Obrazy na stronie
PDF
ePub

racteris elegantia Puteano non cedit, neque centum A tátionum exempla. In primo itaque Apolegetici capite post annos descriptus nobis videtur. At plerasque in eo easdem, atque in illo, deprehendimus bonas et malas lectiones.

Quartus ac quintus codex Colbertinæ est bibliothecæ, numerisque 989, et 5,271 signati. Antiquior autem ab annis circiter 700, et recentior non ante annos 400 scripto videtur traditus. Bibliothecæ vero illius præfectus cl. vir Carolus Duchesne nobis utriusque codicis, jubente illustrissimo abbate Colberto, copiam fecit.

Diversas insuper lectiones ex duobus aliis codicibus manuscriptis accepimus, quorum primus monasterii est Morbacensis, in cujus fine hæc leguntur verba Orate pro domno abbate Morbacensi. Is autem ipse est Bartholomæus de Andelo, qui anno 1455 B ac postea huic monasterio præpositus, collectos undique quamplurimos codices manuscriptos eadem subscriptione notari voluit. Longe autem recentiori manu exarata sunt hæc subjecta Apologetico verba, quam ipse Apologeticus liber, qui 600 aut 700 abhinc annis scriptus apparet. Varias autem ejus lectiones summa diligentia, et ad scrupulum usque decerpsit, ad nosque misit unus ejusdem monasterii monachus, cujus humanitati gratias nec minimas quidem habe.

mus.

Alter codex manuscriptus, cujus variantes ab editis lectiones ad nos missæ sunt, unus ex iis est, quibus suam bibliothecam Romæ ditavit abbas illustrissimus Justus Fontaninus, sua satis notus erudiditione, nec a nobis unquam sine debita laude nomi- CС nandus. Hunc autem ille codicem subministravit nostro Claudio Devic, qui, licet majoribus studiis deditus, curavit erutas a se diversas hujus codicis lectiones ad nos transferri.

Quinque porro memoratos codices, Puteanum, Pithoeanum, Harlæanum, et utrumque Colbertinum, cum adornata a Rigaltio editione diligenter contulimus, atque ex hac collatione plurimas sane collegimus diversas lectiones, quæ ab illo, nulla sæpe sæpius reddita ratione, sed propria, uti videtur, auctoritate sæpe sæpius aut penitus resecatæ, aut immutatæ sunt. Fatetur enim se duobus duntaxat, uti diximus, codicibus, Puteano et Pithoeano, et variis Fuldensis lectionibus usum fuisse. At hæ lectiones alieno plane in loco inventa sunt, nec scire D Rigaltius potuit a quo, aut qua diligentia collectæ fuerint. Nec magis compertum habuit, aut certe neminem admonuit cujus notæ, et ætatis sit ille codex Fuldensis, cujus ut plurimum auctoritate textum immutavit Tertulliani. Nam ex collatis nova post illum cura Puteano, et Pithoeano, aliisque memoratis codicibus, atque diversis aliorum lectionibus, plane animadvertimus illos correctionibus Rigaltii omnino adversari. Quis autem dixerit dubiam unius Fuldensis codicis fidem tot aliorum et meliorum et antiquiorum auctoritati esse anteferendam? Ne quis vero nobis minus, quam illi credendum esse existimet, quædam proponenda sunt hujusmodi amputationum et immu

