Obrazy na stronie
PDF
ePub

tum, nec ibi, nec in Apologetico perspicue omnino explanavit. Verum alio in libro duo eorum peccata his videtur denotare verbis: Nihil angelis illis imputetur propter (alii præter) repudium cœli, et matrimonium carnis (Tertull. lib. de Cult. fœmin. cap. 4). Quocirca illos alibi appellat Angelos desertores Dei, amatores fœminarum, ac propterea damnatos a Deo (Idem, lib. de Idololat. cap. 9). Nonne autem duplex ibi distinguit angelorum peccatum; primum quidem, quo repudiaverunt cœlum, et Deum deseruerunt; secundum vero, perversum fœminarum amorem et carnis matrimonium?

lud nomen, atque non solum a Christianis, sed etiam A perniciem suam traxit, pravorum angelorum peccaa gentilibus in malam partem semper accipiebatur ? Nonne ipse Augustinus et alii scriptores latini, ut alibi observavimus (Dissert. in Lactant. cap. 20. art. 4), nomen græcum dalμoves, idem significare testificantur, atque rerum scios, et peritos? Præterea Tertullianus hocce in Apologetico libro nos monet idem esse dæmonum, atque geniorum nomen : Nescitis, inquit, genios dæmonas dici, et inde diminutiva voce dæmonia? Et paulo post, dæmones: id est, genios (Tertullian. Apologet. cap. 32. col. 447). Alibi vero: Omnibus genii deputantur, quod dæmonum est nomen (Idem, lib. de anim. cap. 39. col. 341). Quid igitur in eo nomine tam malum, tamque singulis omnibus detestabile? Bene quidem, si sua scientia, peritia,

De hoc porro secundo eorum crimine ita quidem ille: Damnati, inquit, in pœnam mortis deputantur illi

ingeniique viribus non male uterentur. Sed quia iis ad B scilicet angeli, qui ad filías hominum de cœlo ruerunt,

vexandos fallendosque homines, ut postea videbimus, plane abutuntur, non mirum profecto si cuncti hoc detestarentur nomen, illudque suis alios maledictis adhiberent.

Quamvis autem Auctor noster pauca de bonis Angelis in Apologetico tradiderit, illos nihilominus a malis, et hos a dæmonibus hand obscure distinguit. De illis enimvero hoc quidem, sed brevissime : Quomodo, inquit, de angelis quibusdam, sua sponte corruptis, corruptior gens dæmonum evaserit, damnata a Deo cum generis auctoribus, et cum eo, quem dicimus, principe, apud Litteras sanctas ordine cognoscitur (Idem Apologet. cap. 22. c. 405). At plura ille paucis verbis complectitur, quæ non ita breviter, nec sine quibusdam observationibus perstringenda sunt.

ut hæc quoque ignominia fœminæ accedat. (Idem lib. de cult. fœmin. cap. 2). At si ex hoc Angelorum scelere fœminis ignominia accessit, si propterea, uti dictum ab eodem Auctore nostro mox vidimus, Angeli damnati sunt, cur ergo, inquiet aliquis, illud simpliciter matrimonium carnis, non autem nefarium stuprum ab illo vocatur? Cuivis itaque, id a nobis postulanti, his respondebimus totidemque ipsiusmet Tertulliani verbis: Conspicati filii Dei filias hominum quod pulchræ essent, acceperunt sibi uxores ex omnibus quas legerunt. Hic enim nomen mulierum græcum uxores sapit ; quia de nuptiis mentio est. Cum ergo filias hominum dicit, manifeste virgines portendit, quæ adhuc apud parentes deputarentur (nam nuptæ C maritorum nuncupantur) cum potuerit dixisse uxores hominum: æque non adulleros nominans angelos, sed maritos, dum innuptas sumunt filias hominum, quas natas supra dixit, sic quoque virgines significans, supra natas, at hic angelis nuptas (Idem, lib. de Virgin. veland. cap. 7). Ideo igitur Angelorum prævaricatorum matrimonium appellat; quia illi filias hominum nón nuptas, sed virgines sumpserunt, et idcirco nec ipsi adulteri vocantur.

