pseu. pag. 831,). Addunt nonnulli exemplum Agareni cujuspiam præstigiatoris, qui teste Niceta Choniate, cum ex summa Hippodromi turre per aerem volaret, præceps actus interiit. Sed hoc exemplo confici tantum potest

Urget adhuc ille parem esse furorem et amentiam illius, qui genitalia vel lacertos, atque alterius, qui sibi gulam prosecal (Tertullian. Apologet. cap. 25, pag. 421). Prior autem erat gallus vel Archigallus, qui in Matris deorum, vel Bellona, sacris membra sua secare consueverat (Dissert. in Minut. cap. 20, art. 2, et Dissert. in Lactant. cap. 34, art. 1). De hoc autem Archigallo ille paulo post, ac nos de illo et aliis gallis alibi desseruimus: Atqui compar est, inquit, exitus furoris, et una ratio est instigationis in illis, atque in eo, qui sibi gulam prosecat, id est, se jugulat, aut gladium suum demittit in gulam (Tertullian. ibid.). In nostris autem codicibns manuscriptis pro compar, habetur compara, quod etsi corruptum plane videatur; suo tamen prorsus non caret sensu. At Minucius Felix, quemadmodum suo loco annotavimus, paulo aliter, sed eumdem in finem dixit (Dissertat. in Minuc. cap. 20, art. 3): Par in illis instigatio dæmonis, sed dispar argumentum furoris. Nam eadem est utriusque in ethnicos argumentatio, qua illorum errorem radicitus evellunt. Videtis citatos a nobis in illa dissertatione Ciceronis de divinatione, et Augustini totidem de divinatione dæmonum libros.

Ex hactenus porro disputatis quis non videt, hanc recte a Tertulliano elici conclusionem? Si malignis dæmonum artibus, fallaciis, ac præstigiis ea extra solitum naturæ ordinem facta sunt, quæ gentiles diis suis tribuebant, ergo falsi sunt hi omnes dii, et falsa est eorumdem gentilium, ac vera christianorum religio. Hi enim colunt unicum et omnipotentem Deum, cujus sola potestate, cæteris omnibus superiore, vera miracula fieri possunt.

ARTICULUS VI.

Qua ratione Tertullianus demonstret eos, qui de des pali æstimantur, qui aris inhalant, qui numen de nidore concipiunt, ructando conantur, profantur anhelando; nec non virginem Cœlestem, pluviarum pol licitatricem, et Esculapium alia die Socordio, Thenatio, et Asclepiodoro vitæ subministratorem, cum a Christianis adjurabantur, tunc palam respondisse se non esse deos, sed dæmones.

Multo sane longius progreditur Tertullianus, et argumento longe efficaciori, ac contra quod ne mutire quidem ethnici audebant, evidentissime demonstrat omnia illa miracula, oracula, et alia, quæ hi supra vires humanas a diis suis acta esse venditabant, ab ipsis dæmonibus esse facta, ac proinde quos dicebant deos, esse revera dæmones. Neque enim privata hominis alicujus auctoritate, aut ratione ullo humano ingenio excogitata, id probat, sed publico, ac dato coram quibuslibet gentilibus ipsorummet testimonio deorum.

Totius autem hujus argumentationis summa hæc est (Tertullian. Apologet. cap. 22, pag. 405): Quocumque dæmone, aut quibusvis demonibus homo

agatur, sive malo eorum agitetur, spiritu, cujus- A tur ante ethnicorum tribunalia, aliquis ex iis, qui de

libet etiam hominis corpus ab iis obsideatur, iidem dæmones ab illis omnibus sola Christianorum adjuratione, et exorcismis, aut solo ad tactu, aut flatu confestim expelluntur. Atqui tunc, tametsi inviti, nec maxima sine ignominia ejicerentur, palam ac coram omnibus ethnicis cogebantur fateri se non deos, uti gentiles effutiebant, sed meros esse dæmones, unicum vero esse Deum, quem christiana fides colit et adorat.