hæc tantum in Rigaltii editione leguntur Omnes qui retro oderant, quia ignorabant, simul desinunt ignorare, etc. (Tertullian. Apologet. cap. 1, p. 262). In nostris autem exemplaribus manuscriptis, ac prioribus editionibus: Omnes qui retro oderant, quia ignorabant quale sit quod oderant, simul desinunt ignorare, etc. Videsne a Rigaltio rejecta esse hæc verba quale sit quod oderant? Neque dixeris ea a typographis omissa fuisse. Nam eumdem Rigaltium summæ negligentiæ, nec ulli, qui editioni hujuscemodi operis præficitur, condonandæ, accusabis. Postea vero hæc nec plura in eadem Rigaltii editione habentur: Venerem humana sagitta saucialam, Martem, etc. (Ibid. cap. 14 ), In iisdem autem editis et manuscriptis libris: Venerem humana sagitta sauciatam, quod filium suum Æneam, pene interfectum ab eodem Diomede, rapere vellet: Martem, etc. Numquid ergo et id typographorum oscitantiæ aut festinationi tribuendum? Sin autem Rigaltius hæc ex margine, vel aliunde in textum intrusa putabat, cur nos hujus additamenti non admo nuit? Sed age, et alia ex auctoris nostri textu similiter resecata agnosces. Alibi quippe Tertullianus, ut testantur nostri codices, scriptum reliquerat: Dicam plane imperatorem dominum, sed voce communi (Ibid. cap. 34). At Rigaltio hæc tria posteriora verba tollere placuit. Nec multo post ille: Tanto abest ut imperator Deus debeat dici, non modo, etc. Verum in iisdem antiquioribus exemplaribus scriptum est: Tanto abest ut imperator dici debeat, quod credi non potest, non modo, etc. Quis igitur hæc verba : quod credi non potest, ex textu sustulit, nisi ille, qui inutilia et supervacua esse arbitrabatur?

Quid vero, quod non modo excisa, sed transposita sunt ab eo isthæc Tertulliani verba : Licuit Epicureis aliquam decernere voluptatis veritatem. Quo vos offendimus, si alias præsumimus voluptates? Si oblectari novisse nolumus, nostra injuria est, si forte non vestra. Sed reprobamus quæ placent vobis; nec vos nostra de lectant (Ibid., cap. 38). In aliis vero vetustioribus editis et manu exaratis codicibus : Quo vos offendimus, si alias præsumimus voluptates? Si oblectari novisse volumus, nostra injuria est, si forte nostra, non vestra. Sed reprobamus quæ placent vobis, nec vos nostra delectant. Sed licuit Epicureis aliquam decernere voluptatis veritatem, id est, animi æquitatem et ampla negotia christianæ. Sed hoc ultimum verbum christianæ in editis non invenitur. Quid ergo? Numquid propter hoc solum verbum, ab oscitante librario præpostere additum, fas alicui fuit textum Tertulliani immutare, pervertere, detruncare? Simili tamen modo Rigaltius delevit alibi hæc Tertulliani verba : Deum tangimus ( Ibid. c. 40 ).

Aliud adhuc hujuscemodi immutationum exemplum si velis, non longe quærendum est. Non enim multo post ille hæc in eodem Tertulliani textu mutavit editorum et codicum manuscriptorum verba : Non lavor diluculo, ubi scribi jussit Non lavo sub noctem. Plura alia hujus libri loca a Rigaltio pariter

logetic um, de quo nunc disputamus, librum attinet, jam animadvertimus plura ab illo in africani scriptoris nostri, pro libito, propriaque auctoritate variis in locis immutata, transposita, atque etiam penitus excisa.

interpolata, maleque mulctata possent facile proferri. A studio, novisque typis edi curavit. Sed quod ad ApoSed iis recensendis nunc, ne eadem repetantur,'supersedendum esse duximus. De illis enimvero, quæ majoris momenti sunt, data inferius occasione agendum erit. Decreveramus quidem omnes prorsus vel a nobis, vel ab aliis excerptas variantes hujusce libri lectiones ad nostræ dissertationis calcem repræsentare. Verum quia unus e sodalibus nostris, qui adornandæ omnium Tertulliani librorum editioni sedulam dat operam, poposcit hanc sibi provinciam demandari, æquioribus illius votis satisfaciendum esse censuimus. Ad propositum itaque nostrum sufficere arbitramur præcipua ac notatu digna in hac dissertatione indicare corrupta, interpolata, excisa, et immutata Tertulliani verba; ut ejus mens, et sententia possit ab omnibus facilius intelligi.

ARTICULUS II.

De variis hujus Apologetici, aliorumque Tertulliani librorum editionibus.