Primo autem declarat quosdam Angelos fuisse corruptos. Plures ergo alios fuisse significat, qui corrupti non fuerunt, quosque idcirco nominamus bonos, atque ob suam in bono perseverantiam beatos esse jure merito credimus. Secundo, eosdem Angelos donatos fuisse libero voluntatis arbitrio, quo bene aut male agendo, præmium vel pœnam mereri poterant. Tertio, quosdam ex illis corruptos ac libera potestatis suæ abusu, in aliqua prolapsos fuisse peccata, ob quae a Deo damnati sunt. Quarto eorum fuisse principem, de quo ille paulo ante dixerat: Satanam principem hujus mali generis (Ibid.). Alibi vero illum vocat Angelum, quem Deus, ex forma operum bonorum instituit bonum, et omnium sapientissimum; tam institutione, juxta prophetiam Ezechielis, bonum Ange- D lum, quam sponte corruptum (Tertull. lib. 2. advers. Marcion. cap. 10). Tum deinde, invituperabilis fuit a die conditionis suæ, a Deo in bonum conditus, ut a bono conditore invituperabilium conditionum, et excultus omni gloria Angelica, et apud Deum constitulus, qua bonus apud b. num, postea vero a semetipso translatus in malum...... non minus, ipse liberi arbitrii institutus, ut spiritus (Ibid. col. 462). Addit denique hunc satanam de sublimitate decidisse delicto suo, cujus auctor ipse fuit. De illo autem in nostra de Lactantii libris dissertatione egimus (Dissertat. in Luctant. cap. 20. art. 5).

Quodnam autem fuerit hujus aliorumque, quos in

Neque tamen hoc matrimonium licitum putavit, sed illicitum plane ac scelestum, propter quod fœminis ignominia accessit, et angelis damnatio. Quamobrem alio ille in libro: Sciebat, inquit, et Apostolus in cœlis operata esse spiritalia nequitiæ Angelorum scandalizatorum in filias hominum ( Idem lib. V. advers. Marcion. cap. 18). At de hoc facinoroso pravorum angelorum cum filiabus hominum matrimonio, seu potius vero stupro, haud semel disputavimus cum in nostra de Lactantii Operibus dissertatione, tum aliis in locis ibi adnotatis ( Dissertat. in Lactant. cap. 20, art. 3 et 4).

Quinto tandem ac postremo loco observandum superest, Tertullianum in Apologetico ulla absque hæsi tatione asseverasse ex illorum corruptorum Angelorum cum filiabus hominum concubitu ortam fuisse corruptiorem gentem dæmonum. At non minores quidem in hac, quam alia de Angelorum cum fœminis matrimonio opinione difficultates occurrunt. Eas autem augent, quæ ille de eorumdem dæmonum, atque

Angelorum sive bonorum, sive malorum natura de- A esse corpus aliquod, nunc non litigabo, modo mihi cernit. Quæ quidem a nobis primum, et alia deinde investiganda sunt.

ARTICULUS II.

Ulrum Tertullianus credideril spiritualem esse omnium Angelorum et dæmonum naturam: quanta ea de re propter islorum ex pravis angelis, et hominum filiabus originem difficultas: de eorumdem dæmonum invidia; qua in hominum, quibus subditi sunt, perniciem conspiranti.

Suam de Angelis et dæmonibus disputationem his Tertullianus in Apologetico verbis inchoat: Dicimus esse substantias quasdam spiritales (Tertullian. Apologet. cap. 22. pag. 404). In superiori autem articulo dictum vidimus de Satana eminentissimo, ut ipse ait, Angelorum, et Archangelo, quod a Deo liberi arbitrii constitutus sit, ut spiritus (Idem, lib. II. advers. Marcion. cap. 7). Omnes vero Angelos, sicut ille adhuc scribit (Ibid. lib. III. cap. 9), tam vere creator spiritus fecit, quam apparitores suos ignem flagrantem (Psalm. 103. y. 4. ad Hebræ. . 7). Nunquam igitur dubitavit Angelos omnes esse spiritus, ac spiritalem esse illorum substantiam.

concedatur substantiam Angelicam, si forte sit corpus, cam esse corpus sui generis. At corporis nomine non aliud, ut alibi vidimus ( loc. cit.), significat, nisi rem quamlibet exsistentem et quæ rei non exsistenti, et nihilo opponitur. Nonne ergo colligi haud absurde hinc potest illum existimavisse Angelorum naturam esse mere spiritalem, quæ tamen ideo corpus sui generis vocari potest, quia non est nihil, ac revera exsistit?

