Obrazy na stronie
PDF
ePub

aut elici eorum sanguinem, tolosque præcoquos de- A

vorari (cap. 15.).

Quid vero impudentius quam christianos falsi omnino nocturni incestus ab iis accusari, qui inficias ire nequibant gentiles Persas cum matribus suis palam coire, quique OEdipum scelus illud in theatro repræsentantem magno cum applausu laudabant incitabantque. Quin etiam isti ipsi cum liberis suis, quos, sicut diximus, exposuerant infantes, nec amplius agnoscebant, sæpius infami incestu commiscebantur (cap. 16). Ne quis autem illud gratis fictum objiceret, ab auctore nostro confirmatur celebri exemplo, quod Fusciani Urbis præfecti tempore, nec paulo ante acciderat, quam hos libros scripsis

set.

Pergit ille, palamque facit christianos frustra puB blicos hostes ab ethnicis ideo proclamari, quia non adorabant imagines Cæsarum, nec per eorum genium jurabant (cap. 17). Plane enim ostendit hoc ipsum in crimen merito vocari rebelles illas nationes, quæ ab imperatoribus debellatæ, Parthicorum, Medorum, Germanicorum cognomina eis pepererant. Nonne etiam publici hostes fuerunt Romani, qui conspiraverunt adversus imperatores suos, eosque in palatiis suis nuper in Gallia occiderunt? Nonne etiam publici hostes dicendi sunt, qui illos vexaverunt omni_contumeliarum generc in ludis circensibus, vel famosis libellis ad eorum statuas appensis? Denique quinam publici hostes, num christiani, qui nolebant deum vocare Imperatorem ; vel gentiles, qui contra conscientiam illum non sine irrisione appellabant deum, ac per ejus genium dejerantes, pejerare non verebantur? *

Novum porro hi scelus christianis inferebant, mirabilem videlicet in quibuslibet cruciatibus pro religionis suæ veritate perferendis constantiam (cap. 18). Sed qua', quæso, fronte et audacia? Nam ipsi maximis laudibus efferebant Regulum, qui primus crucis supplicio; reginam Ægypti, quæ bestiarum morsu; uxorem Annibalis, quæ, sicuti Dido, voluntario igne. vitam finierunt? Nonne etiam laudabant atticam mulierem, quæ post acerbissima tormenta linguam suam, ne secretum proderet, in tyrannum exspuit? Nonne etiam gladiatoribus laudi tribuebant, quod a se invicem, aut a bestiis necari, quod quidam vivos se comburi, quod Lacones se flagris cædi laniarique constanter paterentur?

At certe eo magis laudanda erat invicta christianorum in horrendis cruciatibus fortitudo, quod illos, non sicut ethnici, ad aucupandam inanem hominum gloriam tolerabant, sed quia certissime exspectabant futuram corporum resurrectionem, ultimum Dei judicium, atque æternam pro meritis mercedem (cap. 19). Neque hanc propter exspectationem exsibilandi erant ab ethnicis, qui asserebant animas hominum in alia etiam bestiarum corpora migraturas, futurum Minois ac Rhadamanthi judicium, ac postea impios æterno igne, pios autem in amoeno loco vitam æternam transacturos.

2

Postremo Tertullianus ex hactenus disputatis concludit christianos, etiamsi omnium, quorum falso accusabantur, criminum rei fuissent, non puniendos tamen vexandosque ab ethnicis, qui eadem perpctrasse revera convincuntur (cap. 20). Denique quanvis christiani se criminum reos esse dixissent, maxima nihilominus diligentia ethnici investigare debe▾ bant an hæc vera essent, ac legitimos audire, examinare horum criminum testes ac conscios. Sed nole. bant hæc a legibus suis statuta observare, ne agnita christianorum innocentia, eos amarent, quos odisse ac de medio tollere decreverant. Voluntaria igitur ignorantia errores suos amabant, oderantque verita

tem.

ARTICULUS II.

Analysis libri secundi.

