Obrazy na stronie
PDF
ePub

historia diversisque eruditorum de illa opinionibus, A comparare (Vitruv. procem. lib. VII). Sed in hoc ille.

ac de Menedemo alibi disputavimus (Idem, lib. I. dissert. 2, cap. 1, pag. 223 ac seqq. et lib. III. dissert. 2, cap. 3, art. 5, pag. 922).

erroris ab aliis arguitur. Nam Alexandrini, inquiunt, reges Attalicis antiquiores erant. At nihil inde concludi potest adversus Tertulliani nostri conjecturam. Pisistratus enim et alii plures, ab Athenæo et Epiphanio laudati, bibliothecas instruxerant, quos Philadelphus potuit imitari (Athen. lib. I. Deipnos. pag. 3. Epiphan. de Pond. et mensur. pag. 166).

Cæterum, quamvis certa esset Tertulliani opinio, a Scaligero tamen eo vapulat, quod non alio Demetrium Phalereum titulo exornaverit, quam Grammaticorum probatissimi. Enimvero, parum, inquit, notæ Tertulliano Demetrii dotes fuerunt (Scalig. nol. in Chron. Euseb. ad ann. 1724. pag. 133). Cur igitur? Numquid quibusdam Demetrii dotibus memoratis,

biturus est? Nonne Suetonius nos alicubi admonuit grammaticis datum initio nomen litteratorum, quia aliquid acute scienterque poterant dicere aut probare (Sueton. de illust. granimat. § 4. pag. 821)? At hoc potissimum nomine Tertullianus Demetrium laudavit, quoniam de bibliothecæ præfectura ipsi a Philadelpho commissa disserebat. Cui autem melius demandari potuit, quam grammaticorum probatissimo, id est, viro varia eruditione prædito, qui libros omnes, eorumque pretium apprime noverat?

Philadelphus porro, qui græcam sacræ Scripturæ interpretationem procuravit, a Tertulliano appellatur non solum eruditissimus, sed omnis etiam litteraturæ sagacissimus, ubi certe subauditur substantivum nomen, quod haic adjectivo sagacissimus respondeat (Tertullian. Apologet. cap. 18). At non aliud esse videtur, quam indagator, vel explorator. Sagacitas enim ad inveniendum aut explorandum dicitur. Ea porro Philadelphi sagacitas erat omnis litteraturæ, id est librorum omnium quacunque de materia scriptorum, diligentissima ubique inquisitio. Summo autem illos conservandi studio bibliothecam, ait auctor B alias negavit? Quis etiam juranti Scaligero fidem hanoster, et simili modo Eusebius in Chronico, ex omni genere litteraturæ comparaverat (Chron. Euseb. ad ann. 1734). Quanto autem librorum numero instructa fuerit in sequenti articulo ostendemus. Si quis vero postulet quis sit Pisistratus, cujus hac in re studium æmulatus Philadelphus a Tertulliano asseritur, illud discere poterit ex his A. Gellii verbis: Libros Athenis disciplinarum liberalium publice ad legendos posuisse dicitur Pisistratus tyrannus. Verum de Pisistrati tyrannide, quam ter, ut narrat Herodotus, recuperavit, frequens apud varios Scriptores, Laertium, Pausaniam, Thucydidem, Ælianum, Valerium Maximum, et alios mentio. Nos vero de hac Pisistrati tyrannide in superiore Apparatus nostri tomo egimus. Scriptum præterea a citato Pausania legimus dissipata olim fuisse Homeri carmina, atque ex illis a Pisistrato, ut ait Ælianus, collectis confectam Iliadem et Odysseam. Sed præstat Ciceronem audire : Quis doctior, inquit, iisdem temporibus aut cujus eloquentia litteris instructior, quam Pisistrati? Qui primus Homeri libros, confusos anteu, sic disposuisse dicitur ut nunc habeinus. Non fuit ille quidem civibus suis utilis', sed ita eloquentia floruit, ut litteris doctrinaque præstaret (Gell., lib. VI, Noct. Alti. cap. 17, p. 395; Herodot. lib. II, § 59 et seqq.; Laert. in Vita Solon. § 53 et seqq. 65 et seqq.; Pausan. lib. I, pag. 3 et 21; Histor. Thucyd. lib. VIII. Hist. p. 446; Ælian. var. lib. VIII, c. 13; Val. Max. lib. I, § 2. lib. VIII. c. 9; Exter. § 2; tom. 1. Apparat. pag. 1176; Pausan. lib. VII, p. 235; Ælian. var. Histor. lib. XIII. cap. 14; Cicer. lib. II. de Orat. p. 194, lin. 37).