Eodem plane argumento eumdem Marcionis errorem impugnat: Quo magis, inquit, Angeli neque ad moriendum pro nobis dispositi, brevem carnis commeatum non debuerunt nascendo sumpsisse, quia nec moriendo deposituri eam fuerant... Si creator facil Angelos B spiritus, et apparitores suos ignem flagrantem, tam vere spiritus, quam et ignem illos vere facit (Tertull. lib. III advers. Marcion. cap. 9). Audisne quam aperte declaret Angelos, qui humana forma ab patriarchis visi sunt, tam vere spiritus fuisse, quam veram ipsi hominum carnem assumpserant? Non propria autem eorum erat caro, sed ipsis ad breve tempus a Deo data, ut cum hominibus conversari possent et colloqui. Alia itaque illorum, quam hominum est substantia, videlicet spiritualis, qua superiores hominibus vere sunt spiritus.

Sed in controversiam vocatur quid illo spiritus nomine intelligat, an substantiam ab omni re corporea prorsus distinctam, vel corpus aliquod tenuissimum ac subtilissimum, quod omnem hominis aspeclum fugiat. Nec diffiteri quidem possumus disceptationem non posse facile a quoquam dirimi. C Quid tamen de hac Tertulliani nostri opinione certius proferri possit, explorare tentabimus.

hanc

Primum itaque advertendum est quomodo ille adversus hæreticos, qui assumptum a Christo verum corpus negabant, disputet, eorumque refellat errorem. Hæretici autem illi exemplo Angelorum, qui olim, carne humana vestiti, patriarchis apparuisse perhibentur, inferebant nec veram, nec natam fuisse Christi carnem. At Tertullianus Angelorum, non vero Christi carnem natam esse contendit; quia non bi sed Christus natus est, ut crucifigeretur, ac moreretur: Nam constat, inquit, Angelos carnem non propriam gestasse, ut pole naturas (al. naturæ) substantiæ spiritalis, etsi corporis alicujus, sui tamen generis: in carnem aùlem transfigurabiles ad tempus, ut videri et congredi cum hominibus possent. (Tertull, lib. de Carn. Christ. cap. 6). Fatetur ergo hos Angelos assumpsisse ad tempus humanam carnem, quæ quidem elsi vera, non propria tainen erat illorum caro, quia, uti ipse haud dubitanter affirmat, spiritalis est eorum substantia. Verum quoniam vel ipse vel alii dubitari posse opinabantur utrum aliqui, ut superius annotavimus (supr. cap. 7. art 3). esset medium inter corpus et nihil, hinc ille ne ullum cavillandi locum præberet, ibi adjecit, etsi corporis alicu jus, sui tamen generis, perinde ac si dixisset: Si quis pertinacius contendat omnem omnino substantiam

Plura si quis desideret, illius de Resurrectione carnis librum adeat, et ibi totidem legere poterit ejus verba Angeli aliquando tanquam homines fuerunt edendo, et bibendo, et pedes lavacro porrigendo : humanam enim induerant superficiem, salva intus substantia (Idem, lib. de Resurr. carn. cap. 62). Quænam autem fuerit illa propria angelorum substantia et natura, sub humana effigie delitescens, ipsemet ibidem sic explicat: Angeli facti, tanquam homines, in cadem substantia spiritus carnalem tractationem susceperunt (Ibid.). At quibus amabo te, clarioribus verbis exprimi poterat Angelos vere esse spiritus, et spiritalem eorum naturam nihil prorsus admittere ullius materiæ, et corporis ?

