Obrazy na stronie
PDF

nostra de Minucii Octavio dissertatione (Dissertat. in A quod de templo domum matrona doctior reportaret.

Minut. cap. 10, art. 2). Vide autem, obsecro, uirum
ex illis colligi possit hune esse Tertulliani sensum ?
Wates et arioli existimantur de deo pati, cum ab illo
acti, æstu ac furore torquebantur.
Qui vero aris inhalantes, sive spirantes, et in aras
spiritum emittentes, numen , id est, dei alicujus nu-
tum et potestatem de nidore, id est, odore victimæ
alicujus perustæ concipiunt. Deinde qui ructando, sive
ructus, variosque anhelitus efflando, conantur fun-
dere oracula, eaque eructare, et mittere extra pec-
tus suum. At in exemplaribus nostris manuscriptis,
et editis antiquioribus pro conantur scriptum est cu-
rantur (Tertull., loc. cit.). Cujus sensus esse potest,
ructando, et oraculum emittendo, feruntur labore
suo et cruciatu liberari ac curari. Sed potior videtur
altera lectio. De his enim adhuc tortis et laboranti-
bus auctor noster loqui videtur, qui continenter ad-
jecit : Qui anhelando profantur (Ibid); manuscripti
et alii ante Rigaltii tempus editi præfantur, sed haud
multum absimili significatu. Ait enim tum ex illis,
sicut ex Virgilio el aliis audivimus, excuti deum,
eosque dei alicujus instinclu fundere oracula. At ille
hæc omnia non veri Dei opera, sed fallacibus, sicut
dictum est, dæmonum præstigiis fieri evidentissime
demonstrat. Tunc enim a Christianis adjurali, ad fa-
tendum se dæmones esse compellebantur, ut postea
adhuc dicemus.
Explicatu vero longe difficiliora sunt, quæ his sub-
jiciuntur. Quis enim facile dixerit quænam illa sit
virgo cælestis quæ ab illo pluviarum pollicitatriae
appellalur (Ibid.)? Nonnulli siquidem hanc Junonem,
alii Fortunam, alii Cererem, alii Uraniam, alii Vene-
rem esse existimant, quia Veneris Uraniæ, sive Cæ-
lestis, ejusque templi menlionem Herodotus, Pausa-
nias, el Lucianus fecerunt (Herodot., lib. I, § 51 et
10ö ; Pausam., lib. I, pag. 14 et 17; Luciam., dial.
Mat. et musar., pag. 975). Nobis autem facilius pro-
babitur ibi a Tertulliano designari propriam ac mu-
micipalem Africæ deam, quam paulo post in Africa
coli testificatur ( Tertullian. Apologet., cap. 24,
col. 416). Augustinus si quidem testis utique ocula-
tus, de illa dea hæc memoriæ prodidit : Veniebamus
nos aliquamdo adolescentes ad spectacula ludibriaque
sacrilegorum. Spectabamus arreptitios, audiebamus sym-
phomiucos; ludis turpissimis, qui diis deabusque exhi-
tebantur, oblectabamur, Cælesti virgini et Berecynthiae
matri omnium ( August., lib. II de civit., .cap. 4,
pag. 54). Itursus autem postea : Ubi et quando sa-
crati Caelestis audiebant castitatis præcepta nescimus.
Ante ipsum tamem delubrum, ubi simulacrum illud loca-
tum comspiciebamus, universi undique confluentes, et
ubi quisque poterat stantes, ludos qui agebantur, in-
tentiss*, mi spectabamus, intuentes, alteruante conspectu
hinc merelriciam pompam, illinc virginem deam illam
suppliciter adorari , ante illam turpia celebrari : non
ibi pudibundos mimos, nullam verecundiorem scenam
vidimus ; cuncta obscænitatis implebantur officia. Scie
batur virginali numini quid placeret, et exhibebatur

[ocr errors]
[ocr errors]

I)

