Obrazy na stronie
PDF
ePub

ρίαν ἐμνημόνευσε, καί τοι σχεδὸν ἐν τοῖς τόποις διατετριφὼς. Α
Hieronymus enim nequaquam nostri in historia memi-
nit, licet pene ipsis locis nutritus esset. Fatetur itaque
Hieronymum in hac lucubratione missas fecisse res
Judæorum, tametsi incognitæ illi non fuerint. Sed
ibi eum Hecatæo opponit, a quo historiam de Judæis
editam fuisse testificatur. Potuit igitur in aliena his-
toria aut commentatione, sicuti de longævis, ita de
vita illorum quemdam intermiscere sermonem.

At quamvis Hieronymus aut pauca, aut plura de
Moyse et Judæis quovis in libro tradiderit, qua ra-
tione probari potest illum fuisse Tyri regem? Num-
quid ergo Tertullianus humani aliquid ibi passus est,
aut a librariis verba ejus depravata sunt, aut de re-
gis Tyrii ad Salomonem epistolis, quemadmodum
Theophilus Antiochenus, intelligendus est? Vide igi- B
tur quid tibi videatur probabilius, aut melius inveni-
re queas.

ARTICULUS VI.

De aliorum post Moysem sacrorum vatum ætate, et supputariis digitorum gesticulis, et censualibus conferendis.

De aliorum post Moysis mortem sacrorum vatum nostrorum ætate Tertullianus (Tertullian. Apologet. cap. 19) sic adversus ethnicos pronuntiat : Cateri prophetæ etsi Moysi posthumant, extremissimi tamen eorum non retrosiores deprehenduntur primoribus vestris sapientibus, et legiferis, et historicis. At ibi plures sane adhibet improprios loquendi modos (Lib. de resurr. Christ. c. 45. libro adv. Valentin. c. 35). Primo siqui- C dem dixit posthumant, id est, post Moysis mortem vixerunt; quo sensu alibi scripsit posthumat, et posthumatum. Secundo qui hic extremissimos, alibi postremissimos omnium: tertio retrosiores, id est, posteriores ac recentiores adpellavit. Verum, etiamsi his obsoletis ac barbaris vocibus utatur, apertus tamen est hic illius sensus Cateri prophetæ nostri post Moysis quidem obitum vixerunt; sed eorum omnium ultimi non sunt posteriores græcis sapientibus, legiferis et historicis.

Josephus vero de historicorum ætate hunc loquitur in modum (Joseph. lib. I. contr. Appion., pag. 1034.) : Οἱ μέν τοι τὰς ἱστορίας ἐπιχειρίσαντες συγγράφειν παρ' αυτ τοῖς, λέγω δὲ τοὺς περὶ Κάδμόν τε τὸν Μιλήσιον, καὶ τὶν Αργεῖον Ακουσίλαον, καὶ μετὰ τοῦτον εἴ τινες ἄλλοι λέγονται γίνεσθαι, βραχὺ τῆς Περσῶν ἐπὶ τὴν Ἑλλάδα στρατείας τῷ xрórą mрoélabo»: Qui autem historias apud eos (Græcos) conscribere tentavere, id est, Cadmus Milesius et Acusilaus Argivus, et post hunc quicunque alii fuisse feruntur, paulum Persarum (Cyri et Darii) expeditionem præcessere (T. I. Apparat. pag. 1165 et seqq. pag. 1355 et seqq.). Nos vero de Græciæ sapientibus et eorum ætate in primo Apparatus nostri tomo disputavimus. De Moysis porro et aliorum prophetarum tempore egimus non solum in eodem citati Apparatus nostri loco, sed in superiori etiam de Lactantii operibus dissertatione. (Dissertat. in Lactant. cap. II. art. 1. et 2.)