Certo tamen Tertullianus pronuntiare non audet utrum Philadelphus hujus in instruenda ditissima bibliotheca studium revera æmulatus fuerit: sed dixit tantum opinor, id est ut ipsi verisimilius videbatur. Vitruvio autem, qui Augusti Cæsaris ætate floruit, si credas, Prolemæus Philadelphus hocce studio imitatus est reges Attalicos. Audias velim illius verba : Reges Allalici magnis philologiæ dulcedinibus inducti, cum egregiam bibliothecam Pergami ad communem delectationem instruxissent, tunc item Ptolemæus infinito zelo cupiditatisque incitatus studio, non minoribus industriis ad eumdem modum contenderat Alexandriæ

C

[ocr errors]

ARTICULUS II.

Qua in Philadelphi bibliotheca libri sacrarum Scripturarum repositi, ubi ea bibliotheca constructa, quantus in illa librorum numerus, an tota incendio consumptà, quomodo sacri codices ad Christianos pervenerint ac de vectigali Judæorum ad eos publice lectitandos libertate.

Postquam Tertullianus illam omnem codicum sacræ Scripturæ, seu hebraica, seu græca lingua descriptæ, narrationem contexuit, tum continuo enarrat, ubi cuncti illi codices asservabantur: Hodie, inquit, apud Serapeum Ptolemæi bibliothecæ cum ipsis hebraicis litteris exhibentur (Tertullian. Apologet. cap. 18. pag. 19). Quibus sane verbis declarat hos hebraicos græcosque Veteris Testamenti libros repositos fuisse in Serapæo, hoc est, Serapidis templo, quod Alexandrise exstructum fuerat. Nam Chrysostomus diserte pronuntiat illos ab hoc Ptolemæo Philadelpho collocatos fuisse, eis To Toû Zepámiðos lepdv, in Serapidis templum (Chrysost. Orat. 1. adv. Judæ. tom. I. pag. 394. edit. Morel.). At in eo, quod magnificentia sua soli, sicuti Gellius et Ammianus Marcellinus perhibent, Capitolio cedebat, plura procul dubio erant separata a se invicem ædificia (Gell. lib. VI. Noct. att. c. ult.). In eorum autem aliquo una aut duplex Philadelphi bibliotheca reposita fuit. Plurimum enimvero Auctor noster verbis proxime citatis meminit; quemadmodum Ammianus Marcellinus, qui post descriptam Serapi munificentiam, sic prosequitur: In quo bibliothecæ fuerunt inæstimabiles ; et loquitur monumentorum veterum concinens fides, septingenta volumina millia, Ptolemæis regibus vigiliis intentis composita, bello Alexandrino dum diripitur civitas, sub dictatore

791

Cæsare conflagrasse (Ammian. cap. 16. pag. 343).

Unam autem tantum memorat Athenæus, qui postquam viros quosdam, coacervandis libris nobiles, recensuit Omnes, inquit, mercatus Ptolemæus rex nostras, cognomine Philadelphus, cum iis Athenis quos

Marcell. libr. XXII. A thecam, quæ in ea Alexandriæ urbis erat regione, quam Bruchium vocant, desertam suo tempore fuisse (Epiphan. de Pond. et Mensur. § 10. p. 166). At in ea repositos, uti vidimus, dixerat sacræ Scripturæ codices. Atqui si hæc bibliotheca deserta fuit, atque multo magis si Alexandrinæ bibliothecæ jam ipsa Cæsaris ætate combustæ sunt, qua, amabo te, ratione Tertullianus dicere potuit: Hodie apud Serapæum, Ptolemæi bibliothecæ cum ipsis hebraicis litteris exhibentur, et Judæi palam lectitant (Tertullian. Apologet. cap. 18)? Respondent aliqui duas saltem in eo fuisse bibliothecas. At una, inquiunt, incendi potuit, et altera, in qua libri illi repositi erant, integra prorsus remanere. Verum ea responsio adversatur plane ipsimet Epiphanio, asserenti hanc

et Rhodi emerat, εἰς τὴν καλὴν Αλεξάνδρειαν μετήγαγε ; in pulchram Alexandrinam bibliothecam transferri curavit (Athen. lib. I. Deipnos. pag. 3). Similiter Eusebiani Chronici auctor: Ptolemæus, inquit, Philadel phus divinas Scripturas in græcam vocem ex hebraica lingua per LXX. interpretes transferre curavit, quas in Alexandrina bibliotheca habuit, quam sibi ex omni genere litteraturæ comparaverat (Eus. Chron. ad ann. 1734).

non exstitisse amplius tempore: quapropter alii respondent, etiamsi hæc aliæque omnes bibliothecæ Alexandrinæ igne combuste fuerint, non crematos tamen omnes libros, atque ab hoc incendio ereptos sacræ Scripturæ hebraicos græcosque codices.

