Obrazy na stronie
PDF
ePub

mus, nec superflua videntur, nec parum ad Tertul- A accensi ira, et indignatione provocati, pòstremo detenliani conducunt propositum.

Major itaque fuit Rigaltii diligentia, cum ibidem monitos lectores esse voluit, in quibusdam Auctoris nostri, et Cypriani exemplaribus legi quidem magnum, sed aptius scriptum videri magum. Bene quidem. Tertullianus enim postea dixit: Ecquis ille Christus cum fabula sua, si homo communis conditionis, si magus (Tertullian. Apologet. cap. 20, pag. 25)? Nos quoque præterea observavimus in Harlæano codice, ubi habetur magnum, apposita esse duo puncta infra litteram n, quibus superflua delendaque notatur. Tertulliani vero locus a Cypriano sic transcriptus est: Cum Christus Jesus secundum a prophetis ante prædicta, verbo el vocis imperio dæmonia de hominibus excuteret, paralyticos restringeret, leprosos purgaret..... B Judæi qui illum crediderunt hominem tantum de humilitate carnis et corporis, existimabant magum de licentia potestatis, et apud Tertullianum nostrum de potestate (Cyprian. de Idolor. vanit.). In quatuor vero, quos nacti sumus, antiquioribus hujus Cypriani libris manuscriptis codicibus legitur magnum, in aliis autem magum. Verumtamen posterior hæc lectio alteri præponenda videtur; quia uterque disserit de divina Christi potestate, qua miracula prope. modum infinita, et huc usque inaudita edebat, quæ impudentissimi calumniatores Judaei magicis illius artibus adscribere ausi fuerant. De his autem Christi miraculis, quibus evidentissime comprobavit se esse Dei Filium, et assumpto corpore humano, vitam egisse mortalem, in superiori aliisque dissertationi- c bus nostris disputavimus (Dissert. in Lactant., cap. 9, art. 2 et seqq., cap. 18. art. 3).

ARTICULUS 111.

Christum violentis Judæorum suffragiis, sicut ipse prædixerat, in crucem à Pilato Syriæ procuratore actum, sponte et cum verbo spiritum dimisisse; de solis tum deliquio, in arcana relato, ac de Christi sepultura.

Quanquam tot tamque stupenda Christi miracula invictissime adversus Judæos, ac quoscumque alios illum vere Deum et hominem fuisse, ac cum hominibus vixisse demonstrent; hoc tamen Tertullianus satis sibi non esse arbitratus est. Pergit enim, nec minus luculenter demonstrat id adhuc stabiliri confirmarique posse aliis similibus miraculis, quæ ab D illo ante et post mortem edita sunt. Eum ergo sequamur, et de illa Christi morte disserentem audiamus : Ad doctrinam, inquit, ejus quia (manuscripti codices, qua) revincebantur, magistri, primoresque Judæorum ila exasperabantur, maxime quod ad eum ingens multitudo deflecteret, ut postremo oblatum Pontio Pilato, Syriam lune ex parte Romana procuranti, violentia suffragiorum in cruce (manuscripti codices, Jesum) dedi sibi extorserint (Tertullian. Apologet. cap. 21. p. 400). Cyprianus vero hæc ab Auctore nostro sic mutuatus est, ut quædam etiam decerpserit illius verba: Hunc, inquit, magistri eorum, Judæorum, atque primores, hoc est, quos et doctrina ille et sapientia revincebat,

tum Pontio Pilato, qui tunc ex parte Romana Syriam procurabat,tradiderunt, crucem ejus, et mortem suffragiis violentis ac pertinacibus flagitantes (Cyprian. de idolor. vanit,). Quod autem uterque ac postea Lactantius tam diserte appellant Pilatum Syriæ procuratorem, hoc non caret difficultate sed eam in nostra ad hujus libros dissertatione enodare tentavimus. Rationem quoque reddidimus cur Judæi dicantur doctrina Christi exasperati, hoc est, asperiores facti, sive, ut ait Cyprianus, ira et indignitate accensi, quia legem eorum solvebat et antiquabat (Dissertat. in Lactan. c. 18. art. 2).