Secundo in libro, duas quoque in partes diviso, ostendit Tertullianus falsos esse gentilium deos, pravosque ac rejiciendos eorum cultus (lib. II. cap. 1). Quacumque enim majorum auctoritate stabiliti videantur, illorum falsitas adeo manifesta est, ut omnibus, qui se sponte non excæcaverint, facillime agnoscatur. Indomitam itaque horum obstinationem ut frangat Tertullianus, ea primum refellit, quæ Varro, omnium sui temporis virorum erudiditione præstantium facile princeps, in suis de religione libris tradiderat. Triplex autem ibi ille distinguit deorum genus: primum physicum, sive philosophorum; secundum mythicum, seu poetarum ; tertium gentile seu populorum. Sed primum, inquit C auctor noster, incertis nititur conjecturis, secundum meris fabulis, tertium ridiculis deorum adoptionibus, cultuque insano et turpissimo. Ea ergo omnia tam falsa sunt, quam communis unaque esse debet omnium de vero Deo sententia, unanimisque consensus.

Summa quippe erat physicorum seu philosophorum de Dei natura dissensio, quæ non aliunde, quam ex ipsius ignorantia oriebatur (cap. 2). Sapientiam itaque frustra profitebantur, cujus initium est Dei timor. Quomodo autem eumn timere potuissent, quem, quis qualisque sit ignorabant? Promptum tamen illis erat hunc verum Deum ex sacris nostris Scriptu ris cognoscere. Sed quæ ex puris hisce fontibus hauserant, cæca gloriæ libidine ducti, variis corruperunt arguliis, et exinde varias scissi sunt in partes. Ꭰ Platonici siquidem docebant Dei providentia omnia administrari; contra Epicurei id plane penitusque negabant. Asserebant iidem Platonici Deum intra, Stoici vero extra mundum esse positum. Fatebatur Diogenes se nescire quid in cœlo agatur, quive dii sint prius vero Thales Milesius Croeso de diis illum interroganti nihil prorsus respondere potuit. Socrates vero illos existere non quidem credebat, jussit tamen gallum gallinaceum Æsculapio immolari.

sed

Quid plura? Dionysius deos trifariam divisit: primo in eos, qui sub adspectum nostrum cadunt, ut sol et luna; secundo in alios qui non videntur, ut Neptunus; tertio in alios, qui assumpti sunt ex

hominibus, sicuti Hercules et Amphiaraus. Triplex A rumque Deum, cui serviunt, esse illarum auctorem.

etiam, sed diversum deorum genus excogitavit Arcesilaus, nimirum Olympios, Astra, et Titaneos. Posteriores vero tantum duos Xenocrates admisit, quemadmodum plerique Ægyptii non plures, quam solem et lunam, cœlum et terram. Suspicabatur autem Democritus deos omnes ortos esse cum superno igne, cujus instar Zeno naturam esse voluit. Unde Varro docuit mundi animum esse ignem, quo quippe exstincto, morimur.

Nam sicuti ægroti sanatio non medicamentis, sed medico, et mors hominis non gladio aut lanceæ, sed latroni aut hosti tribuendæ, sic prospera et adversa non elementis, sed Deo, æquo meritorum judici, adscribenda sunt. Constat præterea elementa minui, intercidere, ac regi ab aliquo (cap. 6). At verus Deus nec minui, nec pati aliquid potest, omniaque regit, ac moderatur.

Transit inde Tertullianus ad'secundum deorum genus quod Varroni mythicum seu poetarum cognominare placuit (cap. 7). Finxerunt autem poeta hos deos esse heroas, qui post transactam mortalem hominum vitam, præclaris factis adepti sunt divinitatis præmium. Pessimo autem hoc exemplo Romani suos

Ad id tamen unum hæ omnes, quantumvis diversa, opiniones conspirare videntur, ut non alios Philosophi illi deos esse putaverint, quam mundi elementa, aut quæ ex iis oriuntur (cap. 3). Verum Tertullianus hæc vigilantium hominum somnia esse demonstrat. Nam Deus ex se ipso est, ingenitus, et æternus, qui nec B reges, aliis pejerantibus, deos similiter renuntiarunt.

initium habet, nec finem unquam habebit. Atqui elementa partes sunt mundi, quem Plato creatum esse fatetur, et solus Epicurus increatum esse somniaverat.

