Obrazy na stronie
PDF
ePub

At observandum est Tertullianum his verbis res- A inde etiam colligi possit a Tertulliano agnosci æter

pondisse Praxeæ hæretico, Catholicis objicienti Deum,
cui nihil impossibile est, potuisse se ipsum et Patrem
et Filium simul facere. Lubenter autem ille fatetur
omnia quidem a Deo posse fieri; sed non omnia,
quæ potuit, ab illo esse facta. Debebat igitur Praxeas
evidenter demonstrare Patrem revera se ipsum fe-
cisse tam Patrem quam Filium, sive non alium esse
Filium, quam ipsum Patrem. Contra vero Tertullia-
nus eo securius affirmat id a Praxea non posse un-
quam probari, quo facilius varia congerit Scripturæ
testimonia, quibus, inquit, apud nos distincté Pater et
Filius demonstrantur, distincte, inquam, non divise
(ibid. cap. 21); quandoquidem Filius Dei, sicut
toties diximus, a Patre prodivit, atque idcirco
ab co est quidem distinctus, sed non divisus et sepa- B
ratus; quia eadem est utriusque substantia. Tum de-
hinc Scripturæ ejusdem auctoritate ostendit tres esse
Trinitatis personas unitate simplici connexas. At ibi
ea protulit verba, quæ nobis objiciuntur, ac posthæc
concludit omnia facta esse per Dei sermonem, sive
per Filium Dei, qui et ipse Deus est. Quia ergo Dei
sermo est, idcirco ab eo distinguitur, et alius dicitur
personæ, inquit, non substantiæ nomine, ad distinctio-
nem, non ad divisionem. Quomodo autem una est illius
et Patris substantia et unus cum eo Deus, nisi ab
æterno, sicut Pater fuerit? Cum igitur dixit Filium
Dei ante mundi exordium non apparuisse, haud ob-
scure significat illum tunc nulli creaturæ fuisse co-
gnitum. Ubi vero, uti ille ibidem ait, primo dictum
est, Fiat lux, tunc statim lux facta est, et apparuit
lux vera, sive Sermo Dei, non quidem, quia tum pri-
mum, nec antea exstitit, qui ab æterno genitus fue-
rat; sed quia tunc hominibus cœpit apparere, qui est
lux vera, quæ illuminat omnem hominem venien-
tem in hunc mundum. At tantum abest ut hæc
Tertulliani nostri responsio Petavio aliisque faveat,
quin potius totam funditus evertat eorum argumen-
tationem.

C

num lucis, sive filii Dei splendorem æternamque generationem ab ipso tam constanter, uti vidimus, assertam ac propugnalam.

Scimus quidem illius verba alium in sensum a Bullo detorqueri. Ea enim valde obscura esse confitetur, sed quæ tamen suspicatur de Filii apparitione sic esse intelligenda: Filius Dei, ait ille, quatenus est æterna Ratio et Sophia, tunc in primis apparere incoepit, quando Deus inconditam et confusam rerum materiem sapientia sua disponere, ordinare, et exor- D nare aggressus est. At ex confusa, nec ordinata rerum congerie, quæ chaos vocatur, nondum eluxerat Dei Sapientia et Sophia. Tum vero clarissime emicuit, quando lux primigenia, tanquam imago Filii Dei, qui æternæ lucis splendor est, materiam illustravit, resque singulas sua vestivit specie, suoque ornatu. Sed huic interpretationi illud repugnare videtur, quod non minus ex ordinatæ et confusæ materiei, quam ex lucis primigeniæ creatione emicat Dei sermo et Filius, per quem et lux quælibet', et cætera omnia creata sunt. Si quis tamen recte probaverit veram esse hanc, quam Bullus affert, verborum Tertulliani explicationem, huic non admodum reluctabimur, modo

ARTICULUS IX.

Solvitur aliud argumentum, inde petitum, quod Tertullianus dixisse videtur fuisse tempus, quo Filius Dei non erat.

