Obrazy na stronie
PDF

gumento tanquam duplici ariete concutit funditiisque A permulsisse malas; ut e nigro rutilum ærique assimi

evertit. Primum enim ostendit extraordinaria illa facta noii ab illorum diis, uti putabant, sed perversis dacmonum ártibus edita fuisse. Deinde vero eosdem dæmones a Christianis adjuratos, palam confiteri hæc iion ab aliis acta esse, quam semetipsis, qui non dii, sed dæmones tantum erant. Ad primam vero propositionem clarins demonstrandam ille pro certo posuit (Ibid.) quod negare nemo potest, dæmonum substantiam, sicut in superiori articulo vidimus, non solum esse subtilissimam ac tenuissimam, sed vires etiam eorum spiritales, summamque alacritatem, qua uno momento ubique esse, ac singula quæque, et ipsam hominis substantiam pervadere possunt. Itaque cum ita formati sint, e0rum, ait Tertullianus, malitia spiritalis a primordio mundi auspicata est in hominis exitium (Ibid.); quando scilicet Evam et Adamum, felicem in terrestri Paradiso vitam agentes decepit. Eadem quoque jmalitia cæteros homines in errorem, et quælibet scelera, ac potissimum in idololatriam, falsorumque deorum n0mine, in sui cultum inducere connituntur. Ab iis autem, quæ diis suis ethnici tribuebant mi

racula, ut ordiamur, haec a dæmonibus facta fuisse

auctor noster sic demonstrat. Tantis, inquit, viribus et spiritualibus et invisibilibus instructi, incautos homines quibusdam premunt aegritudinibus, easque depellunt remediis, vel ad miraculuni novis, vel etiam contrariis; ut illos sanasse credantur, quos remotis tantum maleficiis, lædere desinunt. Quamobrem illos, et ficta eorum miracula sic irridet : Benefici plane et circa curas valetudinum ; fædunt enim primo, dehinc remedia præcipiunt, ad miraculum nova, sive contraria, post quæ desinunt lædere, et curasse creduntur (1bid. c. 409). Neque his tantum plagis, corpori humano inflictis, et sanatis, in hominum conspirant perniciem, sed sua etiam subtilitate ipsam pervadunt illorum animam, atque sævis libidinibus, amentiis, ac furoribus excitatis, in quodlibet scelus illos inducunt (Ibid.). Nos autem de his nefandis dæmonum artibus alibi disseruimus (Dissert. in Minut. cap. XVIII, art. 2). Eadem subtilitate dæmones induebant phantasmata, sive effigiem Castorum (Tertullian. ibid.) id est, Castoris et Pollucis, ac sua innata velocitate celebrem

Romanorum de Perse Rege victoriam liomæ eodem D

die annuntiaverunt, quo reportata fuerat. Quod quidem alibi a nobis enarratum est ( Dissert. in Minut. cap. 18, art. 2). Huc quoque spectant pauca quidem, sed quæ pl iribus obscura videbuntur hæc Auctoris nostri verba: Et barbam tactu inrufatam (Tertul. ibid.). At ea clarius explicat Suetonius, ubi de origine gentis 0Enobarborum disserit : 0Enobarbi, inquit, auctorem originis itemque cognominis habent Lucium Domitium, cui rure revertenti juvenes gemini Castor et Pollut augustiore forma eae occursu imperasse traduntur nuntiaret senatui ac populo victoriam, de qua incertum adhuc erat, atque in fidem majestatis, divinæ videlicet, adeo

[ocr errors]