Addit autem Tertullianus: Prædixerat et ipse ita facturos. Parum hoc (in manuscriptis desideratur pronomen hoc), si non et prophetæ retro (Tertullian. Apologel. cap. 21. pag. 401 ). Sed haec paulo fusius apertiusque a Cypriano his verbis explicata sunt: Hoc eos facturos et ipse prædixerat, et prophetarum omnium testimonium sic ante præcesserat, oportere illum pati, ut non sentiret tantum mortem, sed ut vinceret (Cyprian, de Idolor vanit.). Quo autem modo Christus inferendam sibi a Judæis necem prædixerit, non unus tantum, sed omnes Evangelistæ maximo plane consensu testificati sunt. Ab ipsis quoque veteris Testamenti prophetis annuntiatam fuisse alibi ostendimus.

Tum deinde Auctor noster: Et tamen suffixus cruci spiritum cum verbo dimisit, prævento carnificis officio (Matth., c. 20, 7.18, 19; Marc., 10. 35; Luc., 10, 33 et 18, 31; Johann., 3, 4 et 8; Act. 12, 32; Dissertat. in Lactant. cap. 8. art. 2; Tertullian. Apol. cap. 21. p. 401). Ita quidem Rigaltius. Sed miram plane adverte ibi, sicut alibi, ejus diligentiam. Non aliam quippe notavit diversam lectionem, nisi, et tandem, pro, et tamen. At in omnibus nostris manuscriptis exemplaribus, sicut et antea editis, hæc habentur: Et tamen suffixus, multa mortis illius proz pria ostendit insignia. Nam spiritum cum verbo sponte dimisit, prævento carnificis officio. Si omnia autem hæc verba Rigaltio non arridebant, cur nulla data ratione, et illa abstulit, et verbum sponte, quod apud Cyprianum, Tertulliani sequestrem, fidumque interpretem sic legitur: Crucifixus, prævento carnificis officio, spiritum sponte dimisit (Cyprian. de Idolor. vanit. ). Nonne Rigaltius intelligere hinc potuit eadem esse Tertulliani verba, quæ Cyprianus in hujus Apologetici codice haud dubie legerat? Numquid etiam oblitus fuerat, aut dissimulare potuit quod a Lactantio similiter scriptum observavimus: Suspensus atque affixus, exclamavit ad Dominum voce magna, et ultro spiritum posuit (Dissertat. in Lactan. cap. 18. art. 3). Obiter autem adverte his verbis, voce magna, idem significari atque his Tertulliani nostri, cum verbo dimisit. Ut quid tandem Rigaltius alia abrasit ejusdem Tertulliani verba, quibus adversus Judæos, aliosque probare voluit Christum Deum et hominem sponte sua esse mortuum, quemadmoduin facta func ab eo miracula demonstrabant?

Quod vero ille, ac postea Cyprianus dicunt, præ- A Hunc Judæi detractum de cruce, et sepulcro conditum, vento carnificis officio, illud planius et enodatius his Lactantii verbis explicatur: Fixus cum spiritum deposuisset, necessarium carnifices non putaverunt ossa ejus suffringere, sicut mos eorum ferebat (Lactant. lib. 4, divin. Instit. cap. 26). De hoc autem more Lipsius disputat, quem si lubet et vacat, adire poteris (Lips. lib. 2, de cruce, cap. 14, pag. 663, tom. 3).

Prosequamur interim, et, quid de Christo moriente addat Tertullianus, videamus: Eodem, inquit, momento, quo animam agebat, dies, orbem signante sole, subducta est. Deliquium utique putaverunt, qui id quoque super Christo prædicatum non scierunt (Tertullian. Apologet. cap. 21, pag. 401). Et hæc quidem, nec plura leguntur in omnibus codicibus, eum editis antiquioribus, tum manu qualibet exaratis. Sed in B editione sua hæe adjecit Rigaltius ratione non deprehensa, negaverunt. Atque ita ille textui Tertulliani hæc addidit, sicuti non pauca pluribus aliis in locis ex eo abstulerat. Unde autem illa desumpserit nobis nec ille indicat, nec divinare utique possumus. Duobus autem usus est manuscriptis hujus libri codicibus, Putcano et Pithoeano, ac variis Fuldensis lectionibus. Puteanum autem antiquitate sua venerandum, et Pithoeanum præ manibus babemus, in quibus superaddita illa verba non occurrunt. Notare igitur Rigaltius debebat utrum inter variantes Fuldensis exemplaris lectiones reperiantur, et cur hujus solius auctoritatem cæteris omnibus prætulerit.

magna etiam militaris custodiæ diligentia circumsederunt (Ibid.). In nostris siquidem manuscriptis et antea editis exemplaribus legitur: Tunc Judæi..... magna etiam militari manu, custodiæ diligentia circumsederunt. Quid autem ibi nocebant hæc verba, magna militari manu? Nonne his Auctor noster significantius expressit non parvum fuisse militum numerum, qui sepulcrum Christi diligentissime custodiebant? Sed cætera prosequamur.