Alia Petavius argumentatione, ex Tertulliani contra Hermogenem libro deducta, probari adhuc posse opinatur illi incompertam penitus fuisse Filii Dei æternitatem. Africanus siquidem Auctor noster disertissime, uti Petavio videtur, pronuntiat tempus fuisse, quo Filius Dei non erat. Purum autem putumque illud Arii, et sectatorum ejus commentum putat eruditus'ille vir a Tertulliano asseri, ubi Hermogenis, qui materiam Deo coæternam esse garriebat, argumenta diluit. Materiæ enimvero æternitatem hæreticus ille homo demonstrare eo nitebatur, quod Deus nunquam non Dominus fuerit. At Dominus, inquiebat, semper esse non potuit, nisi materiæ, cujus semper dominus haberetur. Sed hoc Hermogenis argumentum refellit Tertullianus, negatque Deum semper fuisse Dominum ( Tertull. lib. adv. Hermog. cap. 3) : Deus, enim, uti ait, substantiæ ipsius nomen, id est, Divinitatis; Dominus vero substantiæ

non

sed potestatis. Dominus ergo tantum fuit, ex quo ea esse cœperunt, quæ Deus in potestate habuit. Tum deinde sic prosequitur: Quia et pater Deus est, et judex Deus est, non ideo tamen pater et judex semper, quia Deus semper. Nam nec paler potuit esse ante filium, nec judex ante delictum. Fuit autem tempus, cum et delictum et filius non fuit, quod judicem, et qui patrem dominum faceret: sic et dominus non ante ea, quorum dominus existeret, sed dominus tantum futurus quandoque, sicut pater per filium, sicul judex per delictum; ita et dominus per ea, quæ sibi servitura fecissel. Unde concludit Petavius a Tertulliano clare ac perspicue definiri fuisse tempus, quo Filius Dei non

erat.

Neque respondendum est Tertullianum non de Dei, sed quolibet hominum filio loqui. Nam ubi de Dei Sophia, sive ipso Dei Filio, disserit, ibi de illo citat et interpretatur hæc Proverbiorum verba (Proverb. VIII. t. 22. et seqq.): Dominus condidit me initio viarum suarum : in opera sua anle sæcula fundavit me... Prior autem abysso genita sum. Sic autem ille inde argumentatur (Tertull. lib. adv. Hermog. cap. 18): Agnoscat ergo Hermogenes idcirco etiam sophiam Dei natam el conditam prædicari, ne quid innalum et inconditum præter solum Deum crederemus. Si enim intra Dominum quod ex ipso, et in ipso fuit, sine initio non fuit, Sophia scilicet ipsius, exinde nata et condita; ex quo in sensu Dei ad opera mundi disponenda cœpit agitari; multo magis non capit sine initio quidquam fuisse, quod extra Dominum fuerit. Ibi sane Tertullianus, inquient, palam asseverat Sophiam sive Dei Filium non fuisse sine initio, illudque accepisse; ac

Sophiam tune natam ac conditam, quando cœpit ad A Quis ergo, inquies, verborum ejus sensus, opera mundi disponenda in sensu Dei agitari.

Tulam autem hanc argumentationem, et integra Auctoris nostri verba retulimus, ne ullus nos aliquid aut dissimulasse aut prætermisisse causetur. Neque etiam dissimulabimus hæc Tertulliani loca adeo obscura et difficilia quibusdam videri, ut argumentationi ex iis ductæ nihil aliud respondendum censuerint, nisi his Ilieronymi verbis, quibus Helvidio, ejusdem Tertulliani alia de causa auctoritatem proferenti respondet Hieronymus (lib. adv. Helvid.): Et de Tertulliano quidem nihil amplius dico, quam Ecclesiæ hominem non fuisse, id est, in varios hæreticorum errores prolapsum. Sed hoc responso difficultatis nodus secatur, non solvitur. Nam Tertullianus hune librum scripsit adhuc catholicus et Ecclesia homo. Deinde vero, etiamsi in varios errores inciderit, alque, ut iblarij verbis utamur, quanquam error hominis detraxit scriptis probabilibus auctoritatem (Hilar. Comment, in Matth. cap. V), n ́s tamen supra ostendimus Catholicum de divina et æterna Filii Dei generatione dogma ab illɔ, sive orthodoxo, sive hæretico constanter assertum ac vindicatum.