At Epiphanius, etsi duas designet bibliothecas, in hoc tamen a Tertulliano nostro et Ammiano Marcel- B bibliothecam, in qua hi libri reconditi fuerant, suo lino dissentit, quod sacræ Scripturæ libros in Bruchio, et Aquila, Symmachi, et Theodotionis interpretationes in minore Serapoo positos fuisse asserat. Suam etenim de græca illorum interpretatione narrationem his verbis absolvit : Αἱ βίβλοι εἰς ἐλληνίδα ἐκτεθεῖσαι ἀπετέθησαν ἐν τῇ πρώτη βιβλιοθηκῃ τῇ ἐν τῇ βρουχίῳ οἰκοδο μηθείσῃ· ἔτι δὲ ὕστερον καὶ ἑτέρα ἐγγένετο βιβλιοθήκη ἐν τῷ Σεραπίῳ, μικροτέρα τῆς πρώτης, ἥτις καὶ θυγάτηρ ὠνομάσθαι αὐτῆς, ἐν ᾗ ἀπετέθησαν οἱ τοῦ Ακύλα, καὶ Συμμάχου, καὶ Θεοδοτίωνος, καὶ τῶν λοιπῶν ἑρμηνεῖαι, μετὰ διακοσιοστὸν καὶ πεντηκοστὸν ἔτος. Libri illi, in græcum translati, in priore bibliotheca, quæ in Bruchio fundata est, repositi sunt. Post hæc alia rursus in Serapio bibliotheca constituta est, longe illa minor, quæ hujus filia dicebatur, in quam Aquila, Symmachi, C Theodotionis, et aliorum editiones congestæ sunt post annos CCL. (Epiphan. libr. de Pond. et Mensur. § 11. pug. 168). Vides sane illum in hoc cum aliis consentire, quod duplicem asserat fuisse Alexandrinam bibliothecam; in eo autem dissidere, quod unam in Bruchio, alteram minorem in Serapio conditam esse velit. Utrum vero hæc illius solius opinio aliis præferri debeat, tuum esto judicium.

suo

In hujus autem opinionis confirmationem proferri potest Senecæ, ac post ipsum Pauli Orosii testimo• nium, qui quadringenta duntaxat librorum millia tum consumpta memorant (Senec. lib. de tranquil. anim. cap. 9. pag. 663. Oros. lib. VII. cap. 15). Atqui si Marcellino et Gellio, a nobis antea citatis credimus, in illa bibliotheca septingenta millia librorum condita fuerant. Trecenta igitur millia flammis subducta sunt. Ex horum itaque numero baud dubic erant haec, Deo ita providente, hebraica græcaque Scripturæ sacræ volumina.

Quid vero, quod Chrysostomus constanter asseverat græcam propheticorum librorum interpretationem ad suum usque tempus in Serapæo, sive ut ipse loquitur, Serapidis templo conservatam. Hæc autem sunt graeca illius verba : Καὶ μέχρι νῦν ἐκεῖ τῶν προφη τῶν αἱ ἐρμηνευθεῖσαι βίβλοι μένουσι (Chrysost. Orat. 1. adv. Judæ. pag. 595, tom. I).

ad Christianos pervenerint. Non pauca etenim græca testimonia in Novi Testamenti libris citata reperiuntur.