C

lem capillum redderent. Quod insigne mansit, et in posteris ejus, ac magna pars rutila barba fuerunt (Sueton. in vit. Neron. § 1). Et id quidem a Plutarcho confirmatur (Plutarch. in vit. Pauli AEmil. tom. I, p. 268). Inrufatam igitur barbam dixit Tertullianus, quia ex nigro colore in rubrum conversa fuit. At brevitatis causa hanc ille tantummodo subitam mi. ramque barbæ conversionem memorat, qua quidem alia quoque, quæ ellhnici venditabant, miracula satis aperte designabantur. Spiritualibus autem dæmonum ingeniis, viribus, et fallaciis haec facta esse adseverat (Tertullian. loc. cit.), quemadmodum et navem, uti adhuc ait, cingulo promotam, a Claudia nimirum Westali virgine, ut alibi jam animadvertimus (Dissert. in Minut. cap. 17, art. M). Wenditabant insuper ethnici, aquam, uti pergit ille (Ibid.), cribro gestatam, a Tuscia nimirum alia vestali itidem virgine : quo quidem, sicut illi autumabant, miraculo illatum sibi violatæ castitatis, aut sicut ait Dionysius Halicarnasseus (Dionys. Halic. lib. II, antiquit. Romam. p. 128, et seqq.), exstincti sacri ignis crimen penitus diluit. Sed de hac, quæcumque sit, historia plura Valerius Maximus, quem consulere poteris, sicuti Plinium, Augustinum, et alios (Val. Mar. lib. VIII, c. I. Plin. lil). XXWIII, natur. hist. cap. 2, p. 157. August. lib. X, de Civit. cap. M6, p. 252). Tertullianus itaque haec et alia hujusmodi extraordinaria facta, quæ ethnici mirabantur, ideo dæmonum arte et praestigiis edita esse asserit, ut numina lapides, id est, deorum simulacra lapidibus eflicta, non falsi dii crederentur, et verus Deus non quæreretur (Tertull. ibid.). In superioribus autem nostris dissertationibns de his abunde disseruimus, manifestumque ibi fecimus qua ralione Arnobius eorum falsitatem demonstrare conetur (Dissertat. in Arnob., c. 18, art. { et 2). At Minutius Felix atque Lactantius, Tertulliamum secuti, hæc dæmonum, uti diximus, dolis ac fraudibus facta esse ostendunt (Dissertat. in Minut., c. 20, a. 2; Dissertat. in Lactant., cap. 20, art. 7 et cap. 52, art. 4). Quæ vero ipse Tertullianus sibi peculiaria habet, et speciatim retulit, in sequentibus articulis complanare tentabimus. ARticUluS iV. Quomodo dæmones futurarum rerum scientiam subripere tentaverint, ac falsorum deorum nomine ambigua quibusdam, ac præsertim Pyrrho et Craeso, oracula dederint.

Praesensio et scientia rerum futurarum magnifica, ait Cicero, quædam res et salularis, si modo est ulla, quæque proxima ad deorum vim naturæ mortali possit accidere (Cicer., lib. I de Divinat., p. 254). Neque id dæmonibus erat incognitum. Quamobrem hanc scientiam sibi quoquo tandem modo vindicare voluerunt. Nam ut apposite omnino Tertullianus noster, Æmulantur, inquit, divinitatem, dum furantur divinationem' (Tertullian., Apologet., c. 22, c. 408). Quin imo si antiquiusque fuit : Et quæ illis, ait, accuratior pascua est, quam ut hominem a recogitatu veræ divinitalis avertant præstigiis falsæ divinationis (Ibid. p. 407). Atque ita quidem in editione Rigaltii, qui haec verba, illis et avertant, ad dæmones referenda esse opinatus est At in nostris manuscriptis codicibus, ac priscis editionibus legimus illi et avertat; quae annotatam ibidem a Tertulliano aspirationem dæmonum referri utique possunt. Nomen vero pascua ab eo, sicuti a sacris Scriptoribus nostris accipitur pro pastione et alimento. Nam ut plura eorum loca omittamus, in psalmo vigesimo secundo scriptum est : ln loco pascuæ ibi me collocavit (Ps. XXII, 5. 20). Quomodo autem dæmones moliti sint divinationem

fidem ei habeas, nihil illis hac æmulatione charius A fuerit his Augustinus patefecit verbis: Ait enim fatidi