Vero itaque similior fortassis videbitur aliorum responsio, qui dicunt Tertullianum, acerrimi ingenii virum, haud insolito disputantium more in maxima de materiæ æternitate cum Hermogene hæretico contentione, paulo ultra, quam par erat, abreptum fuisse (Bull. defens. fid. Nicæ., sect. 3, cap. 10, n. 4). Nemini enim, vel mediocriter in legendis ejus libris versato, incompertum esse potest illum ad sta biliendam aliquam propositionem undique argumenta colligere, ac ea etiam quæ non magni erant momenti. Non ergo, inquiunt, ex citatis hujus libri verbis judicandum est, quid ille de æterna Filü Dei genera tione seuserit; sed ex aliis, ubi sedato pacatoque animo suam, uti vidimus, et totius Ecclesia de suprema Filii Dei divinitate et æternitate doctrinam explicavit.

B

quibus

cam tam aperte inficiari videtur? Nobis facile quidem persuadebis nihil aliud sibi voluisse, quam aliis supra explicatis, quibus dixerat tune perfectam fuisse illius nativitatem, quando Deus ad mundum creandum aggressus est. Tametsi enim antea et ex æterno, uti ostendimus, hic Filius Dei genitus fuerit; nondum tamen ex æterni Patris sinu, seu intellectu, tanquam ex ejus matrice, vulva et corde excesserat. Ante res igitur creatas nec Filius esse, nec Patrem habere cognoscebatur? Cum autem Pater illum extra se emisit, tunc ejus generationem, et illum revera Filium Dei esse, homines agnoscere cœperunt. Tertullianus itaque ut frivolam Hermogenis ex voce Domini sumptam argumentationem efficacius everte ret, dici posse arbitratus est fuisse tempus, quo nec Deum esse patrem, nec ejus Filium homines agnoscebant; quia hujus generatio et nativitas ipsis comperta et agnita non fuerat. Ast ubi eam agnoverunt, Lune, sicuti dictum ab eo vidimus, hæc generatio perfecta fuit. De hac igitur perfecta, eo, quo notavimus, sensu generatione loqui videtur.

At hanc revera esse illius mentem confici potest ex citatis ipsiusmet adversus Hermogenem verbis : Sophia ipsius, inquit, exinde nata et condita, ex quo in sensu Dei ad opera mundi disponenda cœpit agitari (Tertullian. lib. advers. Hermogen. cap. 18); quia hæc ipsa Sophia, quæ, illo, ut diximus, fatente, in Deo patre semper fuit, hominibus ex ipso nata apparuit, ac manifesta ipsis facta est. Non enim dixit Ceam tum primum ortam ac genitam. Nam hoc ipso loco, quo Hermogenis argutias explodit, illam ab æterno ortam fuisse disertissime prædicat: Si necessaria est, inquit, Dea materia ad opera mundi, ut Hermogenes existimavit, habuit Deus materiam longe digniorem et idoneiorem, nou apud philosophos æstimandam, sed apud prophetas intelligendam, Sophiam suam scilicet. Hæc denique sola cognovit sensum Domini. Quis enim scit quæ sunt Dei, et quæ in ipso, nisi spiritus qui in ipso? Sophia autem spiritus. Unde ille concludit: Quis non hanc potius omnium fontem et originem commendet, materiam vero materiarum non sibi subditam, non statu diversam, non motu inquietam, non habitu informem, sed insitam et propriam, et compositam, et decoram, quali Deus potuit egisse, sui magis quam alieni egens? At quis non intelligit ibi a Tertulliano asseri Sophiam Dei, ab omni æternitate fuisse a Patre suo genitam, quæ spiritus tantum est, ae Dei Patris consiliarius, quæ ab eo non statu, id est, ut supra notavimus, substantia est diversa, sed propria, ac semper insita fuit, et qua sola, nec ulla alia re, ad mundi creationem egebat,' si tamen Deus aliquo unquam eguisse dici possit ?

Sed accuratius, si tubet, expendamus utrum ille veræ et a se stabilite doctrine limites in objectis locis reipsa sit transgressus. In priore autem dixit Deum non semper fuisse dominum, sicut nec pater potuit esse ante filium, nec judex ante delictum. Atqui ibi quæstio non de patre et judiec, sed tantum de domino erat. Exempla igitur sunt, quæ ad confutan- D dum Hermogenem adhibet. Cujuslibet autem, sive creati sive increati patris et judicis, exempla ad ejus propositum pariter conducebant.