Denique Tertullianus certiores nos facit ad recte designanda illorum omnium et prophetarum et ethnicorum scriptorum tempora (Tertullian. Apologet. cap. 19), multis instrumentis, hoc est libris et chronologiis, cum digitorum supputariis gesticulis assidendum esse. Sed quæ sunt, rogabit aliquis, et quorsum spectant illa supputaria digitorum gesticula? Respondebimus itaque ea nihil aliud esse, nisi digitorum gestus ac motus, quibus antiqui solebant annos resve alias numerare. De longævi siquidem Nestoris annis cecinit Juvenalis (Juvenal. satyr. 10. v. 240):

Felix nimirum, qui per tot sæcula mortem

Distulit, atque suos jam dextra computat annos. Plinius vero narrat simulacrum Jani factum fuisse digitis eo modo figuratis, quo 365 dierum numerus indicabatur (Plin. lib. XXXIV. Hist. natur. cap. 7. pag. 182). Scriptum quoque ab Hieronymo legimus (Hieronymo. lib. I. adv. Jovin. pag. 146): Centesimus numerus de sinistra transfertur ad dexteram, et iisdem quidem digitis, sed non eadem manu, quibus in læva nuptæ significantur et viduæ, circulum faciens exprimit virginitatis coronam. At longe antea Apuleius, ubi de Pudentillæ ætate disputat (Apul. Apologet. 2. post med. pag. 375) : Si triginta annos, inquit, pro decem dixisses, posses videri pro computationis gestu errasse, quos circulare debueris digitos aperuisse. Cum vero quadraginta quæ facilius cæteris porrecta palma

tes digitorum gestu errasse, nisi forte triginta annorum Pudentillam ratus, binos cujusque anni consules numerasti. Tertullianus itaque significat opus esse majori otio, et longiori ab instituto suo digressione, ut illis digitorum gestibus ætas tot scriptorum ac prophetarum computetur.

Suam porro sententiam non alio probat argumento, nisi prolatis plurium auctorum nominibus: vel quia gentiles publicæ eorum auctoritati repugnare et resistere non poterant ; vel quia longius fuisset singula illorum testimonia hoc in libro describere, in D significantur, ea quadraginta tu dimidio auges, non poquo brevitati consultum esse volebat. Si quis tamen illud quibusdam saltem confirmari postulet, is audiat Theophilum (Theophil. Antioch. libr. III. ad Autolyc. pag. 132 el seqq.) Antiochenum sic argumentantem: Ultimus, inquit, Prophetarum Zacharias censetur, qui tempora Darii regis attigit. Solon autem Atheniensis antiquissimus legislator tempore regum Cyri et Darii vixisse perhibetur. Cæteri ergo prophetæ aliis legislatoribus vetustiores sunt, et multo magis Moyses, qui ante Jovem Cretensem atque ipsum, ut diximus, Trojanum bellum floruit. Nec id dixisse satis Theophilo fuit, sed exhibita ibi brevissima cbropologia demonstrare nititør.

Al, præter hanc aliasque annos dinumerandi difficultates (Tertullian. Apologet. cap. 19), Græcorum etiam, ait ille, censuales conferendi, Nemo sane non videt ibi nomen libri vel codices subaudiri. Censuales autem eos vocat libros, in quibus acta et rerum gestarum annales a scribis et notariis publicis, vel aliis descripta erarų. Nos vero hos li

bros, diari, eta magis vulgari nomine publica scri- A motibus et hiatibus urbes absorptæ ac voratæ sunt barum registra nuncupamus.

Cæterum, tametsi Tertullianus tot ad probandam sacræ Scripturæ antiquitatem argumenta breviter exposuerit, quisquis tamen illorum pondus et robur se intelligere negat, is se ipsum occæcare voluisse videtur. Quapropter totam hanc disputationem melius absolvere non possumus, quam his ipsius ad gentiles alio in libro verbis (Tertull. lib. de Testim. anim. cap. 5) At enim cum divinæ Scripturæ, quæ penes nos, vel Judæos sunt, in quorum olea et oleastro insili sumus, multo sæcularibns litteris non modica tantum ætate aliqua antecedant, ut loco suo edocuimus ad fidem earum demonstrandam : etsi hæc eloquia de litteris usurpavit anima, utique de nostris credendum erit, non de vestris ; quia potiora sunt ad instruendam B animam priora, quam postera, quæ et ipsa a prioribus instrui sustinebant, cum etsi de vestris instructam concedamus, ad originem tamen principalem traditio pertineat, nostrumque omnino sit, quodcunque de nostris sumpsisse et tradidisse contigit vobis. Demum in Apologetico eosdem adhuc ethnicos sic alloquitur Idem, Apolog., cap. 45, pag. 499): Sciatis ipsas quoque leges vestras, quæ videntur ad innocentiam pergere, de divina lege, ut antiquiore, formam mutuatas. Et certe in aliis nostris dissertationibus abunde ostendimus scriptores ethnicos ex sacris nostris libris plura delibasse, quæ illi pravis erroribus suis plane corruperunt. At nemo est qui ex dictis non facile intelligat quam recte a Tertulliano nostro probata sit illorum antiquitas. Ad corum vero auctoritatem C explicandam nunc veniamus.