Ad hæc vero, si mundus et elementa dii sint, animalia esse debent, atque hoc ipso mortalia sunt, ac divinitate carentia. Nec audiendus est Varro, qui garriebat ea esse quidem animalia, sed quæ ex se ipsis moventur, et idcirco immortales dii censendi sunt. Nam quoquo modo hæc elementa moveantur, sunt profecto corporea, ac proinde destrui cum possint, dii esse nequeunt. Deinde vero, etsi sese moverent, motus tamen sui principium acceperunt ab alio, qu¡ quamvis non videatur, omnium motuum primus auctor est, et idcirco verus solusque Deus.

Nec sinit Tertullianus sibi objici nomen græcum C Oeós a cursu ac motu, quo elementa prædita sunt, reipsa derivari (cap. 4). Nam vera Dei denominatio non aliquam, que oculis nostris conspiciatur, non secus ac cursus et motus, qualitatem significat, sed supremam majestatem ac substantiam. Quid vero, quod plures ethnici deos suos bene multos immobiles esse prædicabant. Nemo insuper inficias unquam ibit elementa componi materia, quam simplicissima Dei natura pati non potest. Et certe Zeno materiam mundi a Deo sejunxit, eumque per illam, tanquain mel per favos transire arbitratus est. Sed dicas velim, quo physici pacto mundum, ac comprehensa in eo elementa deos esse asseverant? Plato enim ipsum hunc mundum censet esse rotundum, capiteque carentem. Epicurus vero : Quæ supra nos, inquiebat, nihil ad nos? soleinque D duntaxat pedalem esse effutiebat: contra Peripatetici illum toto terrarum orbe longe majorem esse opinabantur. Nonne ergo tales deos fingere summa dementia est? Denique Thales Milesius cœlum rimando in puteum cecidit. Quid autein casus ille indicat, nisi vanam fuisse curiositatem physicorum, qui rerum naturam frustra scrutati verum illius artificem Deum omnipotentem non cognoverunt?

Instabat Varro tribuendam elementis divinitatem, qua homines aut summis beneficiis sibi devinciunt, aut premunt incommodis (cap. 5). Verum respondet Tertullianus elementa rerum prosperarum vel adversarum esse tantummodo instrumenta, ve

At quinam, amabo te, fuerant illi poetarum dii ? IIomines utique sordida aut scelerata origine procreati, qui per vitæ suæ curriculum in omni sese volutarunt genere scelerum, Quamobrem Plato poetas ipsumque Homerum, tanquam improbos deorum criminatores, civitate pellendos esse censuit. Quin etiam ethnici, quantumlibet impudentes, christianis tantam deorum infamiam exprobrantibus, nihil aliud respondebant, nisi meras esse fabulas poetarum. Verun etsi poetis se non credere clamarent; fictos tamen ab illis deos Cererem, Idæam matrem, Saturnum, Herculem non solum venerabantur, sed horrenda quoque eis sacrificia faciebant. Quis igitur hos poctarum deos non summa sine impietate ab ethnicis coli et venditari non fatebitur?

Nec minus certe insulsum erat tertium deorum genus, quod Varro gentile, seu plebeium esse docebat (cap. 8). Non alii quippe erant hi dii, quam illi, quos quidam populi ad arbitrium ac libidinem adoptatos, ab aliis nec visu, nec auditu, ac ne nomine quidem discernebant. Tales Tertullianus memorat Alargarlim, Cœlestem, Versutinam, Obodam, NuDusaren, Belenum, Delventinum, Visidianum, mentinum, Anchariam, Præverim, et Nortiam. Eadem vero licentia factum ille putat, ut Ægyptii, qui bestias colebant, patriarcham Joseph Serapidis nomine deum habuerint et honoraverint. Recte igitur ex dictis concludit falsissimos esse illos populorum deos; quando quidem solus verus Deus ubique præsens et omnium dominus, ab omnibus pariter colendus et adorandus est.