ARTICULUS IV.

De Christi a morte ad vitam regressu, apparitionibus in Galilæa, ordinatis ad disseminandum Evangelium discipulis, illius in cœlos ascensu, et iis omnibus a Pilato ad Tiberium imperatorem relatis cur Casares Christo credidissent, si non essent sæculo necessarii.

Pergit Tertullianus, certioresque nos facit Christum prædixisse fore ut tertia post mortem suam die ad vilam revocaretur (Tertullian. Apologet. cap. 21, pag. 401). Recte quidem, quemadmodum a nobis alibi explicatum est (Dissert. in Lactant. cap. 8, art. 2). Suis autem Christus stetit promissis, et rediit ad vitam. At postquam ita resurrexisset, ejusdem auctoris nostri verba sunt: nihil in sepulcro repertum est præterquam exuvia sepuleri (Ibid.). In codicibus nostris et aliis editionibus, sepulti; et melius quidem. Nam exuviæ dicuntur imprimis hominum, et aliquando bestiarum. Quamobrem Lactantius: In sepulcro, inquit, nihil C-repertum est, nisi exuviæ, quibus convolutum corpus incluserant (Lactant., lib. 4 divin. Institut., cap. 29; Dissert. in Lactant. cap. 19, art. 2).

De memorata deinceps a Tertulliano solis defectione, ejusque prædictione alibi disseruimus (Dissert. in Lactant. cap. 8, art. 2). Quantum vero ea perculsi fuerint non solum Judæi, sed etiam gentiles, ex his conjice subsequentibus Auctoris nostri verbis: Et tamen eum mundi casum relatum in arcanis vestris habetis (Tertullian. ibid). Quæ quidem ita in nostris codicibus, sicut in Rigaltii editione scripta sunt. At quis non laudabit singularem eruditi illius viri sedulitatem, qui nos ibi admonuit in aliis editionibus, pro arcanis, positum archivis ? Majori tamen laude dignus procul dubio foret, si hac aliisque nonnullis similibus certe levissimis lectionibus notatis, alias longe plures et gravioris profecto momenti non prætermisisset. Nam archiva idem plane significant atque arcana, quæ, Festo et Servio testibus, dicuntur secreta et clausa, et a quibus omnes arcentur (Festus, lib. 20, D de Verbor. significat.; Servius in Virgil. lib. 1. Æneid. v. 266).

Porro autem illud solis deliquium in arcana gentilium relatum esse Auctor noster asseverat; quia illud et alia, quæ ante et post Christi mortem evenerant, a notariis publicis, aut aliis descripta in corumdem gentilium archivis servabantur. Quæ autem hæc sint archiva sive arcana, an Romanorum vel aliorum gentilium, ex his forsitan colligi poterit, quæ paulo post dicemus de Pilati ad Tiberium imperatorem de Christo litteris.

Interea vero animadvertemus manus adhuc a Rigaltio illatas his subsequentibus Tertulliani verbis:

In eadem quoque nostra de hujus libris dissertatione ostendimus quomodo ea explanaverit, quæ a Tertulliano de Christi morte, sepultura, et resurrectione dicta, atque hunc in modum ibidem subjuncta sunt: Nec ille Christus redivivus se in vulgus eduxit, ne impii errore liberarentur (Tertullian. Apologet. cap. 21, pag. 402). Ibi autem demonstravimus hunc loquendi modum, qui non solum a Tertulliano et Laetantio, sed Cypriano etiam, ac sacris nostris Scriptoribus adhibetur, plane immerito ab heterodoxis quibusdam vexari (Dissert. in Lactant. loc. supr. cit. et cap. 17, art. 5).