ARTICULUS VII.

Quomodo Tertullianus demonstrel divinam esse sacræ Scripturæ auctoritatem, nec illius ignorantiam ab ethnicis posse objici.

Non ex sola antiquitate Tertullianus summam Scripturæ sacræ auctoritatem repetit, sed eo maxime quod divina sit, seu litteris tradita ab illis utique viris qui erant divino Spiritu afflati, ac futura certo prædixerunt (Ibid., cap. 20): Idoneum quippe testimonium divinitatis, ait ille, est veritas divinationis. Neque id ullus negare poterat, nec ipsi quidem gentiles, qui veros esse deos suos inde conficere conabantur, quia res futuras ab iis prænuntiatas esse au- D tumabant. Christiani vero vim hujus argumenti, sic ab gentilibus usurpati, non aliam ob causam infirmabant, nisi quia aut falsæ erant hujusmodi factitiorum deorum prædictiones, aut dæmonum artibus et præstigiis excogitatæ. Solus namque verus Deus, aut prophetæ spiritu illius repleti, possunt futura certo prænuntiare. Atqui plurima, inquit Auctor noster, eodem modo jam facta cernimus, quo a sacris vatibus nostris præmonstrata fuerant.

Brevi autem harumce prædictionum enumeratione illud comprobat (Ibid. ). Nunc enim, ut ille ait, Terræ, quemadmodum a sacris Prophetis prædiclum est, vorant urbes, id est, repentinis terrarum

(Ibid.). Deinde: Insulas maria fraudant, quas videlicet maris fluctibus ac tempestatibus exhaustas videmus (Ibid.). Ad hæc vero : externa, atque interna bella dilaniant, regnis regna compulsant, hoc est, bella in diversas partes scindunt non solum regna, provincias et urbes, sed cives etiam, atque affines, et sanguine conjunctos (Ibid.). Præterea : fames, et lues, et locales quæque clades, et frequentiæ pleraque montium vastant. Melius in exemplaribus nostris et antiquis editionibus, plerumque mortium vastant (Ibid.). Frustra enim aliqui ad vocem montium confirmandam contendunt ea siguificari leones, ursos, aliasque id genus belluas, quibus montes frequentantur, vastanturque campi. Nam de hominum Auctor noster loquitur mortibus, quæ lue, fame, aliisque hujuscemodi cladibus frequentissime accidunt.

Pergit autem ille: Officia temporum et elementorum munia exorbitant (Ibid.), id est, solitus quatuor anni tempestatum, ac statutus elementorum ordo confunditur, quod improprio dixit verbo exorbitant. Quin etiam Monstris et portentis naturalium forma turbatur. Quidam autem ibi monstra a portentis sic distingui volunt, ut monstra in hominibus animalibusque sint, portenta vero in rebus inanimatis. Sed ii non satis procul dubio attenderunt, quod scripsit Cicero informatas deorum notiones præter naturam hominum pecudumque portentis (Cicer., lib. II de Natur. deor. pag. 215, lin. 45). Et alibi: An vero illa nos terrent, si quando aliqua portentosa aut a pecude, aut ex homine nata dicuntur (Lib. II de Divinit. p. 247, lin. 16)? Portentum igitur non magis de inanimatis rebus dicitur, quam de hominibus et pecudibus, in quibus membrum aliquod præter naturam plane deformatur, aut redundat, aut deficit. Portentum tamen a monstro si quando Tertulliani verbis revera secerni nobis probetur, protinus cedemus.