Pauca profecto invenias veterum Ecclesiæ Patrum opera, quæ sæpius typis mandata sint, quam hic Apologeticus, aliæque Tertulliani lucubrationes. Neque ille simul cum istis tantum, sed seorsim quoque publici juris factus est. Nam is solus ex typographorum officina publicam in lucem studio ac cura Joannis Baptiste Egnatii exivit.

Subsequenti tamen anno 1655, altera post eumdem Rigaltium editio Parisiis ex typographorum exivit officina. Qui vero illi præpositus est, is nullo amplius manuscripto codice usus, voluit librum Tertulliani de Pallio et Apologeticum ad Pamelii, reliquos omnes ad Rigaltii numeros recudi. Verum præfationis auctor in hoc plane aberrat, quod editos ab Rigaltio libros de Pallio et Apologeticum sic perfectos esse existimet, ut videri possint ab illo luci publicæ primum B donati. Nam ex his, quæ paulo ante notavimus, et postea annotabimus, quis non videat hunc librum a Rigaltio, pluribus in locis potius corruptum fuisse, quam emendatum, anno nihilominus 1641, tota illa ipsa editio talis iterum a typographis excusa est, qualis ab eodem Rigaltio adornata fuerat.

Altera autem hujus Apologetici editio Lutetiæ Parisiorum facta est anno 1613, labore et opera Desiderii Ileraldi, qui ei, ut suo loco annotavimus, M. Minucii Felicis Octavium subjunxit (Dissertat. in Minuc. Oc- C tav. cap. 2, art. 3).

Antea vero et postea ille Apologeticus liber cum aliis Tertulliani operibus aut plurimis, aut omnibus publicæ luci datus fuit. Præcipuas autem eorum editiones ut breviter recenscamus, primo quidem Beatus Rhenanus illa Basileæ anno 1521, ac deinde anno 1528, typis excudi curavit. Ex his autem editionibus aliæ annis 1525, 1536, et 1538, eodem plane modo divulgatæ sunt; alia vero anno 1562, curis Sigismundi Gelenii in vulgus prodivit. Tum deinde anno 1580, aliam Renatus Laurentius de la Barre nobis procuravit, quâ Tertulliani commentationes veterum, ut ipse ait, et recentiorum exemplarium collatione emendatæ fuerunt. Nulla autem horum librorum editio multiplicata magis fuit, quam illa, quæ curante Ja- D cobo Pamelio, annis 1579, publicam in lucem emissa est. Nam ea rursus annis 1579, 1584, 1596, 1597, 1599, 1608, 1616, 1627, 1658, 1662 et 1664, variis recusa fuit in Europæ urbibus.

Præterea Ludovicus de la Cerda, primarius apud RR. e societate Jesu Patres theologiæ professor novo labore, novisque curis pleraque publicavit Tertulliani opera sed ea præsertim omisit, quæ ab illo adversus Marcionem, et catholicam Ecclesiam scripta sunt. Duobus tamen tomis ea complexus est, qui auno 1624, 1630, ac 1641 e prælo exierunt.

Anno autem 1634, Nicolaus Rigaltius omnia quoque Tertulliani opera, uno tomo comprehensa, novo

Que porro has editiones exceperunt, eæ ad nullius deinceps manuscripti codicis, sed Rigaltianæ tantum fidem adornatæ sunt. Priorem ex iis procuravit Georgius Ambianensis, minorita capucinus. Tres autem eam divisit in tomos, quorum primus anno 1646, secundus anno 1648, et tertius anno 1650, divulgatus fuit. Insignem vero præfixit toti operi titulum Tertulliani redivivi, perinde ac si mortua eruditissimi illius africani opera ad vitam revocasset. Nihil profecto necesse est nostrum de hac inscriptione totaque editione interponere judicium; quandoquidem alii quam plurimi suum, nec illud quidem valde honorificum affatim tulerunt. Quidam tamen eruditi viri plura sane in ea laudibus haud immerito, uti paulo post dicetur, digna judicant.

