Obrazy na stronie
PDF
ePub

Quamvis autem Tertullianus noster in astrologiæ A cani memorantur. Gelenius vero ad prioris, et Pascientia omnino peregrinus fuisset, ex illius tamen verbis colligi potest solitam non fuisse hanc solis defectionem, sed ita extraordinariam, ut astrologi, ad quos ille nos mittit, hoc negare non potuerint.

Quamobrem Scaliger posthabita illa ratione, existimat hunc librum fuisse compositum post mortem Caracalla, jamque regnante Heliogabalo, qui mense maio anni 218 imperator creatus est. Tertullianus enim de Severo hæc, quemadmodum vidimus, verba facit: Proculum christianum................ in palatio suo habuit usque ad mortem ejus, quem Antoninus Caracalla optime noverat (Tertull. lib. ad Scapul. cap. 4). At nemo sanæ mentis, ait Scaliger, putaverit illud de Antonino Caracalla adhuc vivente dictum (Scalig. animadv. in Chron. Euseb. pag. 129).

Sed quibus sana et integra mens est, hac in argumentatione sanam Scaligeri mentem non agnoscunt. Quid enim vetat quominus Caracalla juvenis et adolescens noverit Proculum, tuncque adhuc vixerit, quando Tertullianus hæc litteris mandabat? Ad hæc vero, illud verbum noverat ideo ille adhibet, quia Proculus, non autem Caracalla, tum revera erat mortuus, Non ergo ii amplius audiendi sunt, qui ca invalida Scaligeri ratione freti, ab ejus tamen opinione paululum recedentes, suspicantur editum fuisse hunc librum anno 217, quo regnavit Macrinus, Everso siquidem hujus opinionis fundamento, ipsa ctiam corruit.

melius ad posteriorum fidem, superiores hujus libelli editiones recognoverunt ac castigarunt. Rigaltius porro alium se vidisse testatur penes Petrum Belinium S. C. Divionensem, cujus diversæ ab editis lectiones in Petri Pythoei manus inciderant.

Nunquam autem hic liber ex typographorum officinis solus, sed semper cum aliis Tertulliani operibus publicam in lucem prodivisse perhibetur. Tot itaque facta sunt hujus, quot illorum editiones. De his autem cum jam plura disputaverimus, ea nunc repetere nihil necesse est. Pamelium autem, qui veteres ex tribus, uti ait, Vaticanis codicibus editiones emendavit, Rigaltius ubique secutus est. Quamvis enim divionensem codicem vinditet, unam B tamen tantum notavit diversam lectionem, quam plane repudiavit. Ibi vero occurrit, ubi de Proculo hæc Tertulliani in editionibus omnibus verba legimus: Quem et Antoninus Caracalla optime noverat, lacte christiano educatus (Tertull. lib. ad Scapul. cap. 4). In codice autem Divionensi scriptum habetur: quem el Antonnius noverat christianis educatum. Quibus significatur hunc Proculum, non vero Antoninum Caracallanı, lacte educatum fuisse christiano.

Verum hanc divionensis codicis lectionem rejicit Rigaltius, quia illa Tertulliani verba referri debent ad Antoninum, qui septennis puer, sicut narrat Spartianus, cum collusorem suum puerum ob Judaicam religionem gravius verberatum audisset, neque patrem suum, neque patrem pueri, vel auctores verberum diu respexit (Spart. in Vit. Carac. pag. 331. col. 1). At Judaicæ religionis nomine Christianam Spartianus intelligit; quia utramque ethnici confundebant. Addamus, si lubet, Proculum paulo ante ab ipso Tertulliano dictum fuisse christianum. Repetendum igitur illud non erat his verbis christianis educatum, quæ in divionensi codice corrupta satis apparent.