Quid plura? Humiles, ait ille, sublimitate, sublimes humilitate mutantur (Tertullian. Apologet., cap. 20, pag.390); sive, hominum status et conditio ita commutatur, ut a sublimi ac summa ad humilem et infimam atque versa vice, aut decidant aut conscendant. Denique: justitia rarescit, et iniquitas crebrescit ; bonarum omnium disciplinarum cura torpescit, apud ethnicos videlicet, qui christianam religionem oderant, vel aspernabantur. Nam postea manifestum ipse, ut suo loco videbimus, cuilibet fecit a Christianis excultam disseminatamque fuisse justitiam, pietatem, sanctitatem, curamque bonarum omnium disci. plinarum. Porro autem clades, calamitates, rerumque perturbationes, quas Auctor noster recenset, a sacris nostris valibus vere prænuntiatas fuisse nemo negare potest, nisi qui horum, aliorumque sive historicorum aut chronologistarum libros nec percurrendo quidem legerit. At quemadmodum Augustinus adversus Faustum Manichæum disputat: Ostendimus fidem prophetarum ex his, quæ ventura cecinerunt, et venisse cernuntur (August. lib. XIII, contr. Faust. Manich., cap. 7, pag. 255, tom. VIII). Sed illum plura de his ibi

disputantem adire poteris. De mundi vero cladibus, A quas Tertullianus a sacris nostris vatibus prædictas esse dixit, inferius cum eo agendum.

Dissimulare tamen non possumus aliis longe clarioribus sacræ Scripturæ verbis futura prænuntiari. Tales enimvero sunt plures de venturo Christo, ejusque vita, miraculis, morte, et ad vitam regressu prædictiones, quæ ab Auctore nostro et Lactantio, ut in superiori dissertatione ostendimus, accurate referuntur (Infra, cap 9, art. 2; Dissertat. in Lactant. cap. 8, art. 1 et 2). Verum ipse Tertullianus noster arbitratus est, nec jure quidem immerito, ea quæ nunc memorat, ad probandam sacræ Scripturæ divinitatem sie sufficere, ut aliis opus non esset, nec exemplis, nec probationibus.

Neque objici poterat illas a Christianis occultatas, B nec ethnicos habuisse easdem legendi et examinandi facultatem. Quamvis enim summæ Christianis religioni fuerit sacra sua mysteria alios omnes, et ipsos etiam catechumenos celare; divinæ tamen Scripturæ libros, nec abscondebant, nec abscondere poterant. Quamobrem Tertullianus ethnicum hominem sic com. pellat Inspice Dei voces, litteras nostras, quas neque ipsi supprimimus, et plerique casus ad extraneos trans ferunt (Tertullian. Apolog. cap. 31, pag. 446). Nonne autem his verbis litteras nostras, omnes generatim designat libros non solum prisci, sed novi etiam Testamenti, quod alicubi supplementum veteris Instrumenti appellavit (Tertull., lib. adv. Hermog. cap. 20). Christiani itaque non supprimebant hasce sacras litteras; et quamvis illas occultare voluissent, ad extraneos tamen, hoc est ethnicos, variis casibus transferebantur.

C

CAPUT VII.

De Deo divinisque ejus perfectionibus et attributis, ac quol qualesve gentilium philosophorum de illo dissensiones et errores.

ARTICULUS PRIMUS.

Examinatur sextuplex argumentum, quo Tertullianus Deum existere demonstrat, videlicet sacrarum Scripturarum auctoritate, gentilium philosophorum consensu, ipsiusmet Dei operibus, intimo mentis humanæ sensu el conscientia, infinitis Dei perfectionibus, ac publica et sæpius repetita dæmonum a Christianis adjuratorum confessione.

Ea est christian religionis perfectio, ut, ad illius veritatem et aliarum quarumcunque falsitatem demonstrandam, sola, simplex, nudaque, ut recte ait Tertullianus, sufficiat doctrinæ ejus expositio. Nihil enim in ea occurrit, quod naturali omnium hominum lumini ac rectæ rationi plane non congruat. Præcipua autem ejus capita auctor noster exponit, atque ab eo orditur, quod cæterorum omnium fundamentum est, videlicet ab ipso Deo, qui a Christianis colitur et adoratur.

