Obrazy na stronie
PDF
ePub

garriebat, errorem refellit: Non negans, inquit, Fi- A derivatio totius et portio quae quidem verba ibi syno

lium et Spiritum et substantiam Creatoris esse Christum ejus, concedus necesse est eos, qui Patrem non cognoverint, nec Filium agnoscere potuisse per ejusdem substantiæ conditionem, cujus plenitudo intellecta non est; multo magis portio, certe qua plenitudinis consors (Tertul. lib. 3, advers. Marcion. cap. 6).

Denique, ubi generationem Filii Dei cum sole ejusque radio componit, sic adhuc loquitur: Nam et Deus spiritus; et cum radius ex sole porrigitur, portio ex summa: sed sol erit in radio, quia solis est radius, nec separatur substantia, sed extenditur ( Idem, Apologel. cap. 21, pag. 399). Petavius itaque ex his omnibus concludit Filium Dei, juxta Tertulliani mentem, non totam substantiam divinam possidere, sed ejus duntaxat portionem, ac proinde non eamdem esse B Patris æterni ac Filii ejus substantiam, et naturam.

Verum si res ita se habeat, certe Tertullianus sibi ineptissime contradixit. Vidimus enim in superioribus articulis quam sæpe, quam constanter, quam diserte asseveret unam plane, indivisam, et eamdem esse in Patre et Filio substantiam. At si Filius portionem, sive partem tantum illius habeat, ea utique non eadem in illo atque in Patre, sed sicuti pars a toto divisa est (Supr. hoc cap. art. 1). Contra vero Tertullianus, uti vidimus, in alio adversus Marcionem libro hæc litteris de illo mandavit: Non minori se tradidit omnia Creator ( Idem, lib. 4, advers. Marcion. cap. 25). Atqui si Filius unam duntaxat divinæ substantiæ portionem a Patre accepit, alia, qua privatur, procul dubio minor est. Numquid ergo C Tertullianus Filium Dei Patre suo minorem esse, asseruit et negavit? Quis hoc credat?

Quid vero, quod in illo qui nobis objicitur, adversus Marcionem loco, Filius dicitur quidem substantiæ divinæ portio, sed ibi continuo adjicitur, certe qua plenitudinis consors. Atqui si ille substantiæ divinæ, que simplicissima est, atque in eo et Patre, ut dictum ab eodem Tertulliano sæpius animadvertimus, non separatur, consors, socius, et particeps est, eam utique totam possidet.

Præterea si divinæ substantiæ portio, sive pars tantum aliqua sit in Filio, ipse Pater eam integram non habet. Pars enim illius erit in Filio, et a Patre distracta. In his ergo verbis: Pater tota substantia est, Filius vero portio, evidens plane repugnantia depre- D) hendetur. Unius quippe rei, ac potissimum simplicissimæ totum in uno, et pars in altero esse nequeunt. Cum nullus itaque tam absurda contradictionis Tertullianum convincere possit, quid restat, nisi ut dicamus illum portionis nomine non intellexisse partem aliquam divinæ substantiæ, quam ille nec dividi, nec separari posse constantissime asseveravit.

Quo ergo, inquiet aliquis, sensu nomen portio ab eo sumitur? Nobis quidem haud reluctantibus probabitur eodem significatu accipi, atque partitio, seu participatio, et communicatio divinæ substantiæ, quam Pater in Filium derivavit. Nam Filius hoc ipso, qui nobis objicitur, adversus Praxeam loco dicitur

nyma videntur. Ea autem derivatio vocatur portio, seu partitio; quia Pater totam suam substantiam cum Filio ita communicavit, ut ab illo tamen persona sua sit distinctus. Cum cuim Filii Patrisque personæ a se invicem distinguantur, suamque Filius a Patre cum tota eadem substantia divina acceperit, hinc portio, seu derivatio illius appellatur.