Esto tamen, et concedamus, si lubet, illum de vero Deo Patre cjusque Filio loqui, numquid inficias ire potuit illum suo Patri esse coæternum? Nonne satis superque probatum est quam præclare ac sepe prædicaverit sermonem seu Filium Dei, qui Patris sui ratio est, semper in illo fuisse, nec unquam ab eo separatum, ac proinde esse æternum? Quamobrem ubi dicit tempus fuisse ; quo ille non erat, ibi procul dubio negare noluit ejus æternitatem, quam sæpius alibi asseruit ac tutatus est.

His porro ita stabilitis, Hermogeni Deum materia indiguisse, atque adeo ipsi esse coæternam effutienti respondet: Idcirco etiam Sophiam Dei natam et conditam prædicari, ne quid innatum et inconditum præter solum Deum crederemus (Ibid.). Dicit itaque Sophiam, seu Sermonem et Filium Dei, aliquando natam præ

dicari, et agitari cœpisse juxta citatum ab illo pro- A tum Dei, passiones carnem hominis probaverunt (Idem, phetæ dictum, Eructavit sermonem optimum : Atque

ita natus, inquit, Sermo Dei, qui et ejus Sophia est; quia ex sinu Patris sui, in quo ab æterno genitus latuerat, tunc exivit, et excessit, atque ita, ut diximus, perfecta fuit ejus nativitas; quia tum, nec antea hominibus patefacta et demonstrata est. Quemadmodum autem hæc ipsa Filit Dei generatio, ita etiam divini ejus Patris dominatio, imo et paternitas, a creaturis rationis compotibus cœpit mundi primordio agnosci, et Deus sicut Patris, ita et Domini appellari nominibus. Porro autem hanc esse Tertulliani mentem, inde conficitur, quod ibi disputet adversus Hermogenem, qui contendebat Deum ab æterno non esse Dominum, nisi habuerit extra se materiam, cujus revera dominus fuerit.Cæterum, quamvis Tertullianus B ab omni argumentationis hujus difficultate sese penitus non extricaverit; nemo tamen inde concludere merito potest ab illo negatam fuisse Filii Dei æternitatem, ac divinam naturam. Quis enim nescit intellectu difficillima quædam documenta a pluribus haud dubitanter asseri, qui omnes quibus implicantur difficultatum nodos penitus solvere non possunt? At evidentissime ostendimus quam constanter, quam diserte, et sine ullis verborum ambagibus Tertullianus asseruit ac vindicavit Filii Dei æternitatem divinamque ejus naturam. Sed illam adhuc alibi non minus perspicue prædicat, quemadmodum in sequenti capite videbimus.

CAPUT IX.

De Christo Deo et homine.

ARTICULUS PRIMUS.

De humano Christi ex virgine ortu, a sacris prophetis prænuntiato: cur dicitur homo Deo mixtus: ejus in terras adventum non posse rejici a gentilibus, qui ad destruendam illius veritatem quædam similia finxe

rant.

lib. de Carne Christi cap. 5). Luculenter igitur docet perfectam omnino fuisse in Christo divinam humanamque naturam. Nec minus aperte declarat duas illas Christi naturas confusas non fuisse, sed a se invicem ita distinctas, ut penitus diversæ sint earum proprietates.

In Apologetico itaque cum ab eo dictum est: Nascitur homo Deo mixtus (loc. supr. cit.), ibi procul dubio non significat duas ejus naturas, uti postea Eutychiani somniaverunt, fuisse permixtas et confusas, sed sic sibi, sicut alibi patefecimus, copulatas et conjunctas, ut Christus et verus Deus, et verus homo sit (Dissert. in Lactant. cap. 17, art. 3).

Non communi autem hominum more illum hominem factum esse docet; sed delapsus, inquit, in virginem, quæ sine ullius viri opera illum genuit (Apologet. loc. cit.). Verum quia hoc creditu difficillimum, vel ab ethnicis irrideri poterat, Tertullianus consulto sane cunctos admonet illud a sacris prænuntiatum fuisse prophetis, quorum auctoritas a nemine, ut supra diximus, potest infirmari. Quapropter ille paulo ante dixerat: (Venit igitur qui ad reformandam et illuminandam eam, gratiam Judæorum Christianis transmissam, venturus a Deo prænuntiabatur Christus ille Filius Dei). Hujus igitur gratiæ disciplinæque arbiter et magister, illuminator atque deductor generis humani, Filius Dei annuntiabatur; non quidem ita genitus, ut erubescat in filii nomine, aut de patris semine............. Dei Filius nullam de impudicitia habet maC trem; etiam quam videtur habere, non nupserat (Ibid.). Omnia hæc totidem verba in nostris codicibus manu. scriptis et antiquis editionibus ad Rigaltium usque exhibentur. Sed Rigaltio, quem alii postea secuti sunt, primam hujus loci phrasim, uncinis inclusam, penitus resecare placuit. Nullam tamen amputationis illius reddidit rationem, imo ne minimum quidem verbum. At tametsi hæc phrasis inutilis prorsus, et textui Tertulliani omnino præpostere inserta ipsi visa sit; lector tamen hujus additamenti saltem admonendus erat.