Quæ porro hactenus retulimus, haec ad eam, qua omnes Angeli creati sunt, naturam spectant, quam ille satis aperte asserit esse spiritalem, nisi hanc sententiam iis, quæ de pravis Angelis et dæmonibus prodidit, tanquam atra quadam caligine, et densis D tenebris offusa obscuravisset. Nam eos omnes non secus ac bonos Angelos vocat spiritus. Neque id probatu difficile. Jam enim observatum est de omnibus generatim tam bonis, quam malis Angelis ab illo scriptum Dicimus esse substantias quasdam spiritales. Postea vero et adhuc expressius: Omnis spiritus ales, hoc et Angeli et dæmones (Idem, Apologet. cap. 22, p. 404). Rursus autem: Angeli et dæmones substantia pessimi spiritus (Ibid. cap. 39, c. 468). Pravorum quoque Angelorum princeps, de quo in superiori articulo diximus, ab eo vocatur, spiritus dæmoniacæ et angelicæ paraturæ (Ibid. cap. 27, c. 433), id est, spiritus, qui dæmonum et Angelorum habet

:

dispositiones et qualitates. Sed de hoc nomine adhuc A angelicæ nec humanæ esse parem, sed aliquid inter infra articulo sequenti.

utramque medium; non inde tamen continuo inferri debet illum negasse Angelos esse spiritus. Si quod enimvero dæmonibus corpus attribuit, illud tantæ, sicut vidimus, tenuitatis et subtilitatis esse opinabatur qua major nulla esse potest. Persuasum autem habuisse videtur præstantiorem esse bonorum Angelorum, quam dæmonum naturam. At quo, obsecro te, modo præstantior esse potest, nisi hæc sit mere spiritalis, nihilque prorsus corporei habeat? Quanti vero ad id probandum ponderis sint ea, quæ hactenus retulimus, argumenta, aliis judicandum relinquimus. Nemo autem, nisi plane fallimur, inficias ibit si quis in his omnibus error sit 'Tertulliani, nullum eo esse pejorem, quo pravorum angelorum cum filia

Quid vero, quod supra vidimus (Art. super.) ab eodem ipso Tertulliano diserte pronuntiari et hunc Satanam, et cæteros omnes angelos pravos eodem modo, quo et bonos creatos fuisse. Quin etiam dæmones, inquit ille, negare non possunt se immundos spiritus esse (Tertullian. ibid. cap. 23, c. 410). Denique maximam dicit esse illorum subtilitatem, ac tenuitatem, qui sua alacritate utramque invadunt hominis substantiam, uno momento ubique sunt, et totus terrarum orbis unus eis est locus. Præterea invisibiles, inquit, et insensibiles in effectu potius, quam in actu suo apparent (Ibid. cap. 22, p. 406). Nonne autem hæc omnia satis manifeste demonstrant Tertulliano persuasum fuisse angelos malos et dæ- B bus hominum concubitum, atque ex illo procreatiomones non minus quam bonos angelos, fuisse spiritus?

Verum huic sententiæ illud repugnare videtur, quod supra ab ipso traditum animadvertimus, pravos angelos sese nefario polluisse fœminarum concubitu, quo dæmones genuerunt. Sed respondere quis posset ab illis pravis, quemadmodum a bonis Angelis, assumptam, sicut paulo ante dicebamus, hominum carnem, qua potuerunt cum mulieribus commisceri. Verum contra alius statim arguet probandum esse unde pravi Angeli humanam carnem ad tempus aliquod sumpserint. Quamvis enim Tertullianus eam bonis Angelis a Deo datam non semel, ut annotavimus, aperte pronuntiet; nemo tamen probare potest illam similiter ab illo tribui pravis Angelis, ut mulieres C constuprarent.

Fac tamen illos quoquo tandem modo sive suis præstigiis, sive aliis nefandis artibus cam induisse, major sane superest de dæmonibus difficultas. Cujus enim generis spiritus hi dæmones esse possunt, quos Tertullianus nefasto innuptarum virginum conjugio ortos arbitratur? Quomodo ex iis procreari potuerunt substantiæ tenuissima, subtilissima, invisibiles, volucrum superantes pernicitatem, quæ pervadunt corpus et animam hominum, unoque momento ubique sunt? Negari certe non potest hæc maxima obscuritate involvi. Si quid enim Tertullianus dæmonum corpus esse existimavit, illud procul dubio nec humanum, nec humana figura effictum esse censuit. Quid ergo? Numquid putabat quædam esse monstra, quæ nec angeli sunt nec homines? At nonne hoc ipsum absurda opinionis monstrum est? Verumtamen inde Lactantius, ut suo loco animadvertimus (Dissert. in Lactant. cap. 20, art. 4), videtur suam delibasse opinionem, qua docet mediam quamdam esse demonum inter angelos et homines naturam. Verum Tertullianus in suo saltem Apologetico illud nec aperte omnino, nec absolute definivit, sed eam esse quæ apud sanctas litteras ordine cognoscitur (Tertull. Apotoget., cap. 22, c. 403). Optime quidem, si in aliis libris intra hosce veræ doctrinæ limites sese continuisset.