Cum res ergo ita sit, inde Auctor noster recte concludit (Ibid. col. 405): Quid isto opere manifestius? Quid hac probatione fidelius? Simplicitas veritatis in medio est. Aut illa etenim publica dæmonum confessio vera erat, aut falsa et mendax. Si vera, iis procul dubio credendum, atque ethnici confiteri debe- B bant falsos esse deos suos, ac unum tantummodo, quem Christiani venerantur, esse verum Deum. Si autem dæmones tum mentiebantur, primo id facile nemini persuadebis. Quilibet enimvero ad honorem quandoque suum non autem ad dedecus infamiamque suam unquam mentitur. Præterea si mentiebantur, et hoc mendacio morem gerebant Christianis, inde certissime conficitur nullam esse, quam ethnici venditabant, eorum divinitatem. Verus quippe Deus nec mentiri, nec creaturis ad suum dedecus obsequi potest. Falsa igitur ca est divinitas, quæ aliquid ad dedecus, ut ait Auctor noster, facit amulis suis, id est, quæ ad dedecus suum hostibus suis Christianis mentitur, iisque mentiendo se subjicit (Dissertat. in Minut. Octav. cap. 20, art. 3, et in Lactant. cap. 9, C art. 2). Quanti porro sit roboris hæc argumentatio, in superioribus nostris dissertationibus abunde demonstratum est.

Quamobrem nihil aliud restat explanandum nisi quod paulo obscurius in Auctoris nostri textu scriptum occurrit. Ethnicos autem ibi audacter provocat ad hujus Christianorum in dæmones potestatis, et publicæ illius dæmonum, se deos esse negantium, confessionis periculum faciendum. Quanta vero confidentia id pronuntiet, ex hac ejus ipsa provocatione cognosces (Tertullian. Apologet. col. 25, pag. 24,) : Adjurati, inquit, a Christianis, nisi se dæmones confessi fuerint, ibidem, sive eo ipso in loco, et momento, illius christiani procacissimi sanguinem fundite. Ne quis autem fraudem aliquam aut dolum suspi- D caretur, ad illud experimentum non locum aliquem privatum, aut ethnicis suspectum, sed publicum et illis omnibus securum postulat (Ibid.). Eos quippe ita alloquitur: Edatur hic aliquis sub tribunalibus ves tris, quem dæmone agi constet; jussus a quolibet Christiano loqui spiritus ille, tam dæmonem se confitebitur de vero, quam alibi Deum de falso. In nostris codici. bus legitur non deum quidem, sed dominum, non di

verso tamen sensu.

Neque hoc uno tantum, sed quolibet alio cujusvis hominis, quoquo modo a dæmone agitati, experimento id similiter probari posse constanter asseverat. Sic namque prosequitur (Ibid.): Eque produca

deo pati existimantur, qui aris inhalantes numen de nidore concipiunt, qui ruclando conantur, qui anhelando profantur. Ipsa virgo cœlestis, pluviarum pollicitatrix; iste ipse Esculapius medicinarum demonstrator alia die morituris Socordio, et Thenatio, et Asclepiodoto vitæ subministrator, hi omnes a Christianis adjurati dæmones se esse illico confitebuntur.

Audisne quot ille proferat exempla, quæ ab ethnicis nec negari unquam, nec ullo prorsus modo dissimulari poterant? Sed quia hæc, ac potissimum posteriora non minima quidem caligine resperguntur, eam pro virili parte nostra discutere enitamur. Primum itaque observabimus iis, quæ ab illo præmissa sunt, lucem aliquam afferri posse his Virgilii carminibus (Virgil. lib. VI Æneid. v. 77, et seqq.): At Phæbi nondum patiens immanis in antro Bacchatur vates, magnum si pectore possit Excussisse deum; tanto magis ille fatigat

Os rabidum, fera corda domaus, fingitque premendo. In primum autem carmen Servius, nondum patiens, inquit, quæ nondum posset implere oraculorum sermones. Deo igitur patiens dicitur vates, qui ad oracula fundenda numine alicujus dei afflatus, donec ea ex pectore excussisset, laborabat, torquebatur, domabatur, premebatur. Et vero hujusmodi vates, ut ipsimet ethnici aiebant, insolito replebantur furore.