Satis abunde, nisi plane fallimur, a nobis demonstratum est quam vera orthodoxaque fuerit Tertulliani de suprema Verbi, sive Sermonis et Filii Dei divinitate, sententia ac doctrina. Sed his lucis adhuc aliquid afferre ea possunt, quæ ille de eodem Dei Filio humana carne induto tradidit. Gentilibus autem breviter, huncque in modum explicat quid de illo Christiani sentirent: Iste Dei radius, id est, Filius Dei, qui ex Patris sui sinu tanquam radius ex Sole prodiit, ut retro semper prædicabatur ab antiquis, nimirum prophetis, delapsus in virginem quamdam, et in utero ejus caro figuratus, nascitur homo Deo mixtus (Tertullian. Apologet. cap. 21, pag. 399). Sed hæc alio in libro clarioribus hisce verbis exposuit: Itaque utriusque substantiæ census hominem et Deum exhibuit ; hinc natum, inde non natum ; hinc carneum, inde spiritalem; hinc înfirmum, inde præfortem ; hinc morientem, inde viventem. Quæ proprietas conditionum divinæ et humanæ æqua utique naturæ utriusque veritate dispuncta est, eadem fide spiritus et carnis; virtutes spiri

D

Cæterum, nulli obscura esse potest sententia Tertulliani, qui manifestissime pronuntiat Filium Dei delapsum esse in virginem, ex qua humanum corpus accepit. Virginem autem dixit, quia hic Dei Filius, nullam, inquit, de impudicitia matrem habet; etiam quam videtur habere, non nupserat. At si ulla absque impudicitiæ labe, et maritali consortio mater facta est, certe Christum salva virginitatis suæ integritate genuit. Sed qua ratione, inquiet aliquis, dici potuit: Non nupserat? Nonne plerique omnes illam Josepho nuptam revera fuisse asseverant? Respondent aliqui hoc verbo non nupserat, nihil aliud significari, nisi Mariam virum non cognovisse. Nam et ipsa angelo respondit: Quomodo fiet istud; quoniam virum non cognosco? (Luc. cap. 1, v. 54). Sed his probandum erat a quibus verbum nubo hoc sensu accipiatur: Nonnullis vero hæc, quam Hieronymi esse putant, probatur opinio Mariam quando concepit Christum',

sponsam, sive ut Evangelistarum utamur verbo, de- A fecto dubium esse potest, quin Cyprianus ad hunc

Tertulliani nostri locum respexerit, cum hæc scriptis tradebat: Hujus igitur indulgentiæ, gratiæ, disciplinæque arbiter et magister, Sermo el Filius Dei mittitur, qui per prophetas omnes retro illuminator et doctor generis humani prædicabatur..... Hic in virginem illabitur, carnem Spiritu sancto cooperante, induitur : Deus homine miscetur (Cyprian. lib. de Idolor. vanit. ). Mixtus autem ab eo, sicut a Tertulliano dicitur, non utriusque naturæ divinæ et humanæ ficta ab Eutychianis confusione, sed quia Christus, ut paulo ante monuimus, ntramque naturam perfectam divinæ suæ personæ conjunctam copulatamque habet.