Secundæ tandem post Rigaltium omnium Tertulliani operum editioni præfuit Philippus Priorius, qui illam anno 1664, absolvit. Sed nihil ei de novo addidit, nisi brevem de Tertulliani vita et novis dissertatiunculam, nec interruptum importuna notarum mole textum, novosque typographorum errores.

ARTICULUS III.

De variorum in Tertulliani Apologeticum scholiis, paraphrasibus, notis, et observationibus.

Plures sane varia eruditione conspicui scriptores,qui in edendis Tertulliani libris curam impenderunt, aut aliud aliquid agebant, conati sunt obscuriora, aut nolalu magis digna Apologetici illius libri loca suis observationibus, scholiis, paraphrasibus, et commentariis aut explicare, ct illustrare, aut confirmare. Primo autem Beatus Rhenanus huic libro, a se edito, præfixit argumentum, sed longe quam par erat brevius. Verum hanc brevitatem suppleri posse putavit, subjectis novis capitum, ut aiunt, summariis, quibus alia, in manuscriptis exhibita, emendare connixus est. Ad hæc vero, in eodem, etsi brevissimo, libri hujus

argumento tentavit paucissimis quibusdam obscuris A aliosque Tertulliani libros annotationes. Non minima

ejus locis lucem aliquam præferre.

Posthæc vero Franciscus Zephyrus, cum animadvertisset quanta utilitatis hic liber omnibus esse possit, ac ne studiosi adolescentes propter sermonis obscuritatem, corruptosque librariorum incuria locos, ab ejus lectione deterrerentur, ipsius composuit ediditque paraphrasim. In ea autem, quæ textui Tertulliani minus quidem commode intermiscetur, plura loca intellectu difficilia explanare, ac varia obcuritatis impedimenta removere molitur. Tanti porro Pamelius hanc paraphrasim æstimavit, ut illam in eum plane, quo in superiore editione, modum textui Auctoris nostri censuerit inserendam.

quippe, uti aiunt, consperguntur sacra profanaque eruditione, quæ lectoribus prodesse potest. Sed hoc in eis culpant, quod Pamelius a proposito sæpius digrediatur, plura congesserit inutilia, et interjecta, sicuti diximus, Zephyri paraphrasi, interruperit Tertulliani textum, quem debebat in hoc et aliis libris, meliorum codicum ope, pristina, si fieri potuerit, restituere integritati.

Rigaltius itaque iis omnibus spretis postque habitis, novas scripsit in hunc Apologeticum, aliaque Tertulliani Opera notas et observationes. Verum quoniam plurimas, ab eruditis hominibus profectas, haud merito prorsus jure prætermisit, illæ rùrsus publici juris facta sunt in uno volumine quod

Verumtamen hæc ipsa ab aliis, qui variis hujus libri editionibus deinde præpositi sunt, atque imprimis B anno 1635, editum est. Collectæ autem fue

Ludovico la Cerda plane penitusque rejecta est. At doctus iste vir, ne quis de hac omissione conqueri unquam posset, novam edidit textus Tertullianei interpretationem. Singulis quoque capitibus subjecit notas suas, quibus, alias laude dignis, idem textus, non fine interrupta lectoris attentione legi haud facile potest. Sed plures etiam expostulant de inutilibus quibusdam ac longioribus notis, atque a Tertuliani proposito alienis digressionibus. Ab aliis nihilominus laudantur, cæterisque anteponuntur hactenus editis. In bis itaque illud duntaxat desiderant, quod textum Tertulliani ad manuscriptos codices non castigaverit; quod omnia illius opera non publicaverit ; quod pro sua eruditione non explicaverit et confirmaverit tradita ab eo christianæ religionis docu- C

menta.

Ab Heraldo autem, post editum a se hunc Tertulliani Apologeticum, adjectus est liber, ubi ab eo vocatur commentarius, quem notis tantum, a se invícem plane disjunctis, composuit. Ne vero in illis a Tertulliani proposito longius excurreret, duos ei subjunxit digressionum libros, quibus difficilia et salebrosa ejus loca complanare nititur. In his autem omnibus deprehenditur profana auctoris eruditio, sed sacrorum et obscuriorum christianæ religionis dogmatum, a Tertulliano traditorum, explicationem frustra requiras. Plura quoque alia reliquit intacta, quæ explicatione et confirmatione procul dubio indigebant.