At hunc esse verum Tertulliani sensum colligi potest ex alia ejus adversus cumdem Praxcam argumentatione. Iste siquidem hæreticus, et alii, qui stulte opinati sunt cumdem esse Patrem et Filium, contendebant his Luca Evangelista verbis: Spiritus Dei superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit te, idem omnino significari ac si dixisset: Filius Dei Deus est, et virtus Altissimi altissimus est (Luc, cap. I,

25). Tertullianus vero hanc hæreticam interpretationem sic impugnat: Si hic, inquit, esset Evangelistæ sensus, scripsisset utique: Deus superveniet, et Altissimus obumbrabit te (Tertull. lib. adv. Praxe. cap. 26). Atqui non ita scripsit, sed virtus Dei, non directo, id est, nominativo casu Deum nominans, portionem totius intelligi voluit, quæ cessura erat in Filii nomen. Dixit itaque his verbis, spiritus et virtus Dei, intelligi portionem, quia nomen Dei non nominativo, sed genitivo casu acceptum significat portionem, sive generationem, et derivationem Filii a Patre suo. Nam ea derivatione seu generatione, etsi omnem divinam substantiam acceperit, non eadem nihilominus est illius ac Patris persona. Quamobrem inceptum sermonem sic Auctor noster prosequitur : Sicut ergo sermo Dei non est ipse cujus est, videlice Patris; ita nec Spiritus, etsi Deus dictus est, non tamen ipse est, cujus dictus... Et ideo Spiritus Dei Deus, et Sermo Dei Deus; quia ex Deo, non tamen ipse, ex quo est. Quod si Deus Dei, tanquam substantiva res, non erit ipse Deus, sed hactenus Deus; quia ex ipsius substantia, qua et substantiva res est, et ut portio aliqua lotius.

Audisne quomodo Dei Filius et sermo ibi aperte negetur esse Deus Dei, sed verus dicatur, sicut ejus Pater, Deus? Quamvis autem verus sit Deus, et eadem illius ac Patris substantia; quia tamen ex illius cogitatione et intellectione prodiit et genitus est, ab illo persona distinguitur. Hac autem generatione dicitur totius derivatio et portio, sive partitio et communicatio, sed qua, ut ille ait, plenitudinis consors est, id est, totam et eamdem habet Patris, a quo ortus est, substantiam et divinitatem.

Neque cos audiendos censemus, qui urgebunt: Is si sit Tertulliani sensus, ab eo nomen portio accipi impropria omnino, ac plane inusitata locutione. Suos enim Tertullianus libros barbaris, impropriis et inusitatis, uti nemo nescit et sæpius observavimus, verbis ac nominibus aspersit. Nam ut plurima, in omnibus ejus libris passim obvia, nunc prætermittantur, nonne in hoc ipso, de quo disputamus, Apologetico, quem ad ethmicos antistites direxit, magis quam in aliis, latine, polite et emendate loqui debebat?

At plures tamen in eo jam notavimus, et adhuc nota- A Filius minor dicatur. Prima est, quia Pater Filium bimus barbarismos, modosque loquendi improprios et insuetos. Nomen autem portio, eo quo notavimus sensu ideo adhibuit, ut Praxeam efficacius refelleret, qui effutiebat Filium persona nequaquam a Patre distingui.

ARTICULUS VII.

Solvuntur alia argumenta, quibus objicitur Tertulliànum negasse Filii Dei divinitatem ; quia dixit illum minorem Patre, huncque visibilem, et illum invisibilem.

Aliud denegatæ a Tertulliano, aut labefactatæ suprema Filii Dei divinitatis argumentum peti posse putant ex his illius verbis: Pater tota substantia est, Filius vero derivatio totius, et portio, sicut ipse profitetur: Pater major me est. A quo et minoratus canitur in psalmo, modicum quid citra angelos. Sic Pater alius a Filio, dum Filio major (Tertull. lib. adv. Praxe. cap. 9). Nonne ergo, inquiunt, ille ibi aperte significat in Patre, majore Filio, totam esse Divinitatis substantiam, et aliquam tantum portionem in Filio, qui idcirco illo minor est? Itane vero ille dixit Filium esse minorem Patre, quem, ut antea os