cus, Dico te, Pyrrhe, vincere posse Romanos: atque ita sive Pyrrhus a Romanis, sive Romami a Pyrrho vincerentur, securus fatidicus utrumlibet exspectaret eventum (August., lib. III, de Civit., c. 17, p. 75). At hujusmodi fallaciæ fraudulentaeque captiones a vero Deo proficisci non possunt, sed a malignis dæmonibus, qui maturæ suæ subtilitate sub falsorum deorum imaginibus latentes, his responsis homines decipiebant. De hac autem fallaci Apollinis Pythii ad Pyrrhum regem responso disputavimus im nostra de Minucii Octavio dissertatione (Dissertat. in Minut., cap. 17, art. 5). Ejusdem profcclo generis est aliud Croeso redditum. Narrat enim Eusebius (Euseb., lib. V, præpar. Evangel., cap. 21 et 22, p. 211 et seq.) hunc Ly

subripere, hunc Auctor noster exposuit in modum : B diæ regem cum bellum Persis inferre cogitaret, Apol

Ingenii sui subtilitate dispositiones etiam Dei, et tunc prophetis concionantibus eæceperunt, et nunc lectiomil)us sacræ Scripturæ resonantibus carpunt (Tertullian., ibid., p. 408). Praeterea sumunt, id est, agnoscunt quasdam temporum sortes, sive futuros temporum status et eventus. In nostra autem de Lactantii libris dissertatione hæc enucleavimus (Dissert. in Lactant., cap. 20, art. 7). Alio adhuc modo pluvias facile praedicunt. Etenim habent, ait adhuc Tertullianus (Ibid.), de incolatu aeris, et de vicinia siderum, et de commercio nubium lestes sapere, hoc est, agnoscere paraturas, ut et pluvias, quas jam sentiunt, repromittant. Pamelius vero nos hic monitos esse voluit se non meminisse utrum momen paratura apud alios auctores legatur. Sed aut C ipse non legerat, aut non recordabatur se legisse in vita sancti Cypriani hæc Pontii verba : Nondum secunda nativitas novum hominem splendore toto divinæ lucis oculaverat, et jam veteres ac pristinas tenebras solu lucis paratura vincebat (Pont. in vita S. Cypr., c. 2). Paraturæ autem nomen ibi ipso Tertulliani sensu adhibetur pro dispositione, apparatu, et præparatione, uti jam observatum est (art. super.) – Dicit itaque auctor noster ea, quæ in altiori coeli regione praeparabantur, nubium commercio cognosci a dæmonibus de incolatu aeris. Noverat siquidem Satanam ab apostolo vocari, Principem potestatis aeris hujus; dæmones vero, spiritualia nequitiæ in cælestibus (Epist. ad Ephes., cap. 2, 2, et cap. 6, 12). Deni

[ocr errors]

que de pluvia abiis prænuntiata aliquid infra dicendum. D celeritate reversus, Crœsi nuntiis memoratum Apoltoria secta cogitaret (Idem, lib. de Idololat., c. 9). D

Eodem quoque modo ille adhuc ostendit ab iisdem dæmonibus profecta esse, quæ elhnici tantopere venditabant, deorum suorum oracula. Quis autem adeo coeciis est, ut in eis solitas dæmonum fraudes, malignamque subtilitatem eo facilius non deprehendat, quo magis ambigua fuerunt. Si quis tamen Tertulliamo credere nolit, is certe audiat, expendatque quam manifeste illud ab eo probetur : In oraculis, inquit, quo ingenio ambiguitates suas temperent in eventus, sciunt Cræsi, sciunt. Pyrrhi (Tertullian., Apologet., c. 22, p. 408). Duo itaque profert celeberrima oraculorum exempla, quorum unum Pyrrho, alterum Croeso datum est. Quam ambiguum autem et fallax primum

linis nomine responsum reddidit. De his porro ac similibus oraculis, ambiguisque ac fallacibus dæmonum responsis, et illorum defectu, non solum in citata de Minucii Octavio, sed aliis quoque nostris dissertationibus actum a nobis fuit (Dissertat. in Minut., cap. 50, art. 5, et in Lactant., cap. 20, art. 7 el 8, et cup. 52, art. 1). At neminem esse putamus, qui ex dictis non intelligat quantum a Tertulliani aliorumque antiquissimorum Ecclesiæ Patriim sententia recentior quidem, ut alibi annotavimus, dissideat, qui vetera gentilium oracula non his d;emonum dolis pessimisque artibus, sed sacerdotum, idolis servientium, fallaciis ac præstigiis reddita fuisse