Cæterum, etsi opinatus sit naturam dæmonum nec
TERTULLIANI I.

D

nem dæmonum explicare nititur. Sed vide, quæso, quæ de his in superiore dissertatione disputata sunt (Dissertal. in Lactant. cap. 20, art. 5), et utrum inde ejus opinio ad veritatis regulas possit reduci.

Nemo autem dubitabit hoc verum esse, quod postea de Satana et dæmonibus enarrat. Satanas noster, inquit, ob divortium, a Deo videlicet, et suum ob peccatum æmulus, sive hostis et inimicus, et ob Dei gratiam Christianis concessam invidus, semper conatus est occulta inspiratione gentilibus subornatis persuadere, ut illos omni eruciatuum genere avertant a veri Dei cultu, et ad falsos deos colendos compellant (Tertullian. ibid. cap. 27, p. 452). Nam licet subjecta sit nobis tota vis dæmonum, et ejusmodi spiritus (Ibid. c. 433), id est, Satanæ.... Verumtamen vice rebellantium ergastulorum, vel metallorum, vel hoc genus pœnalis servitutis erumpunt adversum nos Christianos, hoc est, erumpunt in eorum similitudinem, qui ergastulis ac carceribus inclusi, aut effodiendis metallis, aut alio aliquo pœnalis servitutis genere damnati, dominis obsistunt ac repugnant. Quos autem pravi illi dæmones ad suum falsorumque deorum cultum violentia et armata manu adducere nequibant, illos quibuslibet aliis machinis, fallaciis, dolis, malisque arti bus subornare moliebantur. Sed quæ de illis Auctor noster tradidit, paulo fusius enucleanda sunt.

ARTICULUS III.

Quomodo Tertullianus ostendat nonnulla, quæ ethnici diis suis tanquam vera miracula adscribebant, facta fuisse dæmonum artibus ac præstigiis.

Multam sane, nec immerito quidem jure Tertullia nus operam consumit in explicanda ac patefacienda dæmonum, ut ipse ait, operatione (Tertullian. Apologet. cap. 22, c. 405), sive machinis, præstigiis, dolis, fallaciis, et aliis malis artibus, quibus falsa miracula, oracula, aliaque plura extra solitum naturæ ordinem edere videbantur. Ethnici siquidem ea omnia, quæ vera esse opinabantur, deorum suorum adscribebant potentie, atque inde concludebant veros esse deos suos, veramque suam religionem. Tertullianus itaque hoc ultimum eorum propugnaculum duplici ar(Vingt-huit.)

guimento tanquam duplici ariete concutit funditusque A permulsisse malas; ut e nigro rutilum ærique assimievertit. Primum enim ostendit extraordinaria illa facta

non ab illorum diis, uti putabant, sed perversis dacmonum artibus edita fuisse. Deinde vero cosdem dacmones a Cliristianis adjuratos, palam confiteri hæc non ab aliis acta esse, quam semetipsis, qui non dii, sed dæmones tantum erant.

Ad primam vero propositionem clarius demonstrandam ille pro certo posuit (Ibid.) quod negare nemo potest, dæmonum substantiam, sicut in superiori articulo vidimus, non solum esse subtilissimam ac tenuissimam, sed vires etiam eorum spiritales, summamque alacritatem, qua uno momento ubique esse, ac singula quæque, et ipsam hominis substantiam pervadere possunt. Itaque cum ita formati sint, eorum, ait Tertullianus, malitia spiritalis a primordio B mundi auspicata est in hominis exitium (Ibid.); quando scilicet Evam et Adamum, felicem in terrestri Paradiso vitam agentes decepit. Eadem quoque malitia cæteros homines in errorem, et quælibet scelera, ac potissimum in idololatriam, falsorumque deorum nomine, in sui cultum inducere connituntur.