Secunda hujus libri parte Romanorum deos ille speciatim explodit et evertit (cap. 9). Eos autem Varro præpostere divisit in dubios, certos, et elcctos. Nam quis, inquit auctor noster, nisi amens, incertum dubiumque deum honorat. Certos vero deos et selectos qui habet ac veneratur, is alios profecto spernit ac reprobat. Inepta est igitur illa divisio deorum, qui paulo melius distingui poterant in communes et proprios. Verum primi, sive communes, iidem sunt ac publici et adventitii, qui paulo ante memorato a nobis et confutato deorum physico vel my-. thico genere comprehenduntur. Supersunt itaque

Quia vero ille tanquam ex inopinato appulerat, nec cogniti erant ejus parentes, de cœlo lapsus ferebatur. Ne quid autem ethnici mutire auderent, hoc recepto ab illis Sibyllæ testimonio confirmat.

tantum proprii Romanorum dii, qui vel ex devictis A dem fixerat, ac toti Italia suum imposuit nomen. hostibus rapti, et Romam asportati erant, vel penates et lares, quos unusquisque privata in domo sua peculiarique ritu colebat. At hi omnes homines fuerunt, qui ob egregia quædam facinora dii post mortem insulsa plane consecratione facti sunt. At quænam, ait Tertullianus, unius ex eis, verbi gratia Æneæ, erant merita? Num pietas in patrem et filium? Sed is vel suam, sicut Antenor, prodidit patriam, vel eam, relicto Priamo et Astyanacte, flagrantem deserendo, non imitatus est fœminam Punicam, quæ se cum filiis in ardentis patrie ignes injecit. Numquid melior Romanis, qui pro salute principum adversus liberos et conjuges jurabant? Si quid porro patrem humeris gestando promeruit nonne Argivi juvenes matrem suam, ne in sacris piaculum B faceret, tanquam jugales vexerunt? Si suum ille patrem aluit, nonne filia quædam majori pietate patri suo, in carcere posito, admovit ubera? Magis ergo illi divinis honoribus digni erant, quam ignavus timidusque Æneas, qui post prælium Laurentinum nunquam comparuit. Numquid etiam divinitatis honorem meruit Romulus, qui interfecit fratrem suum, alienasque rapuit virgines? Numquid Hercules propter Augiæ fimum ejectum, Penelope propter castitatem, Sanctus propter hospitalitatem jura divinitatis potius, quam Sterculus, quam filia Fauni, quam Ulyxes consequi debebant?

Quid vero de aliis longe turpioribus diis dicendum? Quid, obsecro te, divinitatis est in Laren

Itaque cum nullus ambigendi locus detur, quin Saturnus homo fuerit, inde certo colligitur, quos ethnici ortos ex illo, ac postea mortuos sepultosque fatebantur, hos reipsa fuisse homines ( cap. 13). Atqui mortui homines non possunt esse dii, nisi vel a seipsis, vel ab aliis suam acceperint divinitatem. A se autem ipsis eam non habent. Non enim sivissent se primum fuisse homines, tot tantisque humanis infirmitatibus obnoxios. Neque etiam suprema divinitate ab alio aliquo donati sunt, nisi cæteris omnibus fictis diis potentiore, qui proinde solus verus Deus dici debet. Deinde nulla prorsus assignari causa potest, cur verus Deus alios fecerit deos. Non quidem ut sibi auxilio essent, vel ornamento. Deus enim omnipotens nullius ope vel ornatu indiget. Neque aliquos homines propter eorum merita deos fecit. Quid namque merebatur Saturnus, filiorum suorum devorator; aut Jupiter patris subductus furori, sororis adulter, qui ut alia stupra et adulteria securius faceret, bovis, imbris aurei, cygni, aliasque formas induisse perhibetur? Tam impii ergo et scelerati hujusmodi homines divinitatem nunquam meruerunt.