cum

Tum dehinc Auctor noster ipsosmet gentiles allo

sponsatam quidem fuisse Josepho, cui post breve a conceptu intervallum nupta est. Sed nullus Tertulliani mentem certius, quam ille ipse aperire potest (Petav. tom. V. Theolog, dogmat. lib. XIV. cap. 3. § 10; Hieronym. adv. Helvi). At in suo de carne Christi libro hæc de Maria virgine scripsit Etsi virgo concepit, in partu suo nupsit, ipsa patefacti corporis lege, quam ibidem citat: Omne masculinum adaperiens vulvam, sanctum vocabitur Domino (Idem, lib. de carne Christ. cap. 23). Vides sane verbum nubere hic ab eo sumi pro virginis partu, quo vulva ejus reserata est. Non jam quidem quærimus quo sensu eam apertam esse dixerit, de quo in nostris ad Ambrosium observationibus. Nobis enim nunc sufficit illud, de quo igitur verbum nubere ab eo accipi B cutus, hæc ab iis rejici non posse sic demonstrat : pro muliebris uteri in partu patefactione (Not. in Ambros. Exposit. Evang. sect. Luc.). Sicut autem negare non possumus hanc minime propriam esse hujus verbi significationem, ita certe omnes fateri debent illibatam Mariæ virginitatem ab illo evidentissime asser: (Tom. I. Apparat. lib. III, dissert. 2, cap. 6, art. 9, pag. 973). Non in suo enim tantum Apologetico, sed alio etiam in libro, ut alibi vidimus, illud documentum stabilit, ac confirmat tanquam ab universa sui temporis Ecclesia, et antea Inagno consensu receptum. Nos vero de eo in superioribus nostris dissertationibus disputavimus ( Ibid. lib. II, dissert. 6. cap. 7, § 5, pag. 597; Dissertat. in Lactant. cap. 17. art. 3. tom. 1. Apparat. loc. cit. et lib. 3, dissert. 2, cap. 6, art. 4, pag. 597, et seqq. et C Dissert. in Lactant. cap. 8, art. 1).

Recipite interim hanc fabulam, sive sicuti fabulam, similis est vestris, dum ostendimus quomodo Christus probetur. Sciebant qui penes vos fabulas ad destructionem veritatis istius æmulas præministraverunt (Tertullian. Apologet. cap. 21, pag. 399). In nostris vero manuscriptis codicibus, et ante Rigaltium editis, post verbum probetur, hæc aliter, sicque scripta sunt : et qui penes vos ejusmodi fabulas æmulas ad destructionem veritatis istiusmodi præministraverint. Cur vero Rigaltius hæc verba immutaverit, nullam ab eo exspectes rationem. Tertullianus autem adversus ethnicos sic argumentatur: Objicere mihi potestis ea, quæ de Christo, ejusque ex virgine ortu, et humana vita dixi, meram esse fabulam. At, etsi id vobis concederem, hanc tamen uon respuere, sed recipere debetis ; quippe quæ iis similis est, quas finxistis. Ostendimus enim quomodo Christus de virgine natus probetur, ac plures esse scriptores, qui similes fabulas, ad destructionem veritatis penes vos præministraverint. Dic autem, quæso, utrum hic descriptorum in codicibus nostris verborum Tertulliani sensus, magis quam in Rigaltiana editione obscurus sit.

Palam adhuc Tertullianus profitetur hunc Christi ex virgine ortum, et adventum in terras, a sacris nostris vatibus prænuntiatum fuisse. Sed quæ sint illorum oracula, hoc in libro, in quo brevitati consulebat, plane tacuit. Plura vero ille in libro adversus Judæos, et alii in aliis libris retulerunt, de quibus adhuc in iisdem superioribus nostris dissertationibus actum a nobis fuit. Omittere tamen non possumus Justini martyris testimonium, quod Tertulliani dictis optime congruit, eaque mirum in modum confirmat. Ubi enim sanctissimus ille martyr plures de 'futuro Christi adventu sacrorum prophetarum prædictiones citat, atque hanc in primis Isaiæ, Ecce Virgo in utero habebit: ibi ostendit nullam inde ethnicis dari occa- D Jovem, in aureum imbrem conversum, descendisse

sionem suum excusandi Jovem, qui plures adulterino concubitu liberos susceperat. Nam illud Isai vaticinium : Σημαίνει οὐ συνουσιασθεῖσαν τὴν παρθένον συλλαβεῖν· εἰ γὰρ ἐσυνουσιάσθη ὑπὸ ἐτουοῦν, οὐκ ἔτι ἦν παρθένος· ἀλλὰ δύναμις Θεοῦ ἐπελθοῦσα τῇ παρθένῳ, ἐπεσκίασεν αὐτὴν, καὶ κυοφορῆσαι παρθένον οὖσαν πεποίηκε. Significat virginem absque consuetudine venerea concepturam fuisse. Si enim cum quoquam consuevisset, non jam virgo fuisset. At enim virtus virgini superveniens, illi obumbravit, et virgo cum esset, ut fœtum gravida in utero ferret, effecit (Justin. Apolog. 1). Verum si certo nullus pronuntiare audeat Tertullianum ad hæc collineasse Justini verba, nemini pro