[blocks in formation]

Ethnicos acrius adhuc urget Tertullianus, planumque facit ea, quæ a circulatoriis magis supra naturæ δrdinem edita opinabantur, hæc facta fuisse daemonum fraudibus ac præstigiis. Et certe quomodo magi illi exsecrandis suis artibus facere aliquid possent, nisi haberent, semel invitatorum, ait Tertullianus, angelorum, videlicet malorum, et dæmonum adsistentem potestatem (Tertullian., Apologet., c. 25, p. 410). Non enim eam potentiam, quae solitas hominis vires superat, a se ipsis habent, neque etiam a Deo optimo, ' qui maleficiorum auctor esse non potest. Ergo illam acceperunt a dæmonibus, qui sua, uti dixiumus, malignitate homines in quælibet scelera inducere m0liuntur. Sed hæc ille alio in libro clarius uberiusque demonstrat (1dem, lib. de Anim., cap. 57). Magi itaque accepta ab illis dæmonibus res quasdam extra consuetum naturæ ordinem edendi p0testate, circulatoriis, ait Tertulliamus, præstigiis ludunt (Idem, Apologet., c. 25, p. 411). Sed quæ sunt, rogabit aliquis, hæ circulatoriæ præstigiæ? Respondent aliqui illas sic vocari, quia magi circumforanei, spectantium coetu sive circulo circumdati, fabulis aut præstigiis ludunt. Verum nobis facilius persuadebitur his verbis nihil a Tertulliano aliud significari, quam magicas præstigias. Ubi enim Marcionis de phantastica Christi carne errorem refellit: Ergo jam Christum, inquit, non de caelo deferre debueras, sed de aliquo circulatorio, id est, imagorum, coetu, nec Deum praeter hominem, sed magum hominem (ldem, lib. de Carn. Christi, c. 5). Alibi vero : Alia species magiæ, quæ miraculis operatur...... erinde et Simon magus, jam fidelis, quoniam aliquid adhuc de circula

Quid autem ibi circulatoria secta, nisi magorum sectam significal? Alicubi tamen, ne quid dissimulemus, magos a circulatoriis distinguere videtur, ubi adversus hæreticos sic disputat : Notata sunt etiam commercia hæreticorum cum magis quampluribus, cum circulatoribus, cum astrologis, cum philosophis curiositati scilicet deditis (Idem, in fin. lib. de Præscript. hæret., c. 43). Sed nonne cernis ibi varias tanuum notari hominum, magicis artibus deditorum, species? Nonne igitur illius in Apologetico hic sensus est : magi multa miracula circulatoriis, id est, magicis artibus ludunt, hoc est, fingunt et falso jactant a se fieri, sicque liomines ludunt, ac decipiunl ?

Praeterea detestandis illis artibus, Phantasmata edunt, et defunctorum infamant animas (Idem, Apologet., c. 25, p. 410). Jam vero dictum ab illo observavimus a dæmonibus edita fuisse phantasmata Castorum (supr., art. 3) : nunc vero asseverat aliorum defunctorum phantasmata, sive fictas effigies, a magis dæmonum artificio repræsentari. Sed haec ille in libro de Anima fusius, hisque verbis explicat: In illa specie magiæ, quæ jam quiescentes animas evellere ab inferis creditur, et conspectui exhibere, non alia fallaciæ vis operatior; plane quia et phantasma præstatur, quia et corpus affingitur, nec magnum illi exteriores oculos circumscribere, cui interiorem mentis aciem excaecare perfacile est. Corpora denique videbantur Pharaoni, et Ægyptiis magicarum virgarum dracones; sed Moysis veritas mendacium devoravit (Tertullian., lib. de Anim., c. 57, p. 555). ln his itaque magicis ev0cationibus nihil aliud esse contendit, nisi dæmonum fraudes, fallacias, fucum, atque mendacium. Quod quidem ille ibidem hac tam certa, quam evidenti ratione comprobat : fianc fallaciam spiritus nequam, sub personis defunctorum delitescentis, nisi fallor, eliam rebus probamus cum in exorcismis interdum aliquem se ex parentibus hominem suis affirmat, interdum gladiatorem, vel bestiarium, sicut et alibi deum, nihil magis curans, quam hoc ipsum excludere, quod praedicamus, ne facile credamus animas universas ad inferos redigi, ut et judicii et resurrectionis fidem turbet (Ibid.).