Ab iis autem, quæ diis suis ethnici tribuebant miracula, ut ordiamur, hæc a dæmonibus facta fuisse auctor noster sic demonstrat. Tantis, inquit, viribus et spiritualibus et invisibilibus instructi, incautos homines quibusdam premunt agritudinibus, casque depellunt remediis, vel ad miraculum novis, vel etiam contrariis; ut illos sanasse credantur, quos remotis tantum maleficiis, lædere desinunt. Quamobrem illos, et ficta eorum miracula sic irridet: Benefici plane et circa curas valetudinum; lædunt enim primo, dehinc remedia præcipiunt, ad miraculum nova, sive contraria, post quæ desinunt lædere, et curasse creduntur (Ibid. c. 409). Neque his tantum plagis, corpori humano inflictis, et sanatis, in hominum conspirant perniciem, sed sua etiam subtilitate ipsam pervadunt illorum animam, atque sævis libidinibus, amentiis, ac furoribus excitatis, in quodlibet scelus illos inducunt (Ibid.). Nos autem de his nefandis damonum artibus alibi disseruimus (Dissert. in Minut. cap. XVIII, art. 2).

lem capillum redderent. Quod insigne mansit, et in posteris ejus, ac magna pars rutila barba fuerunt (Sueton. in vil. Neron. § 1). Et id quidem a Plutarcho confirmatur (Plutarch. in vit. Pauli Æmil. tom. I, p. 268). Inrufatam igitur barbam dixit Tertullianus, quia ex nigro colore in rubrum conversa fuit. At brevitatis causa hanc ille tantummodo subitam miramque barbæ conversionem memorat, qua quidem alia quoque, quæ ethnici venditabant, miracula satis aperte designabantur.

Spiritualibus autem dæmonum ingeniis, viribus, et fallaciis hæc facta esse adseverat (Tertullian. loc. cit.), quemadmodum et navem, uti adhuc ait, cingulo promotam, a Claudia nimirum Vestali virgine, ut alibi jam animadvertimus (Dissert. in Minut. càp. 17, art. 1). Venditabant insuper ethnici, aquam, uti pergit ille (Ibid.), cribro gestatam, a Tuscia nimirum alia vestali itidem virgine: quo quidem, sicut illi autumabant, miraculo illatum sibi violatæ castitatis, aut sicut ait Dionysius Halicarnasseus (Dionys. Halic. lib. 11, antiquit. Roman. p. 128, et seqq.), exstincti sacri ignis crimen penitus diluit. Sed de hac, quæcumque sit, historia plura Valerius Maximus, quem consulere poteris, sicuti Plinium, Augustinum, et alios (Val. Max. lib. VIII, c. I. Plin. lib. XXVIII, natur. hist. cap. 2, p. 157. August. lib. X, de Civit. cap. 16, p. 252).

Tertullianus itaque hæc et alia hujusmodi extraordinaria facta, quae ethnici mirabantur, ideo dæmonum Carte et præstigiis edita esse asserit, ut numina lapides, id est, deorum simulacra lapidibus efficta, non falsi dii crederentur, et verus Deus non quæreretur (Tertull. ibid.). In superioribus autem nostris dissertationibus de his abunde disseruimus, manifestumque ibi fecimus qua ratione Arnobius eorum falsitatem demonstrare conetur (Dissertat. in Arnob., c. 18, art. 1 et 2). At Minutius Felix atque Lactantius, Tertullianum secuti, hæc dæmonum, uti diximus, dolis ac fraudibus facta esse ostendunt (Dissertat. in Minut., c. 20, a. 2; Dissertat. in Lactant., cap. 20, art. 7 et cap. 32, art. 4). Quæ vero ipse Tertullianus sibi peculiaria habet, et speciatim retulit, in sequentibus articulis complanare tentabimus.

Eadem subtilitate dæmones induebant phantasmala, sive effigiem Castorum (Tertullian. ibid.) id est, Castoris et Pollucis, ac sua innata velocitate celebrem Romanorum de Perse Rege victoriam Romæ eodem D die annuntiaverunt, quo reportata fuerat. Quod quidem alibi a nobis enarratum est ( Dissert. in Minut. cap. 18, art. 2).

