Obrazy na stronie
PDF

sponsam, sive ut Evangelistarum utamur verbo, de- A fecto dubium esse potest, quin Cyprianus ad hunc

sponsatam quidem fuisse Josepho, cui post breve a conceptu intervallum nupta est. Sed nullus Tertulliani mentem certius, quam ille ipse aperire potest (Petav. tom.V. Theolog. dogmat. lib. XIV. cap. 3. § 10; IIieronym. adv. Ilelvi). At in suo de carne Christi libro hæc de Maria virgine scripsit : Etsi virgo concepit, in partu suo nupsit, ipsa patefacti corporis lege, quam ibidem citat: 0mne masculimum adaperiens vulvam, sanctum vocabitur Domino (Idem, lib. de carne Christ. cap. 25). Vides sane verbum nubere hic ab eo sumi pro virginis partu, quo vulva ejus reserata est. Non jam quidem quærimus quo sensu eam apertam esse dixerit, de quo in nostris ad Ambrosium observationibus. Nobis enim nunc suflicit illud, de quo igitur verbum nubere ab eo accipi pro muliebris uteri in partu patefactione (Not. in Ambros. Exposit. Evang. sect. Luc. ). Sicut autem negare non possumus hanc minime propriam esse hujus verbi significationem, ita certe omnes fateri debent illibatam Mariæ virginitatem ab illo evidentissime asser:(Tom. I. Apparat. lib. III, dissert. 2, cap. 6, art. 9, pag. 973). Non in suo enim tantum Apologetico, sed alio etiam in libro, ut alibi vidimus, illud documentum stabi!it, ac confirmat tanquam ab universa sui temporis Ecclesia , et antea magno consensu receptum. Nos vero de eo in superioribus nostris dissertationibus disputavimus (Ibid. lib. II, dissert. 6. cap. 7, § 5, pag, 597; Dissertat. in Lactant. cap. 17. art. 3. tom. 1. Apparat. loc. cit. et lib. 5, dissert. 2, cap. 6, art. 4, pag. 597, et seqq. et Dissert. in Lactant. cap. 8, art. 1). Palam adhuc Tertullianus profitetur hunc Christi ex virgine ortum, et adventum in terras, a sacris nostris vatibus prænuntiatum fuisse. Sed quæ sint illorum oracula, hoc in libro, in quo brevitati consulebat, plane tacuit. Plura vero ille in libro adversus Judæos, et alii in aliis libris retulerunt, de quibus adhuc in iisdem superioribus nostris dissertationibus actum a nobis fuit. Omittere tamen non possumus Justini martyris testimonium, quod Tertulliani dictis optime congruit, eaque mirum in modum confirmat. Ubi enim sanctissimus ille martyr plures de 'futuro Christi adventu sacrorum prophetarum praedictiones citat, atque hanc in primis Isaiæ, Ecce Virgo in utero