tendimus, asseruit Patri esse parem, ei pariari,
æquari, jungi, nec illo esse minorem, quia ipse dixe-
rat: Ego el Pater unum sumus? (supr. hoc cap.
art. 1). Nonne ante objecta nobis verba ab eo dictum
egimus: Et nunquam separatus a Patre, aut alius a
Patre; quia: Ego et Pater unum sumus. Hæc erit pro-
bola veritatis, custos veritatis, qua prolutum diximus
Filium a Patre, sed non separatum? (Libr. cit. cap.
8). Numquid ergo putidæ, et nulli unquam con-
donandæ contradictionis condemnandus est? Num -
quid a sensu animus ejus adeo unquam alienatus
est, ut Filium dixerit Patre suo minorem et non
minorem, parem et non parem, unum cum illo et
non unum, nisi sub diversa ratione? Et certe satis a
nobis probatum est quam diserte ille docuerit unam
esse in Patre et Filio simplicissimam naturam ac sub-
stantiam, quæ nec separari nec dividi potest. Sed
quia Praxeas inde inferre conabatur eamdem quoque
esse illorum personam, hinc Auctor noster ostendit
eos non natura quidem, sed persona distingui, quia
Filius a Patre suo prolatus ac genitus est. Quam-
obrem post illa ipsa, quæ nobis objiciuntur, verba
dum
continenter adjecit: Sic et Pater alius a Filio,
Filio major, dum alius qui generat, alius qui generatur;
dum alius qui mittit, alius qui mittitur ; dum alius qui
facit, alius per quem fit. Bene quod et Dominus usus
hoc verbo in persona Paracleti, non divisionem signifi-
cavit, sed dispositionem : Rogabo enim, inquit, Patrem,
el alium advocatum mittel vobis, Spiritum veritatis. Sic
alium a se Paracletum, quomodo et nos a Patre alium
Filium; ut tertium gradum ostenderet in Paracleto, sic-
ul nos secundum in Filio, propter œconomiæ observa-
tionem (Ibid. cap. 9).

Duas autem ibi reddit rationes cur Pater major, et
TERTULLIANI. I.

B

C

D

misit, et Filius mittitur a Patre. At id spectare videtur humanam Filii naturam, qua illum Patre suo minorem esse nemo diffitetur. Secunda est, quia Filius a Patre suo generatur, et divinam sua naturam accepit. Atqui hac generatione secundum a Patre habet gradum et ordinem, quo quidem dici potest illo minor, sed tantum, uti ait Tertullianus, propter œconomia observationem, ita ut non divisio, sed dispositio significetur. Atque ita, et duplici illa ratione Filius ab eo dici potuit minor Patre, et alius ab illo, utpote qui ab ipso genitus fuit.

Neque nobis, quæso, reponas hanc explicationem non esse orthodoxam. Antiqui enim Patres Ecclesiæ hoc ipso sensu, etiam post concilium Nicænum, illa Christi verba: Pater major me est, interpretati sunt. Hilarius siquidem, acerrimus, si quis unquam, catholicæ doctrinæ defensor, hæc minime hæsitans scripsit: Est Pater major Filio, sed ut Pater Filio, generatione non genere. Filius enim est, et ex eo exivit (Hilar. in Tract. in psal. 148, § 17). Scimus quidem eadem Johannis verba ab illo alibi (Idem lib. 9. de Trin. § 51), et ab aliis quoque de assumpta ab ipso Dei Filio humana natura explicari. Sed nobis sufficit ea etiam ab Hilario pluribusque aliis Nicæna synodo posterioribus, ut alibi annotavimus, de divina intelligi ipsiusmet Filii Dei generatione, qua ordine secundus a Patre suo est (Not. in lib. 2. Ambros. de Fide). Constat quippe nihil inde inferri posse contra Tertullianum nostrum, qui quidem, cum sibi ipsi non contradixerit, illa evangelistæ verba hoc catholico sensu accepisse haud immerito videtur. Et certe eo magis illa sic interpretari potuit, quo insulsas Arianorum cavillationes minus prævidere poterat, et efficacius insulsum refellebat Praxeæ errorem.