Huc quoque spectant pauca quidem, sed quæ pliribus obscura videbuntur hæc Auctoris nostri verba: Et barbam tactu inrufatam (Tertul. ibid.). At ca clarius explicat Suetonius, ubi de origine gentis CEnobarborum disserit : ŒEnobarbi, inquit, auctorem originis itemque cognominis habent Lucium Domitium, cui rure revertenti juvenes gemini Castor et Pollux augustiore forma ex occursu imperasse traduntur nuntiaret senatui ac populo victoriam, de qua incertum adhuc erat, atque in fidem majestatis, divinæ videlicet, adeo

ARTICULUS IV.

Quomodo dæmones futurarum rerum scientiam subripere tentaverint, ac falsorum deorum nomine ambigua quibusdam, ac præsertim Pyrrho et Cræso, oracula dederint.

Præsensio et scientia rerum futurarum magnifica, ait Cicero, quædam res et salutaris, si modo est ulla, quæque proxima ad deorum vim naturæ mortali possit accidere (Cicer., lib. I de Divinat., p. 254). Neque id dæmonibus erat incognitum. Quamobrem hanc scientiam sibi quoquo tandem modo vindicare voluerunt. Nam ut apposite omnino Tertullianus noster, Emulantur, inquit, divinitatem, dum furantur divinationem (Tertullian., Apologet., c. 22, c. 408). Quin imo si

fidem ei habeas, nihil illis hac æmulatione charius A fuerit his Augustinus patefecit verbis: Ait enim fatidiantiquiusque fuit : Et quæ illis, ait, accuratior pascua est, quam ut hominem a recogitatu veræ divinitatis avertant præstigiis falsæ divinationis (Ibid. p. 407). Atque ita quidem in editione Rigaltii, qui haec verba, illis et avertant, ad dæmones referenda esse opinatus est At in nostris manuscriptis codicibus, ac priscis editionibus legimus illi et avertat; quæ annotatam ibidem a Tertulliano aspirationem dæmonum referri utique possunt. Nomen vero pascua ab eo, sicuti a sacris Scriptoribus nostris accipitur pro pastione et alimento. Nam ut plura eorum loca omittamus, in psalmo vigesimo secundo scriptum est: In loco pascuœ ibi me collocavit (Ps. XXII, y. 20).

Quomodo autem dæmones moliti sint divinatione:n subripere, hunc Auctor noster exposuit in modum: B Ingenii sui subtilitate dispositiones etiam Dei, et tunc prophetis concionantibus exceperunt, et nunc lectionibus sacræ Scripturæ resonantibus carpunt (Tertullian., ibid., p. 408). Præterea sumunt, id est, agnoscunt quasdam temporum sortes, sive futuros temporum status et eventus. In nostra autem de Lactantii libris dissertatione hæc enucleavimus (Dissert. in Lactant., cap. 20, art. 7).

Alio adhuc modo pluvias facile prædicunt. Etenim habent, ait adhuc Tertullianus (Ibid.), de incolatu aeris, et de vicinia siderum, et de commercio nubium cœlestes sapere, hoc est, agnoscere paraturas, ut et pluvias, quas jam sentiunt, repromittant. Pamelius vero nos hic monitos esse voluit se non meminisse utrum nomen paratura apud alios auctores legatur. Sed aut C ipse non legerat, aut non recordabatur se legisse in vita sancti Cypriani hæc Pontii verba: Nondum secunda nativitas novum hominem splendore toto divinæ lucis oculaverat, et jam veteres ac pristinas tenebras sola lucis paratura vincebat (Pont. in vita S. Cypr., c. 2). Paraturæ autem nomen ibi ipso Tertulliani sensu adhibetur pro dispositione, apparatu, et præparatione, uti jam observatum est (art. super.)

Dicit itaque auctor noster ea, quæ in altiori cœli regione præparabantur, nubium commercio cognosci a dæmonibus de incolatu aeris. Noverat siquidem Satanam ab apostolo vocari, Principem potestatis aeris hujus; dæmones vero, spiritualia nequitia in cœlestibus (Epist. ad Ephes., cap. 2, 2, et cap. 6, 12). Deni. que de pluvia ab iis prænuntiata aliquid infra dicendum. D Eodem quoque modo ille adhuc ostendit ab iisdem dæmonibus profecta esse, quæ ethnici tantopere venditabant, deorum suorum oracula. Quis autem adeo cocus est, ut in eis solitas dæmonum fraudes, malignamque subtilitatem eo facilius non deprehendat, quo magis ambigua fuerunt. Si quis tamen Tertulliano credere nolit, is certe audiat, expendatque quam manifeste illud ab eo probetur: In oraculis, inquit, quo ingenio ambiguitates suas temperent in eventus, sciunt Crosi, sciunt, Pyrrhi (Tertullian., Apologet., c. 22, p. 408). Duo itaque profert celeberrima oraculorum exempla, quorum unum Pyrrho, alterum Croeso datum est. Quam ambiguum autem et fallax primum