Tertulliani nostri locum respexerit, cum hæc scriptis tradebat: Hujus igitur indulgentiæ, gratiæ, disciplinaeque arbiter et magister, Sermo et Filius Dei mittitur, qui per prophetas omnes retro illuminator et doctor generis humani prædicabatur..... Hic in virginem illabitur, carnem Spiritu sancto cooperante, induitur : Deus cum homine miscetur ( Cyprian. lib. de Idolor. vanit. ). Mixtus autem ab eo, sicut a Tertulliano dicitur, non utriusque naturæ divinae et humanæ ficta ab Eutychianis confusione, sed quia Christus, ut paulo ante monuimus, ntramque naturam perfectam divinæ suæ personæ conjunctam copulatamque habet. Tum dehinc Auctor noster ipsosmet gentiles alloB cutus, haec ab iis rejici non posse sic demonstrat : IRecipite interim hanc fabulam, sive sicuti fabulam, similis est vestris, dum ostendimus quomodo Christus probetur. Sciebant qui penes vos fabulas ad destrnctionem veritatis istius æmulas præministraverunt (Tertullian. Apologet. cap. 21, pag. 599). In nostris vero manuscriptis codicibus, et ante Rigaltium editis, post verbum probetur, hæc aliter, sicque scripta sunt : et qui penes vos ejusmodi fabulas æmulas ad destructionem veritatis istiusmodi præministraverint. Cur vero Rigaltius hæc verba immutaverit, nullam ab eo exspecies rationem. Tertullianus autem adversus ethnicos sic argumentatur : Objicere mihi potestis ca, quæ de Christo, ejusque ex virgine ortu, et humana vita dixi, meram esse fabulam. At, etsi id vobis concederem , hanc tamen uon respuere, sed recipere debetis; quippe quæ iis similis est, quas finxistis. Ostendimus enim quomodo Christus de virgine natus probetur, ac plures esse scriptores, qui similes fabulas, ad destructionem veritatis penes vos praeministraverint. Dic autem, quæso, utrum hic descriptorum in codicibus nostris verborum Tertulliani sensus, magis quam in Rigaltiana editione obscurus sit. Cæterum, antea Justinus martyr simili plane modo contra eosdem gentiles disputaverat : Ei 8\ x«j 8v**•p6ivov yeyevv7a0av ptpousv, xotvbv, xai τούτο πρὸς τὸν Πspata fato, Vajv. Quod vero et ex virgine Christum natum esse prædicamus, commune* sit hoc quoque propter Perseum vobiscum (Justin. Apolog. I). Nota enimvero est omnibus hæc fabula , qua gentiles commenti sunt

[ocr errors]

habebit: ibi ostendit nullam inde ethnicis dari occa- D Jovem , in aureum imbrem conversum, descendisse

[ocr errors]

ad Danaem, et ab ea Perseum genuisse. Alias præterea elhnicorum fabulas ibidem sanctus martyr memorat, quas his, quæ de Christo vere narrantur, similes esse ostendit. Postea vero ille adjicit fabulas hujusmodi ab ethnicis poetis, instinctu dolisque dæmonum ideo decantatas', ut quæ a Christo mirabilitergesta sunt, pro fabulis poeticisque commentis haberentur. Nemo est autem, qui, nobis etiam silentibus, non intelligat quantum hæc Tertulliani dictis congruant, atque inde confirmentur. Non unam enim tantum de Jovis cum Danae nefario concubitu fabulam, sed alias etiam plures pancis hisce verbis perstrinxit : Filius

Dei annuntiabatur non quidem ita genitus, ut erubescat A quemadmodum Isaias prædixerat. Sed ipsemet Auctor

in Filii nomine, aut de Patris semine ; non de sororis incesto, non de stupro filiæ, aut conjugis alienæ Deum patrem passus est squammatum , aut cornutum, aut plumatum amatorem, in auro conversum. Danaidis Jovis ista sunt nomina vestra ( Tertulliam. Apologet. cap. 21, pag. 396). Atque ita hæc leguntur in nostris codicibus manuscriptis, et editis vetustioribus , nisi quod in his punctum post nomen Danaidis posuere, et aurum pro auro. At Rigaltius illud Danaidis nomen abstulit propria , uti liquet, auctoritate, et contra omnium codicum manuscriptorum et editorum fidem. De his porro Jovis ad virgines et mulieres constuprandas conversionibus a nobis dictum est in superioribus nostris, ac præsertim in Arnobii libros dissertationibus (Dissertat. in Arnob. cap. 9, art. 4).

ARtiCUlUs ii.

Eumdem Christi in terras adventum non posse negari a Judæis, nisi caeca obstinatione mulctatis.

Postquam Tertullianus adversus gentiles, eo, quemexplicuimus, modo disputavit, tum continuo illa vera esse probat, quæ Christiani contra Judæos de Christi Domini adventu docebant. Sic quippe prosequitur: Sciebant et Judæi venturum esse Christum, scilicet quibus prophetæ loquebantur. Nam et nunc adventum ejus exspectant, nec alia magis inter nos et illos compulsatio est, quam quod jam venisse non credunt. Duobus enim ejus adventibus significatis, primo, qui jam erpunctus, sive exactus, et confectus, est in humilitate conditionis humanae; secundo, qui conclu- C dendo sæculo imminet in sublimitate divinitatis exertæ, id est, conspicuæ et manifestæ, primum non intelligendo, secundum quem manifestius prædicatum sperant, unum existimaverunt (Tertullian. Apologet. cap 21, pag. 400). De hoc autem Tertulliani fonte Cyprianus more suo potavit; atque suos sic transtulit in usus: Sciebant et Judæi Christum esse venturum. Nam hic illis semper prophetis admonentibus annuntiabatur. Sed significato duplici ejus adventu, uno qui in exercitio et exemplo hominis fungeretur, altero qui Deum fateretur, non intelligendo primum adventum, qui passione præcessit occultus, unum tantum credunt, qui erit in potestate manifestus (Cyprian. de ldolor. vanit.).