(Ibid. cap. 26, pag. 56). Plura adhuc de ea ille ali-
bi. Sed hæc satis superque probant apud Afros fuisse
templum virginis Cælestis, quæ non solum ab illis
colebatur, sed quæ sicciiatis tempore ab iisdem in-
vocata, pluvias pollicebatur, moxque futuras præ-
dicebat. Ab aliorum autem opinionibus hæc, quam
proponimus, non adeo dissita est, quin ipsis non
possit reconciliari. Nam dea illa pro locorum diver-
sitate diversis vocabatur nominibus. Testem si desi-
deres, ecce Ambrosium id asserentem : Quam Cae-
lestem, inquit, Afri, Mithram Persæ, plerique Venerem
co!unt, pro diversitate nominis, non pro numinis varie-
tate (Ambros. Epist. 18, adv. Symmach., §30, p. 840).
Transit inde auctor ad AEsculapium , qui ab eo
vocatur medicinarum demonstrator; et alibi, qui pri-
mas medelas exploraverit (Tertulliam, Apologet. cap.
23, pag. 410, et lib. de coron. cap. 8, tom. I Ap-
parat. pag. 1192). Nos vero in superioribus no-
stris dissertationibus ostendimus qua ratione ethnici
medicinæ inventionem illi adscribebant. Sed quo •
id clarius, eo sane majorem subsequentia ejus verba
habent obscuritatem : Alia die, ait, morituris Socordio,
et Tlienatio, et Asclepiodoto vitæ subministrator (Tertul-
liam. Apologet. cap. 25, col. 24 ). Mirum enim quan-
tum hæc eruditorum hominum ingenia exercuerint.
At certe corruptus esl hic locus. Nam in nostris co-
dicibus manu et antiquiori, et recentiori exaralis
habetur : Alia die morituris (vel alia demorituris) So-
cordio, et Denatio, et Asclopiodoto subministratur. In
editionibus Rigaltio vetustioribus : Alias demuorituris
Socordii et Dematii et Asclepiodoti subministrator.
(Dissertat. in Arnob. cap. 9, art. 2, et in Lactant. cap.
50, art. 5) Quis autem non videt has diversas lec-
tiones angere polius quam tollere difficultatem ?
Quidam tamen suspicantur has Agyrtarum , seu
præstigiatorum, qui Esculapio se ministrare mentie-
banlur, esse voces, quas tacere satius ducunt, quam
in iis explicandis risu dignam et inutilem perdere
operam. Alii censent nomina trium esse hominum ,
quibus AEsculapius vitæ curriculum paulo aute pro-
duxisse ferebatur. Sed hæc aliqua saltem ratione
confirmari debebant. Alii porro opinantur tria jlla
esse nomina herbarum, quibus morbi depelli pote-
rant. Plinius enim inter varia antidota recenset scor-
dolim, uli ille ait, sive scordion (Plinius, lib. II, na-
tur. liist. cap. 6, pag. 595,). Alibi vero scribit hanc
herbam ad complures morbos removendos esse utilem
(Idem, lib. XXVI, cap. 7, pag. 451, cap. 8, pag. 471,
et cap. 10, pag. 475). At illud omitti procul dubio
non debebat, quod alibi adhuc dixit : Contra hæc
omnia venena magicasque artes erit primum illud Ilo-
mericum moly, deinde mithridation , et scordotis, et
centaurion (Idem, lib. XXV, cap. 10, pag. 412).
Quibusdam autem visum est Asclepiodati nomiue
indicari a Tertulliano Asclepion, de quo hæc a Plinio
scriptis tradita legimus: Panaces ipso nomine omnium
morborum remedia promittit . numerosum et diis ads-
criptum, Unum quippe Asclepion cognominuatur, (Idein,

ibid. cap. 4, pag. 382), ab AEsculapio videlicet falso A ad id si unquam quiverint, aliquando negandum

