Obrazy na stronie
PDF

fuissent, caeteris omnibus nihil opus erat (cap. 15). A ad Nationes libros citari; ut inde illorum textum quæ fere eadem quæ in Tertulliami Apologetico, inde A sanæ mentis homo ita unquam argumentatus est?

Au ingrati plane sumus, inquiebant Romani, si divinitatis honores iis denegemus, qui vitæ necessaria nobis invenerunt. Tribuendi igitur sunt, ait Tertullianus, hi honores Catoni, qui ficum viridem , et Pompeio qui cerasa Romam primi attulerunt. Sed nihil hac ratione futilius. Non enim fructuum inventor, sed auctor et creator verus Deus est. Et certe novæ artes ab hominibus quotidie inveniuntur; nemo tamen harum inveiitores deos esse dixerit ( cap. 16). Instabant Romani se sua in deos pietate ac religione meruisse totius mundi dominatum. Itane vero, inquit Tertullianus? Numquid turpis Sterculus Ro* mani imperii fines propagavit? Numquid Jupiter antri Idæi, Cretæ patriæ suæ, ac jucundissimi nutricis suæ odoris oblitus, his prætulit capitoliuin ? Numquid Juno Carthaginis, quam Samo olim præposuerat, penitus immemor, voluit eam a Romanis subverti? Sed horum, aliorumque imbellium deorum mec ulla fuit adversus fata poteslas, nec potuerunt suas urbes provinciasque adversus hostium suorum arma tueri. Ad hæc vero, Romanorum imperium antea fundatum fuit quam ulla deorum essent simulacra, cultus ac Sacra, quæ postmodum a Numa Pompilio introducta sunt. Bellis itaque accrevit illud imperium, atque idcirco pari sacerdotum ac civium cæde, pari rerum sacrarum atque profanarum ruina, totque sacrilegiis, quot trophaeis ac triumphis. Denique quis nescit funditus eversa fuisse regna Assyriorum, Medorum, Persarum, Ægyptiorum, qui non minore pietate, quam Romani, deos suos colebant? Solus ergo Deus, unus et omnipotens, regna dispensat, minime vero Romanorum aut aliorum gentium dii, quos tam factitios esse constat, quam illorum, a quibus coluntur, falsas vanasque religiones (cap. 17).

AntiCULUS Ill. Variis rationum momentis ostenditur Tertullianum horum librorum esse auctorem, et nova Iloornbeeki id negantis opinio refellitur. Testatum nobis Ilieronymus fecit editos fuisse a Tertulliano præter Apologeticum alios ad Gentes libros, de quibus ad Magnum hæc scripsit in verba : Quid Tertulliano eruditius ? quid accuratius? Apologeticus ejus, et contra Gentes libri cunctam sæculi obtinent disciplinam (IIieronym. epist. 83. ad Mag. pag. 656). Quis autem non videat hos, de quibus agimus, designari libros, et ab Apologetico distingui? Quamvis enim in Agobardi codice, de quo infra dicendum, inscribantur Ad nationes, eumdem tamen atque Ad gentes titulum esse quis diffitebitur? Huc accedit Augustinus, qui Tertulliani nostri opinionem refellendo, ejus nomine hosce libros, tametsi paulo obscurius, citavit: Non dico, inquit, quod facetius ait Tertullianus fortasse, quam verius : Si dii seliguntur ut bulbi, utique cæteri reprobi judicantur. (August. lib. VII. de Civit. cap. 1. pag. 162.) Scimus quidem nonnullis visum ibi citari illius Apologeticum. Sed persuasum alii ita habuerunt non alios ibi, quam

[ocr errors]