Ab hac porro difficultate si te expedieris, in alte- Cæterum, quanquam aliquis contra hanc Chrysoram longe majorem confestim incides. Nam Tertul- stomi aliorumque sententiam evidenter probaverit lianus de Veteris Testamenti græcis codicibus loqui- exustos fuisse hos codices, negare tamen non potetur tanquam in illa Alexandrina bibliotheca rit ante illud incendium multiplicata fuisse illorum adhuc tempore asservatis, atque exstantibus. Contra exemplaria, ac plura hebraica a Judæis, et græca ab vero Ammianus Marcellinus, ut vidimus, diserte aliis descripta, que diligenter conservala sunt. Nulasserit hancce ipsammet bibliothecam bello Alexan- D lus enimvero dubitandi locus est, quin multa quidem drino sub dictatore Cæsare conflagrasse (Marcell. libr. XXII. cap. 16. p. 344). Aulus etiam Gellius testatum facit inceusa tum fuisse ab auxiliariis militibus septingenta ferme voluminum millia (Gell. I. VI. Noct. Alli. cap. 17. pag. 594). Utrique Dion suffragari videtur, qui ait Achillam recta venisse Alexandriam, atque ab eo commissa cum Caesare dictatore varia prælia, multaque facta incendia. Tàs dè &obrixas xai τοῦ σίτου, καὶ τῶν βίβλων πλείστων δὴ καὶ ἀρίστων, ὡς φασι, γενομένων καυθῆναι, et apothecas sive cellas frumenti et Ebrorum plurimorum et optimorum, ut fertur, conflagrasse (Dion. lib. XLII. Rom. hist. pag. 228).

.

Quin etiam Epiphanius memoriæ prodidit biblio

Præterea vero hebraica apographa diligentissime ab iisdem Judæis asservabantur. De iis namque, qui suo tempore vivebant, dixit Tertullianus noster : Judæi palam lectitant: vectigalis libertas: vulgo aditur sabbatis omnibus. Audisne quam luculenter ille affirmet Judæos, singulis quibusque sabbatis in synagogis suis congregatos, palam et audientibus omnibus, lectitasse los sacros codices, vernacula sua lingua conscriptos. Atqui mos ille ante et post Christum Dominum, atque ab antiquis temporibus inoleverat.

Judæi habent. Inimicus meus testis est. Ab ipso quære, aperi, lege, crede (Augustin. Append. tom. VIII. libr. contr. quinq. hæres, c. 7. p. 9). Tales ergo hos libros Christiani habuerunt, quales sibi a Judæis transmissi fuerant. Nihil enim in eorum textu quidquam immutare poterant, quin a Judæis, illorum inimicis, et eos quotidie legentibus, falsi confestim convincerentur. Quæ autem quantave sit illorum auctoritas, jam cum Tertulliano nostro investigemus.

De Paulo siquidem ejusque sociis in Actibus Aposto- A mentatur: Codex in quo hæc scripta leguntur, in armario lorum memoriæ proditum est: Illi vero pertranseuntes Pergen, pervenerunt Antiochiam Pisidiæ, et ingressi Synagogam die sabbatorum, sederunt. Post lectionem autem Legis et Prophetarum Paulus Judæorum rogatu sermonem ad eos habuit (Act. Apost. cap. XIII. 14. et seqq.). Post hæc vero, hæc ibidem litteris mandata invenies: Moyses a temporibus antiquis habet in singu lis civitatibus, qui eum prædicent in synagogis, ubi per omne sabbatum legitur (Ibid. cap. XV. 21). At id certe fieri non potuit, quin antea Judai habuerint hos codices, et maximam in iis incorruptis atque integerrimis conservandis curam impenderint.

Quid vero sibi, inquies, vult Tertullianus, cum dixit Judæis vectigalem fuisse cœtus suos singulis sabbatis agendi, et libros suos ibi legendi, libertatem? B Quidam autem existimant his verbis designari facultatem eis a Philadelpho concessam, modo annuum vectigal modicum solverent. Sed quo argumento probabitur illud vectigal exactum a Philadelpho, qui tanti faciebat sacros Veteris Testamenti libros, ac illorum interpretes donis maximis cumulaverat? longe itaque verisimilius aliis videtur a Tertulliano denotari tributum, quod Romani imperatores Judæis indixerant, ut eis more solito singulis sabbatis congregari liceret. Quidam vero putant de hoc tributo intelligenda esse istæc Suetonii, de Domitiano imperatore agentis, verba: Præter cæteros Judaicus fiscus acerbissime actus est, ad quem deferebantur, qui, vel uti professi Judaicam intra urbem viverent vitam, vel dissimulata origine, imposita genti tributa non pependis- C sent (Sueton. lib. VIII. in Vita Domit. § 12). At ibi significat Judæis, ut liberam sectæ suæ professionem redimerent, solvendum quidem tributum, sed quod auctum tunc potius fuerat, quam primo impositum. Nam in Dionis Epitome Xiphilinus narrat Titum imperatorem post captam Hierosolymam jussisse ut Judæi, qui patrias leges profitebantur, quotannis didragmam Jovi Capitolino penderent (Xiphil. Epit. Dion. in Vil. Vespasian. pag. 318). Visne græca illius verba audire? En ipsa sunt : Kai un' ixɛivou díδραγμον ετάχθη τοὺς τὰ πάτρια αὐτῶν ἔθη περιστέλλοντας τῷ Καπιτωλίῳ Διὶ κατ ̓ ἔτος ἀποφέρειν.