cus, Dico te, Pyrrhe, vincere posse Romanos: atque ita sive Pyrrhus a Romanis, sive Romani a Pyrrho vincerentur, securus fatidicus utrumlibet exspectaret eventum (August., lib. III, de Civit., c. 17, p. 75). At hujusmodi fallacia fraudulentæque captiones a vero Deo proficisci non possunt, sed a malignis dæmonibus, qui naturæ suæ subtilitate sub falsorum deorum imaginibus latentes, his responsis homines decipiebant. De hac autem fallaci Apollinis Pythii ad Pyrrhum regem responso disputavimus in nostra de Minucii Octavio dissertatione (Dissertat. in Minut., cap. 17, art. 3). Ejusdem profecto generis est aliud Crœso redditum. Narrat enim Eusebius (Euseb., lib. V, præpar. Evangel., cap. 21 et 22, p. 211 et seq.) hunc Lydia regem cum bellum Persis inferre cogitaret, Apollinem Delphicum, cujus templum infinitis opibus et donariis exornaverat, de futuro hujus belli eventu consuluisse, et hoc plane ambiguum accepisse responsum :

Χροῖσος Αλιν διαβὰς, μεγάλην ἀρχὴν καταλύσει.

Croesus Halyn superans magnam pervertet opum vim. (Herodot., lib. I, cap. 65).

Quod ille postea confirmat OEnomai testimonio. At id tibi si non sufficiat, adire poteris- Herodotum, et qui de utroque Pyrrho et Croeso agunt, Ciceronem, Bulengerum et alios (Cicer., lib. II, de Divin., p. 296; Bulenger., lib. de orac. et val., cap. 6).

Ad eumdem porro Croesum attinent hæc subsequentia Tertulliani verba: Cæterum testudinem concoqui cum carnibus pecudis Pythius eo modo nuntiavit, quo supra diximus: momento apud Lydiam fuerat (Tertullian., Apologet., c. 22, p. 409). Memoriæ siquidem jam citatus a nobis Herodotus prodidit missos a Croeso nuntios, qui varia deorum oracula consulerent, et quid ipse in Lydia ageret, sciscitarentur. Singulorum autem responsa cum accepisset, nullum probavit, nisi Delphici Apollinis, qui ea, quæ ab illo revera agebantur, hoc responso edixit : Xelávny xaì ǎpva κατακόψας ὁμοῦ ἔψεε αὐτὸς ἐν λέβητι χαλκέω, χάλκεον ἐπίθημα

beis. Testudinem pariter et agnum concisos in lebete aheneo coxit operculo aheneo imposito (Herod., lib. I, § 48). At non divino quidem afflatu dæmon ille cognovit quid Croesus ageret, sed innata sibi, ait Tertullianus, agilitate in Lydiam uno momento convolavit, et eadem celeritate reversus, Crosi nuntiis memoratum Apollinis nomine responsum reddidit.

De his porro ac similibus oraculis, ambiguisque ac fallacibus dæmonum responsis, et illorum defectu, non solum in citata de Minucii Octavio, sed aliis quoque nostris dissertationibus actum a nobis fuit (Dissertat. in Minut., cap. 30, art. 3, et in Lactant., cap. 20, art. 7 et 8, et cup. 52, art. 1). At neminem esse putamus, qui ex dictis non intelligat quantum a Tertulliani aliorumque antiquissimorum Ecclesia Patrum sententia recentior quidem, ut alibi annotavimus, dissideat, qui vetera gentilium oracula non his dæmonum dolis pessimisque artibus, sed sacerdotum, idolis servientium, fallaciis ac præstigiis reddita fuissc

« PoprzedniaDalej »