Neque ii etiam dii sunt, quos Dionysius Stoicus in nativos et factos distinguit (cap. 14). Tertullianus siquidem vel unico Herculis exemplo, sed quod plane

tina meretrice publica, et Romuli nutrice? Quid fœ- C sufficit, insulsissimam hancce opinionem evertit, Non

mina, quæ in ab Herculis ædituo post ridiculum Judum vitiata, ipso Hercule jam mortuo se compressam fuisse gloriabatur ? Quis patienter ferat infamem Antinoum a Romanis deum haberi ? Alios tamen non minus turpes deos hi commenti sunt, quos nuptiis ac procreandis liberis præesse stultissime prædicabant. Tales sunt Consevius, Fluvionia, Vitumnus, Sentinus, Diespiter, Candelifera, Prosa, Farmus, Albana, Runcinia, Potina, Edula, Abeona, Domiduca, Volumnus, Voleta, Paventina, Venilia, Volupia, Præstitia, Peragenor, Consus, Juventa, Fortuna, Barbata, Afferenda, Mutunus, Tutunus, Pertunda, Subigus, Prema, et alii quorum officia nominibus suis appellare vel minimus pudoris sensus prohibet (cap. 10, 11).

Omnes porro Romanorum deos, ut simul et semel Tertullianus præcidat, ipsam petit illorum originem, quam Varro a Jove, Junone et Minerva orditur: sed quæ a Saturno illorum parente repetenda est ( cap.12). Non hic autem, multo minus ejus filii, deus unquam esse potuit, qui e Cœlo seu Chrono et Terra genitus, patrem suum castrasse perhibetur. Nec dicendum hæc allegorice de tempore terræque fœcunditate explicari. Clarissimi siquidem scriptores Cassius Severus, Cornelius Nepos, Tacitus, Diodorus, et alii disertissime asseverant Saturnum revera hominem fuisse, qui variis orbis terræ partibus peragratis, in OEnotria seu Italia exceptus, monti et urbi, ubi se

enim divinitate dignus erat Hercules, quia feras interemit; quandoquidem plures occiduntur a gladiatoribus, neque etiam quia terrarum percucurrit orbem; nam Asclepiades Cynicus, pluresque philosophi majori mendicitatis labore cunctas lustraverunt totius mundi partes. Numquid ergo deus est, quia ille se contulit ad inferos? Sed quibus nam eorum via patet? Pergamus, si placet. Nonne eximius ille Hercules constupravit fœminas? Nonne ob amissum puerum militiam deseruit Argonautarum? Nonne lascivæ uxoris venenis circumventus, accenso rogo, necem sibi ipse conscivit! Quis ergo mentis suæ compos homo hunc credat esse deum? Quo etiam pacto Æsculapius potuit deus renuntiari, qui, ut narrat argiD vus Socrates, patre incerto natus, ob medicinæ peritiam fulmine Jovis, quemadmodum ejus mater, percussus fuit. Athenienses tamen illum matremque ejus, sicut Thesca, adorant.

Nec cœlo ac divinitate magis digni Castores, Perseus, Erigone, exoletus Jovis, sive Ganymedes, sicuti nec canes, scorpiones et cancri, quos romani in astra transtulerunt. Quis vero sine risu illa audiet nomina deorum, quos Romani certis quibusdam urbium ac domorum locis præpositos arbitrabantur? Ab iis quippe vocantur Viduus, Cæculus, Orbana, Arguis, Lana, Ascensus, Levicola, Forculus, Cardea, Limentinus, aliique singulis quibusque vitae officiis. præfecti. Sed hi solis pene Romanis cogniti, si dii

fuissent, cæteris omnibus nihil opus erat (cap. 15). A ad Nationes libros citari; ut inde illorum textum

At ingrati plane sumus, inquiebant Romani, si divinitatis honores iis denegemus, qui vitæ necessaria nobis invenerunt. Tribuendi igitur sunt, ait Tertullianus, hi honores Catoni, qui ficum viridem, et Pompeio qui cerasa Romam primi attulerunt. Sed nihil hac ratione futilius. Non enim fructuum inventor, sed auctor et creator verus Deus est. Et certe novæ artes ab hominibus quotidie inveniuntur; nemo tamen harum inventores deos esse dixerit ( cap. 16). Instabant Romani se sua in deos pietate ac religione meruisse totius mundi dominatum. Itane vero, inquit Tertullianus? Numquid turpis Sterculus Romani imperii fines propagavit? Numquid Jupiter antri Idæi, Creta patriæ suæ, ac jucundissimi nutricis suæ odoris oblitus, his prætulit capitolium? Num- B quid Juno Carthaginis, quam Samo olim præposuerat, penitus immemor, voluit eam a Romanis subverti? Sed horum, aliorumque imbellium deorum nec ulla fuit adversus fata potestas, nec potuerunt suas urbes provinciasque adversus hostium suorum arma tueri.