At cur, inquies, animæ defunctorum ab eo tunc dicuntur infamari? Putant nonnulli illud ideo dictum, quia infamia et contumelia afficiuntur. Sed veremur ne hoc verbum alio sensu a Tertulliano accipiatur pro fingere videlicet, ac falso exhibere. Nam eodem in libro probat falli hominum oculos, ac objici mendacium eorum visui, quod a'qualissimam porticum angustiorem in ultimo infamet (Ibid., c. 17), id est, falso exhiheat, ac mendacio repraesentet. Postea vero adjicit tunc nullam esse oculorum fallaciam, nullumque mendacium, si et ipsæ causæ objecta recte videndi infamia liberentur. Nemo autem dixerit ibi verbum infamare ah illo usurpari pro macula, qua porticus inuratur. Si quis tamen probaverit hoc secundo significatu in Apologetieo, sicut in mox citatis locis, primo sensu accipi, noii omnino repugnare audebimus.

Magi insuper, pueros, inquit, in eloquium oraculi elidunt (Idem, Apologet. cap. 23, pag. 411). Et ita sane in nostris codicibus manuscriptis et editis recentioribus apud, etc. Minus autem bene in primis editionibus eliciunt. Apuleius namque testatur communem sui temporis morem usumque fuisse, ut magi pueros sive servos ad oracula fundenda assumerent, qui ab iis incantati corruebant , atque idcirco elidebantur (Apul. Apolog. 1, pag. 540.)

Eadem etiam fraude somnia, ait Tertullianus, (Tertull. ibid.; Dissertat. in Minut. cap. 20, art. 2, in Arnob. cap. 18, art. i, in Lactant. cap. 32, art. 4), futurorum haud dubie prænuntia immittunt. At de hujusmodi somniis plura in superioribus nostris dissertationibus diximus.

Neque soli homines hac arte magorum sive potius A mirum non esse, si Tertulliani tempore vel antea agatur, sive malo eorum agitetur, spiritu, cujus- A tur ante ethnicorum tribunalia, aliquis eae iis , qui de

dæmonum, qui horum ministerio abutebantur , sed etiam capræ, inquit auctor noster, et mensæ divinare consueverunt (Terlullian. Apologet. cap. 22, pag. 404). At quænam, obsecro te, erant hæ mensæ ? Num sacri, ut ethnici garriebant, tripodes, ex quibus Pithiæ, sacerdotes Apollinis , solebant oracula sua fundere? Certe de illis Virgilius cecinit (Virgil. lib. 5, AEneid. v. 558) : Trojugena interpres divum, qui numina Phoebi, Qui tripodas Clarii lauros, qui sidera sentis. Servius siquidem in hos Poetæ versus, Tripodes, inquit, mensæ fuerunt in templo Delphici Appollinis, quibus superpositæ Phæbades vaticinabantur (Bulem. lib. de orac. et vatibus cap. 17, et seq.). Noti autem