Qui vero dehinc aris inhalantes a Tertulliano vocantur, hi dubio procul sunt arioli, de quibus Donatus in suis ad Terentium observationibus (Donal. in Terent. Phormion. Act. 4, scen. k, v. 27): Hariolus est, inquit, qui divina mente vaticinatur, qui fa- · riolus a fatis, et a fando cum F. pro H. et item H. pro F. in multis locutionibus ponatur. An quod imitantur aspirationem in exhalando? Nam halitu solent excludere mortalem animam, ut divinam recipiant. Unde et vocem ejusmodi dabant, quæ est OE, quod OE sonus ex halandi vim præstat. Rursus vero jam laudatus a nobis Maro de Sybilla canebat (Virgil. lib. VI. Æneid. 7. 45,).

Ventum erat ad limen, cum virgo: Poscere fata
Tempus, ait: deus, ecce deus: cui talia fanti
Ante fores, subito non vultus, non color unus,
Non comptæ mansere comæ sed pectus anhelum,
Et rabie fera corda tument, majorque videri
Nec mortale sonans, afflata est numine quando
Jam propiore dei.

Similiter etiam Lucanus de Cumaa Sybilla, quæ va-
ticinari conabatur (Lucan. lib. V, v. 91, et seqq.) :

Talis in Euboico vates Cumæa recessu,
Indignata suum multis servire laborem
Gentibus, ex tanta fatorum strage superba
Excepit Romana manu, sic plena laborat
Phænomoe Phæbo.

Spumea tunc primum rabies vesana per ora
Effluit, et gemitus, et anhelo clara meatu
Murmura, tunc moestus vastis ululatus in antris
Extremæque sonant domità jam virgine voces.
Quamobrem Cicero (Cicer. lib. I de Divin. pag. 274,
lin. 35) Credo etiam, inquit, anhelitus quosdam
fuisse terrarum, quibus inflatæ mentes oracula funde-
rent. Sed de his plures alios scriptores citavimus in

nostra de Minucii Octavio dissertatione (Dissertat. in A quod de templo domum matrona doctior reportarel.

Minut. cap. 10, art. 2). Vide autem, obsecro, utrum ex illis colligi possit hunc esse Tertulliani sensum? Vates et arioli existimantur de deo pati, cum ab illo acti, æstu ac furore torquebantur.

Qui vero aris inhalantes, sive spirantes, et in aras spiritum emittentes, numen, id est, dei alicujus nutum et potestatem de nidore, id est, odore victimæ alicujus perusta concipiunt. Deinde qui ructando, sive ructus, variosque anhelitus efflando, conantur fundere oracula, eaque eructare, et mittere extra pectus suum. At in exemplaribus nostris manuscriptis, et editis antiquioribus pro conantur scriptum est curantur (Tertull., loc. cit.). Cujus sensus esse potest, ructando, et oraculum emittendo, feruntur labore suo et cruciatu liberari ac curari. Sed potior videtur B altera lectio. De his enim adhuc tortis et laborantibus auctor noster loqui videtur, qui continenter adjecit Qui anhelando profantur (Ibid); manuscripti et alii ante Rigaltii tempus editi præfantur, sed haud multum absimili significatu. Ait enim tum ex illis, sicut ex Virgilio et aliis audivimus, excuti deum, eosque dei alicujus instinctu fundere oracula. At ille hæc omnia non veri Dei opera, sed fallacibus, sicut dictum est, dæmonum præstigiis fieri evidentissime demonstrat. Tunc enim a Christianis adjurati, ad fatendum se dæmones esse compellebantur, ut postea adhuc dicemus.