corrigi voluerint. Et certe postea ostendemus Auguslinum ibi ad hos potius respexisse auctoris nostri libros, quam ad Apologeticum. Præterea hi libri in vetusto Agobardi codice manuscripto non semel inscribuntur ipso Tertulliani nomine. Secunda enim illius in pagina haec legimus: Hic sunt Tertulliani libri: Ad nationes liber I. Item Ad nationes liber 11. In primi etiam libri fine: Tertulliani Ad nationes liber I. explicit. Incipit liber secumdus Ad nationes. Hujus porro codicis librarius in prima ejus pagina litteris majoribus scripsit: Liber oblatus ad altare Scì Stephani ex voto Agobardi Epi, id est, Episcopi. Atis, inquiunt, ipse est Agobardus lugdunensis archiepiscopus, qui Caroli Magni filiorumque ejus ætate, atque ineunte sæculo nono florebat. Tum itaque descriptus fuit ille codex ex alio proculdubio antiquiore, in quo, atque aliis haud dubie pluribus, bi libri præfixum similiter habebant Tertulliani nomen. Communis igitur non eo tantum Agobardi, sed superioribus etiam sæculis, opinio erat Tertullianum horumce ad Nationes librorum esse auctorem. Quamvis autem tanti roboris ratio nobis deesset; horum tamen librorum argumentum, ætas, atque in primis styli scriptionisque genus, ac summa cum Apologetico affinitas, illos a Tertulliano profectos esse demonstrant. Ex ipsa siquidem a nobis jam exhibita eorum analysi evidentissime patet illorum scriptorem in hoc esse totum, ut palam omnibus faciat christianos contra legum omnium præscripta ab

C ethnicis iniquissime vexari, eorumque criminum falso

[ocr errors]

accusari, quorum revera conscii erant ipsimet gentiles, Scripti sunt ergo hi libri, ipsa Tertulliani ætate, cum ethnici tam cæco, quam effrenato furore in christianos adhuc sæviebant. Denique niliil in eis sive de christianis, sive de gentibus dictum est, quod Tertulliani ætati non conveniat, ipsumque ejus tempus non indicet. Singularis quoque horum librorum stylus, insolitum dictionum verborumque genus, plane ostendunt Tertullianum esse verum illorum parentem. Nam peculiaris ejus ac propriæ cæterisque dissimilis ejus elocutio in eis ubique passim emicat, ac cito citius a quolibet lectore deprehenditur. Ad hæc vero, in illis sæpius occurrunt non solum eadeiu atque in Apologetico propria insolitaque Tertuliiani verba, sed integræ etiam eædem periodi. Neque id longa inductione probari necesse est, quod facile obvium, atque ex postea dicendis manifestum omnibus fiet. Nonne autem tanta utrorumque librorum affinitas et connexio satis aperte demonstrat illos ab uno eodemque scriptore, nimirum Tertulliano, esse compositos ? Miramur itaque recentiorem quemdam, magni certe apud suos nominis virum, qui audacter pronuntiat sibi plane non videri Tertullianum horum librorum revera esse auctorem. Sed quibus, putas, rationum momentis? Non aliis pene quam iis ipsis, quibus ei potissimum vindicatur: Non videtur mihi, inquit, auctor esse Tertullianus, non ejus stylus et materia, potius hausta, et per aliquem forte Tertulliani æmulum, aut studiosum ad eum efformata ( Hoornbeek. lib. I. de theolog. Patr. cap. 1, § 10. pag. 106). Novum sane et mirum est illud argumentandi genus ! ldem stylus, inquit doctus ille vir, et eadem est Apologetici et librorum ad Nationes materia ; ergo hi libri non a Tertulliano, sed ab ejus æmulo aut studioso compositi sunt. Quid, si inde nos similiter concludamus Apologeticnm non ab illo, sed ab ejus æmulo aut studioso esse confectum? Numquid respondebit hunc librum Tertulljano ab aliis scriptoribus adjudicari? At nos etiam mox ostendimus ipsi quoque ab aliis adscribi illos ad Nationes libros. Deinde vero eruditus ille vir nobiscum fatetur,

Quis non videat ab eodem scriptore, chronographum non agente, dici revera potuisse nondum a Christo fluxisse 200 annos, et alibi annos circiter CLX elapsos esse ? Sed nos sane puderet, tæderelque tam vanam singularemque opinionem refellere , nisi quidam postea huic, quem magnis laudibus extollunt, novo auctori subscripsisse viderentur.