Contra tamen nobis rursus objiciunt Tertullianum in suis adversus Marcionem libris negasse eamdemn esse Patris æterni et Filii substantiam (Petav. tom. 2. Theolog. dogmat. lib. 1. cap. 5). Ibi siquidem docet Filium esse factum, ac visibilem, Patrem vero, nec visibilem, nec factum. Diversam igitur illorum substantiam esse putavit. Ad id autem probandum hæc nobis objectant illins verba: Profitemur Christum semper egisse in Dei Patris nomine, ipsum ab initio conversalum, ipsum congressum cum Patriarchis et Prophetis, Filium creatoris, Sermonem ejus, quem ex semetipso proferendo Filium fecit, et exinde omni disposilioni suæ voluntatique præfecit, diminuens illum modico citra angelos, sicut apud David scriptum est; qua diminutione in hæc quoque dispositus est a Patre, quæ ut humana reprehenditis, ediscens jam inde a primordio, jam inde hominem, quod erat futurus in fine. Ille est, qui descendit; ille est, qui interrogat; ille est, qui jural. Cæterum Patrem nemini visum etiam commune lestabitur Evangelium... Patrem invisibilem determinans, in cujus auctoritate et nomine ipse erat Deus, qui videbatur Filius Dei (Tertull., lib. 2, advers. Marcion. cap. 27).

Sed animadvertendum est Tertullianum ibi disputare contra Marcionem, qui, ut ille ibidem ait, per(Vingt-sept.)

peram prædicabat Creatorem non esse Deum bonum, A sum hoc in visione, et somnio et speculo, et ænigmate; quandoquidem plura de illo pusilla, imbecilla, et Deo quia sermo et spiritus nisi imaginaria forma videri non indigna prædicabantur (Ibid.). At Tertullianus buic polest (Ibid.) hæretico respondet has pusillitates in Christo quidem esse, sed non quatenus Deus, sed quatenus homo est. Eum autem revera Deum esse probat, quia semper egit in Patris nomine, qui cum Patriarchis et Prophetis loquebatur, quia Dei est Sermo, et Creatoris Filius. Atqui is ipse Tertullianus constantissime asseruit Filium et Sermonem Dei verum esse Deum, ac Patris sui Rationem, qua ab æterno est rationalis. Eamdem ergo credidit esse Filii et Patris æternitatem, eamdemque substantiam.

At ille, inquies, ibidem haud obscure scripsit: quem ex semetipso proferendo Filium fecit, et exinde dispositioni suæ voluntatique præfecit (Ibid.). Bene qui- B dem. Sed numquid ibi Filius dicitur quodam tempore factus, vel ab æterno genitus negatur? Minime profecto. Duos enim fassus fuisset esse Deos, Patrem æternum, et Filium nou æternum, atque ita in eum, quem impugnabat, Marcionis incidisset errorem. Cum ergo dicit Filium Dei à Patre suo tunc factum, quando illum ex semetipso protulit, is plane videtur illius sensus Pater fecit Filium suum, quando illum protulit ex semetipso, id est, ex matrice, uti loquitur, et vulva sui cordis et intellectus, seu ratione, intelli gentia ac cogitatione æterna: postea vero cum omnia crcare voluit dispositioni, voluntatique suæ eum præfecit. Si quis vero contendat his verbis ex semetipso idem significari, atque extra se ipsum emittendo, sensus illius erit: Pater mundi initio extra se protu- C lit, ac fecit Filium, dum illum creaturis manifestum fecit. Ad primam enim usque mundi creationem divina illius generatio, ut paulo antea explicuimus, in æterno Patris sinu latuit, et mundi initio cœpit a creaturis rationis compotibus agnosci ; tuncque hæc, sicuti Auctor noster loquitur et infra fusius explicabinus, perfecta fuit ejus nativitas, quæ externum aliquod accepit complementum.

Neque urgeas Patrem ab eo invisibilem dici, Filium vero visibilem, atque hunc idcirco Patrem minorem esse, nec Deum proprie dictum. Nihi! etenim hac argumentatione levius, et infirmius. In suo quippe idem Tertullianus adversus Praxeam libro aperte pronuntiat: Invisibilem Patrem pro plenitudine majestatis, visibilem vero Filium pro modulo derivationis (Ibid. D cap. 14). Paulo post vero: Dicimus et Filium suo nomine eatenus invisibilem, qua sermo et spiritus Dei, ex susbtantiæ conditione jam nunc, et qua Deus, et sermo, et spiritus; visibilem vero ante carnem (Ibid.). Quomodo autem ante assumptam carnem se aspectabilem præbuerit, hunc ille ibidem explicat in modum: Apparel retro semper in speculo, et ænigmate, et visione, et somnio Deum, id est, Filium Dei visum tam Patriarchis et Prophetis, quam et ipsi adhuc Moysi. Et ipse quidem Dominus, si forte coram ad faciem loquebatur, non tamen ut est, homo faciem ejus videret, nisi forte in speculo et in ænigmate....... Aut numquid Filius quidem videbatur et sic facies? sed ip