Propius itaque a vero abesse videntur, qui hujus libri ætatem adsignant paulo post annum 211, quo C Severus Eboraci in Anglia, mense februario, vitam imperiumque posuisse perhibetur. De illo quippe hoc in libro haud dubie Tertullianus loquitur, ubi dixit ; Ipse etiam Severus pater Antonini Caracallæ Christianorum memor fuil (Tert. lib. ad Scapul. cap. 4). Cur enim, inquiunt appellatur, pater Antonini, nisi quia jam migraverat ex hac vita, et in ejus locum filii ejus Caracalla et Geta substituti fuerant? Nonne etiam postea Auctor noster ad eos jam imperantes alludit, cum asseruit Scapulam habuisse suæ in Christianos crudelitatis magistros? Post Severi autem obitum, aut certe non multo postea, cum cerneret Tertullianus mitigatum Scapulæ atque aliorum in Christianos furorem, illi hunc supplicem libellum obtulisse videtur. Non enim illum offerendum esse censuit, D pacti ante cum anima nostra et auctorati, in has pucum Severus, cujus summam primis imperii annis in Christianos clementiam, ut vidimus, laudaverat, in eos ad mortem usque atrociter sævicbat. At illo vita functo, oblatam sibi proconsulem Scapulam a vexandis Christianis deterrendi occasionem confestim captasse verişimilius est.

ARTICULUS III.

De hujus libri manuscriptis et editis codicibus, de va riorum in eum observationibus, ac nonnullis diversis lectionibus et notis.

Plures indicantur hujus libelli codices. Primus est Gorziensis, quo ad illius editionem usus est Rhenanus. Alter autem vocatur Angelicus, ac tres insuper Vati

Hujus præterea libri initio in Pamelii, et aliis deinceps editionibus hæc legimus: Nos quidem neque expavescimus..... cum ad hanc sectam utique suscepta conditione ejus pacti venerimus, ut etiam animas nostras auctorati in has pugnas accedamus (Tertull. lib. ad Scapul. cap. 1). At in primis editionibus scriptum fuerat: Nos quidem neque expavescimus... cum ad hanc sectam, utique suscepta conditione ejus,

gnas accedimus. Solus autem Laurentius de la Barre se hæc verba ex gorziensi codice emendasse testificatur. Sed veterum editionum verba in notis integra conscribere debebat, ut cuncti facilius agnoscerent num recte corrigantur : neque enim sensu aliquo penitus carere videntur. Cæterum Tertullianus ibi utitur verbo auctorati, sicut et alibi, Ad ignes, ait, quidam se auctoraverunt (Tertull. lib. ad Martyr. cap. 5. p. 158). At verbum auctorare significat, aut mercede se obligare, aut sacramento. Primis autem Tertulliani verbis hoc verbum secundo, posterioribus primo sensu accipitur. Si vero scriptorum quorumdam testimonio illud tibi probari postulaveris, primum

audi Ciceronem : Ipsa, inquit, merces aucloramentum A servitutis (Cicer. lib II. de offic. p. 274. lin. 4). Suetonius autem narrat Tiberium Cæsarem dedisse munus gladiatorum auctoramento centenum millium (Sueton. lib. III. §7). Dixit quoque Seneca: Eum dedi larvis et proximo ponere inter novos auctoratos (Senec. lud. de morte Claud. p. 919). Milites vero addicti militiæ sacramento auctorati, dimissi autem exauctorati, a Livio aliisque scriptoribus sæpius dicuntur. Cæteras porro hujus libri diversas lectiones infra, cum occasio se dabit, annotabimus.

Notas autem et observationes in hunc librum iidem eodemque modo scripserunt, qui et in Apologeticum. De illis itaque omnibus idem, quod supra animadvertimus, judicium ferendum est. Nihil igitur adjiciendum, nisi quod bis Tertulliani ad Scapulam verbis: B Cum Adrumeticum Mavillum ad bestias damnasses, et statim hæc vexatio subsecuta est (Tertull, lib. ad Scapul. cap. 3), Rigaltius arbitratur denotari acutissimæ cujusdam ægritudinis cruciatum, quo ipse Scapula ob iteratam, inquit, in Christianos sævitiam denuo vexabatur. Nam Tertullianus continenter addidit: Et nunc ex eadem caussa interpellatio sanguinis, id est, ut idem Rigaltius opinatur, Christianorum sanguis clamaverat ad Deum, ac divinæ illius patientiæ moras interpellaverat. Sed nullum plane, ne minimum quidem, auctor noster de primo aut secundo Scapulæ morbo verbum fecit. Et vero si acutissima, quemadmodum vult Rigaltius, ægritudine semel et iterum laboravisset, eum longe acrius inde urgeret, ut ad saniorem mentem facilius reduceretur. Verum C hoc omisso, instat et urget aliorum exemplis præsidum et proconsulum, qui suæ in Christianos crudelitatis pœnas dederant. Nobis itaque facilius persuadebitur referenda esse illa Tertulliani verba ad Byzantinum, cujus ibidem meminet, exitium, quo ethnici ob iniquissimam in eosdem Christianos crudelitatem a Deo se mulctatos fuisse palam confessi sunt.