Uterque igitur fatetur verum fuisse Christi, as

noster adhuc audiendus est : Ne enim intelligerent pristinum Christi adventum, credituri, si intellexissent, et consecuturi salutem, si credidissent, meritum fuit delictum eorum. Ipsi legunt ita scriptum : mulctatos se sapientia et intelligentia , et oculorum et aurium fruge (Tertullian. Apologet, cap. 21, pag. 400). Cyprianus vero sic rursum ejus pressit vestigia: Quod autem hoc Judæorum populus intelligere non potuit, delictorum meritum fuit. Sic erant sapientiæ et intelligentiæ cæcitate mulctati; ut qui vita indigni essent, haberent vitam ante oculos, nec viderent (Cyprian. lib. de Idolor. vanit.). Ambo autem ad hæc procul dubio collineabant, ac tacito nomine, citabant Isaiæ verba : Dices populo

B huic: Audite audientes, et nolite intelligere, et vi

dete visionem , et nolite cognoscere. Excæca cor populi hujus, et aures ejus aggrava , et oculos claude, ne forte videat oculis, et auribus audiat, et corde suo intelligat, et convertatur, et sanem eum (Isai., cap. 6, v. 9 et 10). Quæ quidem citata invenies non solum in Matthæi Evangelio et Actibus Apostolorum, sed a Joanne etiam Evangelista hunc in modum : Propterea non poterant credere, quia iterum dixit Isaias : Excæcavit oculos eorum, et induravit cor eorum ; ut non videant oculis, et intelligamt corde, et convertantur, et sanem eos ( Matth. cap. 1, v. 14,

Act. cap. 28, v. 26. Johann. cap. 12, v. 39 et 40).

Sed de Judaeis intolerabili prorsns obstinationis vitio obcaecatis, quique idcirco credere amplius non potuisse dicuntur, in nostra de Lactantii libris dissertalione jam disputavimus, atque infra articulo tertio aliquid adhuc dicendum ( Dissertat. in Lactant. cap. 16, art. 2). Neque hic stetit indomita et cæca Judæorum pervicacia : sed cum Christus inauditis hactenus miraculis ex æterni sui Patris sinu se venisse unicuique manifestissime patefaceret, haec illi magicis artibus tripuere ausi sunt. Verum enimvero, quem solummodo, ita pergit Tertullianus, hominem præsumpserant de . humilitate, sequebatur uli magum æstimarent de potestate, cum ille verbo dæmonia de hominibus excuteret, cæcos reluminaret, leprosos.... ostendens sese λόγον Dei, id est, verbum illud primordiale, primogenitum, virtute et ratione fultum (Tertullian. Apologet. cap. 21.

sumpta hominis carne, adventum. Etenim ab vete- D p. 400). Ita in Rigaltii editione. In nostris autem co

ribus sacrisque prophetis tam aperte, sicuti paulo ante monuimus, prænuntiatus est, ut Judæi illum ignorare non potuerint. Verum quia Christus in humanæ conditionis humilitate mortalem vitam egit, hunc Judæi verum Messiam esse præfracte negaverunt, ac superbia inflati exspectant alterum, qui in fine mundi cum tota divinæ majestatis gloria venturus est. Sed alibi ostendimus voluntarium fuisse hunc Judæorum errorem, qui non solum a Tertulliano nostro, et Cypriano, verum etiam a Lactantio funditus evertitur (Dissertat. in Lactant, cap. 17, art. 5).