sunt omnibus tripodes illi, de quibus si plura scire B

aveas, adire poleris Bulengerum et alios. Verumtamen quia Tertullianus de his, quæ non sacerdotum ellynicorum, sed magorum opera efficiuntur, ibi sermonem videtur fecisse, si quis de aliis mensis eum loqui probaverit, ei haud ægre assentiemur. Expendat nihilominus hæc non minus ad oracula deorum referri posse, quam ad notatas ibidem ab ipso adliuc Tertulliano capras divinanles, de quibus in primo Apparatus nostri tomo disputaviinus (tom. I Apparat. lib. I, cap. 10, pag. 772, et seqq.). Quoniam vero Tertullianus de iis, quæ intra et extra deorum templa agebantur, in lioc Apologetici loco disputat, eos refellit , qui objiciebant dislinguendam esse locorum differeutiam , ac diis ea tantum adscribenda, quæ in templis fieri solebant (Tertullian. Apologet. cap. 22, pag. 407). Cum enim vos ethnici, ita illos compellat, hæc nobis objectatis, alibi, id est , extra templa deos non dicitis (Ibid.), id est, cum fatemini deos vestros non alibi esse, et agere, quam in templis, eo ipso dicitis eos esse falsos deos. Nam verus Deus ubique est. Deinde vero non aliter, iuquit, dementire, hoc est, uti apud Lucretium , Apuleium, el Lactantium (Lucret. lib. Ill , v. 596, Apulei. Apol. 1, pag. 341 , Lactant. lib. IV, divin. Institut. cap. 17, pag. 441 , Tertullian. Apologet. cap. 15, pag. 543) insanire, delirare, seu extra mentem exire , is videtur , qui sacras templorum turres pervolat , quam qui tecta vi

ciniæ transilit, sive ex vicinis templorum tectis vo- D

lando sese aeri committit. Parem itaque asserit dementiam esse illius, qui ex quibuslibet, atque alterius, qui ex templorum, falsis diis dicatorum, turribus sese praecipitando, per aera volasse perhibebatur. Perpendas autem velim utrum ibi, tacito nomine, notaverit Simonem magum, cujus mentionem antea fecerat. At Lucianus præterea Philoclem introducit asseverantem se Babylonium quemdam vidisse, qui per aera volitabat (Lucian. diag. Philo. pseu. pag. 851,). Addunt nonnulli exemplum Agareni cujuspiam præstigiatoris, qui teste Niceta Choniate, cum ex summa Hippodromi turre per aerem volaret, praeceps actus interiit. Sed hoc exemplo confici tantum potcst

[ocr errors]

temerarii præstigiatores hunc in modum volare tentaverint. Urget adhuc ille parem esse furorem et amentiam illius, qui genitalia vel lacertos, atque alterius, qui sibi gulam prosecat (Tertullian. Apologet, cap. 25, pag. 421). Prior autem erat gallus vel Archigallus, qui in Matris deorum, vel Bellonæ, sacris membra sua secare constieverat (Dissert. in Minut. cap. 20, art. 2, et Dissert. in Lactant. cap. 54, art. 1). De hoc autem Archigallo ille paulo post, ac nos de illo et aliis gallis alibi desseruimus : Atqui compar est, inquit, eritus furoris, et una ratio est instigationis in illis, atque in eo, qui sibi gulam prosecat , id est , se jugulat, aut gladium suum demittit in gulam (Tertulliam. ibid.). In nostris autem codicibns manuscriptis pro compar , habetur compara , quod elsi corruptum plane videatur; suo tamen prorsus non caret sensu. At Minucius Felix , quemadmodum suo loco annolavimus, paulo aliter, sed eumdem in finem dixit (Dissertat. in Minuc. cap. 20, art. 5) : Par in illis insligalio dæmonis, sed dispar argumentum furoris. Nam eadem est utriusque in ethnicos argumentatio, qua illorum errorem radicitus evellunt. Videlis citatos a nobis in illa dissertatione Ciceronis de divinatione, et Augustini totidem de divinatione dæmonum libros. Ex hactemus porro disputatis quis non videt, hanc recte a Tertulliano elici conclusionem ? Si malignis dæmonum artibus, fallaciis, ac præstigiis ea extra solitum naturæ ordinem facta sunt, quæ gentiles diis suis tribuebant, ergo falsi sunt hi omnes dii, et falsa est eorumdem gentilium , ac vera christianorum religio. Ili enim colunt unicum et omnipotentem Deum, cujus sola potestate, cæteris omnibus superiore , vera miracula fieri possunt.