Cæterum, antea Justinus martyr simili plane modo contra eosdem gentiles disputaverat : Εἰ δὲ καὶ διὰ παρ θένου γεγεννῆσθαι φέρομεν, κοινὸν, καὶ τοῦτο πρὸς τὸν Περσέα EST μiv. Quod vero et ex virgine Christum natum esse prædicamus, commune`sit hoc quoque propter Perseum vobiscum (Justin. Apolog. I). Nota enimvero est omnibus hæc fabula, qua gentiles commenti sunt

ad Danaen, et ab ea Perseum genuisse. Alias præterea ethnicorum fabulas ibidem sanctus martyr memorat, quas his, quæ de Christo vere narrantur, similes esse ostendit. Postea vero ille adjicit fabulas hujusmodi ab ethnicis poetis, instinctu dolisque dæmonum ideo decantatas', ut quæ a Christo mirabililer gesta sunt, pro fabulis poeticisque commentis haberentur.

Nemo est autem, qui, nobis etiam silentibus, non intelligat quantum hæc Tertulliani dictis congruant, atque inde confirmentur. Non unam enim tantum de Jovis cum Danae nefario concubitu fabulam, sed alias etiam plures pancis hisce verbis perstrinxit: Filius

Dei annuntiabatur non quidem ita genitus, ut erubescat A quemadmodum Isaias prædixerat. Sed ipsemet Auctor

in Filii nomine, aut de Patris semine; non de sororis incesto, non de stupro filiæ, aut conjugis alienæ Deum patrem passus est squammalum, aut cornutum, aut plumatum amatorem, in auro conversum. Danaidis Jovis ista sunt nomina vestra (Tertullian. Apologet. cap. 21, pag. 396). Atque ita hæc leguntur in nostris codicibus manuscriptis, et editis vetustioribus, nisi quod in his punctum post nomen Danaidis posuere, et aurum pro auro. At Rigaltius illud Danaidis nomen abstulit propria, uti liquet, auctoritate, et contra omnium codicum manuscriptorum et editorum fidem. De his porro Jovis ad virgines et mulieres constuprandas conversionibus a nobis dictum est in superioribus nostris, ac præsertim in Arnobii libros dissertationibus (Dissertat. in Arnob. cap. 9, art. 4).

ARTICULUS II.

Eumdem Christi in terras adventum non posse negari a

noster adhuc audiendus est: Ne enim intelligerent pristinum Christi adventum, credituri, si intellexissent, et consecuturi salutem, si credidissent, meritum fuit delictum eorum. Ipsi legunt ita scriptum : mulclatos se sapientia et intelligentia, et oculorum et aurium fruge (Tertullian. Apologet, cap. 21, pag. 400). Cyprianus vero sic rursum ejus pressit vestigia: Quod autem hoc Judæorum populus intelligere non potuit, delictorum meritum fuit. Sic erant sapientiæ et intelligentiæ cæcitate mulctati; ut qui vita indigni essent, haberent vitam ante oculos, nec viderent (Cyprian. lib. de Idolor. vanit.).

Ambo autem ad hæc procul dubio collineabant, ac tacito nomine, citabant Isaiæ verba: Dices populo Bhuic Audite audientes, et nolite intelligere, et videte visionem, et nolite cognoscere. Excæca cor populi hujus, el aures ejus aggrava, et oculos claude, ne forte videat oculis, et auribus audiat, et corde suo intelligat, el convertatur, el sanem eum (Isai., cap. 6, v. 9 et 10). Quæ quidem citata invenies non solum in Matthæi Evangelio et Actibus Apostolorum, sed a Joanne etiam Evangelista hunc in modum : Propterea non poterant credere, quia iterum dixit Isaias Excæcavit oculos eorum, et induravit cor eorum; ut non videant oculis, et intelligant corde, et convertantur, et sanem eos (Matth. cap. 1, v. 14, Act. cap. 28, v. 26. Johann. cap. 12, v. 39 et 40 ). Sed de Judais intolerabili prorsus obstinationis vitio obcaecatis, quique idcirco credere amplius non potuisse dicuntur, in nostra de Lactantii libris dissertatione jam disputavimus, atque infra articulo tertio aliquid adhuc dicendum ( Dissertat. in Lactant. cap. 16, art. 2).