Minus autem a vero Rigaltius recessisse videtur, ubi in his Tertulliani verbis, Proculum Euhodiæ procuratorem (Ibid.), emendationem comprobat Pithoei, qui Evodi legendum suspicatus est. At fusius de his sive Rigaltii sive aliorum observationibus infra disscrendum.

CAPUT VI.

Novæ in Tertulliani Apologeticum, duos ad Nationes D libros, et unum ad Scapulam observationes, quibus primum ostenditur Christianam religionem fullam esse sacris Veteris Testamenti Scripturis, et quomodo hæ Scripturæ ad Christianos, Judæorum successores, pervenerint, ac quanta illarum auctoritas.

ARTICULUS PRIMUS.

Quomodo Tertullianus ostendat Christianam religionem, Tiberio imperante, in mundum introductam, sacris fulciri Judæorum Scripturis, ac Christianos, etsi ab iisdem Judæis nomine, quorumdam ciborum usu, festis diebus et circumcisione discrepent, in eorum tamen, ex patrio solo ob sua scelera pulsorum, locum fuisse revera subrogatos.

Non aliud Tertulliani in iis, de quibus agimus, libris propositum fuit, nisi ut, caussam Christianorum agendo, demonstraret veram esse illorum, falsam vero gentilium religionem, hosque omnium reipsa reos esse criminum, quorum eosdem Christianos falso accusabant. Sed quia hae ab illo non satis distincte el distribute tractantur, ac plura et difficilia occurrunt, ea pro virili nostra parte in meliorem ordinem redacta, solito more nostro examinare et explicare connitemur.

Fatetur Tertullianus non vetustam admodum esse Christianam religionem; utpote qua a Christo Domino sit fundata, regnante Tiberio Cæsare, ante cujus tempus nunquam auditum fuerat Christianorum nomen. Census enim, inquit ille, hoc est origo et initium, istius disciplinæ, ut jam edidimus, a Tiberio est (Tertullian. Apologet. cap. 7). Prius vero dixerat : Tiberius, cujus tempore nomen Christianum in sæculum introivit (Ibid. cap. 5). Ubi autem et quando illud primo introductum fuerit si quis scire aveat, ex Apostolorum Actibus discet Paulum et Barnabam in Antiochena Ecclesia docuisse turbam multam: Ita ut cognominarentur primum Antiochiæ discipuli christiani (Act. cap. XI. 25). Quamobrem Tertullianus noster alio in libro: Etatis, inquit, nostræ nondum anni ducenti et quinquaginta, ac postea: Elati nostræ nondum anni trecenti (Tertull. lib. ad Nat. cap. 5. et cap. 9). Quin etiam in Apologetico: Hesterni, ait, sumus, id est, non a longo tempore, sed tanquam hesterna, si cum aliis comparemur, die nati. Ibi autem monitos nos esse voluit non maguo sine miraculo factum, ut Christiani, tametsi ab annis tam paucis exorti, omnia orbis terrarum, exceptis solis ethnicorum templis, loca impleverint (Idem, Apolog. cap. 57).

At quanquam Christiana religio, fatentibus etiam ejus sectatoribus, adeo, sicut ait Tertullianus, novella fuerit, ut Tiberiani temporis ita ille loquitur (Ibid. cap. 21), hoc est, Tiberio Cæsare, sicut mox diximus, imperante in hunc mundum introducta sit; certum tamen est ipsam antiquissimis, ut ille adhuc ait, Judæorum instrumentis, id est, sacris Veteris Testamenti scripturis esse suffultam. Non iis autem tantum subnixa est, sed illæ etiam non minus ad Christianos nunc pertinent, quam olim ad Judæos. Paulo enim superius Auctor noster scripserat: Unius prophetæ scrinium, id est Moysis libri, aliorum omnium libros pluribus sæculis vincit, in quo videtur thesaurus collocatus totius Judaici sacramenti, et inde etiam nostri (Ibid. cap. 19); in nostris vero codicibus manuscriptis, et inde jam et nostri. Quibus sane verbis Tertullianus significat in hoc et aliis Veteris Testamenti libris divinum nostri, sicut olim Judæorum, sacramenti thesaurum revera collocari.