Variis itaqne argumentis illum existere, et unicum esse, plane ostendit. Primum enim is, inquit, ipse est, quem singulæ fere omnes sacrarum nostrarum Scripturarum paginæ unicum, et nullum prorsus alium, esse Deum apertissime asserunt ac renuntiant (Tertull. Apologet. cap. 17 et seqq., pag. 375). Atqui jam probavimus divinam esse ejusdem sacræ Scripturæ auctoritatem. Quod ergo de unico Deo, reipsa existente, tam sæpe quam perspicue prædicat, hoc certe verissimum est. Scriptores siquidem divino, uti vidimus, Spiritu afflati, nec mentiri possunt, nec in ullum umquam nos inducere errorem.

Præterea, libri veteris Testamenti ab ipso Philadelphi tempore ex hebraica in græcam linguam, uti diximus, conversi, in eorumdem ethnicorum venerant manus, poterantque eas legere, et agnoscere, utrum omnium illorum viderent effectum, quæ in eis prænuntiata fuerant. At, tametsi gentiles, aut incuria, aut pervicacia hos sacros libros non legissent, nihilominus Christiani manifestissime demonstrabant veras fuisse vaticinationes, quas in eis longo antea tempore prædictas videmus. Denique Prophetæ, quorum voces hisce in libris descriptæ sunt, mirandis virtutibus et miraculis, uti supra observatum est, sua et verba et documenta invictissime stabiliverunt, confirmave- D Minutius autem Felix, uti in alia dissertatione anim

runtque. Tertullianus itaque ex his, quæ in hoc et superioribus articulis dicta sunt, recte concludit divinam esse sacrarum nostrarum Scripturarum auctoritatem, quas idcirco divinas litteras ac sanctas voces appellat (Apologet. cap. 39, pag. 469), et asserit ex fide et antiquitate harum divinarum litterarum veritatem nostræ religionis ejusque documentorum certissime demonstrari (Ibid. cap. 46, pag. 501). Quæ autem ab illo in his, quos præ manibus habemus libris tradita et asserta sint, nunc diligenter investigare ac per

scrutare conemur.

Si quis autem ethnicus aliquos sacræ Scripturæ libros vel breviter percurrendi laborem recuset, is saltem eorum initium ac prima Geneseos verba legat, atque iis disertissime proditum comperiet, quod dixit Tertullianus, unicum omnino esse Deum: Qui totam molem islam, cum omni instrumento elementorum, corporum, spirituum, verbo, quo jussit, ratione, qua composuit, virtute, qua potuit, id est, qua ad mundum creandum revera pollebat, de nihilo expressit (Ibid.).

advertimus, quædam ex his verbis niutuatus est, sed hæc prætermisit, quæ videntur obscuriora : Cum instrumento elementorum, corporum, et spirituum. (Dissertat. in Minut., cap. 21, art. 5). At nihil aliud hæc significant, nisi totum mundum et ea omnia quibus componitur, nimirum elementa, corpora, et spiritus creata fuisse ab omnipotente Deo, quem idcirco existere necesse penitus est.

Porro autem Tertullianus, hisce verbis, non ad ea tantum alludit quæ initio Geneseos, sicuti dicebamus, scripta sunt, sed alia etiam sacræ Scripturæ loca, quibus vates divini cœlos verbo Dei firmatos, et mundum omnem ipsius sapientia ac potestate ex nihilo

factum esse prædicant. At quia Hermogenes et alii A majestas et omnipotentia omnibus sane, etiam hebenonnulli hæretici, et gentiles somniaverunt, mundum tioribus, fit manifesta et cognoscitur? Quamobrem

non ex nihilo, sed ex materia præexistente ipsique Deo coæterna conditum, hinc Tertullianus falsam hanc opinionem peculiari in libro, adversus eumdem Hermogenem composito, invictis rationum momentis radicitus evellit. Sed jam plura, quibus hic error a Lactantio destruitur, argumenta a nobis alibi explicala sunt. Recte ergo inde Tertullianus noster sic disputat: Dubitabitur, credo, de Dei viribus, qui tantum hoc corpus mundi de eo quod non fuerat, non minus quam de morte vacationis et inanitatis, imposuit animatum spiritu omnium animarum animatore (Tertull. lib. adv. Hermog., cap. 8 et seqq.; Dissert. in Lactant., cap. 21, art. 1; Tertull. Apologet. cap. 48, pag. 520).