Judæis, nisi cæca obstinatione mulctatis. Postquam Tertullianus adversus gentiles, eo, quem explicuimus, modo disputavit, tum continuo illa vera esse probat, quæ Christiani contra Judæos de Christi Domini adventu docebant. Sic quippe prosequitur: Sciebant et Judæi venturum esse Christum, scilicet quibus prophetæ loquebantur. Nam et nunc adventum ejus exspectant, nec alia magis inter nos el illos compulsatio est, quam quod jam venisse non credunt. Duobus enim ejus adventibus significatis, primo, qui jam expunctus, sive exactus, et confectus, est in humilitate conditionis humanæ; secundo, qui conclu- C dendo sæculo imminet in sublimitate divinitatis exertæ, id est, conspicux et manifestæ, primum non intelligendo, secundum quem manifestius prædicatum sperant, unum existimaverunt (Tertullian. Apologet. cap 21, pag. 400). De hoc autem Tertulliani fonte Cyprianus more suo potavit; atque suos sic transtulit in usus : Sciebant et Judæi Christum esse venturum. Nam hic illis semper prophetis admonentibus annuntiabatur. Sed significato duplici ejus adventu, uno qui in exercitio et exemplo hominis fungeretur, altero qui Deum fateretur, non intelligendo primum adventum, qui passione præcessit occultus, unum tantum credunt, qui erit in potestate manifestus (Cyprian. de Idolor, vanit.).

Neque hic stetit indomita et cæca Judæorum pervicacia sed cum Christus inauditis hactenus miraculis ex æterni sui Patris sinu se venisse unicuique manifestissime patefaceret, hæc illi magicis artibus tribuere ausi sunt. Verum enimvero, quem solummodo, ita pergit Tertullianus, hominem præsumpserant de humilitate, sequebatur uli magum æstimarent de potestate, cum ille verbo dæmonia de hominibus excuteret, cæcos reluminaret, leprosos.... ostendens sese léyov Dei, id est, verbum illud primordiale, primogenitum, virtute et ratione fultum (Tertullian. Apologet. cap. 21.

Uterque igitur fatetur verum fuisse Christi, assumpta hominis carne, adventum. Etenim ab vete- D p. 400). Ita in Rigaltii editione. In nostris autem coribus sacrisque prophetis tam aperte, sicuti paulo dicibus, et antea editis; Ostendens se esse, sive sese ante monuimus, prænuntiatus est, ut Judæi illum Verbum Dei, id est, Xózo, illud; ac post verbum ignorare non potuerint. Verum quia Christus in hu- fultum, in eis additum est, eumdem qui verbo omnia manæ conditionis humilitate mortalem vitam egit, el faceret et fecisset. Sed quoniam priora verba a Rihunc Judæi verum Messiam esse præfracte negave- galtio transposita fuerunt, aliquam saltem cur porunt, ac superbia inflati exspectant alterum, qui in steriora deleverit, rationem reddere debebat. Numfine mundi cum tota divinæ majestatis gloria venturus quid autem ea rejecit, vel quia ibi est solccismus, est. Sed alibi ostendimus voluntarium fuisse hunc vel quia inutilia esse arbitratus est? Quid vero si Judæorum errorem, qui non solum a Tertulliano pronomen eumdem ad lógov referatur? Nonne in nostro, et Cypriano, verum etiam a Lactantio fundi- Joannis Evangelio legimus, Principium qui et loquor tus evertitur (Dissertat. in Lactant, cap. 17, art. 5). vobis (Joann. cap. 8, v. 25)? Numquid in his minor Tanti autem Judæorum erroris, tantæque cæcitatis est, quam in Tertulliani verbis solœcismus? Denique cousa, inquit Tertullianus, corum fuit delictum, ultima verba, quæ in omnibus nostris codicibus legi

« PoprzedniaDalej »