Ad illud porro tributum putant his Juvenalem allusisse versibus:

Nunc sacri fontis nemus, et delubra locantur
Judæis, quorum cophinus foenumque supellex,
Omnis enim populo mercedem pendere jussa est
Arbor, et ejectis mendicat sylva camœnis.

(Juvenal. satir. 3. v. 13. et seqq.)

Recte ergo hæc a Tertulliano appellatur vectigalis libertas, quia non poterant, nisi soluto prius tributo, cogere suas synaxes, et in synagogis suis, ubique dispersis, accuratissime conservatos sacros suos codices palam lectitare. Ab his itaque Judæis, infensissimis suis hostibus, Christiani acceperant illos Veteris Testamenti codices, de quorum veritate et integritate nemo sani capitis homo unquam dubitabit. Nam, ut antiquus libri contra quinque hæreses, olim Augustino adscripti, auctor recte adversus ethnicos argu

ARTICULUS IV.

Quomodo Tertullianus sacræ Scripturæ auctoritatem ex maxima ejus antiquitate demonstret, quæ sint substantiæ et materiæ veterani styli, urbes insignes historiarum, et cani memoriarum.

Summam sacræ Scripturæ auctoritatem Tertullinus duplici argumento aperte vindicat. Primum autem petit ex maxima ejus antiquitate, de qua nos sæpius in superiori apparatus nostri tomo: secundum vero ex illius divinitate, sive ex divino Spiritu, cujus afflatu omnes ejus libri litteris mandati fuerunt. Prius autem argumentum eo lubentius adversus ethnicos urget, quod, illius vim et pondus agnoscentes, inde religionem suam, quamtum vis falsam, tueri ac confirmare conabantur. Eos enim omnes his ille compellat verbis Apud vos religionis est instar fidem de temporibus adserere (Tertullian. Apologet. cap. 19), id est, religionem vestram, falsorumque deorum cultum ejus antiquitate propugnare contenditis.

Atqui si momenti alicujus sit hæc ratio, non potestis Scripturis nostris derogare fidem. Nam unius, inquit Tertullianus, prophetæ scrinium (hoc est, libri Moysis) sæculis vincit omnes substantias et materias... cujusque veterani styli vestri (Ibid.), seu omnes omnino commentationes vestras, earumque argumenta. Quin etiam superat origines, inquit, sive initia et caussas, ordines et venas, sive meatus et canales, quibus ad vos usque pervenerunt.

Præterea vetustate sua antecedunt gentes plerasque, quæ postea ortæ sunt, et urbes insignes historiarum, et canas memoriarum. Ita in nostris codicibus manuscriptis et antiquioribus editionibus, nisi quod pro canas in eis scriptum est causas. Rigaltius vero quem alii deinceps secuti sunt, retinuit quidem D nomen canas, sed antecedens historiarum propria, uni videtur, delevit auctoritate. Nullam enim nec ille nec alii dederunt hujus omissionis rationem. Sed in animum haud dubie induxerunt ibi gravissimum esse adversus grammaticæ regulas μápraμa, ubi substantivum nomen pro adjectivo, et adjectivum pro substantivo ponitur. Sed nonne græcismus est non semel a melioris latinitatis auctoribus usurpatus? Nonne enim Horatius dixit: Integer vitæ scelerisque purus. Sensus itaque Auctoris nostri est, Hebræos esse vetustiores urbibus, quæ insignes erant historiarum monumentis, et canis memoriis, id est, commentariis, quæ canitie sua et vetustate originem cæteris omuibus antiquiorem præ se ferebant. Sic etiam Theophilus

Antiochenus dixerat eosdem Hebræos antiquiores A Moysem Inacho fuisse coævum. At in priore Appara

esse urbibus, quæ erant apud Ægyptios famosissimæ (Theoph. libr. III. ad Autolyc. pag. 130). Non dissimulabimus tamen in alio Tertulliani libro scriptum Qui antiquitatum canos collegerunt (Tertull. lib. II. ad Nal. cap. 12). Sed hujus libri unicus tantummodo superest codex manuscriptus, Apologeidem tici vero quamplures. Quidquid autem statuas, semper erit sensus. Porro autem ab Auctore nostro nomen memoriarum usurpatur pro monumentorum, quemadmodum ex Augustino facile confirmari potest (August. lib. de Cur. pro mort. agend. cap. 4. p. 519. 1. VI). Eadem rursus significatione ipse Tertullianus, libro mox citato, dixit: Saturnus in terris humanæ qualitatis apud veteres memorias recensetur (Tertull. lib. II. ad Nat. loc. cit.).