Quis autem his auditis Tertulliani verbis, palam non fateatur tantum abesse, ut ille eo quod Pater invisibilis, et Filius visibilis dicatur, hujus negaverit divinitatem, quin potius inde adversus Praxeam plane conficiat eumdem Filium Dei verum esse Deum, qui solo modulo derivationis, id est, persona sua a Patre suo distinguitur? Quin etiam affirmate pronuntiat eumdem Filium Dei, quatenus sermo et spiritus est, eodem prorsus, quo Pater, modo fuisse invisibilem. Non diffitetur tamen illum, antequam carnem assumpserit, sese Patriarchis præbuisse videndum; sed qua, amabo te, ratione? In visione tantuni, ait ille, in somuio, in speculo, in ænigmate, et forma, ut ipsè loquitur, imaginaria.

Non deerunt fortasse, qui mirentur, hæc a Petavio, viro utique eruditissimo, contra veram Tertulliani nostri de Filii Dei divinitate sententiam nobis objici (Petav. 1. 2, Theolog., lib. 1, cap. 4). Nam ipse non solum ultro confitetur, sed plurimis, et ante, et post synodum Nicænam Ecclesiæ Patrum testimoniis ostendit, illos apertissime declaravisse Filium Dei, tametsi divina ejus, sicut Patris, natura, videri nequeat, ab Patriarchis nihilominus et Prophetis, ante quam homo fieret, aliena aspectabilique specie visum atque conspectum (idem, ibid., lib. 3, cap. 2, § 10, et seqq.). Quid vero quod ipsi Petavio certum esse videtur non modo Filium, sed Patrem etiam, ac Spiritum sanctum apparuisse hominibus specie extrinsecus assumpta. Atque ex iis rite probatis concludit levissima esse ducta inde ab Arianis contra Filii divinitatem argumenta,quæ nemo non contemnet.Nos vero in superioribus nostris dissertationibus ostendimus has visiones suprema Filii Dei divinitati nequaquam obficere, ac cur hic potius, quam ejus Pater sese hominibus videndum præbere debuerit ( tom. 1, Apparat. pag. 404, 593 et 689 et seqq).

ARTICULUS VIII.

Rursus ostenditur quam perspicue Tertullianus æternitatem Filii Dei asserat, et contraria argumenta diluuntur, quibus confici posse putant Tertullianum docuisse ante mundum conditum nullam faisse Filii Dei substantiam, et perfectam fuisse ejus nativitatem, cum Deus mundum creare molitus est.

Expositis, et æqua lance ponderatis iis rationum momentis, quibus Tertullianus eamdem Patris ac Filii substantiam non agnovisse perperam arguitur, ad ea jam veniamus quibus acrius adhuc insimulatur ejusdem Filii Dei negavisse æternitatem. Si quæ enim doctissimo Petavio fides habenda, in hoc ille arianam hæresim impietate et absurditate superat (Petav., lib. 1, Theolog. dogm. de Trinit. cap. 5, pag. 24). Verum si ipse Tertullianus recté, uti vidimus, eamdem esse asseruit Filii ac Patris naturam, illum procul dubio Patri suo coæternum esse revera existi

mavit. Unusquisque autem, ex his quæ supra, ac A dicturus (ibid. cap. 5). Tunc ergo ille sermo inpotissimum in primo hujus capitis articulo retulimus, deprehendere facile potuit illud Catholicæ fidei documentum manifestissime ab eo asseri et prædicari.

Sed quid speciatim de illius æternitate constituerit, jam attento, si lubet, animo consideremus, ac primo quidem quomodo Dei æternitatem definiat: Quis alius, inquit, Dei census, quam æternitas? Quis alius æternitatis census, quam semper fuisse et futurum esse ex prærogativa nullius initii, nullius fimis (Tertull. lib. adv. Hermog. cap. 4). Ibi autem, sicuti vides, non solum definit quid sit æternitas, sed eam ita soli Deo esse propriam, ut nulli alteri competere possit. Atqui ille non minus clare et perspicue, uti supra ostendimus,docet probatque Filium Dei esse verum; unum ac eumdem cum Patre suo Deum. Persuasum B ergo habuit eamdem esse illius et Patris æternitatem.

teriór tantummodo fuit, nondumque per sê subsistebát. Cum autem Deus mundum fabricare cœpit, sermonem hune protulit, eumque animando, fecit substantiam ac personam. Non antea ergo, uti aiunt, Filium Dei factum esse Tertullianus opinatus est.