olhnicorum deo, illius demonstratore , aut ob ejus virtutem ita appellato. * Superest tertium nomen, in quo explicando haeret omnibus aqua. Qui enim Denatio legunt , autumant aliquid denotari , quod jam morituris praeberi solebat. Qui vero legere malunt Thematio , suspicantur aliud significari , quo spiritum agentes recreari , et tanquam a morte ad vitam revocari poterant. Sed hæ meræ sunt conjecturæ, quæ nulla prorsus rationie firmantur. Paulo itaque attentius expende, quæso, an tenehricoso huic auctoris nostri loco nonnihil luminis dare possent hæc Julii Firmici Mater. Jun. verba : Mercurius cum sole ab horoscopo pariliter comstitutus, faciet exorcistas , et qui laborantes dæmonum incursione homines aptis remediis liberent, unde ex illis artibus maxima illis substantia conferatur (Jul. Firm. lib. III, Matheseos cap. 9,). Audis sane eum loqui de Mercurio, qui homines dæmonum incursione laborantes, aptis remediis curare credebatur. Nonne ergo inde colligi potest hæc remedia a Tertulliano suis nominibus, sed in textu ejus corruptis appellari, quæ Firmicus generatim tantum vocat remedia, quibus exorcistæ a Mercurio facti, dæmonum incursione vexatos liberabant ? Certum quippe est ipsum Tertullianum toto hoc in loco de iis sermonem facere , quos a dæmone actos quidam magica arte curare frustra nitebantur. Sed his ipse dæmon a Christianis adjuratus, confestim expellebatur, cogebaturque momen suum edere, et verum Christianorum Deum confiteri. Si quis tamen meliora nobis suggesserit, huic plane non reluctabimur. Pergit autem Tertullianus, et constanter asseverat nihil hoc christianorum opere, atque deducta inde argumentatione simplicius et fidelius. In illo quippe nihil , inquit, suspicari licebit. Magia aut aliqua ejusmodi fallacia fieri dicetis, si oculi vestri et aures permiserint vobis (Tertullian. Apologet. cap. 25, col. 410)? Atque ita Rigaltius hunc Tertulliani locum, nulla nota varia lectione , emendare non hæsitavit. In antiquis tamen editionibus legebatur, nihil..... fieri. Dictis non statis, si oculi : in duobus vero nosris codicibus vetustioribus nihil.... fieri dicitis. Tunc deinde in aliis simul. Non dicetis si oculi, etc. Sed si quæ sit in discernenda genuina lectione difficultas , constat tamen apertum esse auctoris nostri sensum. Dicit etenim ethnicos non posse aut suspicari, aut objicere in illo Christianorum opere aliquid inesse , aut magicum , aut fallax , modo iidem ethnici indomiita obstinatione nec cæci sint, nec surdi. Videre siquidem facile poterant quam simplici modo Christiani agerent , atque etiam dæmones audire confiientes se deos revera non esse, sed immundos spiritus, ob malitiam prædamnalos in judicii diem cum omnibus cultoribus et operatoribus suis (Ibid.). Quin etiam ipsi dæmones non poterant, audientibus ipsismet elhnicis, suæ saltem ignominiæ et damnationis notam refutare, seu tegere , diluere, inficiari. Quamobrem illos

[ocr errors][ocr errors]

audacter provocat. Itenuant ,*inquit, manuscripti codices nostri Renuntiant, melius antiquæ editiones, Renuntient, hoc est, sed improprio loquendi modo , negent , abnuant, et diffiteantur se esse praedamnatos. At id procul dubio negare tum non poterant, cum a christianis interrogati, el adjurati, respondere cogebantur. Quomodo enim inficiari potuissent se immundos^ esse spiritus, quod, ex pabulis eorum, ut ait Tertullianus, sanguine, et fumo, et putidis rogis pecorum , et impuratissimis linguis ipsorum vatum intelligi debuit (Ibid.) ? Adi, si lubet, Augustinum, et ea lege, si vacat, quae ille ex Porphyrii ad Anebontem epislola retulit de impiis et frauduleutis dæmonum ac fallacium spirituum artibus (August. lib. X, de civit. cap. 11, pag. 247, et seqq.). Ibi quippe scribit illos gaudere nidoribus, ac victimis, sive mactatis pecoribus allici , cogique ea facere, quæ volunt homines. Alia etiam ibidem animadvertes, quibus plura, quae hactenus de eorunidem dæmonum præstigiis disputavimus confirmari et illustrari possunt. Adjecit Tertullianus illos immundos spiritus declarari impuratissimis linguis vatum ipsorum , aut qui aris, ut antea dicebamus, inhalabant, et fumo ac victimarum sanguine contaminabantur, aut qui Christianorum adjuratione fateri compellebantur illud, quod concepe-rant , numen non deum esse, sed dæmonem. Minucius autem Felix usus est nomine impurato, ubi de falsi cujuslibet dei statua : Ab impurato, inquit, homine lævigatur (Minut. 0ctav. pag. 507,). Et Prudentius postea de Apolline cecinit : Mox flevit impuratus occisum pravi Disco. Prud. in 11ymn. S. Rom. w. 203. ARTICULUS Wli. Quam præclare Tertullianus superius argumentum inde confirmet, quod dæmones ab iis, quæ obsidebant , hominum corporibus vario modo ejicerentur vel ab exorcistis, vel aliis Christianis, quos timentes odio ' habebant, ipsisque erant subjecti : quo sensu desperata dicitur illorum conditio ; ac de pœnæ mora , qua solatium fruendæ malignitatis habere feruntur. Ethnicos acerrime adhuc urget Tertullianus, palamque omnibus facit quanta fuerit christianorum ad fugandos dæmones, eosque ex obsessorum hominum