ARTICULUS IW. Quo tempore hi libri publicam in lucem prodierunt. Quo ipso tempore Tertullianus his ad Nationes libris componendis operam dederit, dictu nec promp

tum nec facile est. Quædam tamen in eis ætatis notæ atque indicia nobis sese offerunt. Primo etenim in

quod negare non potesl, eumdem esse horum libro- B libro legimus latam paulo antea a Fusciano, Urbis

rum et Apologetici stylum, At, nec ille, nec alius un-, quam negabit Tertulliani stylum dicendique modum ita ipsi proprium et peculiarem esse, ut vix ac ne vix quidem ullus unquam potuerit illum imitari. Nonne ergo hinc, ut peritiores critici solent, longe potiori jure concludendum est eumdem Tertullianum horum trium librorum esse revera parentem ? lnstat [Ioornbeekius eamdem præterea esse illorum materiam idemque argumentum. Sed quid inde ? 'Numquid idem christianus auctor duos diversos de eodem argumento, ac potissimum in christianæ religionis, ab elhnicis tanta iniquitate, quanta sævitia vexatæ, defensionem libros conficere, aut scriptos retractando reficere, corrigere, augere, minuere non

potuil? Nunquam certe is, qui hæc nobis objcctat, C

illud inficiabitur. Nam ipse, sicut alii omnes, palam confitetur Tertullianum libri ad Scapulam verum esse auctorem. Atqui in hoc libro idem atque in Apologetico, et duobus ad Nationes libris argumentum, videlicet christianorum iniquissime vexatorum caussa, sed quae brevius agitur. Ad h;vc vero libri ad Nationes, ad alios quam Apologeticus, et liber ad Scapulam directi sunt. Quid vero quod paulo post demonstrabimus alia plura in Apologetico, quam in libris ad Nationes, ac vice versa pertractari ? Denique oslendemus Tertullianum validis rationibus ad hos libros post Apologeticum scribendos compulsum fuisse. Urget tamen Hoornbeekius auctorem libri primi ad Nationes dixisse nondum elapsos a. Christo nato

præfecto, sententiam in quemdam patrem, qui cum filium suum recens natum exposuissel, elapso dehinc tempore, sibi amplius non cognitum, a seque emptum, constupraverat (Tertull. lib. I. ad Nal. cap. 16). Atqui Capitolinus meminit Fusciani, Urbis praefecti, cui Pertinax proxime successit (Capitolin. in vita Pertinacis post init.). Initio autem anni 195. hic imperator creatus, post tres circiter menses Occisus fuit. Non diu ergo post Pertinacis mortem Tertullianus hos libros edidisse dicendus est. Neque objicias illum in eodem libro scripsisse: AEtati nostræ nondum anni 250, id est, a christianæ religionis exortu ( Tertull. lib. I. ad Nat. cap. 7). Nam postea adhuc scripsit : Ut supra edidimus, aetatis nostræ momdum anni trecenti ( Ibid. cap. 5). Nihil ergo penitus certum et exploratum inde concludi potest. Majorem enimvero annorum numerum assignare ' ille procul dubio maluit, ne ethnicis ullum cavillandi locum præberet. Præterea ex duobus illis numeris, nondum anni 250 et 300 tam disparibus, quid certum colligi polest? Si quid autem iude colligere velis, prius definiendum tibi erit, quo Tertullianus anno assignaverit æræ christianæ initium. Nonnulli itaque existimant horum librorum ætatem certius agnosci posse ex aliis illius verbis, quibus ethnicos sic adloquitur: Ex vobis nationibus qu0tidie Cæsares, et Parthici, et Medici, et Germanici sunt (Ibid. cap. 17 ). At hæc, inquiunt, Cara

annos ducentos: in libro autem de Monogamia cir- D callam spectant, qui Germanis Parthisque devictis, (Supr. cap. 5. art. 2). Paulo igitur post hunc annum A vos, quam insequimini ad expugnationem nominis, edite

citer centum et sexaginta (Tertull. lib. de Monogam. eap. 3). Sed levissimas rationes alia longo leviori confirmare frustra nititur. Nam etsi constaret nullum librariorum in numeris describendis subesse errorem, ac certum foret initium horum annorum ab ipso Christo duci ; non inde tamen concludi potest libros ad Nationes Tertulliano esse abjudicandos. In ipso siquidem horum primo legimus: Ætati nostræ nondum anni CCL ( Idem lib. I. ad Nation. cap. 7 ). Ac non multo post: Ut supra edidimus ætatis nostræ nondum anni trecenti (Ibid. cap. 9). Numquid ergo hunc librum non ab uno eouemque auctore cditum esse dixeris ? Quis

Germanici Parthicique agnomine anno 216 insignitus est. Non male quidem, si Caracallæ soli hæc h0noris cognomina data fuissent. Clarius ergo horum librorum ætatem indicant haec snbsequentia Auctoris nostri verba : Adhuc Syriae cadaverum odoribus spirant; adhuc Galliæ Rhodio suo larant (Ibid. ). Nam ibi proculdubio designantur Pescennius Niger, et Clodius Albinus, qui cum a Severo Imperatore defecissent, ille in Syria, hic in Gallia, cum'suis copiis profligati caesique fuerunt. Atqui hæc, quæ in ejusdem Tertulliani Apologe* tico memorantur, contigerunt amno 194, vel 195, aut potius anno 197, sicuti supra fusius explicavimus hos Tertullianus ad Nationes libros, sicut Apologeticum divulgasse dicendus est.