Contra tamen objiciebant ethnici hanc futilem esse et absurdam præsumptionem, jactationemque Christianorum, qui sub umbraculo insignissima religionis (Idem, cap. 21) se volebant abscondere, atque impium, quem homini crucifixo exhibebant, cultum tutari. Nam magna, inquiebant, illos inter et Judæos

ipsamet ejus verba huncce in modum mutuatus est : Judæis primum erat apud Deum gratia. Sic olim justi erant, sic majores eorum religionibus obediebant. Inde illis et regni sublimitas floruit, et generis magnitudo provenit. Sed illi negligentes, indisciplinati, el superbi postmodum facti, et fiducia patrum inflati, dum divina præcepta contemnunt, dalam sibi gratiam perdiderunt. Quam vero fuerit illis profana vita, quæ contracta sit violate religionis offensu, ipsi quoque testantur, qui etsi voce lacent, exitu confitentur. Dispersi et palabundi vagantur, soli et cœli sui profugi, per hospitia aliena jactantur (Cyprian. de idolor. vanit. pag. 15). Sed hæc jam retulimus in dissertatione nostra de libro Minutii Felicis, qui inde Cæcilii pervicaciam re

erat, non solum nomine, sed ipsis etiam rebus A sui locum Cyprianus decerpsit, ac quædam etiam discrepantia. Primo enim, sicut nemo nesciebat quanta fuerit Judæorum antiquitas, ita nullus plane ignorabat Christum esse hominem, quem ipsimet Judæi non a longo, uti mox animadvertimus, tempore judicaverunt, ac crucis affecerunt supplicio. Deinde illi inter se dissidebant victus exceptionibus, hoc est quibusdam ciborum generibus, quibus hi abstinebant, illi vero utebantur. Tertio, secum discrepabant solemnitatibus dierum, quæ apud utrosque erant prorsus diversæ. Denique differebant ipso signaculo, sive, ut ait Minutius Felix, notaculo corporis, quod ab Apostolo, signum circumcisionis, et signaculum justitia fidei in præputio vocatur (Minut. Felix, pag. 376. Paul. Epist. ad Rom. IV. cap. 4). Atqui hæc omnia Christianis et Judæis debebant esse communia, si eidem B `tundit (Dissertat. in Minut. cap. 6, art. 3). Deo manciparentur.

At nova non fuit hæc non modo gentilium, sed etiam Judæorum adversus Christianos argumentatio. Nam Justinus martyr in sua ad Græcos cohortatione illam gentilium nomine sic urget : Εἰ δὲ τὶς φάσκοι τῶν προχείρως ἀντιλέγειν εἰθισμένων, μὴ ἡμῖν τὰς βίβλους ταύ

τας,

ἄλλα Ιουδαίοις προσήκειν, διὰ τὸ ἔτι νῦν ἐν ταῖς συναγωγαῖς αὐτῶν σώζεσθαι, καὶ ματὴν ἡμᾶς ἐκ τούτων φάσ κειν τὴν θεοσέβειαν μεμαθηκέναι λέγοι (Justin. martyr. Cohort. ad Græc. pag. 14): At si quis eorum, qui temere contradicere consueverunt, nobis objiciat non nostros hos esse, sed Judæorum libros, el per vanitatem nos jaclare religionem ex eis hausisse dicat. Alio autem in libro Judæum, eodem quo Tertullianus modo, Christianis hæc objectantem sic inducit : Exeîvo de áπopo≈- C μεν μάλιστα, εἰ ὑμεῖς εὐσεβεῖν λέγοντες, καὶ τῶν ἄλλων διός μενοι διαφέρειν, κατ' οὐδὲν αὐτῶν ἀπολείπεσθε, οὐδὲ διαλ λάσσετε ἀπὸ τῶν ἐθνῶν τὸν ὑμέτερον βίον, ἐν τῷ μήτε τὰς ἑορτὰς, μήτε τὰ σάββατα τηρεῖν, μήτε τὴν περιτομὴν ἔχειν, καὶ ἔτι ἐπ' ἄνθρωπον σταυρωθέντα τὰς ἐλπίδας ποιούμενοι. (Idem Dialog. cum Tryph. pag. 227). Illud certe quidem ambigendo maxime miramur vos, qui veram jacta tis religionem, et aliis hominibus præstare vultis, cum nihil ab eis varietis, et vita degenda nihil a gentibus differatis; utpote qui neque festos dies, neque sabbata servetis, neque circumcisionem habeatis, atque insuper in homine crucifixo spem collocetis.