Explicatu vero longe difficiliora sunt, quæ his subjiciuntur, Quis enim facile dixerit quænam illa sit virgo cœlestis quæ ab illo pluviarum pollicitatrix C appellatur (Ibid.)? Nonnulli siquidem hauc Junonem, alii Fortunam, alii Cererem, alii Uraniam, alii Venerem esse existimant, quia Veneris Uraniæ, sive Cœlestis, ejusque templi mentionem Herodotus, Pausanias, el Lucianus fecerunt (Herodot., lib. 1, § 31 et 105; Pausan,, lib. I, pag. 14 et 17; Lucian., dial. Mat. et musar., pag. 973). Nobis autem facilius probabitur ibi a Tertulliano designari propriam ac municipalem Africa deam, quam paulo post in Africa. coli testificatur (Tertullian. Apologet., cap. 24, col. 416). Augustinus si quidem testis utique oculatus, de illa dea hæc memoriæ prodidit: Veniebamus nos aliquando adolescentes ad spectacula ludibriaque sacrilegorum. Spectabamus arreptitios, audiebamus symphoniacos; ludis turpissimis, qui diis deabusque exhi- D bebantur, oblectabamur, Cœlesti virgini et Berecynthia matri omnium (August., lib. II de civil., cap. 4, pag. 34). Rursus autem postea: Ubi et quando sacrati Cœlestis audiebant castitatis præcepta nescimus. Ante ipsum tamen delubrum, ubi simulacrum illud loca tum conspiciebamus, universi undique confluentes, et ubi quisque poterat stantes, ludos qui agebantur, intentissini spectabamus, intuentes, alternante conspectu hinc meretriciam pompam, illinc virginem deam illam suppliciter adorari, ante illam turpia celebrari: non ibi pudibundos mimos, nullam verecundiorem scenam vidimus ; cuncta obscænitatis implebantur officia. Scie batur virginali numini quid placeret, et exhibebatur

(Ibid. cap. 26, pag. 56). Plura adhuc de ea ille alibi. Sed hæc satis superque probant apud Afros fuisse templum virginis Cælestis, quæ non solum ab illis colebatur, sed quæ siccitatis tempore ab iisdem invocata, pluvias pollicebatur, moxque futuras prædicebat. Ab aliorum autem opinionibus hæc, quam proponimus, non adeo dissita est, quin ipsis non possit reconciliari. Nam dea illa pro locorum diversitate diversis vocabatur nominibus. Testem si desideres, ecce Ambrosium id asserentem: Quam Cœlestem, inquit, Afri, Mithram Persæ, plerique Venerem colunt, pro diversitate nominis, non pro numinis varielate (Ambros. Epist. 18, adv. Symmach., § 30, p. 840). Transit inde auctor ad Esculapium, qui ab eo vocatur medicinarum demonstrator; et alibi, qui primas medelas exploraverit (Tertullian. Apologet. cap. 23, pag. 410, et lib. de coron. cap. 8, tom. I Apparat. pag. 1192). Nos vero in superioribus nostris dissertationibus ostendimus qua ratione ethnici medicina inventionem illi adscribebant. Sed quo id clarius, eo sane majorem subsequentia ejus verba habent obscuritatem: Alia die, ait, morituris Socordio, et Thenatio, et Asclepiodoto vitæ subministrator (Tertul lian. Apologet. cap. 25, col. 24 ). Mirum enim quantum hæc eruditorum hominum ingenia exercuerint. At certe corruptus est hic locus. Nam in nostris codicibus manu et antiquiori, et recentiori exaratis habetur Alia die morituris (vel alia demorituris) Socordio, et Denatio, et Asclopiodoto subministratur. In editionibus Rigaltio vetustioribus: Alias demorituris Socordii et Denatii et Asclepiodoti subministrator. (Dissertat. in Arnob. cap. 9, art. 2, et in Lactant. cap. 30, art. 5) Quis autem non videt has diversas lectiones augere potius quam tollere difficultatem?