Ad hæc vero, Romanorum imperium antea fundatum fuit quam ulla deorum essent simulacra, cultus ac sacra, quæ postmodum a Numa Pompilio introducta sunt. Bellis itaque accrevit illud imperium, atque idcirco pari sacerdotum ac civium cæde, pari rerum sacrarum atque profanarum ruina, totque sacrilegiis, quot trophæis ac triumphis. Denique quis nescit funditus eversa fuisse regna Assyriorum, Medorum, Persarum, Ægyptiorum, qui non minore pie-C tate, quam Romani, deos suos colebant? Solus ergo Deus, unus et omnipotens, regna dispensat, minime vero Romanorum aut aliorum gentium dii, quos tam factitios esse constat, quam illorum, a quibus coluntur, falsas vanasque religiones (cap. 17).

ARTICULUS III.

Variis rationum momentis ostenditur Tertullianum horum librorum esse auctorem, et nova Hoornbeeki id negantis opinio refellitur.

corrigi voluerint. Et certe postea ostendemus Augustinum ibi ad hos potius respexisse auctoris nostri libros, quam ad Apologeticum.

Præterea hi libri in vetusto Agobardi codice manuscripto non semel inscribuntur ipso Tertulliani nomine. Secunda enim illius in pagina hæc legimus: Hic sunt Tertulliani libri: Ad nationes liber 1. Item Ad nationes liber 11. In primi etiam libri fine: Tertulliani Ad nationes liber I. explicit. Incipit liber secundus Ad nationes. Hujus porro codicis librarius in prima ejus pagina litteris majoribus scripsit: Liber oblatus ad altare Sci Stephani ex voto Agobardi Epî, id est, Episcopi. Atis, inquiunt, ipse est Agobardus lugdunensis archiepiscopus, qui Caroli Magni filiorumque ejus ætate, atque ineunte sæculo nono florebat. Tum itaque descriptus fuit ille codex ex alio proculdubio antiquiore, in quo, atque aliis haud dubie pluribus, bi libri præfixum similiter habebant Tertulliani nomen. Communis igitur non eo tantum Agobardi, sed superioribus etiam sæculis, opinio erat Tertullianumi horumce ad Nationes librorum esse auctorem.

Quamvis autem tanti roboris ratio nobis deesset; horum tamen librorum argumentum, ælas, atque in primis styli scriptionisque genus, ac summa cum Apologetico affinitas, illos a Tertulliano profectos esse demonstrant. Ex ipsa siquidem a nobis jam exhibita eorum analysi evidentissime patet illorum scriptorem in hoc esse totum, ut palam omnibus faciat christianos contra legum omnium præscripta ab ethnicis iniquissime vexari, eorumque criminum falso accusari, quorum revera conscii erant ipsimet gentiles. Scripti sunt ergo hi libri, ipsa Tertulliani ætate, cum ethnici tam cæco, quam effrenato furore in christianos adhuc sæviebant. Denique nihil in eis sive de christianis, sive de gentibus dictum est, quod Tertulliani ætati non conveniat, ipsumque ejus tempus non indicet.

Singularis quoque horum librorum stylus, insolitum dictionum verborumque genus, plane ostendunt Tertullianum esse verum illorum parentem. Nam peculiaris ejus ac propria cæterisque dissimilis ejus elocutio in eis ubique passim emicat, ac cito citius a quolibet lectore deprehenditur. Ad hæc vero, in illis sæpius occurrunt non solum eadem atque in Apolo

Testatum nobis Hieronymus fecit editos fuisse a Tertulliano præter Apologeticum alios ad Gentes libros, de quibus ad Magnum hæc scripsit in verba : Quid Tertulliano eruditius? quid accuratius? Apologelicus ejus, et contra Gentes libri cunctam sæculi obtinent disciplinam (Hieronym. epist. 83. ad Mag. D getico propria insolitaque Tertulliani verba, sed inpag. 656). Quis autem non videat hos, de quibus agimus, designari libros, et ab Apologetico distingui? Quamvis enim in Agobardi codice, de quo infra dicendum, inscribantur Ad nationes, eumdem tamen atque Ad gentes titulum esse quis diffitebitur?