[merged small][merged small][ocr errors]

Magnum scribit, ibi dæmones ab Exorcistis nomina- A tiani reipublicæ inuliles sunt, quanti ergo æstimatis,

tim fugatos sic utique testificatur : Quod hodie etiam geritur ut per exorcistas voce humana, et potestate divina flagellelur, et uratur, et torqueatur diabolus (Cyprian. Epist. 69 ad Magnum. pag. 187,). Nonne etiam, inquiet alius, de iisdem Exorcistis ipsemet Tertullianus alio in libro haec fecit totidemque verba : Exemplum accidit, domino teste ejus mulieris, quæ theatrum adiit, et inde cum dæmonio rediit. itaque in exorcismo cum oneraretur spiritus immundus quod ausus esset fidelem aggredi : Constanter, et justissime, inquit, feci, in meo eam inveni (Tertull. lib. de Spectac-cap. 26)? Nonne etiam rursus alibi : Quo ore Christianus thurarius, id est, qui thus idolis incendit, si per templa transibit, fumantes aras despuet,

quove in pretio eos habetis, qui tot dæmonia , tamque saepe ex vobis depellunt?

Verum quid argumentatione opus est ? Nonne ipse disertissimis verbis edixit ? Jussus a quolibet Christiano loqui spiritus ille, tam se dæmonem confitebitur de vero, quam alibi deum de falso (Ibid. cap. 23). Nonne etiam ad eumdem Scapulam iterum scripsit? Dæmones non tantum respuimus, verum et revincimus, et quotidie traducimus, et de hominibus expellimus, sicut plurimis notum est (Idem, lib. ad Scapul. cap. 3, 4). At quis non videat hæc non de exorcistis tantum, sed de omuibus dicta fuisse Christianis? Maxima ergo erat non modo exorcistarum, sed omnium Christianornm in dæmones potestas,

et exsufflabit, quibus ipse prospexit? Qua constantia B qua illos ex ethnicorum corporibus sæpissime eji

exorcisabit alumnos suos, hoc est, dæmones, quibus domum suam cellariam præstat ? Ille quidem si excluserit dæmonium , non sibi placeat de fide. Neque enim inimicum exclusit. Facile debuit de eo impetrare, quem quotidie pascit (ldem, lib. de Idolol. cap. 2).

Respondere quidem aliquis posset in utroque illo Tertulliani lcco non Exorcistas nominari, sed exorcisimos, sive adjurationes, quæ ab omnibus procul dubio Christianis adhiberi poterant. Verum nemo negare potest ab Exorcislis imprimis, sicut ait Cyprianus, expulsos ex hominum corporibus dæmonas, atque id satis Auctori nostro fuisse ad probandam Christianorum in eosdem dæmonas polestatem.