Audis sane hanc ejus esse argumentationem: Deus, non ex præexistente aut coæterna sibi materia, sed ex nihilo creavit mundum. At summæ et infinitæ est potestatis aliquid, ac quod longe majus est, totum mundum ex nihilo creare. Deus igitur omnipotens mundi creator existit. Atque hæc prima est Tertuldiani argumentatio, qua ex sacræ Scripturæ auctoritate, cui nemo, uti diximus, ne gentilis quidem homo, refragari potest, recte demonstrat Deum reipsa existere.

Lactantius diserte postea dixit: Qui solem rebus humanis clarissimum ac singulare lumen in argumentum suæ unicæ majestatis accendit (Lactant., lib. II divin. Instit. cap. 5, pag. 161). Et certe sol, non casu aliquo, vel a se ipso, ratione penitus orbato, creatus est. Suo igitur lumine et splendore omnipotentem Deum auctorem suum demonstrat. De hac autem argumentatione in nostra de ejusdem Lactantii libris dissertatione egimus (Dissertat. in Lactant. cap. 12, art. 1).

Neque hoc tantum clarissimo solis lumine perstricti obtusiores mentis humanæ oculi Deum agnoscere coguntur, sed ex aliis quoque ejus operibus : Tot ac tantis, inquit Tertullianus, quibus continemur, B quibus sustinemur, quibus oblectamur, quibus exterremur (Tertullian. Apologet. cap. 17, pag. 376). Quid enim tot tantaque opera aliud clamant, nisi ab uno Deo esse edita, qui homines, aut beneficiis, aut terrore, ad sui cognitionem adducit? Atque inde profecto paulo post adjecit edita ab illo majestatis suæ signa per imbres, haud dubie generalis diluvii, per ignes, ac eos potissimum quibus urbes Sodoma et Gomorrha consumptæ fuerunt. A quo enim, obsecro te, hæc fieri potuere, nisi a Deo judice xquissimo, qui ab impiis et consceleratissimis hominibus debitas criminibus pœnas repetebat?

Antequam vero ad alia progrediamur, observare juvat in citato ejusdem Tertulliani textu pro libito sublatum à Rigaltio nomen animarum tanquam supervacaneum, ac pro imposuit scriptum composuit. Nam huic correctioni, cujus nullam reddidit rationem, C omnes manuscripti et antiquiores editi codices plane adversantur. Deinde vero, nonne Auctor noster poterat verbo imposuit abuti, quo significantius exprimeret, quod antea dixerat, mundum a Deo creatum ex nihilo, ac tanquam supra mortem vacationis et inanitatis impositum? Potuit etiam per quamdam emphasim adjicere nomen animarum, ut luculentius significaret Deum non modo corporum, sed etiam animarum esse revera animatorem et creatorem.

Secundum Tertulliani argumentum desumitur ex communi omnium pene gentilium philosophorum consensu, qui, licet in definienda Dei natura non parum a se invicem, ut paulo post ostendemus, dissentiant, eum tamen revera existere volentes nolentes confessi sunt (Idem, cap. 47, pag. 516; Infr. hoc cap. art. 4; Dis- D sertat. in Minut. cap. 4, art. 1, et in Lactant. cap. 12, art. 1). Sed de hac illorum sententia alibi fuse disputavimus, nec ea quæ ibi diximus nunc repetenda

sunt.

Tertium unius Dei existentis argumentum petit Tertullianus ex ejus operibus, quæ sicut nullus, nisi plane desipiat, non potest non agnoscere, ita nec diffiteri unum Deum esse illorum auctorem. Nam mundus, uti recte ait Tertullianus, ab illo factus est, In ornamentum majestatis suæ (Tertullian. Apologet. cap. 17, pag. 375). Quid vero illud est in divinæ majestatis ornamentum, nisi in illius probationem e! argumentum, quo ex mundi creatione divina ejus

Alia vero sunt adhuc, quibus, ut ait Tertullianus, exterremur, nimirum fulgura, fulmina, tonitrua, publica clades et tempestates, aliaque his similia. Consulto autem hæc adjecisse videtur, ut variis atheorum argutiis occurreret, qui objiciunt fulmina quæ supra montes, verbi gratia, cadunt, et alia hujusmodi esse prorsus inutilia, nullamque proferri posse causam, propter quam accidant. Garrulis enimvero et impiis hisce hominibus, qui, spreta aut compressa animi conscientia, pravis libidinibus servire volunt, respondet ideo hæc fieri, ut exterreamur, hoc est, Deum verum illorum auctorem timeamus, atque eo timore, quem homini innatum esse alibi demonstrat, agnoscamus illum reapse existere, qui eosdem impios aliosque sceleratos pro merito castigare potest (Idem, lib. de Testimon. anim. cap. 2).