Sed nescio equidem utrum Petavius, et alii qui ita argumentantur, animum ad ea Tertulliani verba satis adverterint, quæ illa ipsa, quæ nobis objiciunt, continenter subsequuntur : Hæc, inquit (ibid. cap. 6), est nativitas perfecta Sermonis, dum ex Deo procedit, conditus ab eo primum ad eogitatum in nomine Sophiæ: Dominus condidit me initium viarum. Dehine generatus ad effectum: Cum pararet cælum, aderam illi simul (Proverb. cap. 8, ŷ 22, et seqq.), Exinde eum parem sibi faciens, de quo procedendo Filius factus est; primogenitus, ut ante omnia genitus; et unigenitus, ut solus ex Deo genitus proprie de vulva cordis ipsius, secundum quod et Pater ipse testatur ; Eruclavil cor meum sermonem optimum (Ps. XLIV, † . 4).

Duplex etenim ibi ille distinxit nativitatis Filii Dei genus. Primum autem, sive prima et proprie dieta illius generatio est, qua Pater æternus ante omnes creaturas protulit intra se Rationem et Sermonem. Secunda vero minus proprie dicta illius generatio fuit, cum Pater ipsum initio mundi protulit; sive, ut ait ipse Auctor noster, generavit ad effectum, id est ut per eum omnia conderet. At prima generatio non fuit procul dubio inutilis, et ea Pater vernm gè nuit Filium. Nam sienti ille ait: Possum non temere

At hæc non nostra tantum, sed ipsam et illius argumentatio est, qua hanc Filii Dei æternitatem luculentissime demonstrat. Audi, quæso, ejus verba, et hoc nobiscum fateberis: Deum, ait ille, immutabilem, et informabilem credi necesse est, ut æternum. Transfiguratio autem interemptio est pristini. Oume enim quodcumque transfiguratur in aliud, desinit esse quod fuerat, et incipit esse quod non erat. Deus autem neque desinit esse, neque aliud potest esse ; Sermo autem Deus, et Sermo Dominus manet in ævum perseverando in sua forma (Idem, lib. adv. Praxe. cap. 27). Is autem sermo est Dei Verbum, et Filius, qui, ut continenter subjunxit Tertullianus, caro factus est. Quis itaque unquam clarioribus ver- C præstruxisse, et tunc Deum ante universitatis constitutio bis, aut clariori argumentatione æternitatem illius asseruit? Numquid ergo una manu ibi Tertullianus astruit, quod alibi altera destruxerat? Quidam tamen tanti paradoxi Auctorem nostrum postulare non verentur.

Petavius enimvero nobis objicit non minus certo et evidenter ab illo traditum nullam ante mundi primordia fuisse Filii Dei substantiam, sed eam tum accepisse a Patre suo quando mundum creare molitus est. Quod quidem non ille solus, sed alii etiam nonnulli arbitrati sunt confici posse hisce ejusdem Tertulliani verbis: Ut primum Deus voluit ea, quæ cam Sophiæ ratione et sermone disposuerat intra se, in substantias et species suas edere, ipsum primum protulit Sermonem, habentem in se individuas species Rationem et Sophiam, ut per ipsum fierent universa, per quem erant cogitata atque disposita; imo et facta jam, quantum in Dei sensu. Hoc enim deerat, ut coram quoque in suis speciebus, atque substantiis cognoscerentur, et tenerentur. Tunc igitur etiam ipse Sermo speciem et ornatum suum sumit, sonam et vocem, cum dixit, Fiat lux (Ibid., cap. 6). Inde enim Petavius colligi posse opinatur hanc fuisse illius de Filii Dei generatione non quidem æterna, sed temporali opiHionem. Addit præterea Tertullianum paulo ante dixisse Deum, qui natura sua est rationalis, penes se ex æterno habuisse Rationem, Adyov, et Sermonem. Sed hune intra semetipsum continuisse, tacite cogitando, et disponendo secum, quæ per Sermonem erat