Respondet itaque Tertullianus maximam olim Judæorum fuisse apud Deum gratiam, ob insignem ju

At non solum huc et illuc per totum terrarum orbem Judæi errant ac vagantur; sed nec ipsis quoque, pergit Tertullianus, advenarum jure terram patriam saltem vestigio salutare conceditur (Tertullian. loc. cit.). Ubi vero contra eosdem Judæos nominatim alio in libro disputat, palam adhuc asserit illud non modo eis non permissum, sed etiam vetitum, quemadmodum a sacro propheta, videlicet Isaia, prænuntiatum longe antea fuerat. Audi, quæso, ejus verba : Animadvertimus nunc neminem de genere Israel in civitate Bethlehem remansisse, et exinde quod interdictum est, ne in confinio ipsius regionis demoretur quisquam Judæorum, vel hoc quoque esset adimpletum per Prophetam : Terra vestra deserta, civitates vestræ igni exustæ, › id est, quod belli tempore eis evenerit (Isaiæ, cap. I. 7) ; ‹ regionem vestram in conspectu vestro exteri comedent, et deserta, et subversa erit a populis alienis. › Et alio loco sic per Prophetam dicitur: ‹ Regem cum claritate videbitis,› id est, Christum facientem virtutes in gloria Dei Patris, ‹et oculi vestri videbunt terram de longinquo › (Ibid. cap. XXXIII. 17). Quod vobis pro meritis vestris post expugnationem Jerusalem prohibitis ingredi in terram vestram, de longinquo eam oculis tantum videre permissum est (Idem, lib. adv. Judæ. cap. 13). Prior quoque ille Isaiæ locus à Cypriano eamdem ob caussam citatur (Cypr. lib. I. adv. Judæ. § 6. pag. 22).

Ea porro prædictio, ac subsecutum patriæ ingressu interdictum ab auctore Eusebiani Chronici hisce verbis confirmatur: Bellum Judaicum, quod in

penitus oppressis: ex quo tempore etiam introeundi eis Jerosolyma licentia ablata, primum Dei nutu, sicut Prophetæ vaticinati sunt, deinde Romanis interdictionibus (Euseb. Chron. ad ann. Christ. 135).

stitiam et fidem' originalium auctorum (Tertullian. D Palæstina gerebatur, finem accepit, rebus Judæorum Apologet. cap. 21.), id est, primorum patriarcharum, ex quibus originem suam ducebant. Quamobrem tunc felices, et generis, ut ille ait, magnitudine, et regni sublimitate floruerunt. At eorum posteri, fiducia, ita ipse prosequitur, patrum inflati, deviantes a disciplina in profanum modum, spreverunt Dei monita, ac conculcatis ejus legibus, in quælibet ruerunt vitiorum genera. Sed quem Deum optimum contempsere, hunc severum judicem experti sunt. Quod quidem evidentissime probat exitus hodiernus ipsorum, quo dispersi, ait Auctor noster, palabundi, et cæli et soli sui extorres, vagantur per orbem sine homine, sine Deo rege (Ibid.). Totum autem hunc magistri

Antea vero Justinus martyr citat eamdem atque Tertullianus, priorem Isaia de ejiciendis ex patria sua Judæis vaticinationem (Justin. Cohort. ad gent. pag. 14.), alteraque adhuc in medium allata, continenter adjecit : Οτὶ δὲ φυλάσσεται ὑφ ̓ ὑμῶν, ὅπως μηδεὶς ἐν αὐτῇ γενηται, καὶ θάνατος κατὰ τοῦ καταλαμβανομένους Ἰουδαίου εἰσίοντος ώρισται. Cavere autem el servare vos, ne quis ibi sil, el pœnam capitalem constitutam esse adversus Judæum eo ingre

alio in libro citavit, et plura Cyprianus, atque etiam postea Lactantius, ut suo loco a nobis demonstratum est (Idem, lib. adv Judæ. cap. 12. Cyprian. lib. I. adv. Jud. § 11. pag. 23. Dissertat. in Lactant. cap. 10. art. 1).

dientem probe scitis (Justin. Apolog. 1. pro christian. A sacrorum vatum oracula; sed Tertullianus quædam pag. 84). Hieronymus vero: Post extremam vastitatem etiam leges publica pependerunt, et prohibiti sunt Judæi terram, de qua ejecti fuerant, ingredi (Hieronym. in cap. VI. Isai. v. 11. p. 65.). Et rursus alibi: Nullus Judæorum terram quondam et urbem sanctam ingredi lege permittitur (Idem, in cap. XVIII. Ezechiel. v. 16. p. 617).