Huc accedit Augustinus, qui Tertulliani nostri opinionem refellendo, ejus nomine hosce libros, tametsi paulo obscurius, citavit: Non dico, inquit, quod facetius ait Tertullianus fortasse, quam verius: Si dii seliguntur ut bulbi, utique cæteri reprobi judicantur. (August. lib. VII. de Civit. cap. 1. pag. 162. ) Scimus quidem nonnullis visum ibi citari illius Apologeticum. Sed persuasum alii ita habuerunt non alios ibi, quam

tegræ etiam eædem periodi. Neque id longa inductione probari necesse est, quod facile obvium, atque

ex

postea dicendis manifestum omnibus fiet. Nonne autem tanta utrorumque librorum affinitas et connexio satis aperte demonstrat illos ab uno eodemque scriptore, nimirum Tertulliano, esse compositos?

Miramur itaque recentiorem quemdam, magni certe apud suos nominis virum, qui audacter pronuntiat sibi plane non videri Tertullianum horum librorum revera esse auctorem. Sed quibus, putas, rationum momentis? Non aliis pene quam iis ipsis, quibus ei potissimum vindicatur: Non videtur mihi, inquit, auctor esse Tertullianus, non ejus stylus el materia,

Quis non videat ab eodem scriptore, chronographum non agente, dici revera potuisse nondum a Christo fluxisse 200 annos, et alibi annos circiter CLX elapsos esse? Sed nos sane puderet, tæderetque tam vanam singularemque opinionem refellere, nisi quidam postea huic, quem magnis laudibus extollunt, novo auctori subscripsisse viderentur.

quæ fere eadem quæ in Tertulliani Apologetico, inde A sana mentis homo ita unquam argumentatus est? potius hausta, el per aliquem forte Tertulliani œmulum, aut studiosum ad eum efformata (Hoornbeek. lib. I. de theolog. Patr. cap. 1, § 10. pag. 106). Novum sane et mirum est illud argumentandi genus! Idem stylus, inquit doctus ille vir, et eadem est Apologetici et librorum ad Nationes materia; ergo hi libri non a Tertulliano, sed ab ejus æmulo aut studioso compositi sunt. Quid, si inde nos similiter concludamus Apologeticam non ab illo, sed ab ejus æmulo aut studioso esse confectum? Numquid respondebit hunc librum Tertulliano ab aliis scriptoribus adjudicari? At nos etiam mox ostendimus ipsi quoque ab aliis adscribi illos ad Nationes libros.

Deinde vero eruditus ille vir nobiscum fatetur, quod negare non potest, eumdem esse horum librorum et Apologetici stylum. At, nec ille, nec alius unquam negabit Tertulliani stylum dicendique modum ita ipsi proprium et peculiarem esse, ut vix ac ne vix quidem ullus unquam potuerit illum imitari. Nonne ergo hinc, ut peritiores critici solent, longe potiori jure concludendum est eumdem Tertullianum horum trium librorum esse revera parentem?

B

Instat Hoornbeekius eamdem præterea esse illorum materiam idemque argumentum. Sed quid inde? Numquid idem christianus auctor duos diversos de eodem argumento, ac potissimum in christianæ religionis, ab ethnicis tanta iniquitate, quanta sævitia vexatæ, defensionem libros conficere, aut scriptos retractando reficere, corrigere, augere, minuere non potuit? Nunquam certe is, qui hæc nobis objectat, C illud inficiabitur. Nam ipse, sicut alii omnes, palam confitetur Tertullianum libri ad Scapulam verum esse auctorem. Atqui in hoc libro idem atque in Apologetico, et duobus ad Nationes libris argumentum, videlicet christianorum iniquissime vexatorum caussa, sed quæ brevius agitur. Ad hæc vero libri ad Nationes, ad alios quam Apologeticus, et liber ad Scapulam directi sunt. Quid vero quod paulo post demonstrabimus alia plura in Apologetico, quam in libris ad Nationes, ac vice versa pertractari ? Denique ostendemus Tertullianum validis rationibus ad hos libros post Apologeticum scribendos compulsum fuisse.