Tanti autem Judæorum erroris, tantæque cæcitatis causa, iuquit Tertullianus, eorum fuit delictum,

dicibus, et antea editis: 0stendens se esse, sive sese Verbum Dei, id est, λόγον, illud ; ac post verbum fultum, in eis additum est, eumdem qui verbo omnia et faceret et fecisset. Sed quoniam priora verba a Rigaltio transposita fuerunt, aliquam saltem cur posteriora deleverit, rationem reddere debebat. Numquid autem ea rejecit, vel quia ibi est soloecismus, vel quia inutilia esse arbitratus est? Quid vero si pronomen eumdem ad λόγον referatur? Nonne in Joannis Evangelio legimus, Principium qui et loquor vobis (Joann. cap. 8, v. 25)? Numquid in his minor est, quam in Tertulliani verbis soloecismus? Denique ultima verba, quæ in omnibus nostris codicibus legi

mus, nee superflua videntur, nec parum ad Tertul- A accensi ira, et indignatione provocati, postremo deten

liani conducunt propositum. Major itaque fuit Rigallii diligentia, cum ibidem monitos lectores esse voluit, in quibusdam Auctoris nostri, et Cypriani exemplaribus legi quidem muagnum, sed aptius scriptum videri magum. Bene quidem. Tertullianus enim postea dixit: Ecquis ille Christus cum fabula sua, si homo communis conditionis, si magus (Tertullian. Apologet. cap. 20, pag. 25)? Nos quoque præterea observavimus in Harlæano codice, ubi habetur magnum, apposita esse duo puncta infra litteram n, quibus superflua delendaque notatur. Tertulliani vero locus a Cypriano sic transcriptus est: Cum Christus Jesus secundum a prophetis ante prædicta, verbo et vocis imperio dæmonia de hominibus er

tum Pontio Pilato, qui tunc ex parte Romana Syriam procurabat,tradiderunt, crucem ejus, et mortem suffragiis violentis ac pertinacibus flagitantes (Cyprian. de idolor. vanit, ). Quod autem uterque ac postea Lactantius tam diserte appellant Pilatum Syriæ procuratorem, hoc iion caret diflicultate : sed eam in nostra ad hujus libros dissertatione enodare tentavimus. Rationem quoque reddidimus cur Judæi dicantur doctrina Christi exasperati, hoc est, asperiores facti, sive, ut ait Cyprianus, ira et indignitate accensi, quia legem eorum solvebat et antiquabat ( Dissertat. in Lactam. c. 18. art. 2). Addit autem Tertullianus : Prædixerat et ipse ita facturos. Parum hoc (in manuscriptis desideratur

cuteret, paralyticos restringeret, leprosos purgaret..... B pronomen hoc), si non et prophetæ retro (Tertulliam.

Judæi qui illum crediderunt hominem tantum de humilitate carnis et corporis, existimabant magum de licentia potestatis, et apud Tertullianum nostrum de potestale (Cyprian. de Idolor. vanit.). In quatuor vero, quos nacti sumus, antiquioribus hujus Cypriani libris manuscriptis codicibus legitur magnum, ii, aliis autem magum. Verumtamen posterior hæc lectio alteri præponenda videtur; quia uterque disseril de divina Christi potestale, qua miracula propemodum inlinita , et huc usque inaudita edebat, quæ impudentissimi calumniatores Jud;ei magicis illius artibus adscribere ausi fuerant. De his autem Christi miraculis, quibus evidentissime comprobavit se esse Dei Filium , et assumpto corpore humano, vitam egisse mortalem, in superiori aliisque disserlationibus nostris disputavimus (Dissert. in Lactant., cap. 9, art. 2 et seqq., cap. 18. art. 5). ARTICULUS 111. Christum violentis Judæorum suffragiis, sicut ipse prædixerat, in crucem a Pilato Syriæ procuratore actum, sponte et cum verbo spiritum dimisisse ; de solis tum deliquio, in arcana relato, ac de Christi sepultura. Quanquam tot tamque stupenda Christi miracula invictissime adversus Judæos, ac quoscumque alios illum vere Deum et hominem fuisse, ac cum hominibus vixisse demonstrent; hoc tamen Tertullianus satis sibi non esse arbitratus est. Pergit enim, nec minus luculenter demonstrat id adhuc stabiliri con