[ocr errors]

Multas quoque in omnia Tertulliani opera animad- D versiones edidit Laurentius de la Barre, quas se ex iis excerpsisse declarat, quibus Beraldus, Alciatus, Crinitus, Turnebus, Vetranius, llomanus, Cujacius, aliique peregrinis in locis quasdam intellectu difficiles Tertulliani dictiones explicare contendebant. Sed quia hæc spectant ad grammaticam, ibidem adjecit Rhenani notas, quas quidem, quia Romanorum et Hispanorum censuram non effugerant, a se prius correctas esse significat. At quia paucas admodum easque brevissimas addidit, vixque ullam dedit Apologeticum hunc librum, vides sane quid ab eo de rebus theologicis exspectare debeas.

Majoris itaque pretii æstimantur Pamelii in hunc

runt ex Pamelio, Latino Latinio, Beato Rhenano,
Joanne Mercerio, Edmondo Richerio, Theodoro
Marcilio, Joanne Wowerio, et Gabriele Albaspinco
Aurelianensium Episcopo.

Persuasum autem eruditi quidam viri habuerunt hoc volumine divulgatæ a Rigaltio operum Tertulliani editioni conjuncto, hanc cæteris omnibus fore perfectiorem. Sed præterquam quod in illo notarum volumine omittuntur aliorum, sicuti la Cerda non minus utiles notæ, et explicationes; quid, amabo te, sperandum de Rigaltio, qui ad emendandum Tertulliani textum, nec ipsos, sicuti diximus(Art. super.) quos præ manibus habebat, nec alios manuscriptos codices aut legere, aut sequi curavit? Deinde vero non minima quidem in notis suis scribendis fuit illius audacia, quam in præfatione sua excusare coactus est. Sed paucos admodum invenias, quibus omnino accepta sit illius excusatio.

Minus quidem temerariæ sunt, sed non magis probantur longissimæ, et ad nauseam usque conjecta a Georgio Ambianensi observationes. Nam in illas ca omnia instrusit, quae aliam ob caussam, et ad publicas, uti videtur, conciones corrogaverat. Nonnulli tamen fatentur in iis aliqua esse utilia, ac præsertim in capitum scholiis, quæ in adversa textus Tertulliani parte ab ipso exhibentur.

Denique Priorius varias selegit eruditorum virorum Rhenani, Pamelii, la Cerda, Salmasii, Albaspinæi, aliorumque quorumdam animadversiones; quibus et quasdam a se excogitatas identidem interseruit. Sed hæ tam levis sunt momenti, ut qui eas approbaverit, vix ullus reperiatur. In hoc tamen utcunque laudandus, quod omnes illas animadversiones et notas in paginarum inferiori margine, absque ulla textus Tertulliani interruptione, excudi voluerit. Nam eo modo lectoris commoditati melius consultum est. Sed quis negligentiæ vitium, ei unquam condonabit, qui ad opera Tertulliani novis typis recudenda aggressus, nullum plane cum editis contulit manuscriptum codicem, sed solam Rigaltii editionem, de verbo ad verbum secutus fuit?

Ex iis porro, quæ de tot tamque variis operum Tertulliani editionibus hactenus a nobis disputata

ta damnatorum sententia nominatim enuntiare. At nihil tale in christianorum damnatione factitatum, nec aliud eorum sententia pronuntiatum, nisi christianum nomen. Solum ergo nominis crimen erat; sed hoc Ipsum nomen nihil barbarum, infaustum, iuhonestum sonat, sed vel unctionem, vel saltem suavitatem, aut bonitatem, quando ab ipsis gentilibus chrestiani corrupte vocabantur (cap. 2, 3).