ARTICULUS IV.

Quo tempore hi libri publicam in lucem prodierunt.

Quo ipso tempore Tertullianus his ad Nationes libris componendis operam dederit, dictu nec promptum nec facile est. Quædam tamen in eis ætatis notæ atque indicia nobis sese offerunt. Primo etenim in libro legimus latam paulo antea a Fusciano, Urbis præfecto, sententiam in quemdam patrem, qui cum filium suum recens natum exposuisset, elapso dehinc tempore, sibi amplius non cognitum, a seque emptum, constupraverat ( Tertull. lib. I. ad Nat. cap. 16). Atqui Capitolinus meminit Fusciani, Urbis præfecti, cui Pertinax proxime successit (Capitolin. in vita Pertinacis post init. ). Initio autem anni 193. hic imperator creatus, post tres circiter menses occisus fuit. Non diu ergo post Pertinacis mortem Tertullianus hos libros edidisse dicendus est.

Neque objicias illum in eodem libro scripsisse: Etati nostræ nondum anni 250, id est, a christianæ religionis exortu (Tertull. lib. I. ad Nat. cap. 7). Nam postea adhuc scripsit : Ul supra edidimus, ætatis nostræ nondum anni trecenti (Ibid. cap. 5). Nihil ergo penitus certum et exploratum inde concludi potest. Majorem enimvero annorum numerum assignare ille procul dubio maluit, ne ethnicis ullum cavillandi locum præberet. Præterea ex duobus illis numeris, nondum anni 250 et 300 tam disparibus, quid certum colligi potest? Si quid autem iude colligere velis, prius definiendum tibi erit, quo Tertullianus anno assignaverit æræ christianæ initium.

Nonnulli itaque existimant horum librorum ætatem certius agnosci posse ex aliis illius verbis, quibus ethnicos sic adloquitur: Ex vobis nationibus quotidie Cæsares, et Parthici, et Medici, et Germanici sunt (Ibid. cap. 17). At hæc, inquiunt, Cara

Germanici Parthicique agnomine anno 216 insignitus est. Non male quidem, si Caracalla soli hæc honoris cognomina data fuissent.

Urget tamen Hoornbeekius auctorem libri primi ad Nationes dixisse nondum elapsos a Christo nato annos ducentos: in libro autem de Monogamia cir- D callam spectant, qui Germanis Parthisque devictis, citer centum et sexaginta (Tertull. lib. de Monogam. cap. 3). Sed levissimas rationes alia longe leviori confirmare frustra nititur. Nam etsi constaret nullum librariorum in numeris describendis subesse errorem, ac certum foret initium horum annorum ab ipso Christo duci; non inde tamen concludi potest libros ad Nationes Tertulliano esse abjudicandos. In ipso siquidem horum primo legimus: Elali nostræ nondum anni CCL (Idem lib. I. ad Nation. cap. 7). Ac non multo post: Ut supra edidimus ætatis nostræ nondum anni trecenti (Ibid. cap. 9). Numquid ergo hunc librum non ab uno eodemque auctore editum esse dixeris ? Quis

Clarius ergo horum librorum ætatem indicant hæc subsequentia Auctoris nostri verba: Adhuc Syriæ cadaverum odoribus spirant; adhuc Galliæ Rhodano suo lavant (Ibid.). Nam ibi proculdubio designantur Pescennius Niger, et Clodius Albinus, qui cum a Severo Imperatore defecissent, ille in Syria, hic in Gallia, cum'suis copiis profligati cæsique fuerunt. Atqui hæc, quæ in ejusdem Tertulliani Apologe tico memorantur, contigerunt anno 194, vel 195, aut potius anno 197, sicuti supra fusius explicavimus

« PoprzedniaDalej »