Sed ulterius ille progreditur, et in citato Apologe- C

tici loco de omnibus loquitur generalim Christiamis dæmones ejicientibus. Nam ille haud dubitanter affirmat tantam fuisse multitudinem gentilium, quos Christiani a dæmonuim incursionibus liberabaiil, ut hi, sublato beneficio illo, sese salis superque ab immani eornmdem gentilium crudelitate vindicassent. En ipsa ejus verba : Quis vos ab illis occultis, et usquequaque vastantibus mentes et valetudines vestras hostibus raperet, a dæmoniorum incursibus dico, quæ de vobis sine præmio, sine mercede depellimus? Suffecisset hoc solum nostræ ultioni , quod vacua exinde possessio immundis spiritibus pateret (Tertullian. Apologet. cap. 57, col. 400). Ad Scapulam præterea hunc ille scripsit in modum : Et quanti honesti viri (de vulgaribus enim non dicimus) aut a dæmoniis aut valet: diuibus remediati sunt (Idem, ad Scapul. cap. 4). Quis autem hæc non solum ab Exorcistis, sed ab omnibus cliristianis facta fuisse diffitel)itur ? Minor enim erat tunc exorcistarum numerus, quam ut ii soli tantam hominum multitudincm a dæmonuiu incursibus liberarent. Quamobrem cum ethnici objicerent Christianos reipublicæ prorsus esse inutiles, illos sic refellit : Quanti habetis, qui jam de vobis dæmonia excutiant ? ( 1bid. cap. 43 ). Atque ita quidem in nostris codicibus manuscriptis. Non niinus autem bene in antiquis editionibus, Quantas; et in Lacerdæ editione, Quando. Tertulliani enim sehsus est : Si Cliris

ciebant. Si quis autem inquirat unde, aut quo nomine eam liaberent, huic respondebit Tertullianus : 0mnis nostra, hoc cst, Christianorum in illos dæmones dominatio , et potestas de nominatione Christi, sive prolato, quando dæmones adjurabant, Christi nomine valet, et de commemoratione eorum, quæ sibi a Deo per arbitrum Christum imminentia expectant (ldem, Apologet. cap. 25, pag. 410). Nonnulli vero, nul'ius tamen manuscripti codicis auctoritate fulti , legendum censent comminatione, haud dubie quia dæmones per Deum vivum , qui judicaturus est vivos ct mortuos, adjurabantur. At salis fortasse non animadverterunt in textu Tertulliani paulo post scriptum de repræsentatione, quod idem esl, ac commemoratione , ignis illius æterni quo puniendi sunt dæmones. Widesis Eusebium hæc in sua de Constantini Magni laudibus oratione enarrantem , aliosque a nobis alibi citatos (Euseb. orat. de Constant. Magn. laud. cap. 16, pag. 658, et seqq. Loc. infr. cit.). Itecte ergo inde concludit Tertullianus : Dæmones Christum timentes in Deo, et Deum in Christo, subjiciuntur servis Dei et Christi (Tertullian. Apologet. cap. 23, pag. 410). Scd quomodo eos timebant ? ut ncquam, inquit, servi metu (Ibid. cap. 27, pag. 452); quemadmodum in manuscriptis nostris codicibus leginiiis. Servili igitur timore Christum ejusque discipulos metuebanl : Et odium , pergit ille, timor spirat, sive, ut ait Minutius : odium nostri serunt occulte per