Tum deinde in Apologetico adjecit libros Moysis ælate adhuc sua anteire ipsas effigies litterarum indices, custodesque rerum (Idem, Apologet. cap. 19), hoc est, scriptos esse characteribus et litteris cæterorum omnium plane antiquissimis. Nam paulo ante scripserat eos exaratos fuisse litteris hebraicis, quas quidem aliis quibuslibet vetustiores esse pro certo habebat. Addit autem litteras esse custodes rerum, ut pote quæ res ipsas, earumque historiam ab interitu vindicant. Sed hæc fusius explicantur a Josepho, cujus verba, paulo prolixiora quam ut hic referantur, in illius libro te legisse non pigeat (Joseph., init. lib. I. contr. App. pag. 1034. et seqq.).

tus nostri tomo ostendimus hanc communem fuisse veterum scriptorum ad Eusebium usque sententiam, quam nonnulli etiam hoc sæculo propugnare nisi sunt (tom. I. Apparal. pag. 385, 531, 836, 909 et 1312). Asseveranter vero Auctor noster adfirmat se opinionis suæ plures habuisse sponsores et patronos. Ne quis autem putaret illud ab co gratis adsertum, hos ipsos, ut paulo post videbimus, singillatim et nomine suo appellat.

Præterea horumce scriptorum auctoritate fultus, asseverat Moysen 393 annis prævertisse Danaum. At animum, quæso, adverte atrum hæc Tertullianus delibaverit ex Josepho, qui ibidem ab ipso post alios Scriptores citatur. Enimvero postea quam Josephus Beditam a Manethone Ægyptiorum chronologiam recensuit, eam his absolvit verbis: Otxaλouevos moquéνες ἡμέτεροι πρόγονοι τρισὶ καὶ ἐννενήκοντα καὶ τριακοσίοις πρόσθεν ἔτεσιν, ἐκ τῆς Αἰγύπτου ἀπαλλαγέντες, τὴν χώραν ταύτην ἐπῴκησαν, ἢ Δαναὸν εἰς ἔργος ἀφικέσθαι, καὶ

Postremo subjunxit Tertullianus: Et puto, adhuc minus dicimus, ipsos, inquam, deos vestros, ipsa tem- C pla, et oracula, et sacra (Tertull. loc. cit.), id est, libros Moysis gentilium diis, templis, oraculis, et sacris esse longe vetustiores. Deorum enimvero originem, sicut infra dicemus, a Saturno repetendam esse opinatur. Non mirum itaque si hos deos libris Moysis posteriores esse affirmet. Verum his illis verbis, adhuc minus dicimus, ethnicis exprobare videtur quod deos suos eorumque cultum libris Moysis vetustiores esse, tam imperite quam falso, vendi

tarent.

ARTICULUS V.

Quam luculenter Tertullianus probaverit antiquitatem librorum Moysis ex ejus ætate, qui coævus fuit Inacho, et pluribus seculis Danao, Trojanæ cladi et Ho-D mero præivit, ubi de Manethone, Beroso, Iromo, seu Hieronymo, et Josepho.

Nemo certe diffitebitur librorum Moysis antiquitatem non posse clarius, quam ex illius ætate probari. Quamobrem Tertullianus veterum scriptorum testimonio fretus, quo ille tempore, et ante quos vixerit, hisce explicat verbis: Argivo, inquit, Inacho pariter ætate est: quadringentis pene annis (nam et septem minus) Danaum et ipsum apud vos vetustissimum prævenit, mille circiter cladem Priami antecedit; possem etiam dicere quingentis amplius Homerum (Tertull. Apologet. cap. 19). Primum itaque docet

του

τοῦτον ἀρχαιότατον Αργεῖοι νομίζουσι. Qui vocabantur pastores, id est nostri progenitores, ex Ægypto liberati ante tres et nonaginta atque trecentos annos hanc provinciam inhabitavere quam Danaus ad Argos accederet, licet hunc antiquissimum Argivi confidant (Joseph. lib. I. contr. Appion. pag. 1041). In Theophili itaque Antiocheni, qui eumdem citat Manethonem, textu describendo errasse procul dubio videtur librarius, qui scripsit egressos fuisse cx Ægypto Hebræos, прò èτāv трiaxwolwv dɛxarpiñv, ante trecentos et tredecim annos (Theoph. lib. III, ad Autolyc. pag. 131), quam Danaus in Græciam pervenerit. Etenim Theophilus, ut ex dictis patet, haud dubie scripserat, τριακοσίοις καὶ ἐννενήκοντα τρισὶ, trecentis et nonaginta tribus. Sed non satis perito scribæ proclive fuit pro ¿vvvýnovra scribere dexa. De hac nihilominus conjectura judicium aliorum exspectabimus. At certe ex his Theophili verbis facile agnosces cur Tertullianus Danaum apud ethnicos vetustissimum dixerit.