nem sotum non fuisse, habentem in semetipso proinde rationem, él in ratione sermonem, quem secundum a se ipso faceret (ibid. cap. 5). Quis autem non videat ibi Tertullianum agere de Dei Verbo, seu Sermone ante mundi creationem, et cum intra Deum Patrem suum adhuc erat? Atqui perspicue ibi declarát tum Patrem non fuisse solum, sed habuisse in semetipso hunc Sermonem a sua persona distinetum, quem secundum a se ac Filium fecit, seu genuit. Ergo ante mundi constitutionem, id est, ab æterno Verbum, sive Filius Dei, ut supra animadvertimus, suam a Deo Patre acceperat naturam et substantiam, eratque persona tantum a Patre distinctus.

At Pater, arguit Petavius, a Tertulliano dicitur, Dante omnia Deus erat solus, quia nihil extrinsecus præter illum (Tertullian. loc. cit.). Sed vix ac ne vix quidem a nobis impetrare possumus, ut credamus hæc serio ab eruditissimo et perspicacissimo viro objici. Nam Tertullianus continuo subjunxit : cœterum ne tunc quidem solus; habebat enim secum, quan habebat in semetipso, Rationem suam scilicet (ibid.) Persuasum itaque ille, sicut supra ostendimus, habebat Patrem æternum, ante mundum conditam, sive ab æterno, et solum fuisse, et non solum. Solus enim erat, quia nihil habebat extra se, non solus autem, quia habebat intra se sermonem, qui distincta ab illo persona, ac Filius ejus est. Vidimus insuper observátum ab eodem Tertulliano fuisse grææcum nomen lögðu á

Latinis rationem potius, quam sermonem debuisse A sonum et vocem? Sed numquid Tertullianus eo deappellari Quia non sermonalis, inquit, a principio, sed rationalis etiam Deus ante principium, et quia ipse quoque sermo ratione consistens, priorem eum ut suam substantiam ostendat (ibid.). Quibus sane verbis significat nomen illud, λóyos, ideo latine melius dici posse rationem; quia Deus Pater ab æterno non sermonalis, hoc est, Sermonem extra se non protulerat. Verumtamen, quia natura sua ipse rationalis est, Rationem ab æterno intra se habuit, quæ ejusdem est cum illo substantiæ, sed secunda et distincta persona; quando quidem Pater ejus ab æterno solus non erat.

At hunc quidem verum esse Tertulliani sensum et mentem inde evidenter conficitur quod ibi disputet adversus Praxeam, qui Filium sermonem Dei eum- B dem omnino ac Patrem, et ab illo distinctum non esse effutiebat. Quid autem, obsecro, contra eum promovisset, si fateretur Dei Filium ac Sermonem ante mundi exordium non substitisse, nec fuisse personam a Patre distinctam. Præcipua itaque caussæ suæ parte sponte cadendo, jugulum adversario dedisset. At tantum abest ut id concedat, quin potius constantissime asserat Sermonem Dei ante mundi creationem et ab æterno a Patre esse distinctum, atque ab eo secundum.

mentiæ, inquiemus, venit, ut imperfectam aliquando vel tantum inchoatam putaverit Filii Dei generationem, ac postea sumpsisse speciem et ornatum, atque ita perfectam et consummatam (Ibid.)? Non eo igitur sensu eam imperfectam appellavit, sed quo ipse modo ibidem explicat; quia etsi ab æterno perfecta fuerit, intra Dei tamen sinum latebat, nullique nisi ipsimet soli Deo erat cognita. Ast ubi mundum condendo, bunc Sermonem suum extra se protulit, ac veluti ex cordis sui vulva et matrice, uti loqui amat, extra se emisit, tunc ille æternus sermo sumpsit sonum et vocem, atque idcirco exteriorem ornatum et speciem. Tunc enim a creaturis ratione præditis agnitus fuit. Nomen quippe species apud bonos auctores idem significat ac rei alicujus demonstratio. Et vero species, inquit Nonius, ab adspectu dicitur. Cum igitur Sermo Dei, sive æternus Dei Patris Filius, extra illum principio mundi emissus est, tum speciem et ornatum sive sonum et vocem accipit, et perfecta fuit ejus nativitas, non quidem quoad se, sed quoad creaturas, quæ eam agnoverunt.