D timorem (Minut. 0ctav. pag. 255). Dæmones itaque

ct subjecti erant Christianis, et eos etiam timebant, atque idcirco oderant. Quidni timerent? quandoquidem ab illis subiguntur, ait adliuc auctor noster, et conditioni suæ succidunt, et quos de longinquo oppugnant, de prvrimo obsecrant (Tertulliam. ibid. cap. 27, col. 452). Atqui si eos obsecrant, timent, oderunt , iisque subjiciuntur, ergo ab illis adjurati, non mentiel)antur profecto, sed tum vere, sicut jam diximus, fatebantur se revera esse dæmones, et neuliquam deos, ac unum dumtaxat esse Deum. Tam vera porro illa confessio, tam publicum, inquit Auctor noster, testimonium Christianos facere solebat, ac Christianæ religionis stabilire et confirmare veritatem (Ibid. nostris dissertationibus (Dissertat. in Minut. cap. 20, art. 3, in Arnob. cap. 5, art. 1, in Lactant. cap. 9, art. 2, cap. 16, art. i, cap. 20, art. 7, cap. 55, art. 4). At nos jam ad alia solito more explananda properantes aliquis forsitam retardabit , et a nobis sciscitabitur cur Auctor noster dixerit dæmones ob malitiam prædammatos, et postea adjecerit, desperata conditio eorum eae praedamnatione solalium reputat fruendæ interim malignitatis de pænæ moru (Terlul. Apologet. cap. 32, c. 404; ibid. col. 27, p. 452). Quaenam est, inquiel ille, huc dæmonum prædamnatio et poenæ mora, ac quodnam fruendæ malignitalis solatium ? Nain idem ipse Tertullianus mou minus perspicue, uti ifonuimus, dixerat ex sacris Scripturis colligi dæmonum gentem cum sui gemeris auctoribus, ac principe esse non quidem prædamnatam , sed absolute damnatam. At quamvis certa sit daemonum damnatio , non hi tamen debitas omnes sceleribus suis poenas luunt. Etenim in ipsis etiam sacris Scripturis Christo domino exprobrasse Alicuntur: Venisti huc ante tempus torquere nos (Matth. cap. 8, § . 29). Sed hæc Augustinus ex Petri apostoli epistola clarius exposuit : Peccasse quosdum angelos, inquit, el in hujus mundi ima detrusos, qui eis velut carcer est , iisque ad futuram in die judicii ullimam damnationem apostolus Petrus apertissime ostendit, dicens quod Deus angclis peccatoribus non pepercerit , sed carceribus caliginis inferni retrudens, tradiderit in judicio puniendos reservari (A;gust. lib. X, de civit. cap. 55, pag. 293, Petrus Epist. 2, cap. 2, §. 4). At hæc infernalis caliginis, ignisque reservati mora ac dilatio qualecumque ipsis erat prædamnationis ac conditionis desperatæ solatium. Sua enimvero fruebantur interim malignitate, qua Christianos ad sui, sive falsorum deorum vidimus, cultum vel inducebant, vel efficiebant ut renuentes crudelissimis ad mortem usque suppliciis excarnificarentur. At de hoc eorum solatio dilatoque supplicio alibi disputavimus (Dissert. in Lactant. cap. 20, art. 5).

col. 23, pag. 26). Sed de his egimus in superioribus A candos. Primum autem desumit ex infinita potentia

CAPUT XI.

De mortuorum hominum ad vitam revocatione , ertre. mo Dei judicio, æternis impiorum pænis, ac præmiis justorum, atque animarum ante ultimum judicium receptaculis.

AfaTICULUS PRIMUS.

Quibus argumentis Tertulliamus probaverit omnes mortuos homines posse ad vitam revocari, ac reverâ revocandos : utrum animæ corporibus erutæ, et sine illorum ministerio possint aliquid agere, pati, ac dolere, et lætari.

Ad alia nunc transeundum est christianæ religionis dogmata , quæ Tertullianus suis in libris contra ethnicos asserit ac tuetur. Unum autem ex iis nostraque animadversione dignum est, quod constanter tradit, variisque rationum momentis probat omnes omni . no mortuos homines in fine mundi ad vitam revo

Dei, Qui tantum , inquit, hoc mundi corpus de eo, quod non fuerat, id est, ex nihilo composuit (Tertullian. Apologet. cap. 48, col. 520), sive ut nostri et ante Rigaltium editi codices habent, imposuit, seu creavit, is certe ipse potest homines de morte vacationis et inanitatis, hoc est, ab morte, sive inanitate, ac privatione vitæ ad secundam vitam excitare. Nam lui unam tantummodo efficiunt partem mundi, quem constat esse animatum spiritu omnium animatore. Et ita quidem Rigaltius, et alii deinceps hunc exhibent Tertulliani textum. Melius vero nostri antiquioresque excusi codices, animatum spiritu omnium animarum animatore. Nostri siquidem Auctoris argumentatio ducitur a majori, ut aiunt, ad minus, sive a toto, quod

P, factum fuit, ad partem quæ fieri idcirco potest. Munprofecto esse illorum omnem ad vitam reversionem. A ma nihil prorsus quidquam sine carne pati potest?

dus, inquil, animatus, sive creatus est a Dei spiritu, omnium animarum animalore ; ergo idem ipse Dei spiritus potest homines uon omnium, sed suo tantum , spiritu animatos post eorum mortem iterum animare, et rursus non ex iuihilo, uli prius, sed ab interitu , et vita antea deperdita, ad secundam eamdemque revocare.