firmarique posse aliis similibus miraculis, quae ab D vanit.). Nonne Rigaltius intelligere

illo ante et post mortem edita sunt. Eum ergo sequamur, et de illa Christi morte disserentem audiamus : Ad doctrinam, inquit, ejus quia (manuscripti codices, qua) revincebantur, magistri, primoresque Judæorum ita exasperabantur , maxime quod ad eum ingens multitudo deflecteret, ut postremo oblatum Pontio Pilato, Syriam tunc ex parte Romana procuranti, violentia supfragiorum in cruce ( manuscripti codices, Jesum) dedi sibi extorserint (Tertullian. Apologet. cap. 21. p. 400). Cyprianus vero hæc ab Auctore nostro sic mutuatus est, ut quædam etiam decerpserit illius verba : Hunc, inquit, magistri eorum , Judæorum, atque primores, hoc est, quos et doctrina ille et sapientia revincebat,

Apologet. cap. 21. pag. 401 ). Sed hæc paulo fusius apertiusque a Cypriano his verbis explicata sunt: Hoc eos facturos et ipse prædixerat, et prophetarum omnium testimonium sic ante præcesserat, oportere illum pati, ut non sentiret tantum mortem, sed ut vinceret (Cyprian. de Idolor vanit.). Quo autem modo Christus inferendam sibi a Judæis necem prædixerit, non unus tantum, sed omnes Evangelistæ maximo plane consensu testificati sunt. Ab ipsis quoque veleris Testamenti prophetis annuntiatam fuisse alibi ostendimus. Tum deinde Auctor noster : Et tamen suffixus eruci spiritum cum verbo dimisit, prævento carnificis officio (Mauh., c. 20, §. 18, 19; Marc., 10. 35; Luc., 10,

[ocr errors]

Dissertat. in Lactant. cap. 8. art. 2; Tertullian. Apol. cap. 21. p. 401). lta quidem Rigaltius. Sed miram plane adverte ibi, sicut alibi, ejus diligentiam. Non aliam quippe notavit diversam lectionem, nisi, et tandem , pro, et tamen. Al in omnibus nostris manuscriptis exemplaribus, sicut et antea editis, hæc habentur : Et tamen suffixus, multa mortis illius pro* pria ostendit insignia. Nam spiritum cum verbo sponle dimisit, prævento carnificis officio. Si omnia autem hæc verba Rigaltio non arridebant, cur nulla data ratione , et illa abstulit, et verbum sponte, quod apud Cyprianum , Tertulliani sequestrem, fidumque inlerpretem sic legitur: Crucifixus, prævento carnificis officio, spiritum sponte dimisit (Cyprian. de Idolor. hinc potuit eadem esse Tertulliani verba, quæ Cyprianus in hujus Apologetici codice haud dubie legerat ? Numquid etiam oblitus fuerat, aut dissimulare potuit quod a Lactantio similiter scriptum observavimus : Suspensus atque affixus, exclamavit ad Dominum toce magna, et ultro spiritum posuit (Dissertat. in Lactan. cap. 18, art. 3). Obiter autem adverte his verbis, voce inagna, idem significari atque his Tertulliani nostri , cum verbo dimisit. Ut quid tandem Rigaltius alia abrasit ejusdem Tertulliani verba, quibus adversus Judæos, aliosque probare voluit Christum Deum et hominem sponte sua esse mortuum, quemadmodum facta tunc ab eo miracula demonstrábant ? *

[ocr errors]