Quidam tamen suspicantur has Agyrtarum, seu præstigiatorum, qui Esculapio se ministrare mentiebantur, esse voces, quas tacere satius ducunt, quam in iis explicandis risu dignam et inutilem perdere operam. Alii censent nomina trium esse hominum, quibus Esculapius vitæ curriculum paulo aute produxisse ferebatur. Sed hæc aliqua saltem ratione confirmari debebant. Alii porro opinantur tria illa esse nomina herbarum, quibus morbi depelli poterant. Plinius enim inter varia antidota recenset scordolin, uti ille ait, sive scordion (Plinius, lib. II, natur. hist. cap. 6, pag. 395,). Alibi vero scribit hanc herbam ad complures morbos removendos esse utilem (Idem, lib. XXVI, cap. 7, pag. 451, cap. 8, pag. 471, el cap. 10, pag. 475 ). At illud omitti procul dubio non debebat, quod alibi adhuc dixit: Contra hæc omnia venena magicasque artes erit primum illud Homericum moly, deinde mithridation, et scordotis, centaurion (Idem, lib. XXV, cap. 10, pag. 412).

et

Quibusdam autem visum est Asclepiodoti nomine indicari a Tertulliano Asclepion, de quo hæc a Plinio scriptis tradita legimus ; Panaces ipso nomine omnium morborum remedia promittit, numerosum et diis adscriptum. Unum quippe Asclepion cognominatur (I dem,

ibid. cap. 4, pag. 382), ab Esculapio videlicet falso A ad id si unquam quiverint, aliquando negandum othnicorum deo, illius demonstratore, aut ob ejus virtutem ita appellato.

Superest tertium nomen, in quo explicando hæret omnibus aqua. Qui enim Denatio legunt, autumant aliquid denotari, quod jam morituris præberi solebat. Qui vero legere malunt Thenatio, suspicantur aliud significari, quo spiritum agentes recreari, et tanquam a morte ad vitam revocari poterant. Sed hæ meræ sunt conjecturæ, quæ nulla prorsus ratione firmantur.

audacter provocat. Renuant,inquit, manuscripti codices nostri Renuntiant, melius antiquæ editiones, Renuntient, hoc est, sed improprio loquendi modo, negent, abnuant, et diffiteantur se esse prædamnatos. At id procul dubio negare tum non poterant, cum a christianis interrogati, et adjurati, respondere cogebantur.

Quomodo enim inficiari potuissent se immundos esse spiritus, quod, ex pabulis eorum, ut ait Tertullianus, sanguine, et fumo, et pulidis rogis pecorum, et impuratissimis linguis ipsorum vatum intelligi debuit (Ibid.)? Adi, si lubet, Augustinum, et ca lege, si vacat, quæ ille ex Porphyrii ad Anebontem epistola retulit de impiis et fraudulentis dæmonum ac

Paulo itaque attentius expende, quæso, an tencbricoso huic auctoris nostri loco nonnihil luminis dare possent hæc Julii Firmici Mater. Jun. verba : Mercurius cum sole ab horoscopo pariliter constitutus, faciet exorcistas, et qui laborantes dæmonum incursione B fallacium spirituum artibus (August. lib. X, de civit. homines aplis remediis liberent, unde ex illis artibus maxima illis substantia conferatur (Jul. Firm. lib. III, Mathescos cap. 9,). Audis sane eum loqui de Mercurio, qui homines dæmonum incursione laborantes, aptis remediis curare credebatur. Nonne ergo inde colligi potest hæc remedia a Tertulliano suis nominibus, sed in textu ejus corruptis appellari, quæ Firmicus generatim tantum vocat remedia, quibus exorcista a Mercurio facti, dæmonum incursione vexatos liberabant? Certum quippe est ipsum Tertullianum toto hoc in loco de iis sermonem facere, quos a dæmone actos quidam magica arte curare frustra nitebantur. Sed his ipse dæmon a Christianis adjuratus, confestim expellebatur, cogebaturque nomen suum edere, et verum Christianorum Deum C confiteri. Si quis tamen meliora nobis suggesserit, huic plane non reluctabimur.