Quo autem tempore, et a quo Imperatore lata sit ea lex, si roges, ex Eusebio discere poteris, qui narrat anno 12 Adriani imperatoris, post eversam urbem Berthera, non procul Hierosolymis dissitam : Τὸ πᾶν ἔθνος ἐξ' ἐκείνου καὶ τῆς περὶ τὰ Ἱεροσόλυμα γῆς πάμπαν ἐπιβαίνειν εἴργεται ° νόμου δόγματι καὶ διατάξεσιν Αδριανοῦ, ὡς ἂν μὲ δ ̓ ἐξ ἁπόπτου θεωροῖεν τὸ πατρώον čõapos Zynelevsaμívov, Àpístav ó Пellaîos oropei. Ju- B dæorum universa gens in regionem circum Hierosolyma sitam pedem inferre prohibita est ; adeo ut ne prospicere quidem e longinquo patrium solum ipsis liceret, ut scribit Aristo Pellæus (Euseb. 1. IV. Histor. Eccles. cap. 6. pag. 118). Verum Hilarii ætate nonnihil de hujusce legis severitate relaxatum est, quemadmodum his totidem verbis significat : Quin etiam nunc ingressu civitatis ejusdem edicto romani Regis inhibentur. Et cum deserta sanctorum sancta, et prophetias silere, et placationum hostias decsse, et dignitatem omnem deformatam ministerii levitici recordantur, conversi nunc, et fame verbi Dei et cibi salutaris affecti, ad solatium præsentium miseriarum circumire sunt soliti civitatem (Hilar. Tract. in psalm. LVIII. § 7. p. 130). Verum infelix ille populus hoc qualicumque mise- C riarum suarum solatio non gratis frui poterat, sed pretio redimere cogebatur. Audias velim testem hujusce rei locupletissimum Hieronymum Usque ad præsentem diem perfidi coloni . . . . . · prohibentur ingredi Jerusalem : et ut ruinam suæ eis flere liceat civitatis, pretio redimunt ; ut qui quondam emerant sanguinem Christi, emant lacrymas suas ...... ..... adhuc fletus in genis, et livida brachia, et sparsi crines, et miles mercedem postulat, ut illis flere plus liceat (Hieronym. in cap. I. Soph. v. 15. pag. 1655 ).

Christianis itaque tanquam in Judæorum olea, ut adhuc loquitur Tertullianus, ex oleastro insitis, atque in eorum locum suffectis, communis illis factus est cum iisdem Judaeis sacrarum Veteris Testamenti Scripturarum thesaurus (Tertull. lib. de Testim. anim. cap. 5). Prius autem sanctus martyr Justinus asseveranter affirmaverat doctrinam in sacris Veteris Testamenti Scripturis traditam pertinere ad Christianos, ad quos non sine divina providentia ab ipsismet Judæis transmissæ sunt (Justin. cohort. ad gent. pag. 14).

Quamvis autem Judæis et Christianis communes hi libri facti sint, non inde tamen sequitur ab istis recipi debuisse omnes in hisce libris præscriptos ritus. Nam plures jure merito Christus abrogavit, quemadmodum sabbata, dies festos, circumcisionem, et hujuscemodi, quæ carnalibus Judæis præscripta fuerunt. Nam hæc omnia umbræ erant et figuræ, ac in signum data, quæ, uti luculenter Tertullianus alio in libro demonstrat, veritatis, id est, Christi adventu debebant evanescere et antiquari (Tertull. lib. adv. Judæ. cap. 3 et 4).

Christiana itaque religio, etsi regnante Tiberio imperatore, in mundum a Christo introducta, in Judaicæ tamen locum substituta, divinas illius Scripturas hæreditario quasi jure accepit, et illis, sicuti diximus, fulta et subnixa est. Sed id clarius adhuc patebit, postquam more nostro expenderimus, quid de iisdem sacris Judæorum, seu Veteris Testamenti Scripturis, a Tertulliano nostro statuatur.