Quod vero ille, ac postea Cyprianus dicunt, prae- A Hunc Judæi detractum de cruce, et sepulcro conditum,

vento carnificis officio, illud planius et enodatius his Laclantii verbis explicatur : Fiacus cum spiritum deposuisset, necessarium carnifices non putaverunt ossa ejus suffringere, sicut mos eorum ferebat (Laclant, lib. 4, divin. Instit, cap. 26). De hoc autem more Lipsius disputat, quem si lubet et vacat, adire poteris (Lips. lib. 2, de cruce, cap. 14, pag. 663, tom. 5). Prosequamur interim, et, quid de Christo moriente addat Tertullianus, videamus : Eodem, inquit, nuomento, quo animam agebat, dies, orbem signante sole, subducta est. Deliquium utique putaverunt, qui id qu0que super Christo prædicatum non scierunt (Tertullian. Apologet, cap. 21, pag. 40I). Et hæc quidem, nec plura leguntur in omnibus codicibus, eum editis antiquioribus, tum manu qualibet exaratis. Sed in editione sua hæc adjecit Rigaltius : ratione non deprehensa, negaverunt. Atque ita ille textui Tertulliani hæc addidit, sicuti non pauca pluribus aliis in locis ex eo abstulerat. Unde autem illa desumpserit nobis nec ille indicat, nec divinare utique possumus. Duobus autem usus est manuscriptis hujus libri codicibus, Puteano et Pithœano, ac variis Fuldensis lectionibus. Puteanum autem antiquitate sua venerandum , et Pithoeanum præ manibus babemus, in quibus superaddita illa verba non occurrunt. Notare igitur Rigaltius debebat utrum inter variantes Fuldensis exemplaris lectiones reperiantur, el cur hujus solius auctoritatem cæteris omnibus prætulerit. De memorata deinceps a Tertulliano solis defectione, ejusque prædictione alibi disseruimus (Dissert. i:i Lactant. cap, 8, art. 2). Quantum vero ea perculsi fuerint non solum Judæi, sed etiam geutiles, ex his conjice subsequentibus Auctoris nostri verbis : Et tamen eum iuuudi cusum relatum in arcanis vestris habetis (Tertullian. ibid). Quæ quidem ita in nostris codicibus, sicut in Rigaltii editione scripta sunt. At quis non laudabit singularem eruditi illius viri sedulitatem, qui uos ibi admonuit in aliis editionibus, pro arcanis, positum archivis ? Majori tamen laude dignus procul dubio foret, si hac aliisque nonnullis similibus certe levissimis lectionibus notalis, alias longe plures et gravioris profecto momenti non prætermisisset. Nam archiva idem plane significant atque arcana, quae, Festo et Servio testibus, dicuntur secreta et

[ocr errors][ocr errors]

magna etiam militaris custodiæ diligentia circumsederunt (Ibid.). In nostris siquidem manuscriptis et antea editis exemplaribus legitur : Tunc Judæi..... magna etiam militari manu, custodiæ diligentia circumsederunt. Quid autem ibi nocebant hæc verba, magna militari manu ? Nonne his Auctor noster significantius expressit non parvum fuisse militum numerum, qui sepulerum Christi diligentissime custodiebant? Sed cætera prosequamur.

ARTICULUS m V.

De Christi a morte ad vitam regressu, apparitionibus in Galilæa, ordinatis ad disseminandum Evangelium discipulis, illius in cælos ascensu, et iis omnibus a Pilato ad Tiberium imperatorem relatis : cur Cæsares Christo credidissent, si non essent sæculo necessarii.

Pergit Tertullianus, certioresque mos facit Christum prædixisse fore ut tertia post mortem suam die ad vilam revocaretur (Tertullian. Apologet. cap. 21, pag. 401). Recle quidem, quemadmodum a nobis alibi explicatum est (Dissert. in Lactant. cap. 8, art. 2), Suis autem Christus stelit promissis, et rediit ad vitam. At postquam ita resurrexisset, ejusdem auctoris nostri verba sunt : nihil in sepulcro repertum est præterquam exuviæ sepulcri (Ibid.). ln codicibus noslris et aliis editionibus, sepulti ; el melius quidem. Nam exuviæ dicuntur imprimis hominum, el aliquando bestiarum. Quamobrem Lactanlius : In sepulcro, inquit, nihil repertum est, wisi exuviæ, quibus convolutum corpus incluserant (Lactant., lib. 4 divin. lnstitut., cap. 29; Dissert. in Lactant. cap. 19, art. 2).