Posthac vero Tertullianus de Christo, ad vitam revocato, hæc tradidit: Cum discipulis quibusdam apud Galilæam Judææ regionem ad quadraginta dies egil, docens eos quæ docerent (Tertullian. ibid.). Quid ergo? Numquid Christus per totum illud tempus in sola Galilæa, ac cum quibusdam tantum discipulis suis versatus est? Nonne et alibi, et omnibus discipulis apparuit? Sed Tertullianus, quia in hoc libro brevitati studebat, non id quidem negat, ac quæ in Galilæa sunt acta, narrasse sibi satis esse censuit. At Cyprianus, quamvis illum sequatur, non tam stricte, sed generaliter scripsit: Apparuit discipulis suis talis..... fuerat..... ad dies quadraginta remoratus est; ut de eo ad præcepta vitalia instrui possent, et discerent

quæ docerent (Cypria. de idolor. vanit.). De his autem A quod salutaris divinæ doctrinæ prædicatio auctoritate Christi apparitionibus, et doctrina qua discipulos suos imbuit, in aliis dissertationibus disputavimus (Dissertat. in Lactant. cap. 19, art. 3; et Dissertat. in Cæcil. de mort. persecut. cap. 4, art. 2).

In iisdem etiam enucleavimus quid significent haec subsequentia Tertulliani verba: Dehinc ordinatis eis ad officium prædicandi per orbem, circumfusa nube in cœlum est ereptus (Tertullian. loc. cit.). In nostris vero exemplaribus, et aliis ante Rigaltium editis legimus: In cœlum est receptus. Numquid Rigaltius illum loquendi modum ferre non potuit? Cur ergo his potius non usus est Cypriani verbis: In cœlum circumfusi nube sublatus est (Cypr. lib. de idolor. vanit.)? Nonne melius ex discipulo, si id liceret, magistrum correxisset? Sed auctoribus sua verba relinquenda B sunt. Alias enim actum esset de genuinis veterum scriptorum operibus.

Addit Tertullianus Christum ad cœlos conscendisse: Multo melius, quam apud vos, gentiles, asseverare de Romulis Proculi solent (Tertullian. loc. cit.). Rursus vero in iisdem nostris et editis codicibus, Rigaltio antiquioribus Multo verius... de Romulo Proculi solent. Quis autem non videat hanc potiorem genuinamque esse Tertulliani lectionem? Nam ibi asserit multo verius esse Christum in cœlos ascendisse, quam Romulum, quamvis Proculi, id est, ii qui Proculi perjurio abutuntur, affirmare soleant visum a se Romulum in cœlos ascendentem.

Denique Auctor noster adjecit: Ea omnia super Christo Pilatus, et ipse jam pro sua conscientia chri- C stianus, Cæsari tunc Tiberio nuntiavit. Sed et Cæsares credidissent super Christo, si et Cæsares non essent sæculo necessarii, aut si christiani potuissent esse cæsares (1bid.). Mutuam autem his verbis alia, ab eo superius scripta, dant utique lucem. Hæc autem totidemque sunt Tiberius annuntiata (manuscripti nostri, et antiquæ editiones, annuntiatum) sibi ex Syriæ Palæstina, quæ (Pamelius, quod) illic veritatem istius divinitatis revelaverant (iidem manuscripti, et aliæ antiquiores editiones, revelaverat) detulit ad senatum cum prærogativa suffragii sui. Senatus, quia non ipse probaverat, respuit. Cæsar in sententia mansit, comminatus periculum accusatoribus Christianorum (Tertullian. ibid. cap. 5, pag. 291). Eusebius vero totum hunc Tertulliani, indicato ejus nomine, locum transcripsit. Prius au- D tem narrat morem invaluisse, ut provinciarum rectores, quidquid novi apud ipsos contigisset, Imperatori nuntiarent. Quamobrem Pilatus, de resurrectione, in · quit, Servatoris nostri Jesu Christi, cujus per universam Palæstinam celebris fama erat, ad Tiberium principem retulit, multa quoque alia ejusdem miracula se auditu accepisse significans, et qualiter denuo ad vitam revocatus,a plerisque jam Deus haberetur. At Tiberium quidem ad senatum retulisse perhibent, sed senatum hujusmodi relalionem aspernatum fuisse; specie quidem, eo quod senatus auctoritas ad id non exspectata videbatur, cum tamen lex velus apud Romanos esset, ne quis absque decreto senalus pro Deo haberetur; re autem ipsa es