ARTICULUS II.

Quando et quomodo sacrarum Scripturarum libri, hebraice primum conscripti, in linguam græcam a Septuaginta duobus interpretibus conversi ; an in diversis cellulis; ubi de Aristea, Ptolemæo Philadelpho, Pisistrato, horumque et Allalicorum Regum bibliothecis, ac de Demetrio Phalereo grammaticorum probatissimo.

Observat Tertullianus Deum a primordio misiss›

Atqui non hæc tantum sacris, sicut dictum est, prophetarum vocibus prædicta fuerant: sed eædem, ait Tertullianus, semper omnes ingerebant fore, uti sub extimis curriculis sæculi ex omni jam gente, el populo, et loco custodes sibi allegeret Deus multo fidelio- D viros, justitia et innocentia conspicuos, qui illum res, in quos gratiam transferret pleniorem quidem ob disciplinæ auctoris capacitatem (Tertullian. Apologet. cap. 21). In nostris codicibus manuscriptis legimus eadem pro eædem, et auctioris pro auctoris, nec omnino male. Cyprianus vero hæc sicuti superiora, paulo ante a nobis memorata, pari modo delibavit: Deus ante prædixerat fore ut, vergente sæculo, el mundi fine jam proximo ex, omni gente et populo et loco cultores sibi allegeret multo fideliores, et melioris obsequii, qui indulgentiam de divinis muneribus haurirent, quam acceptam Judæi, contemptis religionibus, perdidissent(Cyprian. lib. de idolor. vanit. pag. 15 ). At neuter ibi indicat quæ illa fuerint

unicum esse et agnoverunt, et prædicaverunt (Tertullian. Apologet. cap. 18). Hi autern docebant ab hoc unico Deo creata omnia, de humo hominem formatum, dispositas temporum vices, edita divinæ majestatis suæ signa, conditas morum vitæ. que recte agendæ leges, ac producto ævo omnes homines ad vitam rursum excitandos, et judicandos, ut pro meritis æterna aut pœna aut felicitate afliciantur. At ibi in Tertulliani textu hæc legimus verba: Quas demerendo sibi disciplinas determinaverit, quæ ignoratis aut deseritis; quæ quidem Heraldo adeo obscura corruptaque visa sunt, ut nihil de his pronuntiare audeat. Sed non tanta fuit timiditas Ri

galtii, qui contra apertam omnium manuscriptorum A ab Judeis, suggerente Demetrio Phalereo, poposcit editorumque codicum fidem particulam qui pro quas,

ac deinde quas pro quæ scribi nulla tamen reddita ratione voluit. Lubenter tamen fatebimur non omnino infelicem videri hanc conjecturam, sed id ei deesse, quod nullius plane codicis auctoritate firmetur. At Heraldus, audacior postea factus, in verbi producto locum suspicatur substituendum prodacto, id est, consumpto et peracto. Suam vero emendationem probare conatur aliis Tertulliani locis, ubi eadem significatione prodactum legitur. Sed poterat insuper quintum Tertulliani nostri contra Marcionem librum citare, ubi codem verbo similiter usus est. Verum quid facias contra codicum omnium reclamationem, et ubi auctor barbara et impropria verba adhibet? Quicunque autem fuerit ejus loquendi modus, eo B aperte significat mundi finem et exitum (Idem, lib. V. advers. Marcion. cap. 6).

At appellati ab eo insignes pietate et justitia viri non solum prædicatores, sicut ille ait, fuerunt, sed etiam prophetæ de officio præfandi, sive futura annuntiandi, vocantur (Tertullian. Apologet. cap. 18). Præterea virtutes, sive miracula, ad fidem divinitatis stabiliendam ediderunt. Denique Spiritu divino inundati, ipsa adhuc illius verba sunt, hoc est ita pleni erant, ut extra ipsos efflueret et effunderetur.

Quæ autem ab eis mirabilia, et supra naturæ ordinem facta, ac divino afflante Spiritu, prædicta sunt, hæc omnia in thesauris inquit rursum Tertullianus, litterarum manent (Ibid.); sed quarumnam, obsecro te, litterarum? Non aliarum procul dubio, quam hebraicarum. Nam ipse ibidem narrat Ptolemæum Philadelphum a Judæis, qui olim Hebræi erant, accepisse earum libros, proprias ac vernaculas litteras (Ibid.), sive hebræa lingua conscriptas, quia, ut ille adhuc loquitur, ad ipsos semper prophetæ peroraverant (Ibid.). Moysis itaque aliorumque sacrorum vatum libri hebraico sermone scripti remanserant apud Hebræos et Judæos, qui eos summa certe cura integros atque incorruptos conservaverunt.