In eadem quoque nostra de hujus libris dissertatione ostendimus quomodo ea explanaverit, quæ a Tertulliano de Christi morte, sepultura, el resurreclione dicta, alque hunc in modum ibidem subjuncta sunt : Nec ille Christus redivivus se in vulgus eduxit, ne impii errore liberarentur (Tertullian. Apologet. cap. 21, pag. 402). lbi autem demonstravimus hunc loquendi modum, qui non sulum a Tertulliano et Laelantio, sed Cypriano etiam, ac sacris nostris Scriptoribus adhibetur, plane immerito ab heterodoxis quibusdam vexari (Dissert. in Lactant. loc. supr. cit. et cap. 17, art. 5).

clausa , et a quibus omnes arcentur (Festus, lib. 20, I) Posthæc vero Tertulliawus de Christo, ad vitam quæ docerent (Cypria. de idolor. vanit.). De his autem A quod salutaris divinæ doctrinæ prædicatio auctoritate

de Verbor. significat.; Servius in Virgil. lib. 1. Æneid. v. 266). Porro autem illud solis deliquium in arcana gentilium relatum esse Auctor noster asseverat; quia illud et alia, quæ ante et post Christi mortem evenerant, a notariis publicis, aut aliis descripla in eorumdem gentilium archivis servabantur. Quæ autem hæc sint archiva sive arcana, an Romanorum vel aliorum gentilium, ex his forsitan colligi poterit, quæ paulo post dicemus de Pilati ad Tiberium imperatorem de Christo litteris. Interea vero animadvertemus manus adhuc a Rigaltio illatas his subsequentibus Tertulliani verbis :

revocato, hæc tradidit : Cum discipulis quibusdam apud Galilæam Judææ regionem ad quadraginta dies egit, docens eos quæ docerent (Tertullian. ibid.). Quid ergo ? Numquid Christus per totum illud tempus in sola Galilæa, ac cum quibusdam tantum discipulis suis versatus esl ? Nonne et alibi, et omnibus discipulis apparuit ? Sed Tertullianus, quia in hoe libro brevitali studebat, non id quidem negat, ac quæ in Galilæa sunt acta, narrasse sibi satis esse censuit. At Cyprianus, quamvis illum sequatur, non tam stricte, sed generaliter scripsit : Apparuit discipulis suis talis..... fuerat..... ad dies quadruginta remoratus est; ut de eo ad præcepta vitalia instrui possent, ei discerent

Christi apparitionibus, et doctrina qua discipulos suos imbuit, in aliis dissertationibus disputavimus (Dissertat. in Lactant. cap. 19, art. 5; et Dissertat. in Cæcil. de mort. persecut. cap. 4, art. 2). In iisdem etiam enucleavimus quid significent hæc subsequentia Tertulliani verba : Dehinc ordinatis eis ad officium prædicandi per orbem , circumfusa nube in cælum est ereptus (Tertullian. loc. cit.). ln nostris vero exemplaribus, et aliis ante Rigaltium editis legimus: In cælum est receptus. Numquid Rigaltius illum loquendi modum ferre non potuit ? Cur ergo his potius non usus est Cypriani verbis : In cælum circumfusi nube sublatus est (Cypr. lib. de idolor. vanit.)? Nonne melius ex discipulo, si id liceret, magistrum

[ocr errors]

correxisset ? Sed auctoribus sua verba relinquenda B in codicibus nostris et editionibus ante Rigaltium exhi