et auxilio hominum non indigeret. Cum igitur senatus relationem de Servalore repudiasset, Tiberius tamen in pristina sententia perseverans, nihil adversus doctrinam Christi durius molitus esse dicitur (Euseb. lib. 2, histor. Eccles. cap. 2, pag. 40). Ita Valesius interpretatus est verba Eusebii græca, quæ, quia paulo longiora sunt, hic non transcribimus. Deinde vero Eusebius Tertulliani verba græcam in linguam sic transtulit: Trépros οὖν ἀγγελθέντος αὐτῷ ἐκ Παλαιστίνης τοῦ δόγματος τούτου, ἔνθα πρῶτον ἤρξατο, τη συγκλήτῳ ἀνεκοινώσατο. Δῆλος ὢν ἐκείνοις ὡς τῷ δόγματι ἀρέσκεται· ἡ δὲ σύγκλητος, ἐπεὶ οὐκ αὐτὴ ἐδεδοκιμάκει, ἀπώσατο. ὁ δὲ ἐν τῇ αὐτοῦ ἀποφάσει ἔμεινεν, ἀπειλήσας θάνατον τοῖς τῶν χριστιανῶν κατηγόροις. Valesius vero hæc iisdem latinis verbis reddidit, quæ in codicibus nostris et editionibus ante Rigaltium exhibita vidimus. Verum in suis notis, approbata ejusdem Rigaltii emendatione, verba græca Eusebii, aut alterius, ut ipse putat, interpretis corrupta esse opinatur. Sed si ipsi suboluissent quæ a Rigaltio in textu Tertulliani immutata sunt, potius græco scriptori fortasse subscripsisset.

Quidquid porro sit, ex utraque lectione satis perspicitur Tertulliani sensus, nec de illa esse potest ulla difficultas, nisi in his verbis, quibus Tiberius dicitur pro sua conscientia jam fuisse christianus. Nam ibidem dixit, Cæsares non credidisse, quia Cæsares erant. Sed ibi verbo credere nihil videtur aliud significasse, nisi publicam Christianæ religionis professionem. Pro sua igitur conscientia Tiberius erat christianus, sed ausus non est id palam profiteri.

At cur, inquies, adjecit Auctor noster: Cæsares credidissent, si non essent sæculo necessarii? Respondet Rigaltius illud ideo dictum fuisse, quia, uti infra videbimus, persuasum habebant fore ut mundus, quem nolebant tam cito destrui, cum Romano imperio everteretur. Sed quænam, obsecro te, ex hoc errore induci potest vitæ unius aut alterius Cæsaris necessitas? Nonne autem Tertullianus dicere potuit Cæsares sæculo esse necessarios, id est, sæculi et populorum moribus, ac præsertim receptis religionum institutis tanta necessitate obstrictos, ut ea sine seditionibus, atque imminenti etiam et capitis et imperii subvertendi periculo labefactare aut immutare non possent?

ARTICULUS V.

Vera esse ea omnia, quæ de Christo Deo et homine dicla sunt; nemini fas esse de religione sua mentiri; Christianos absque ulla ambiguitate aut dissimulatione palam et in tormentis etiam dirissimis clamasse Deum a se per Christum coli, nec id posse improbari a Judæis, qui Deum per Moysen, nec a gentilibus, qui per Orpheum, Musæum, Melampum et Trophonium falsos deos colere didicerant.

Quæ hactenus de Christo, sive Deo Deique Filio, sive vero homine, a Tertulliano scripta vidimus, hæc ille verissima esse tanta asseveratione affirmat, ut nullum, ne minimum quidem, relinquat de iis dubi

tandi locum. Nam ethnicos ipsos sic compellat: Hic A
est ordo nostræ institutionis, hunc edidimus et sectæ et
nominis censum cum suo auctore (Tertullian., Apolog.,
c. 21, p. 403). Census autem ab eo dicitur recensio,
recognitio et explicatio. In hoc autem nemo, inquit,
aliud prorsus esse existimet, quod occultatum aut
dissimulatum voluerim. Nihil enim his, quæ retuli,
verius esse potest; quia nec fas est ulli, ait, de sua
religione mentiri.