sunt, quis nobiscum non fatebitur nullam prorsus A qui eorum socii, et receptores, ac ea tandem in scripesse quæ perfecta et omnibus numeris absoluta dici merito possit? De litteraria igitur republica is proculdubio bene merebitur, qui sacra profanaque eruditione non parum imbutus, novam parabit Apologetici et aliorum Tertulliani operum editionem. Sed ante omnia textus illius summa fide et diligentia ad manuscriptos codices gallicanos, italicos, germanicos, auglicanos, ac veteres editiones recognosci debet et castigari. Plures enim supersunt saltem Apologetici libri optimæ notæ codices, quos nemo hactenus cum editis contulit. At si varias ac notatu dignas lectiones, ex illis excerptas, bona fide exhibeat, de vero genuinoque Tertulliani textu certius judicium ferri poterit.

CAPUT IV.

De duobus Tertulliani ad nationes libris.

ARTICULUS PRIMUS.

Analysis libri primi ad Nationes.

At hi plane desipiebant, qui solo auctoris nomine sectam christianorum se odisse causabantur (cap. 4). Non enim Platonicos, aut Pythagoræos, ob Platonis, aut Pythagoræ, nec medicos ob Erasistrati, nec grammaticos ob Aristarchi nomen oderant. Quis etiam nesciat nefas esse sectam aliquam odio habere nisi, B quid in ea odio dignum sit, antea advertatur? Ethnici tamen nec christianam sectam, nec ejus auctorem noverant, nec volebant cognoscere. Ad hxc vero, per ipsos cuilibet ethnico licebat, quam vellet philosophorum, tametsi reipublicæ ac principibus infensorum, sectam amplecti. Eos quoque solos philosophos vexabant, qui veritatem ex parte docentes, aspernabantur illorum deos. Ita sane Socratem damnaverunt, quanquam Apollinis oraculo renuntiatus fuisset mortalium omnium sapientissimus. Non mirum itaque si illorum in christianos odium veritas pepererit. Sed vide, quæso, quo insanientis animi furore. Fatebantur eos omnes meliores factos, qui ejurato falsorum deorum cultu, suum dederant christianæ religioni nomen. Sed in illos hoc solo nomine crudelius sæviebant, eosque nocentes et sceleratos esse malebant quam christianos.

Duobus ad Nationes libris caussam Tertullianus adhuc egit christianorum, duasque utrumque librum satis aperte divisit in partes. In prima siquidem prioris libri ostendit christianos nec auditos, nec defensos falsissimis, iniquissimisque præjudiciis a gentilibus vexa. ri, condemnari, ac crudelissime necari (Lib. I. cap. 1. et seqq.). Planum vero secunda in parte omnibus facit falsa omnino esse, quorum christiani accusabantur, crimina, horumque reos revera esse gentiles (Cap. 9. et seqq.). In prima autem secundi libri parte demon- C strat, quam vana et absurda sit ficta a Varrone triplex ethnicorum Theologia, quæ ab eo physica, mythica, ac plebeia sive gentilis appellatur (Lib. II. cap. 1. et seqq.). In secunda autem parte demonstrat deos Romanorum falsos esse, planeque commentitios (Cap. 9. et seqq.). Sed hæc paulo enodatius explicanda sunt.

Primum itaque ethnicis vitio vertit, quod implacabili odio christianos persequerentur, tametsi qui, qualesve sint penitus ignorarent, nec scire unquam voluerint. Ubi primum enim illos agnoverant, stalim desinebant odisse, christianamque religionem ultro amplectebantur. Neque id negari poterat, quod clamabat quotidiana ipsorum de multiplicato christianorum numero querimonia. Non sinit autem Auctor noster sibi objici hos, ut fieri aliquando solet, in malum conversos. Nullam quippe mali notam habet christianæ religionis professio, cujus neminem aut pudet aut pœnitet, ac de qua omnes, gaudent et gloriantur (Lib. I. cap. 1.).