ARTICULUS VI.

Qua ratione Tertullianus demonstret eos, qui de deo pati æstimantur, qui aris inhalant, qui numen de nidore concipiunt, ructando conantur, profantur anhelando; nec non virginem Cælestem, pluviarum pollicitatricem, et AEsculapium alia die Socordio, Thenatio, et Asclepiodoro vitæ subministratorem, cum a Christianis adjurabantur, tunc palam respondisse se non esse deos, sed dæmones.

Multo sane longius progreditur Tertullianus, et argumento longe efficaciori, ac contra quod ne mutire quidem ethnici audebant, evidentissime demonstrai omnia illa miracula , oracula, et alia, quæ li supra vires humanas a diis suis acta esse venditabant, ab ipsis dæmonibus esse facta, ac proinde quos dicebant deos, esse revera dæmones. Neque enim privata hominis alicujus auctoritate, aut ratione ullo humano ingenio excogitata , id probat, sed publico, ac dato coram quibuslibet gentilibus ipsorummet testimonio deorum.

Totius autem hujus argumentationis summa hæc est (Tertullian. Apologet. cap. 22, pag. 405): Quocumque dæmone, aut quibusvis dæmonibus homo libel etiam hominis corpus ab iis obsideatur, iidem dæmones ab illis omnibus sola Christian0rum adjuratione, et exorcismis, aut solo ad tactu, aut flatu confestim expelluntur. Atqui tunc, tametsi inviti, nec maxima sine ignominia ejicerentur, palam ac coram omnibus elhnicis cogebantur fateri se non deos, uti gentiles effutiebant, sed meros esse dæmones, unicum vero esse Deum , quem christiana fides colit el adorat. Cum res ergo ita sit, inde Auctor noster recte concludit (Ibid. col. 405) : Quid isto opere manifestius ? Quid hac probatione fidelius ? Simplicitas veritatis in medio est. Aut illa etenim publica dæmonum confessio vera erat, aut falsa et mendax. Si vera, iis procul dubio credendum , atque ethnici confiteri debebant falsos esse deos suos, ac unum tantummodo , quem Chrisliani venerantur, esse verum Deum. Si autem dæmones tum mentiebantur , primo id facile memini persuadebis. Quilibet enimvero ad honorem quandoque suum non autem ad dedecus infamiamque suam unquam mentitur. Præterea si mentiebantur, et hoc mendacio morem gerebant Christianis, inde certissime conficitur nullam esse , quam ethnici venditabant , eorum divinitatem. Werus quippe Deus nec mentiri, nec creaturis ad suum dedecus obsequi potest. Falsa igitur ca est divinitas, quæ aliquid ad dedecus, ut ait Auctor nosler, facit aemulis suis, id est, quæ ad dedecus suum hostibus suis Christianis mentitur, iisque menliendo se subjicit (Dissertat. in Minut. Octav. cap. 20, art. 5, et in Lactant. cap. 9, art. 2). Quanti porro sit roboris hæc argumentalio, in superioribus nostris dissertationibus abunde dem0iiSlralum est. Quamobrem nihil aliud restat explanandum nisi quod paulo obscurius in Auctoris nostri textu scriptum occurrit. Ethnicos autem ibi audacter provocat ad hujus Christianorum in dæmones potestatis, et publicæ illius dæmonum, se deos esse negantium, coufessionis periculum faciendum. Quanta vero confidentia id pronunliet, ex hac ejus ipsa provocatione cognosces (Tertullian. Apologet. col. 25, pag. 24,) : Adjurati, inquit, a Christianis, nisi se dæmones confessi fuerint, ibidem , sive eo ipso in loco, et momento, illius christiani procacissimi sanguinem fundi