Christianorum autem pectoribus tam alte insitum erat illud documentum, ut exquisitissimis quibuslibet suppliciis torqueri et necari mallent, quam interrogati de sua religione, aliquid, imo suum duntaxat christianum nomen, aut negare aut dissimulare. Quocirca Justinus martyr, ut alibi diximus, similiter gentilibus dicebat : Considerate, Te Ex Toũ ¿p' huîv civ ἀρνεῖσθαι ἐξεταζομένους, οὐ βουλόμεθα την ψευδολογοῦντες, Quod in nostra potestate est, ut cum inquirimur, negemus; sed nolumus vivere mendaciter, id est, nolumus vivere, religionem nostram mentientes, aut dissimulantes (Justin., Apologet., I ad Antonin., p. 57, t. 1 Apparat., p. 357). Tantum autem piaculum esse putabant, quando de religione sua interrogabantur, diclis respondere ambiguis; ut, ipso adhuc Tertulliano teste, qui martyrium magis timebant, hi ipsi torqueri necarique maluerint, quam tres sanctissimæ Trinitatis personas confitendo, plures dicere deos.

B

Cur autem omne de religione mendacium, aut quælibet dissimulatio, penitus damnetur, si quæras, respondebit Tertullianus, eo quod qui aliud a se coli dicit, quam colit, negat quod colit, et culturam el hono- C rem in alterum transfert, et transferendo jam non colit, quod negavit (Tertullian., Apologet., c. 21, c. 403). At Rigaltio placuit hæc delere verba, et honorem. Quis autem ea ibi non inutilia esse diffitebitur? Non enim cultura et honor omnino synonyma sunt; et quamvis essent, nemo tamen negabit Tertullianum iis uti potuisse. Sed hæc minimi, nisi ad notandam Rigaltii audaciam, sunt momenti. At certe longe gravioris ponderis est hæc Auctoris nostri ratiocinatio: qui dicit Jovem verbi gratia a se coli, et alium Deum colit, is Jovem deum esse negat, et ejusdem Jovis cultum et honorem in alium transfert, ac sic transferendo, non ipsum, sicuti dicebat, Jovem colit, illum. que deum esse negat.

Quapropter nos Christiani, inquit ille, rejecta omni D prorsus dissimulatione, fraude, et ambiguitate, palam dicimus, et vobis ethnicis torquentibus, lacerati et cruenti vociferamur : Deum colimus per Christum (ibid., c. 403 et seq.), per quem, seu quo docente, nos didicimus quis verus sit Deus, quem omnes colere debent. At homo, arguebant ethnici, fuit Christus. Esto, respondet Tertullianus; non idcirco tamen Christiani eum colentes torqueri et occidi ab ethnicis debebant, nisi hi Judæos, Græcos, ac Romanos etiam eodem modo condemnarent. Nam Judæi, inquit, Deum per hominem Moysen colere didicerunt (ibid., p. 23). In suis quippe libris Moyses docuit qua ratione, quibusque ritibus Deus ab illis coli debebat.

Græcos vero Orpheus Pieria, pergit Auctor noster, Musaus Athenis, Melampus Argis, Trophonius Baotic initiationibus falsorum deorum homines obligaverunt (ibid.), hoc est alligaverunt et obstrinxerunt. Nos vero alibi ostendimus ab Orpheo introducta fuisse Liberi sacra et festa, quæ idcirco orphica appellata sunt (Dissertal, in Lactant., cap. 30, art. 3). Alio autem in loco citavimus Diodori Siculi verba, quibus narrat Herculem venisse Athenas, ut matris Eleusinæ initiaretur mysteriis, quorum Musus Orphei filius πρarxas, præfectus erat, qui proinde docebat quomodo his homines obligarentur (tom. I Apparat., lib. III, dissert. 2, cap. 35, p. 1280).

Præterea idem Diodorus Siculus, quemadmodum in nostra de Lactantii libris dissertatione annotavimus, litteris mandavit Melampodem ex Ægypto in Græciam transtulisse sancita Baccho orgia (Dissertal. mox. cit., Diodor., lib. I, biblioth., p. 61). Subjunxit etiam fabulosam de Saturno, ac Titanibus, atque deorum affectionibus narrationem, quæ tametsi omnibus non probetur, non parum tamen conducit ad Tertulliani nostri propositum.