Quidam vero ex subsequentibus illius verbis : Temporum qualitas robu.... ris antiquitatis exegerit ingemia duriora : at nunc tranquillitas pacis et ingenia mitiora (Ibid. cap. 18.), arbitrantur confici posse hæc ab illo tradita, cum Christiani sub initio imperii Severi optata pacis et otii tranquillitate fruerentur. At Severus ille persecutionem in eos excitavit datis anno 202 edictis. Antea igitur Tertullianus hos, inquiunt, libros confecerat.

Sed animadvertendum est illum his verbis induxisse ethnicos, perperam ol)jicientes duriora fuisse suorum ingenia majorum, qui ad quoslibet etiam acerbissimos . cruciatus patienter ferendos comparati magis erant, quam alii aetatis suæ homines, quorum ingenia tranquillitas pacis et otii mitiora reddiderat. Si tamen hæc ipsa Auctoris nostri verba de vera christianæ Ecclesiæ pace intelligenda esse contendas, ac probaveris, ultro tibi assentiemur. lnficias nemo tamen ibit ex superius dictis certius colligi hos ad Nationes libros et Apologeticum non multo post annum 197. publicam venisse in lucem. Quinam autem ex iis primum prodierint, alia est inter eruditos controversia, jam a nobis excutienda.

ArTICULUS V.

Utrum hi duo ad Nationes libri ante vel post Tertulliani Apologeticum scripti fuerint.

Qui duos ad Nationes libros post Apologeticum C scriptos fuisse autumant, hi ratione triplici opinionem suam stabilire conantur. Primo enim Apologeticum anno circiter ducentesimo, atque initio commotæ ab imperatore Severo adversusChristianos persecutionis, editum suspicanlur; libros autem ad Nationes jam provecto Caracallæ imperio, et postquam hic imperator Parthici Germanicique nomen accepisset. Werum jam ostendimus nutare penitus hujusce posterioris de Caracalla assertionis fundamentum. Secunda illorum ratio est, Christianorum defensionem, quæ totum et Apologetici et librorum ad Nationes complectitur argumentum, plenius in his quam in illo pertractari. Sed a nobis postea demonstrabitur quam vero parum similis sit hæc conjectura. Tertiam rationem sumunt ex verbis et periodis, qui aliis occurrunt in libris, quos Tertullianus post suam ad Montanistas defectionem divulgavit. Quasi vero nec alia his quoque similia reperiantur in aliis ejus libris, ac præsertim Apologetico, ubi longe plura eadem atque in libris ad Nationes occurrere fatentur. Quam infirma autem hæc rationum momenta, tam valida nobis videntur alia, quæ ex his ipsis ad Nationes libris erui possunt. In his siquidem non semel Tertullianus promittit multa se alibi explicaturum. Ne vero aliquid dubii et incerti proferri quidam causentur, ea non urgebimus, quæ Tertullianus, postquam probavit Christianos ob suum duntaxat nomen vexari, continenter addidit : Sed dum hæc ratio suo loco Qstenditur,

rationem (Tertull. lib. I. ad Nat. cap. 3). Nihil enim ibi diserte pollicetur a se deinceps agendum, sed rem ipsam a se satis explicatam significasse nobis videtur. At clarioribus profecto verbis spondet fore ut alibi longiorem instituat de futura corporum resurrectione, æternisque hominum post mortem aut præmiis aut poenis disputationem. Hunc enim ille loquitur in modum : Viderimus de fide istorum, dum suo loco digeruntur, (Ibid. cap. 7), id est , scriptis tradenda disponuntur et præparantur. Ubinam vero hoc ille adversus ethnicorum ineptias digessit ac tradidit? Non in his quidem ad Nationes libris, sed sub finem Apologetici sui, quem potius quam alium