te. Ne quis autem fraudem aliquam aut dolum suspi- D

caretur, ad illud experimentum non locum aliquem privatum, aut ethnicis suspectum, sed publicum et illis omnibus securum postulal (Ibid.). Eos quippe ita alloquitur : Edatur hic aliquis sub tribunalibus vestris, quem dæmone agi constet ; jussus a quolibet Christiano loqui spiritus ille, tam dæmonem se confitebitur de vero , quam alibi Deum de falso. In nostris codicibus legitur non deum quidem, sed dominum, non diVerSO tamen SenSu. Neque hoc uno tantum , sed quolibet alio cujusvis hominis, quoquo modo a dæmone agitati, experimento id similiter probari posse constanter asseverat. Sic namque prosequitur (Ibid.) : Æque produca

deo pati existimantur, qui aris inhalantes numem de nidore concipiunt, qui ructando conantur, qui anhelando profantur. Ipsa virgo cælestis, pluviarum pollicitatrix ; iste ipse AEsculapius inedicinarum demonstrator alia die morituris Socordio, et Thenatio , et Asclepiodoto vitæ subministrator , hi omnes a Christianis adjurati d;cmones se esse illico confitebuntur.

Audisne quot ille proferat exempla , quæ ab elhnicis nec negari unquam , nec ullo prorsus modo dissimulari poterant? Sed quia hæc, ac potissimum posteriora non minima quidem caligine resperguntur, eam pro virili parte nostra discutere enitamur. Primum itaque observabimus iis, quæ ab illo præmissa sunt, lucem aliquam afferri posse his Wirgi

[ocr errors]

At Phæbi nondum patiens immanis in antro

Bacclalur vates, magnum si pectore possit

Excussisse deum ; tanto magis ille fatigat

0s rabidum, fera corda domans, fingitque premendo. In primum autem carmem Servius , nondum patiens, inquit, quæ nondum posset implere oraculqrum sermones. Deo igitur patiens dicitur vates, qui ad oracula fundenda numine alicujus dei afflatus, donec ea ex pectore excussisset, laborabat, torquebatur, domabatur, premebatur. Et vero hujusmodi vates, ut ipsimet ethnici aiebant, insolito replebanIur furore.

Qui vero dehinc aris inhalantes a Tertulliano vo

cantur, hi dubio procul sunt arioli . de quibus Donatus in suis ad Terentium observationibus (Donat. in Terent. Phormion. Act. 4, scen. 4, v. 27 ) : Hariolus est, inquit, qui divina mente vaticinatur , qui fa- riolus a fatis, et a fando cum F. pro H. et item H. pro F. in multis locutionibus ponatur. An quod imitantur aspirationem in cachalando ? Nam halitu solent ea cludere mortalem animam, ut divinam recipiant. Unde et vocem ejusmodi dabant, quæ est 0E, quod 0E sonus eae halandi vim præstat. Rursus vero jam laudatus a nobis Maro de Sybilla canebat (Virgil. lib. VI. Æneid. 5 , 45,).

Ventum erat ad limen, cum virgo: Poscere fata
Tempus, ait: deus, ecce deus : cui talia fanti
Ante fores, subito non vultus, non color unus,
Non comptæ inansere comæ : sed pectus anhelum,
Et rabie fera corda tument, majorque videri
Nec mortale sonans, afflata est numine quando
Jam propiore dei.

Similiter etiam Lucanus de Cumaea Sybilla, quæ vaticinari conabatur (Lucan. lib. V, v. 91, et seq.):

Talis in Euboico vales Cumæa recessu,
Indignata suum multis servire laborem
Gentibus, ex tanta fatorum strage superba
Excepit Romana manu, sic plena laborat
Phænomioe Phaebo. . . . . .
Spumea tunc primum rabies vesana per ora
Effluit, et gemitus, et aulelo clara meatu
Murmura, tunc mœstus vaslis ululatus in antris '
Extremæque sonant domitâ jam virgine voces.

Quamobrem Cicero (Cicer. lib. I de Divin. pag. 274, lin. 55) : Credo etiam, inquit, anhelitus quosdam fuisse terrarum, quibus inflatæ mentes oracula funderent, Sed de his plures alios scriptores citavimus ia

« PoprzedniaDalej »