Porro autem alibi ostendimus, etiamsi infirma ac executienti hominum menti non omnino comperta sit infinita Dei magnitudo, quorumdamque ejus operum caussa, ex ipsius tamen effectibus, nemini incognitis, manifestissime demonstrari illum existere, et quem ob finem omnia fecerit. Jam vero non quærimus cur aut quomodo omnia ab illo fiant, aut facta sint, sed utrum ipse existat atque id ex ejus operibus agnoscatur. In aliis autem nostris dissertationibus plane ostendimus quam certo et evidenter Deum existere inde demonstretur, et quam imbecilla sit ethnicorum argumentatio, qui illud ideo negabant, quia ipse Deus videri non potest (Dissert. in Minut. cap. 5, art. 1, et cap. 6, art. 1).

Quarta Dei revera existentis demonstratio a Tertulliano ducitur ex intimo animæ humanæ sensu, sive

ejus testimonio, ipsaque hominis conscientia. Visne, A manæ naturaliter insitam esse veri Dei notionem,

376

quæ totius christianæ religionis est fundamentum. Alia autem omnia illius mysteria et documenta non cognoscit, quin prius ab aliis doceatur. Atque ita quidem Christiani fiunt, non autem nascuntur, quamvis naturaliter unum Deum agnoscant et invocent.

Visne illud tibi ex ipsomet Tertulliano probari? Ad Nationes ille scribit Liberum Patrem cum suo sacro ab urbe Roma totaque Italia auctoritate senatus ejectum, eversasque Serapidis, Isidis et Harpocratis statuas. At hanc inde elicit conclusionem: Habetis igitur in majoribus vestris, etsi non nomen, allamen sectam christianam, quæ deos negligit ( Tertull. lib. I ad Nation. cap. 10, pag. 573 ). Videsne ob hoc solum factum quosdam gentiles sectæ christianæ no.

ait ille, ex animæ ipsius testimonio comprobemus: quæ, lice! carcere corporis pressa, licet institutionibus pravis circumscripta, licet libidinibus et concupiscentiis evigorala, licet falsis diis exancillata, cum tamen resipiscit, ut ex crapula, ut ex somno, ut ex aliqua valetudine, et sanitatem suam patitur, Deum nominat, hoc solo, quia proprie verus hic unus Deus, bonus, et magnus ; et: Quod Deus dederit, omnium vox est; judicem quoque contestatur illum: Deus videt; et : Deo commendo; el: Deus mihi reddet (Tertull. Apolog., cap. 17, 1 p. et seq.). In hoc autem auctoris nostri textu quædam Rigaltius more suo immutavit et addidit. Primum enim ex sola, sed forsitan non prorsus infelici, Latinii conjectura, pro verbo patitur, emendatum scriptumque voluit, potitur, hoc est, inquit, dum est com- B mine ab eo appellari? Eadem itaque ratione anima pos sanæ mentis. Et certe nomen sanitas accipitur aliquando pro bono statu mentis, atque apud bonos auctores legimus potiri gaudia. In duobus autem recentioribus codicibus scriptum est pascitur. Quid vero, si Tertullianus minus latine loquendo dixerit patitur sanitatem, videlicet nondum integram?

Quidquid sit, videtur Rigaltius privata auctoritate his verbis: Hoc solo, quia proprie hic unus Deus, bonus el magnus, istæc subrogasse: Hoc solo, quia proprio Dei veri. Deus magnus, Deus bonus. Sed nonne satis perspicua erant manuscriptorum codicum verba, nec his minus clara? Sed fac obscuriora esse, numquid idcirco manus inferenda veteris scriptoris textui, ut pro libito corrigatur, nec amplius illius sit?

naturaliter christiana dici potuit, quæ conscientiæ suæ testimonio, naturalique lumine ac motu verum unicumque Deum agnoscit. Sed a nobis jam observatum est his plane similia a Minutio Felice proferri (Dissertat. in Minut., cap. 13, art. 4).