B librum designasse haud immerito dixeris(Idem, Apo

[blocks in formation]

uti vel ex sola patet, quam supra dedimus, hujus libri analysi (ldem, Apologet. cap. 17, 18 et seqq). Præterea pollicetur se aliquahdo probaturutm falsa esse de Deo non modo elhnicorum poetarum, sed divinandi etiam artem profitenlium documenta : Delibanda enim, inquit ille, nunc est species ista, cujus suo loco rutio reddetur (Idem, lib. II. ad Nat., cap. 5). Quo ergo in libro illam, qua gentilium ineptæ accusationes redarguantur reddidit rationem ? Nonne in Apologetico, ubi eam fuse explicatam legimus (Idem, Apologet., cap. 21 et 22)? ^. Quid plura ? Ubi ille rursus gentilium, qui infanticidii Christianos impudentissime postulabant, audaciam retundit, illos his compellat verbis ; Vos si de memoria abierunt quæ crede hominis, quæque infanticidiis transegisse, recognoscetis suo ordine. Nunc enim differimus pleraque, ne eadem videamur ubique retractare (Lib. II. ad Nation., cap. 15). Vides profecto ibi duo ab Auctore nostro diserte enuntiari. Primo quidem plenius a se ipso demonstrandum gentiles

D homicidii atque infanticidii esse reos. Atqui id ille longum interposuisse temporis spatium, nec moram A cordare primum ad Nationes librum, si hujus excipias

nullibi fusius quam in Apologetico demonstrat. Secundo palam declarat multa se distulisse, alibi a se fusius enucleanda, ne eadem aliis in libris repeteret, ac retractaret. Sed ubi, quæso, hæc adversus gentiles uberius, quam in Apologetico disputavit? Quis ergo, iis omnibus, quæ retulimus, accurate expensis, non fatebitur Tertullianum, cum hos ad Nationes libros exarabat, nos ad suum misisse Apologelicum quem tum conficere mediuabatur (Supr. cap. 5. art. 1)? Prius igitur libri ad Nationes, quam Apologelicus ab illo editi sunt. At ex assignata a nobis hujus ætate salis aperte colligi potest illum, ad datam scribendi Apologetici fidem liberandam, non pati potuisse, quin Christianoruiu caussa, sicuti apud universas nationes, ita apud eorum præsides, judices ac magistratus perorata, illorum innocentiam omnibus patefaceret. Si ergo Apologeticus liber circa annum Christi 200, quemadmodum diximus, publicam in lucem emissus est, hi duo ad Nauiones libri paulo ante divulgati fuerant (Ibid.).

AltTICULUS VI.

De horum librorum argumento, et utrum illud plenius verfectiusque in eis, quam in Apologetico pertractetur.

Plura quidem in superiori articulo retulimus Tertulliani verba, quibus testatur se plura in his ad Nationes libris prætermisisse, quæ in Apologetico fusius explicare decreverat. At hæc plane repugnant illorum opinioni, qui contendunt harumce commentationum argumentum in libris ad Nationes uberius, perfectius, meliorique ordine, quam in Apologetico pertractari. Animum enim nescio qua ratione induxerant acre , velemens, acutum auctoris ingenium, igneumque illius acumen passim ubique in his micare libris, sed eum violento illius impetu raptum, plura scripsisse, quæ non satis meditata, polita, limataque sunt. Verum ruit plane hæc opinio, si Apologeticus post libros ad Nationes ab eo, sicuti vidimus, profectus fuerit.

Præterea constat plura magni sane momenti in Apologelico disputari, quæ in libris ad Nationes omissa sunt, tametsi nonnulla in his vicissim libris,

[blocks in formation]

caput quintum, in quo petita ab ethnicis ex malis quibusdam christianis argumentatio diluitur ; et caput ultimum, quod totius libri conclusio est. Secundus autem liber ad nationes in septemdecim capitula divisus est, quorum quindecim nihil cum Apologetico commune habent. ln octo autem prioribus ex his quindecim capitulis Tertullianus fictum a Varrone triplex deorum genus pliysicum, mythicum, plebeium, in septem vero posterioribus venditatos Romanorum deos exagitat et explodit. Ex quinquaginta vero Apologelici capitulis ne media quidem pars cum duobus ad Nationes libris congruit. Cum cæteris autem dissidet, in quibus Terlullianus explicat asseritque quam vera sint Christianorum B documenta, quam casti et incorrupti illorum mores, quam pii et sancti solemnes eorum coetus, ac quam religiosæ synaxes. At de his nihil in libris ad Nationes. Uno verbo in hisce libris demonstratur Christianorum innocentia iniquissime vexata, ethnicorum vero injúslitia, depravatio, corruptela et religionis pravitas, nihilque amplius. Verum in Apologetico hæc quidem omnia, et insuper christianæ religionis sanctitas ac veritas. Quis ergo ex hac horumce librorum collatione negare poterit illorum argumentum longe plenius ac perfectius in Apologetico, quam in libris ad Nationes explicari ac demonstrari ?