Non amplius ergo ii audiendi sunt, qui rursus objicient dictum ab eodem Tertulliano: Deus non sermonalis a principio (ibid. cap. 5). Nam continenter addidit: sed rationalis Deus etiam ante principium, et qnia ipse quoque Sermo ratione consistens, priorem eam Rationem ut substantiam suan: ostendat. Si autem Deus rationalis fuit ante principium, sive ab æterno, ille etiam ab æterno protulit Rationem, quæ,

Sed nihil remittit Petavius urgetque Tertullianum aperte docuisse tunc perfectam fuisse Filii Dei nativitatem, cum Deus ex nihilo creavit omnia. Antea igitur nec ortus, nec persona, nec substantia erat : ac proinde nec Dei Filius (Petav. tom. II. Theolog. Cut sæpius dictum, Sermo et Filius ejus est (ibid. c. 8). dogmat. lib. I. c. 5. p. 25). Nam ea sunt loco citato, quæ jam retulimus, illius verba (Tertull. lib. adv. Praxe., cap. 7) Hæc est nativitas perfecta Sermonis dum ex Deo procedit, conditus ab eo primum ad cogitatum in nomine Sophiæ: Dominus condidit me initium viarum suarum. Dehinc generatus ad effectum: Cum pararet cœlum, aderam illi (Proverb. VIII, 22, 27). Ergo Filii Dei nativitas tunc tantum, inquit Petavius, perfecta a Tertulliano dicitur, quando Deus per ipsum, qui Sermo ejus est, et mundum et omnia creavit.

Verum doctissimus ille vir animadvertere potuit duplicem ab Auctore nostro distingui Dei Patris sermonem. Primus namque ipsi est intimus, quem græci ¿diáberov: alter externus et prolatitius, D quem #popopixdy appellant (Tertullian. loc. cit. ). Deus autem Pater priore illo intimo Sermone, ait Tertullianus, omnia creare, et suas edere in substantias et species, intra se ipsum disposuerat ac cogitaverat. Tum deinde Sermonem hunc suum extra se, et exterius emittendo universa creavit. Atqui jam vidimus a Tertulliano asseri, repeti, et inculcari illum interiorem sermonem ab omni æternitate genitum a Patre suo, qui idcirco ab eo gradu et ordine distinctus, secunda est sanctissimæ Trinitatis persona.

Cur ergo, inquies, tam aperte declarat non ab æterno, sed mundi initio perfectam fuisse ejus nativitatem, et tunc suam accepisse speciem, ornatum,

Tum deinde, hic Sermo, inquit, spiritu structus est, el, ut ita dixerim, Sermonis corpus, id est, substantia, est spiritus. Fatetur autem utrumque, etsi unum idemque sint, posse aliquo modo distingui (Ibid. cap. 26): Nam spiritus, ait ille, substantia est sermonis, el sermo operatio spiritus, et duo unum sunt. Hic autem Sermo Dei Patris, sive ipsa ejus spiritus operatio, creaturis non prius innotuit, quam mundus conderetur. At hujus operationis sive generationis Filii Dei cognitio a Tertulliano appellatur perfecta nativitas; quia quæ antea soli Deo Patri cognita erat, tunc creaturis ratione præditis patefacta est.

Nobis tamen Petavius et alii adhuc objectant hæc Tertulliani de eadem Filii Dei apparitione verba (Petav. tom. II. Theolog, dogmat. lib. I. cap. 5, p. 26; Tertull. lib. adv. Praxe. cap. 12): Sed et in antecedentibus operibus mundi quomodo scriptum est? Primum quidem nondum Filio apparente: Et dixit Deus, Fiat lux, et facta est, ipse statim Sermo lux vera, quæ illuminat hominem venientem in hunc mundum, et per illum mundialis quoque lux. Exinde autem in Sermone Christo assistente et administrante, Deus voluerit fieri, et Deus fecit. per quem omnia facta sunt. Inde autem concludunt ibi manifeste demonstrari Filium et Spiritum secundam et tertiam Trinitatis personam non fuisse ex æterno subsistentes, sed quando Deus mundum voluit facere, ac reipsa fecit.

....

« PoprzedniaDalej »