Tum ille postea: Moyses mille, inquit, circiter annis cladem Priami, id est, Trojanum excidium antecedit (Tertullian. Apologet. cap. 19). Ibi autem rursus vestigia premit Josephi, qui asseverat adeo antiquum esse Hebræorum ex Ægypto egressum, ὡς ἐγγύς που προτέραν αὐτὴν τῶν ἡλιακῶν ἔτεσι χιλίοις, ul annis pene mille Iliacum bellum præcedat (Joseph. lib. I. contr. Appion. pag. 1042). Uterque vero adverbium adjecit circiter; nec immerito sane. Magna siquidem est de hoc temporis intervallo, ut alibi vidimus, sententiarum varietas. At, quæcunque a vero propius absit, certo certius est Moysem Iliacis temporibus longe esse antiquiorem (tom. I. Apparat. pag. 1345, 1347 et seq.).

Major adhuc est dissensio de Homeri ætate, quem annis post eamdem cladem Iliacam quingentis et amplius, atque idcirco 1500 ac pluribus annis post Moysem floruisse Auctor noster pronuntiat. Diversas autem hasce scriptorum opiniones recenset Tatianus

(Talian. orat. cont. Græc. pag. 166 et seq. ), et qui A exposnit : item Menandrum Ephesium, a quo actús

verba ejus retulit Eusebius (Euseb. lib. X. Præpar. Evangel. c. 11. p. 492. et seqq.), nec non etiam Clemens Alexandrinus (Clem. Alex. lib. I. Stro. p. 326 et seqq.), aliique et antiqui et recentiores, qui de veteribus scriptoribus, aut de chronologis et poetis, àc nominatim de ejusdem Homeri vita vel ætate disputationes, sive data opera, sive aliud agentes, instituerunt. Nos quoque de his auctorum dissidiis alibi disseruimus (Tom. I. Apparat. pag. 1278, 1347 et segg.)

Cæterum quoquo tempore floruerit Homerus, pla. ne constat, uti Josephus recte arguit, nullam apud Græcos esse conscriptionem, quæ hujus poeta operibus sit vetustior (Joseph. lib. I. contr. Appion. pag. 1034). Quin etiam si eidem Josepho credas, poemata В illius non litteris consignata sunt, sed cantu recitata, quæ ab aliis cum memoriter tantum collecta fuerint, multa in eis dissonantia comperiuntur. Ad hæc vero, ille paulo ante dixerat alias nationes gloriari se a Phoenicibus et Cadmo, ut alibi etiam adnotavimus, habuisse antiquissimum litterarum usum (tom. I. Apparat. pag. 385. et seqq.). At nullus tamen, pergit Josephus, demonstrare poterit aliquod scriptum, quod a prisco illo tempore, vel in templis, vel in publicis anathematibus servatum fuerit: Moysis ergo libri cæteros omnes longo temporis, imo et sæculorum intervallo antecesserunt.

et historiam regum Tyri conscripta esse Josephus (Joseph. lib. I. contr. Appion. p. 1042.) et Theophilus Antiochenus perhibent (Theoph. lib. III. ad Autolyc. pag. 132). His adjungit Demetrium Phalercum, a Josepho adhuc citatum, tresque alios, regem Jubam, Appionem et Thallum, de quibus nos, in primo Apparatus nostri tomo et in superioribus dissertationibus, disputavimus.

Denique Et qui istos, ait Tertullianus (Tertullian. loc. cit.) probat aut revincit, judæus Josephus, Antiquitatum Judaicarum vindex, in Antiquitatum videlicet Judaicarum libris, qui etiamnum in omnium manibus versantur. Verumtamen ille non his tantum libris istos, ut loquitur Auctor noster, scriptores probat aut revincit (ibid.); sed in aliis etiam, contra Appionem libris quos jam citavimus (Joseph. lib. I. contra Appion. pag. 1059. et seqq. pag. 1043. et seqq.). In his siquidem plura retulit ex libris Ægyptiacorum, scilicet Manethonis Ægyptii, ac Berosi Chaldæi, ex quo prodierunt de astronomia et Chaldæorum philosophia commentationes.