ARTICULUS Wil.

De librorum ad Nationes titulo; cur a Tertulliano scripti, ac quibus directi fuerint; de unico illorum manuscripto codice, variis editionibus, ac quorumdam in eos molis et observationibus.

Observatum a nobis fuit hós libros in Agobardi codice inscribi ad Nationes (Supr. hoc cap. art. 3); ab llieronymo autem librorum ad gentes nomine citari, sed utriusque tituli eamdem esse significationem. Quia tamen illi ad quos hi libri directi sunt ab ipso Tertulliano Nationes aut miseræ aut miserandæ mationes appellantur, hinc certe potior videtur præfixa in Agobardi codice inscriptio (Tertull. lib. I. ad Nat. cap. 1. et lib. II, cap. !).

Quidam autem ex hac epigraphe colligi posse autumant hos libros ad ethnicorum populum plebemque directos, Apologeticum vero ad ipsorum magis

D tratus, judices ac principes. At de hoc quidem Ap0

logelico certa res, et extra controversiam posita est. Quid tamen vetat quominus duo ad Nationes libri omnibus omnino ethnicis, cuin populis, tum judicibus et præsidibus, scripti fuerint ? Nonne in eis Tertullianus non solum in plebem gentilium invehitur, sed etiam in judices, qui contra præscriptam æquitatis legumque cunctarum formam Christianos indefensos et inauditos condemnabant ? Nomine ergo dici potest Tertullianum, cum hanc ethnicorum injustitiam summamque crudelitatem cerneret, hos primum ad Nationes, id est, quoscumque genliles direxisse libros, ut eos ad saniorem, si fieri posset, revocaret mentem• Sed quia nihil aut parum certe profecerat, tum ad geticum, quo illos compelleret ad examinandam

judices nominatim praesidesque suum misisse; Apolo- A nititur, Pauciores vero a Rigaltio more modoque suo,

Chrislianorum caussam, ne ea inaudita coiidemnarent,

innoeentes. Quanti vero hæ rationes momenti sint , expendant æqui rerum æstimatores, ac pronuntient. Quam multi ac frequentes libri Apologetici, tam rari sunl horum ad Nationes librorum codices manuscripti (Supr. cap. 2. art. 1). Unicus enim nobis superest, quem Agobardus, uti aiunt et a nobis jam annotatum est, archiepiscopus lugdunensis ad sancti Stephani aliare obtulerat. Verum codex ille in marginibus plerisque ita situ, squalore, aut aqua pluvia corruptus est, ut extremæ linearum litteræ legi amplius nequeant. Sæpius itaque depravatis locis, nisi emendatior codex reperiatur, medica manus afferri non potest, nec auctoris sensus plane percipi. In veteri autem illo codice totum opus uno tenore, el absque ulla capitum divisione exaratum est. Sed Jacobus. Gothofredus illud in varia capita distinxit, adjecitque capitum argumenta ac summaria. At Rigaltius, his omissis, retinuit solam capitum partitionem, in margine suis duntaxat numeris indicatam. Cuilibet itaque integrum est hanc, si ita judicaverit, distinctionem capitum, horumque immutare argumenta. Omnium vero primus idem Gothofredus hos libros anno 1625, tales separatim typis excudi curavit, quales in memorato Agobardi codice descripti sunt. Postea Rigaltius illos cum aliis Tertulliani operibus divulgavit, quos septuagies octies se correxisse asse

de quo satis supra diximus, scriptæ sunt, quas Priorius curavit typis recudi, eisque unam ex Pamelio, et alias proprio ingenio adjecit. Quanti autem sint momenti, eruditi viri non semel pronuntiarunt. CAPUT V. De Tertulliani libro ad Scapulam. ARTICULUS PRIMUS. Analysis hujus libri. Librum hunc, sive potius supplicem libellum Teruullianus ad Scapulam Africæ proconsulem direxit, quo eum, si fieri unquam poterat, a Christianis contra jus omne et fas excruciandis excarnificandisque deterreret (Tertull. lib. ad Scapul. cap. 4). Pri