Trophonius porro Ergini, aut potius Apollinis filius esse ferebatur, cujus oraculum, sicut alibi Tertullianus ait, in Boeotia exstabat (Tertullian., loc. cit. et lib. de Anim., c. 46). At plura de eo, et aditicatis ab eodem Trophonio deorum, ac nominatim Apollinis Delphici, templis memoriæ prodiderunt Pausanias, Lucianus, Cicero, Philostratus, Erasmus, et alii a nobis in superiori de Arnobii libris dissertatione citati (Pausan., lib. 9 de Boot., p. 311; Lucian., Dial. Menip., etc., p. 116 et seq.; Cicer., lib. 1, Tuscul., p. 154; Philostr., lib. VIII de Vit. Apollon., p. 420 et seq.; Erasm., Adag. chil. 1, adag. 77; Dissertat. in Arnob., cap. 24, art. 2; Dissertat. in Lactant., cap. 30, art. 4). Quis autem non videt eorum testimonio satis superque probari ab illo, et aliis a Tertulliano memoratis, homines initiationibus deorum ab aliis hominibus fuisse illigatos? Demum ille adjecit Numam Pompilium operosissimis Romanos onerasse institutionibus. Quam autem id verum sit, a nobis demonstratum est.

Recte ergo ex his concludit Tertullianus non minus Christo, etiamsi homo tantum esset, quam his licuisse aliquam commentari divinitatem, quam homines colere doceret. At Christus non solum homo fuit, sed veram cum suo æterno Patre divinitatem habet, rem, uti Auctor noster ait, propriam; quia ipsi, sicut Patri suo, propria est (Tertullian., Apolog., C. 21, c. 404). Non enim ille, quemadmodum Numa Pompilius, rupices, id est, sylvicolas, feros, et barbaros, ut alibi ipse Tertullianus explicat (idem, lib. de Pallio, cap. 4, et de Anim., cap. 6), homines injecto falsorum deorum terrore, ad humanitatem temperavit, sed politos et urbanos in agnitionem veri Dei oculavit, hoc est, illis dedit veri Dei vivendi, seu cognoscendi facultatem. Eodem enim sensu alibi de hirundine dixit: Pullos novit oculare rursus de sua chelidonia (idem, lib. de Panit., c. 12). Quamobrem

(Tertullian., Apologet., c. 22, c. 405).

Cyprianus, eum more suo imitatus, Christi, sicut ille, A testes, sicut adhuc Tertullianus annotat, esse magos discipulos ideo per orbem dispersos esse docet, ut cœcos et ignaros ad agnitionem veritatis ocularent (Cypr., de Idolor. vanit. ). Quin etiam Pontius Cypriani diaconus in ejus vita, ac de illo scripsit : Nondum secunda nativitas novum hominem splendore toto divinæ lucis oculaverat (Pontius in vit. Cyprian., v. init.). Quis porro ex his, quæ hactenus disputata sunt, non percipit quam merito jure Tertullianus conficiat Christianos ab Ethnicis et Judais iniquissime cruciari, et interfici, quia cum verum Deum per Christum agnovissent, ejusque professi fuissent religionem, neutrum negare, imo ne dissimulare quidem volebant? CAPUT X.

De Angelis et Dæmonibus.

ARTICULUS PRIMUS.

Angelorum et dæmonum nomen cognitum fuisse gentilibus poetis, philosophis, ac nominatim Socrati, Platoni, nec non magis et vulgo indoctorum hominum, qui nomen dæmonîs in usum maledicti frequentabant; cur illud nomen adeo detestabile; omnes angelos creatos esse a Deo perfectos, pravos autem sponte sua corruptos; de eorum cum Deo divortio, ac matrimonio cum filiabus hominum, unde corruptior dæmonum gens orta dicitur.

Aliam præterea ille suggerit rationem cor Dæmones non solum his, sed quibuslibet etiam ethnicis hominibus agniti fuerint: Jam vulgus indoctum, inquit, in usum maledicli frequentat (Ibid). Ita Rigaltius; sed duo nostri manuscripti codices recentiores in usu, antiquiores in usu maledictis, vetustiores editiones in usum maledictis. Sensus vero Auctoris nostri est: Vulgus ethnicorum cum male aliis diceret, et imprecaretur, solitum fuisse eos Dæmones vocare, aut nomen invocare Dæmonis. Sic enim ille prose→ quitur: Nam et Satanam príncipem hujus mali generis, proinde de propria conscientia animæ, eadem exsecra→ menti voce pronuntiat. In antiquis manuscriptis et B editis codicibus legitur ex sacramenti, sed sola baud dubie librariorum oscitantia. Tertullianus siquidem alio in libro satis aperte mentem explicat suam : Cum Dæmonia, inquit, affirmamus esse, sane quasi non et probemus, qui ea soli de corporibus exigimus, aliqui Chrysippi assentator illudit. Et esse et abominationem sustinere exsecrationis tuæ respondent. Dæmonium vocas hominem aut immunditia, aut malitia, aut insolentia, aut quacumque macula, quam nos dæmoniis deputamus, aut ad necessitatem odii importunum. Satanam denique in omni aversatione, et aspernatione, el detestatione pronuntias, quem nos dicimus malitiæ Angelum, totius erroris artificem, totius sæculi interpolatorem (Idem, lib. de Testim. anim., cap. 3.)