Major itaque difficultas est de tertio scriptore, qui a Tertulliano cognominatur Iromus Phoenix Tyri rex. Nam in nostris manuscriptis codicibus, et antiquioribus Rigaltiana editionibus legitur: Hieronymus Phoenix Tyri rex. Sed quia nullum fuisse putabant Tyri regem nomine Hieronymum, in textu Tertulliani scribi maluerunt Iromus. Correctionis tamen hujus nullam rationem dederunt, nisi quædam verba, ex fragmentis Menandri, a Scaligero editis, delibata. Sed longe potiori jure citare debebant Theophilum Antiochenum, a quo non solum eadem illa græca verba citantur (Theophil. lib. III. ad Autolyo. pag. 131 et seqq.), sed vocatur etiam ilpwμios Tupiw» ßzoikeus, Hieromus, Tyriorum rex. Eum autem esse testatur, qui plures ad Salomonem, et vicissim Salomon ad eum scripserat litteras, quæ apud Tyrios servari ferebantur. Non inde tamen confici potest hunc regem aliquid de antiquitate Hebræorum scripto tradidisse.

Nihil autem, ait Auctor noster, probatu erat facilius (Tertullian. Apologet. cap. 19). Sed quia hoc longius erat, nec poterat sine maxima a proposito C suo digressione fieri, ideo censuit esse differendum. An vero his verbis aliam ea de re commentationem promittat, ac promissis steterit, quis certo asseverare audebit? Ne quis tamen illud ab eo temere prolatum diceret, palam omnibus ipse facit, unde et a quibus nominatim scriptoribus evidenter probetur. Primum enimvero citat antiquissima Ægyptiorum, Chaldæorum, Phonicum archiva, sive scrinia, in quibus scripturæ, sive libri, eorum reponebantur. Gentes autem istas ideo nominibus suis vocat, quia Græci, teste Josepho (Joseph. ibid.), fatebantur an- Nonne etiam in Tertulliani textu legendum esse tiquissimam rerum traditionem apud eos haberi. At, Hieronymi nomen hinc colligi potest, quod Josequia hæc investigatio difficillima adhuc videri pote- phus in primo Antiquitatum Judaicarum libro, ubi de rat: advocandi sunt, inquit, municipes eorum, per quos longa primorum patriarcharum vita disserit, ibi post notitia subministrata est (Tertullian. ibid.). Mu- D memoratos a se, quemadmodum ab Auctore nostro, nicipes autem ii proprie appellati sunt, qui in civitatem romanam recepti, muneribus romanorum fruebantur. Sed ille co nomine abusive significat ejusdem regionis incolas. Nam, et gentes, et scriptores nominatim vocat, ex Ægyptiis Manethonem, Berosum ex Chaldæis, a Josepho, ut paulo post notabimus, citatos; atque ex Phoenicibus Iromum Tyri regem, de quo postea fusius agendum. Si vero hi non sufficie bant, adjicit ipsorum sectatores Ptolemæum Mendesium, qui sacerdos, inquit Clemens Alexandrinus, (Clemens Alexandr. lib. I. Strom.) ac post ipsum Eusebius (Euseb. lib. X. præpar. Evang. cap. 12. pag. 497), regum Ægypti res gestas tribus libris

Manethonem et Berosum, hæc scripsit Móyos nas Εστιαῖος, καὶ πρὸς αὐτοῖς ὁ αἰγύπτιος Ἱερώνυμος, οἱ τὰ φορά νικὰ συνταξάμενοι, συμφωνοῦσι τοῖς ὑπ ̓ ἐμοῦ λεγόμενοις. Mochus, Hestiæus, et Hieronymus ægyptius, qui Phœnicum res proseculi sunt, nobiscum consonant (Joseph. lib. 1. Antiquit. cap. 4. pag. 11). Hunc autem Hieronymum in eorum numero posuit, qui de longiori Noe et superiorum patriarcharum vita scriptum aliquid reliquerant. In primo tamen adversus Appionem libro observat Hieronymum ex iis scriptoribus unum esse, qui historias scribendo Judaicæ gentis non meminit (Idem, lib. I. contr. Appion. pag. 1050) : Ιερώνυμος γὰρ οὐδαμοῦ κατὰ τὴν ἱστι

« PoprzedniaDalej »