h mum autem declarat hunc libellum a se scriptum,

non quod Christianis, supplicia lubenti et alacri animo perferentibus, timeret, sed gentilibus illorum inimicis, quos vel hoc solo nomine diligere, ac pro eis Deum orare iidem Christiani tenebantur. Quamobrem officii sui esse duxit palam omnibus facere innocentes omnino esse Christianos, ac gentiles in hoc ipso crimi. num genere revera offendere , in quo illos falso reprehendebant. Non fictitios siquidem deos, sicut illi, colunt, sed verum unicumque Deum, quem omnes naturaliter cognoscunt , ac verentur. Christiani igitur ad alium colendum cogi non debent; quando quidem religionis non esl cogere religiouem. Neque etiam quicumque finguntur dii, possunt ab invitis sacrificia

verat. Sed gratum profecto nobis fecisset, si dignatus C desiderare. Impietatis itaque aut sacrilegii, aut furti,

fuisset dicere unde has omnes correctiones acceperit. Etenim illas non delibavit ex unico Agobardi codice, quem, optima fide a Gothofredo typis excusum, Rigaltius nunquam legisse videtur. Nam ut plura taceamus, inter hæc verba, suo amatori apud vos, ille vacuum sicuti Gothofredus spatium reliquit taiiquam aliquid deesset (Tertull. lib. lI. ad Nat., cap. 10). At in manuscripto codice nihil deest , et oinnia sana atque integra sunt. Non hunc igitur codicem perlustrávit, sed solam ejusdem Gothofredi editionem. Ex hujus itaque conjecturis, quas in notis suis consulto adjecerat, has Rigaltius, quas vocat, hausit emendationes, easque et alias plures a se, vel bene, vel sæpius male excogitatas, in textum horumce librorum,

aut scditionis Christiani, deos colere recusantes, plane immerito accusantur. Ethnici vero impune spoliantes deorum suorum templa illos contemnunt ac derident. Quid vero, quod hi soli in Albinianis, Nigrianis, et Cassianis seditionibus eo ipso tempore reperti sunt, qui per Imperatorum jurabant genios, et pro eorum salute immolabant hostias, et sacrificia faciebant. At Christiani nullius plane hostes sunt, neduin imperatoris, quem a Deo constitutum sciunt, et idcirco sincere honorant, voluntque cum toto Romano imperio salvum esse et incolumem. Non gentilium tamen more illum venerantur, tanquam deum, sed quia falsis omnibus diis est major, minorque solo vero Deo,

perinde ac si sui essent, audacter intrusit. Longius D quem idcirco pro illius salute quotidiano precum

sane foret illas omnes hic exhibere,quas unusex nostris cum nova operum Tertulliani editione repræsentare serio meditatur. Plures tamen, quæ majoris momenti sunt, opportuniori loco infra notabimus. De postrema tandem horum librorum editione, a Priorio adornata, nihil nobis amplius dicendum suppetit ; quando quidem ille Rigaltianam xarà oráôzc secutus est. At his porro, quos illorum ad Nationes librorum editionibus præfectos memoravimus, scriptæ sunt in illos notæ et observationes. Gothofredus autem plures quam alii edidit, quibus menda librarii et Tertulliani verba, taumetsi quandoque non adeo obscura, explamare, aut similibus ipsius et aliorum diclis confirmaré

sacrificio exorant. Cæterum tametsi maxima sit eorumdem Christianorum multitudo, singuli nihilominus vix aliter agnoscuntur, quam modestia, silentio ac pristinorum vitiorum emendatione (cap. 2). Nec inquieto aut impatienti animo irrogata sibi ab ethnicis, ait Tertullianus, ferunt supplicia , quorum a Deo exspectant ultionem. Sed dolenl utique jam præmissa fuisse illius jam imminentis indicia, messes nimirum, Ililariano nuper præside, amissas, nimios et intempestivos imbres, ignes nocturnos super Carthaginis moenia pendentes, tonitrua insolita, atque cxtraordinariam prorsus solis defectionem. Wigellius vero Saturninus, qui primus in Africa chris

« PoprzedniaDalej »