sunt. Alias enim actum esset de genuinis veterum

scriptorum operibus. Addit Tertullianus Christum ad coelos conscendisse: Multo melius, quam apud vos, gentiles, asseverare de Romulis Proculi solent (Tertulliam. loc. cit.). Rursus vero in iisdem nostris et editis codicibus, Rigaltio antiquioribus : Multo verius... de Romulo Proculi solenl. Quis autem non videat hanc potiorem genuinamque esse Tertulliani lectionem ? Nam ibi asserit multo verius esse Christum in cœlos ascendisse, quam Romulum, qnamvis Proculi, id est, ii qui Proculi perjurio abutuntur, affirmare soleant visum a se Romulum in cœlos ascendentem. Denique Auctor noster adjecit : Ea omnia super Christo Pilatus, et ipse jam pro sua conscientia christianus, Cæsari tunc Tiberio nuntiavit. Sed et Cæsares credidissent super Christo, si et Cæsares non essent culo necessarii, aut si christiani potuissent esse caesares (1bid.). Mutuam autem his verbis alia, ab eo superius scripta, dant utique lucem. IIæc autem totidemque sunt : Tiberius annuntiata (manuscripti nostri, et antiquæ editiones, annuntiatum) sibi ex Syriæ Palæstina, quae (Pamelius, quod) illic veritatem istius divinitatis revelaverant (iidem manuscripli, et aliæ anliquiores editiones, rerelaverat) detulit ad senatum cum prærogativa suffragii sui. Senatus, quia non ipse probaverat, respuit. Cæsar in sententia mansit, comminatus periculum accusatoribus Christianorum (Tertullian. ibid. cap. 5, pag. 291). Eusebius vero totum hunc Tertulliani, indicato ejus nomine, locum transcripsit. Prius autein narrat morem invaluisse, ut provinciarum rectores, quidquid novi apud ipsos contigisset, Iamperatori nuntiarent. Quamobrem Pilatus, de resurrectione, in. quit, Servatoris nostri Jesu €hristi, cujus per universam Palæstinam celebris fama erat, ad Tiberium principem retulit, multa quoque alia ejusdem mhracula se auditu accepisse significans, et qualiter denuo ad vitam revocatus,a plerisque jam Deus haberetur. At Tiberium quidem ad senatum retulisse perhibent, sed senatum hujusmodi relationem aspernatum fuisse ; specie quidem, eo quod senatus auctoritas ad id non exspectata videbatur, cum tamen lex vetus apud Romanos esset , ne quis absque

decreto senatus pro Deo haberetur; re autem ipsa eo .

bita vídimus. Werum in suis notis, approbata ejusdem Rigaltii emendatione, verba græca Eusebii, aut alterius, ut ipse putat, interpretis corrupta esse opinatur. Sed si ipsi suboluissent quæ a Rigaltio in textu Tertulliani immutata sunt, potius græco scriptori fortasse subscripsisset.

Quidquid porro sit, ex utraque lectione satis perspicitur Tertulliani sensus, nec de illa esse potest ulla difficultas, nisi in his verbis, quibus Tiberius dicitur pro sua conscientia jam fuisse christianus. Nam ibidem dixit, Cæsares non credidisse, quia Cæsares erant. Sed ibi verbo credere nihil videtur aliud significasse, nisi publicam Christianae religionis professionem. Pro sua igitur conscientia Tiberius erat christianus, sed austis non est id palam profiteri.

At cur, inquies, adjecit Auctor noster : Cæsares credidissent, si non essent sæculo necessarii ? Respondet Rigaltius illud ideo dictum fuisse, quia, uti infra videbimus, persuasum habebant fore ut mundus, quem nolebant tam cito destrui, cum Romano imperio everteretur. Sed quaenam, obsecro te, ex hoc errore induci potest vitæ unius aut alterius Cæsaris necessitas? Nonne autem Tertullianus dicere potuit Cæsares sæculo esse necessarios, id est, sæculi et populorum moribus, ac præsertim receptis religionum institutis tanta necessitate obstrictos, ut ea sine seditionibus, atque imminenti etiam et capitis et imperii subvertendi periculo labefactare aut immutare non possent?

[ocr errors]

C

ARTICULUS V.

Vera esse ea omnia, quæ de Christo Deo et homine dicta sunt; nemini fas esse de religione sua mentiri; Christianos absque ulla ambiguitate aut dissimulatione palam et in tormentis etiam dirissimis clamasse Deum a se per Christum coli, nec id posse improbari a Judæis, qui Deum per Moysen, nec a gentilibus, qui per Orpheum, Musæum, Melampum et Trophonium falsos deos colere didicerant.

Quæ hactenus de Christo, sive Deo Deique Filio, sive vero homine, a Tertulliano scripta vidimus, hæc ille verissima esse tanta asseveratione affirmat, ut nullum, ne minimum quidem, relinquat de iis dubi

« PoprzedniaDalej »