f Quid vero, quod hæc ipsa Dei ad mortuos homines exsuscitandos potentia nou totius tantum mundi, sed ipsa etiam sola hominis creatione a Tertulliano luculenter demonstralur. Homo etenim anlequam crearetur, nihil erat, alioquin se fuisse saltem aliquando meiuinisset. Atqui si a Deo creatus est ex nihilo, potest utique eadem Dei potentia et voluntate a morte revocari (Ibid.). Non euim major ad primam creationem, quam instaurationem et restitutionem requiritur potestas. Nec curiosius quidem importuniusque requiras quomodo id fieri queat : Nam redde si potes, inquit Tertullianus, rationem , qua factus es, et tunc require qua fies (Idem, ibid.). Qua enimvero potentia primum factus es, eadem postea relicieris. Quamobrem si de prima non dul)ilas, de secunda multo minus dubitare debes : Etenim facilius utique, uti ille adhuc ait, fies, quod fuisti aliquando, quia æque non difficile factus es, quod non fuisti aliquando (Ibid.). Simili autem modo Minutium Felicem, Lactantium , et alios dispulantes in superioribus dissertationibus audivimus (Dissertat. in Minut. cap. 7, art. 2, et in Lactant. cap. 29, art. 4).

D At si hocin Dei potestate est omnino positum, nihil

aliud probandum superest, quam ut id ille velit , seque voluisse revera significaverii. Atqui hoc ipse, quemadmodum auctor noster loquitur, destimavit et prædicavit (Tertullian. ibid.), nec semel quidem, sed sæpius in sacris veteris, ac præsertim novi Testamenti Scripturis. Neque huc congerenda sunl earum teslimonia, quæ omnibus passim obvia sunt, nec ullus plane, qui eas vel levissime auigerit, ignorare potest. Certissima autem est, sicut supra ostendimus, illarum auctoritas ( supr. cap. 6, art. 3, et seqq.). Constat ergo Deum et posse, et velle, ut omnes omnino mortui homines in pristinam vitæ suæ conditionem restituanuur ; ac proinde futuram Instat adhuc Tertullianus, alioque argumento demonstrat prorsus necessarium esse, ut omnes homines mortui ad vitam aliquando redeant. Totum autem illud argumentum hisce verbis complectitur : Certe quia ratio restitutionis destinalio judicii est, necessario idem qui fuerat exhibelur; ut bani seu contrarii meriti judicium ferat ( Tertulliam. Apologet. cap. 48). Docet itaque nullum prorsus esse dubitandi locum, quin omnes homines extremo Dei judicio in mundi fine sistere se debeant. Fieri autem id non potest , nisi ad vitam rcvertantur, atque supremam secnndum sua vel bona vel mala inerita sententiam, atque præmium aut poenam a Deo accipiant. Sed hoc argumentum Auctor noster longe fusius urget in suo de Resurrectione carnis libro, ubi sic disputat : Hæc erit tota caussa imo necessitas resurrectionis, congruentissima scilicet Deo destinatio judicii, de cujus dispositione despicias an utique substantiæ humanæ dijudicandæ censura divina præsideat, tam aniquam carni (Idem, lib. de resurrect. carm. cap. A4 ). Homo enim non sola profecto anima, sed suo etiam corpore bene aut male agit. Ea namque est animæ cum corpore societas, ut in carne, et cum carne et per carnem agatur, quod agitur in corde (lbid. cap. 15), id est, anima. Quin etiam si aliquando anima sola cogitet , hæc illius cogitatio vix unquam sine aliquo corporis commercio habetur : Nam si volutet quid anima, ait Tertullianus, vultus operatur indicium , facies intentiomum omnium speculum est (1bid.). Jam vero investigandi non est locus utrum ille revera opinatus sit nihil prorsus posse animam agere sine corporis commercio, et sine illius sensibus. De hac enim opiuione aliquid præmisimus, et proxime de ea disserendi dabitur occasio. Nunc itaque sufficiat annotasse plurimos, sicuti nemo negat, animæ aclus non sine corporis sensiumque ministerio perfici. Hominis quippe corpus ita animae conjunctum est, ut plurium saltem bene aut male meritorum sit utique particeps. Tolus igitur homo, hoc est, corpus ejus el anima ultimo et æquissimo Dei judicio repræsentari debent ; ut cunctorum in hac morlali vita actorum aut pænam recipiant aut præmium. Neque sibi Auctor noster ol)jici patitur solam ho