Transit Tertullianus ad aliud Christianæ Religionis de Angelis et Dæmonibus documentum (Tertullian., Apologet., c. 22, c. 404). Eo autem accuratius illud explicare contendit, quo persuasum magis ethnici ha- C bebant dæmones sub imaginibns et nominibus mortuorum (ibid., c. 23, c. 404), id est, falsorum deorum, delitescentes, edere signa, miracula et oracula, quibus fidem divinitatis operabantur (ibid.), hoc est, quibus dæmones suadere conabantur veros esse, quos colebant ethnici, deos, ac proinde veram esse eorum religionem. Jam vero vidimus à Minutio Felice, Laclantio, et aliis radicitus evulsum fuisse hunc ethnicorum errorem, quo in primis nitebatur tota illorum religio (Dissertat. in Minuc., cap. 18, art. 1, et in Lactant., cap. 20, art. 4). Sed quia hi scriptores plura ex hoc Auctoris nostri libro delibaverunt, atque inde tanquam ex puro fonte suos irrigaverunt hortulos, idcirco ejus opinio diligentius a nobis examinanda est. Primum itaque docet Angelos et Dæmones esse substantias quasdam spiritales, quarum nomen gentilibus tam poetis, quam philosophis (loc. cit.), quemadmodum alibi adhuc ostendimus, non fuit incognitum. Ex philosophis autem nominatim appellat Platonem et Socratem, qui dæmonem assistenter habebat, dehortatorium, inquit, plane a bono (Tertullian., Apologet., c. 22,c. 406). Dixerat autem alio in libro: Socratem puerum adhuc spiritus dæmonicus invenit (Idem, lib. de Anim., c. 39, p. 341). At de hoc Socratis dæmone in citata de Minutio Octavio dissertatione, et in aliis ibi laudatis egimus (Dissertat, in Minue. Octav., c. 18, art. 1). Præterea ibidem patefecimus utriusque nominis, id est, Angeli et Dæmonis

Mos igitur ethnicorum erat, ut aliis maledicendo, atque imprecando, cos vocarent Dæmones, aut Dæmonis et Satanæ nomine diris illos devoverent, et exsecrarentur. Si vero alium hujus moris testem desideres, Augustinum habebis, qui nos insuper admonet ubicumque în sacris Scripturis nomen Dæmonis, aut Dæmoniorum occurrit, eo malignos spiritus significari. Ecce ipsamet ejus verba: Nos autem, sicut Scriptura loquitur, secundum quam christiani sumus, Angelos partim quidem bonos, partim malos, nunquam vero bonos Dæmones legimus. Sed ubicumque illarum Litterarum hoc nomen positum reperitur, sive Dæmones sive Dæmonia dicantur, non nisi maligni significantur spiritus. Et hanc loquendi consuetudinem in tantum populi usquequaque secuti sunt, ut eorum etiam, qui pagani appellantur, et deos multos, ac dæmones colendos esse contendunt, nullus fere sit tam litteratus, et doctus, qui audeat in laude vel servo suo dicere: Dæmonem habes; sed cuilibet hoc dicere voluerit, non se aliter accipi, quam maledicere voluisse, dubitare non possit (August. lib. 9. de civit. cap. 19. pag. 233). Postea vero addidit: Ita detestabile nomen est dæmonum, ut hoc modis omnibus a sanctis Angelis nos removere debeamus (Ibid., cap. 23, pag. 236). Duplex itaque Augustinus, quemadmodum Tertullianus noster, distinguit angelorum genus, et unum quidem bonum, qui Angeli simpliciter vocantur; aliud vero dæmonum, quorum nomen detestabile, malignos spiritus semper significat.

Cur ergo, inquiet aliquis, adeo detestabile erat il

« PoprzedniaDalej »