cap. 11, pag. 247, et seqq.). Ibi quippe scribit illos gaudere nidoribus, ac victimis, sive mactatis pecoribus allici, cogique ea facere, quæ volunt homines. Alia etiam ibidem animadvertes, quibus plura, quæ hactenus de eorundem dæmonum præstigiis disputavimus confirmari et illustrari possunt. Adjecit Tertullianus illos immundos spiritus declarari impuratissimis linguis vatum ipsorum, aut qui aris, ut antea dicebamus, inhalabant, et fumo ac victimarum sanguine contaminabantur, aut qui Christianorum adjuratione fateri compellebantur illud, quod concepe -rant, numen non deum esse, sed dæmonem. Minucius autem Felix usus est nomine impurato, ubi de falsi cujuslibet dei statua: Ab impurato, inquit, homine lævigatur (Minut. Octav. pag. 307,). Et Prudentius postea de Apolline cecinit:

[ocr errors]

Mox flevit impuratus occisum pravi
Disco.

Prud. in Lymn. S. Rom. v. 203.

ARTICULUS VII.

Quam præclare Tertullianus superius argumentum inde confirmet, quod dæmones ab iis, quæ obsidebant, hominum corporibus vario modo ejicerentur vel ab exorcistis, vel aliis Christianis, quos timentes odio habebant, ipsisque erant subjecti : quo sensu desperata dicitur illorum conditio; ac de pœnæ mora, qua solatium fruendæ malignitatis habere feruntur. Ethnicos acerrime adhuc urget Tertullianus, paJamque omnibus facit quanta fuerit christianorum ad fugandos dæmones, eosque ex obsessorum hominum

Pergit autem Tertullianus, et constanter asseverat nihil hoc christianorum opere, atque deducta inde argumentatione simplicius et fidelius. In illo quippe nihil, inquit, suspicari licebit. Magia aut aliqua ejusmodi fallacia fieri dicetis, si oculi vestri et aures permiserint vobis (Tertullian. Apologet. cap. 23, col. 410)? Atque ita Rigaltius hunc Tertulliani locum, nulla nota varia lectione, emendare non hesitavit. In antiquis tamen editionibus legebatur, nihil..... fieri. Dictis non statis, si oculi : in duobus vero nosris codicibus vetustioribus nihil.... fieri dicitis. Tunc deinde in aliis simul. Non dicetis si oculi, etc. Sed si quæ sit in discernenda genuina lectione difficultas, D corporibus pellendos potestas, quantumque in illos constat tamen apertum esse auctoris nostri sensum. Dicit etenim ethnicos non posse aut suspicari, aut objicere in illo Christianorum opere aliquid inesse, aut magicum, aut fallax, modo iidem ethnici indomita obstinatione nec cæci sint, nec surdi. Videre siquidem facile poterant quam simplici modo Christiani agerent, atque etiam demones audire confitentes se deos revera non esse, sed immundos spiritus, ob malitiam prædamnatos in judicii diem cum omnibus cultoribus et operatoribus suis (Ibid.). Quin etiam ipsi dæmones non poterant, audientibus ipsismet ethnicis, suæ saltem ignominiæ et damnationis notam refutare, seu legere, diluere, inficiari. Quamobrem illos

imperium Nam de contactu, inquit, deque afflatu nostro, contemplatione et repræsentatione ignis illius correpti, etiam de corporibus nostro imperio excedunt inviti, et dolentes, et vobis præsentibus erubescentes (Tertullian. Apologet. cap. 23, col. 410). Ethnici igitur nulla profecto ratione, nec nisi obfirmata prorsus, nec unquam vincenda obstinatione negare poterant et dæmonum imbellicitatem, et miram Christianorum in eos potentiam, qua religionis suæ veritatem meridiano Sole clarius demonstrabant.

At rogabit forsitan aliquis utrum ibi Tertullianus de nostris tantum exorcistis loquatur. Nam Cyprianus ubi de his, quæ tempore suo fieri solebant, ad

« PoprzedniaDalej »