minis animam libero uti voluntatis arbitrio, ct cor- D

pus tanquam instrumentum in omnia impelli. Non enim illud extraneum animæ instrumentum est, sed adeo animæ adunatum , ut sicut actionum ejus, ita et meritorum sit particeps. Post mundi ergo finem ad vitam debet revocari, ut justo Dei judicio pro meritis puniatur aut remuneretur. ~Tertium quo Tertullianus futuram hominis resurrectionem probare nititur, argumentum sua difficultate non caret, pluribusque falsum videbitur. Hunc enim ille argumentabatur in modum (Iden, Apologet. cap. 48, pag. 520) : Ideo repræsentabuntur animæ et corpora; quia neque pati quidquam potest anima sola sine materia stabili, id est, carne. Numquid ergo ani

Ita sane , inquiet aliquis, opinabatur Tertullianus. Nam alio ille in libro animam his totidemque compellat verbis ( Idem, lib. de Testim. anim. cap. 4) : Affirmamus te manere post vitæ dispunctionem , et ea spectare diem judicii, proque merito aut excruciatui destinari, aut refrigerio, utroque sempiterno. Quibus sustinendis necessario tibi subslantiam pristinam, ejusdemque hominis materiam et memoriam reversuram, quod et nihil mali ac bomi sentire possis , sine carmis passionalis facultate, et nulla sit ratio judicii sine ipsius exhibitione , qui meruit judicii passionem. Nec semel igitur , nec dubitanter, sed asseveranter affirmat, et repetit animam nihil posse omnino sentire sine sui societate corporis. Tam verum autem id esse

B arbitratus est, ut inde conclndat ideo futurum esse

mortui humani corporis ad vitain regressum, quia anima sine illo nihil boni aut mali agere valet. Sed tuum, si possis, assensum paulisper retine. Animum autem antea velim ad ea advertas, quæ ab eodem Tertulliano in libris de Anima , et Resurrectiome carnis disputata sunt, et ubi data opera de mortui corporis ad vitam reditu, et animae ad agendum et patiendum facultate uberius disserit. At in priore libro disertissime ac firmissime asseverat animam, a corpore separatam, vel pati dolorem, vel gaudio perfundi. Omnes siquidem hominum animæ post eorum inortem apud inferos manent, et velis, inquit, ac molis et supplicia jam illic et refrigeria. Tum deinde objicienti sibi opperiendam esse animæ, ut doleat aut gaudeat , carnis', operum cousoriis, resurrectionem , haud dubitanter respondet id non esse necessariumj. Nam de suo , uti ille loquitur, sufficit ad utrumque titulum passionis. Et certe ipsa sola sine corporis ministerio vel ira, vel odio aliquando torquetur, aliquando etiam afflicto corpore , uti Mutii, Zenonis, et aliorum exemplo confirmat, furlivum sibi gaudium exquirit ( Ibid. ). Contra vero nonnunquam, illæso corpore, dolet, premitur , et excruciatur. Atqui si in hac vita el corpori alligata gaudio aut moerore sola afficitur, quanto magis quando post mortem ab eo sejuiicta, ultimum judicium exspectat. Denique quidam ejus sine carmis com:mercio sunt actus, uti soli cogitatus, et nud;e voluntates, quæ censura divina prosequitur (Idem, lib. de Anim. cap. 17). Ex quibus iile hanc eliciu conclusionem : Ergo propter congruentissimum est animam, licet non ea spectata carne , puniri , quod non sociata carne commisit : sit et ob cogitatus pios et benevolos, in quibus carne mon eguit, sine carne recreabitur. Eadem vero, et plura alia in libro dc Resurrectione carnis tradidit , ubi ex professo demonstrat ad vitam revocandos esse omnino homines. Quid ergo, inquies, numquid Tertullianus tam absurde sibi contradixit? Sed si suspensum adhuc animum habere velis, sublatam ab ipso videbis hanc tametsi non minimam contradictionis speciem. Nam in eodem de Resurrectione libro ea repetit, quæ di

[ocr errors]
« PoprzedniaDalej »