C

Sed ne tantus thesaurus apud eos solos semper lateret, celeberrima duorum supra septuaginta seniorum interpretatione cum Græcis primum, ac deinde cum aliis gentibus communicatus est. Quapropter D Tertullianus: Nec istæ, inquit, sacræ litteræ nunc latent (Ibid.). Atque ita quidem in Rigaltii editione. At in antiquioribus editis, et in nostris manuscriptis codicibus adverbium nunc abest. Nec jure quidem prorsus immerito. Tertullianus siquidem significat illas non a suo duntaxat, sed ab ipso Græcorum, uti diximus, interpretum tempore non latuisse amplius.

Quando autem et quomodo hæc græca sacrorum librorum interpretatio ab iis adornata fuerit, hunc ille explicat in modum: Cum Ptolemæus, cognomento Philadelphus, bibliothecam suam omni quorumcunque librorum supellectile locupletare vellet,

et impetravit sacros illorum codices, hebraice exaratos, et viros septuaginta duos, qui illos in græcam linguam transtulerunt. Tum ibidem adjecit Auctor noster: Quos Menedemus quoque philosophus Providentiæ vindex (male in uno codice Vaticano, provinciæ judex) de sententiæ communione suspexit (Ibid.). Sed quid his ultimis verbis, de sententiæ communione suspexit significetur, non minima est inter eruditos ætatis nostræ scriptores dissensio. Quidam enimvero opinantur iis significari communem fuisse Menedemi de divina providentia omnia gubernante sententiam. Verum Tertullianus, inquiunt alii, de hac Dei providentia ibi non disputat, sed de græca tantummodo sacrarum Scripturarum interpretatione. Quorsum ergo hanc de illa Dei providentia mentionem interjecisset? Quamobrem hi arbitrantur hunc esse Tertulliani sensum: Menedemus absolutam sacræ Scripturæ græcam interpretationeni examinavit, suspexitque illam communi interpretum consensione eodem plane modo factam. Vindex itaque et testis fuit divinæ providentiæ, cujus mirabili plane ductu hebraicum Scripturæ textum eodem prorsus modo ab jisdem interpretibus græce redditum palam testifica

fus est.

At hoc, inquies, ita fieri nequivit, nisi interpretes, separatim et in diversis cellulis positi, hunc hebraicum textum in græcum singuli verterint. Alqui falsa est illa de diversis illis cellulis opinio. Sed quid inde, si Tertullianus prævios secutus sit seriptores, qui post Justinum martyrem, ut alibi ostendimus, hanc de illis interpretum cellulis opinionem constanter propugnaverunt (Tom. 1. Apparat. lib. H. dissert. 2. cap. 7. § 5. pag. 390 el seqq.)? Nonne cnim hane ob causam Menedemus ab illo appellatur Providentiæ vindex; quia hos interpretes de sententiæ communione suspexit, utpote qui, ab invicem sejuncti, sacras Scripturas uno eodemque modo græce verte

rant.

Verum nonne divina, arguet aliquis, providentia hoc satis resplendet, quod interpretes illi simul quidem, sed eodem modo eas in linguam græcam transtulerint? Quis nescit quantum intellectu sint difficiles, ac mirum profecto videri, quod illas græce vertendo una eademque fuerit tot interpretum sententia? Sed quis etiam diffitebitur longe mirabilius divinam providentiam reluxisse, si hi a se invicem separati interpretationem suam composuerint?

Instabis hasce sejunctas interpretum cellulas non obscuris tantum verbis denotari, sed testem quoque citari Aristeam, qui nullum de illis habuit sermonem. Sed responderi poterit Tertulliani verba satis clara fuisse ætatis suæ hominibus, unumque vadem ab eo datum; quia tunc communis, et quasi minime dubia erat hæc de distinctis illorum interpretum cellulis opinio. Quis etiam inficiabitur plura ab illo narrari, quam in Aristeæ narratione continentur? Utrum autem hæc vera fuerit Tertulliani sententia, te pronuntiantem libenter audiemus. De Aristeæ porro

« PoprzedniaDalej »