Jure igitur merito Tertullianus inde, et ex iis omnibus quæ hactenus probaverat, sic concludit: Hæc est summa delicti nolentium recognoscere, quem ignorare non possunt (Apol., c. 17, pag. 376). Eadem plane est Cypriani, ejus discipuli et sequacis, conclusio: Atque hæc est summa delicti nolle agnoscere, quem ignorare non possit (Cyprian., lib. de idolor. Vanit., pag. 15). Nemo quippe potest ignorantiam excusare Dei, quem tot argumentis et intimo cordis animæque sensu

imo vero summum omnium delictorum est nolle Deum recognoscere, qui a nemine, nisi penitus excors et amens sit, potest ignorari.

Non hoc autem tantum in libro Tertullianus noster C agnoscere compellitur. Maximum igitur delictum, hac adversus ethnicos argumentatione utitur, sed eam quoque fusius acriusque urget toto in libro de Testimonio animæ adversus gentes, ubi docet hoc ipsum ejus testimonium esse omni litteratura notius, doctrina agitatius, omni editione vulgatius, toto homine majus, id est, totum quod est hominis (Idem, lib. de testim. anim. cap. 1). Alia autem ejus verba alibi citavimus, palamque fecimus idem argumentum adhiberi a Minutio Felice, Cypriano, Arnobio et Lactantio, qui, Auctoris nostri vestigiis inhærentes, hujus argumenti vi ac pondere omnes falsorum deorum cultores atheosque obruerunt (Dissertat. in Minut., cap. 2, art. 5, el cap. 3, art. 3; Dissertat. in Arnob. cap. 5, art. 1, et Dissertat. in Lactant. cap. 12, art. 1). Quapropter illa hic non repetenda censemus, sed D illud duntaxat examinandum, cur dixerit hanc naturalem Dei invocationem esse testimonium animæ naturaliter christianæ. Numquid enim anima naturaliter christiana est? Nonne paulo post ille dixit: Fiunt, non nascuntur Christiani (Tertullian. Apologet. cap. 17, pag. 377; Ibid. cap. 18, pag. 378)? Alibivero ipsam animam sic alloquitur: Non es, quod sciam, christiana; fieri enim, non nasci soles christiana ( Idem, lib. de Testim. anim., cap. 1). At si homo non uascitur, sed fit christianus, ergo ejus anima naturaliter christiana non est. Verum Tertullianus, qui paucas inter lineas sibi procul dubio non contradixit, prioribus verbis nihil aliud significat, nisi animæ hu

Quinta divinæ, ut aiunt, existentiæ demonstratio his includitur verbis, quibus Auctor noster illam ex infinitis Dei perfectionibus elicit conclusionem: Ideo, inquit, Deus verus et tantus est (Ibid.). Nonne enim hunc argumentatur in modum? Veri Dei nomine is intelligitur, cujus infinitæ sunt perfectiones, et quo nihil majus aut perfectius excogitari potest; non enim essel verus Deus, si tantus non esset : at is, qui infinitas perfectiones in se complectitur, a se profecto habet, et quod existat, et quod aliis tribuat ut sint et existant; cum enim ea sit rerum omnium creatarum series, ut posteriores ab antiquioribus originem, qua existunt,acceperint, debuit ante omne tempus esse aliquis,qui a nullo, sed potius a se ipso habuerit quod existat, et rebus quibusque creatis eas omnes quibus præditæ sunt, perfectiones largiatur: at ille ideo est verus, quia tantus est. In suo autem adversus Marcionem libro ex summa Dei perfectione concludit illum esse unicum, ita ut non existeret, si non esset unus. Audias velim quæ sit ejus argumentatio: Deus cumsummum magnum sit, recte veritas nostra pronuntiavit : Deus, si non unus est, non est. Non quasi dubitemus esse Deum, dicendo: Si non unus, non est; sed quia quem conpdimus esse, id eum definiamus esse, quod si non est, Deus non est, summum scilicet magnum.

« PoprzedniaDalej »