Si qua vero fuissent christianorum crimina, ad ea utique declaranda illos ethnici quæstione ac tormentis cogere debebant. At e contrario iis nomen suum vel sponte negantibus, vel negare coactis confestim credentes, fateri quoque debebant nihil mali in eorum religione posse deprehendi. Suis præterea legibus quilibet judices tenebantur quorumvis criminum reos interrogare quæ, qualia, et quanta hæc essent,

Contra tamen objiciebant ethnici quosdam ex christianis pessimos esse, ac vitiis sceleribusque perditos (cap. 5). Verum hi, inquit Tertullianus, pauci admodum erant; qui quidem, sicut novi corporis, ita sectæ suæ ostendebant præstantiam. Quicunque porro, et quotquot illi fuerint hi, non secus ac philosophi, sectam suam flagitiis infamantes, erant veri desertores, nomine tenus christiani, imo hoc indigni nomine.

Urgebant gentiles sectam christianorum revera malam esse, ut pote quæ imperatorum legibus damnata sit (cap. 6). At nonne eædem, regerit auctor noster, imperatorum aliorumque justæ leges statuerunt neminem unquam condemnandum, nisi prius pcriminis alicujus sit rite convictus? Cur ergo ethnici christianos nec auditos nec convictos condemnabant? Nonne plures etiam datæ sunt ab eorumdem ethnicorum legislatoribus iniquissimæ leges, postmodum emendatæ, vel antiquata? Denique injusta lex, qualis in christianos lata fuerat, nullum exigit honorem aut obsequium.

Nec instare poterant ethnici leges in christianos ab iis sancitas, qui illorum crimina communi popularique fama compererant. Nonne enim fama, fatentibus iisdem ethnicis, malum est quo nullum velocius? Sed illa tandiu tantum vivit, quandiu incerta, falsa, et mendax est. Ubi enim res est certa, ibi hæc fama desinit. Investiganda igitur illius origo, atque exspec

tandum tempus, quod omnia revelat. Quis autem ab A posse? Quid magis ignominiosum, quam a privato ipso christianæ religionis exordio objecta christianis infanticidia, incestus, aliaque scelera in eorum synaxibus unquam deprehendit, patefecit, prodidit? Numquid ipsimet christiani? Sed summo silentio sua mysteria tegebant, nec poterant tam horrenda crimina, si illorum conscii fuissent, sine capitis periculo prodere. Numquid gentiles? Minime quidem. Quamvis enim christianos in suis synaxibus quotidie obsiderent, nemo tamen hæc deprehendisse, nec ullus domesticus pretio corruptus, se aut vidisse, aut celavisse unquam testificatus est.

Præterea christiani sectatoribus suis leges Christi sedulo observantibus pollicebantur æternam felicitatem. At dic, quæso, utrum non insano penitus homini credibile fiat illam aliquando promissam fuisse B iis, qui tanta scelera perpetrassent? Nemo etiam gentilis, vel minimo humanitatis sensu præditus, ea perpetrare ausus unquam fuisset. Ergo nec ulli christiani, quorum eadem ac cæterorum hominum natura, nec Cynopennæ erant, nec Sciapodes, nec antipodes (cap. 7).

Quis autem non rideat ethnicos, qui ridiculo pueri, a muta nutrice educati, primoque vocis sono Baxxas pronuntiantis, commento probare contendebant christianos Phrygibus aliisque nationibus esse posteriores? Quis enim nesciat christianam gentem, quæ a Judæis ortum duxit; esse cæteris antiquiorem? Quamvis autem aliis recentior foret, tertia tamen post Græcos et Romanos natio inhumanissimis superstitionibus addieta non erat (cap. 8).

Instabant ethnici christianos, ob deorum contemptum, omnium cladium esse auctores, atque idcirco exterminandos (cap. 9). Sed variis Tertullianus exemplis demonstrat mundum gravissimis calamitatibus, uti aquarum inundationibus, igne cœlesti, ac generali diluvio perturbatum, obrutumque fuisse, antequam ipsimet ethnici deos suos finxissent, ac fundat essent urbes, in quibus nati, commorati, et sepulti sunt. Quid vero, quod postea hi eximii dii non potuerunt ab aliis cladibus suos eripere cultores?

C

Secunda hujus libri in parte Auctor noster ostendit ipsosmet gentiles eorumdem criminum esse conscios, quorum christianos arguere frustra conabantur. Nam hi qui antiquos, sed impios ritus a christia- D nis repudiatos immerito querebantur, illi ipsi a majorum suorum legibus, institutis moribus desciverant cultu, victu, ipsoque sermone, ac nunquam satis a se laudatas rejecerant vetustates.

Deinde vero christiani deos, quos nullos esse noverant, contemnere non potuerunt. Ethnici vero quos veros esse, ac se colere venditabant, penitus adspernabantur. Pluribus siquidem spretis, et repudia. tis, quosdam tantum a se selectos honorabant. Nonne etiam contumeliose a senatu ejecti sunt deus Alburnus, Liber, Serapis, Harpocrates, Anubis, et statuæ illorum everse? Quid diis adhuc magis injuriosum, quam sine senatusconsulto eos coli non

quolibet homine domesticos pignorari deos, publicos vero in hastario venditari ? Quid turpius, quam pro templi solo, aditu, stipitibus, ostiis exigi mercedem ? Quæ major deorum infamia, quam senem in Saturno, imberbem in Apolline, in Marte militem, in Vulcano fabrum consecrari, quam diis maximis æquales facere mortuos homines, quam punire per deos, non vero per genium Cæsaris dejerantes, quam pessimas quasque victimarum partes iis sacrificare? Quid tandem deorum majestate magis indignum, quam ab Homero aliisque poetis impune decantari Venerem sauciatam, vinctum Martem, Jovem ab aliis diis lacessitum, flentem, luxuriantem, suaque adulteria dinumerantem? Quid plura? Nonne iidem dii deridebantur in theatris, et Lentulorum, atque Hostiorum comœdiis, ubi, cunctis plaudentibus, mimi et histriones ridiculam plane agebant Cybeles pastorem suspirantis personam, vel Jovis elogia et ignominias decantabant? Nonne dii infamabantur a perditis hominibus, qui in cavea repræsentabant Atym castratum, crematum Herculem, Ditem gladiatorum deducentem exsequias, ae Mercurium mortuos examinantem? Quis ergo diffitebitur hujusmodi deos, ab his ipsis, qui eos finxerant, gentilibus longe magis, quam a christianis contemni et derideri (cap. 10)?

Age vero, ethnici a mendace Tacito decepti, falso asseverabant a christianis adorari asini caput (cap. 11). Sed ipsi gentiles revera totos adorabant asinos cum sua Epona, suisque cum præsepibus consecrabant bestias. Qua vero ratione christianis crimini dabant, quod crucem Christi colerent, cum ipsi Atticam Palladem et Cererem Phariam a crucis stipite non discrepantem venerabantur? Nonne etiam recte crueis parti superstruebant deos suos; et integris crucibus victorias, cantabra, siphara, et signa militaria, quæ maximo habebant in honore (cap. 12)?

Quidam vero ex illis perperam opinati sunt Solem a christianis adorari, quia verum Deum suum, facie ad eumdem Solem conversa, precabantur, ac die Dominico spiritali indulgebant lætitiæ (cap. 13). Verum improbi isti calumniatores negare non potuerant morem ethnicorum fuisse simili modo factitios deos suos precandi, atque illis dicandi unum hebdomadis diem, quem Dominico proximum, longe diverso ac Judæi ritu, celebrabant.

Tum deinde Tertullianus acriter, invehitur in bestiarium quemdam, Judaicæ religionis desertorem, qui in Circo picturam Dei christianorum sub forma asini circumtulerat cum hac inscriptione: Onochoetes (cap. 14). Nam quanto longius istud a veritate abhorrebat, tanto certius erat ab ethnicis adorari deos cornutos, caprigenas, ac monstris omnino si

Nihil quoque falsius fingi poterat, quam a christianis sacra inter mysteria occidi infantem, ejusque sanguinem polari. At plane constabat ab ethnicis. contra leges suas recens natos trucidari infantes, aut summa crudelitate injuriis aeris necandos exponi,

« PoprzedniaDalej »