Obrazy na stronie
PDF

dubitaverint. Conatum vero illorum qui improbet putamus esse neminem. At nullus etiam megabit eos scopum nondum attigisse, et hunc librum posse adhuc melius in capita distribui. Porro autem, si certum sit hunc librum, capita Tertulliano non fuisse divisum, longe profecto certius est ab illo edita non esse eorumdem capitum summaria seu argumenta. Et ea quidem in libris quacunque anliqua manu exaratis ita inepta sunt, ac præpostera , ut nihil pejus fieri potuerit. Quamobrem posterioribus hujus Apologetici editionibus praefecti studuerunt illa emendare ; nec omnino quidem inutilis fuit eorum correctio, sed non ita absoluta, quin adhuc accuratiori castigatione indigeant. ArtiCUlUS 1V. Quanto applausu hic liber susceptus, a quo græcam in linguam conversus, quo slylo conscriptus, et utrum Tertullianus suscepto defensoris christianæ religionis munere rite functus sit. Summo sane omnium cum græcorum, tum latinorum christianorum applausu, communique approbatione susceptus lectusque fuit hic liber. Neque ad id probandum alio opus habemus teste, quam Eusebio, qui memoriæ prodidit illum tanto apud Græcos fuisse in pretio, ut ab eis vernaculam suam in linguam conversus fuerit. Ab illo quippe his totidemque verbis citatur : Teprov\\w2e... ἐν τά ypapsiam μέν «ύτά τη έωaaia» p&νά, μετεθληθείας δε xai άτι τ}ν άλλάδα γλώττων, ù7r*p Xpwrwv&» &aroXoyig (Euseb. lib. ll. Eccl. Hist. cap. 2, pag. 41). Tertullianus.... in Apologia ab ipso quidem latine conscripta, postea vero in græcum sermonem translata. At quidam nostræ ætatis Scriptores, eruditione sua conspicui, de hujus græcæ interprelalionis auctore inter se dissident. Nonnulli enim opinantur hunc ipipsum esse Eusebium. Sed hoc negant alii. Nam ubi idem Eusebius ex hoc libro plura transcripsit, quæ Plinius ad Tiberium de Christi miraculis relulerat, ibi multa praetermisit, quæ ad suum tamen propositum maxime conducebant. Sed non magni momenti est hoc argumentum. Majoris ponderis illud videtur, quod plura testimonia, ex hoc adhuc libro ab eodem Eusebio desuiimpta, non satis accurate in græcum sermonem versa sunt. Sed parum Ecclesiæ interest scire quis hunc librum graece sit interpretatus. Nobis au

tem facilius persuadebitur eum græce redditum ante p

Eusebii tempora, et cum tyranni majore persecutionis æstu in christianos sæviebant. Non omnino siquidem obscure ille nobis significare videtur hunc librum a se non antea lectum, quam græco idiomate divulgaretur. Utcumque porro sese res habeat, inde profecto liquet quanti hæc Apologia a græcis hominibus æstimata fuerit. Quid ergo, inquiet aliquis, nonne aliud longe diversum Lactantius de illa judicium his tulit verbis? Septimius Tertullianus fuit omni genere litterarum peritus, sed in eloquendo parum facilis et comptus, et multum obscurus fuit. Ergo ne hic quidem satis celebritatis invenit, id est, famæ et laudis (Lactant., lib. W. IIust. TeRTUlliANi. I.

A divin., cap. M, pag. 459). Werum qui hæc objecerit suianæ doclrinæ institutionem, et explicationem, A tuendi veri textus spes supersit. Sed fatetur tamen

is animum, quæso, ad ea advertat, quæ superius diximus, ac primum quidem a Lactantio laudari omnigenam Tertulliani nostri eruditionem (Supr. cap. 1, art. 5). Deinde vero quod dixit illum non satis invenisse celebritatis, ita intelligi non debet, ac si minus validis rationum momentis caussam egerit christianorum, sed propter difficilem, incomptam, ac mul , tum obscuram dictionem atque elocutionem. Et sane qui hunc librum primariis, ut aiunt, labris alligerit, putamus esse neminem, quin statim fateatur illum frequentibus verborum a bona latinitate alienorum spinis, salebris asperitatibusque respergi, et magna involvi sæpius obscuritate. At nullum quoque esse credimus, qui non fatebitur Tertullianum, si hoc in B libro lectores suos verborum leporibus, venustate sermonis et politæ elegantisque orationis suavitate non deliniat ac delectet, miro tamen styli acumine, sententiarumque gravitate eos concuti, ac pleraque omnia illius argumenta tanti esse momenti ac ponderis, ut iis aut convincantur æquiores, aut pertinaciores conterantur atque obruantur. Neque tamen dissimulare possumus eum asperioris ingenii impetu nonnunquam raptum, quædam adhibuisse argumenta, quæ aut infirma, atque etiam falsa pluribus videntur. Verum infra demonstrabimus eos non satis diligenter allendisse, quantum ille hoc in libro brevitati consuluerit, et plura quæ falsa putant, vera profecto deprehendi, si cum aliis, quæ ipse alibi fusius enarrat, attento animo componantur.

C Non jure autem prorsus immerito potest in hoc

libro desiderari melior argumentorum dispositio et ordo, qui majus toti operi lumen attulisset, et quo Tertullianus sibi facilius conciliasset lectoris benevolentiam et approbationem. ` Verum nobis aliquis adhuc objiciet Lactantium, qui hanc de eodem Tertulliani Apologetico tulit sententiam : Quanquam Tertullianus eamdem christianorum caussam plene peroraverit in eo libro, cui Apologetico nomen est; tamen quoniam aliud est accusantibus respondere, quod in defensione aut negatione sola positum est; aliud instruere quod nos facimus, in quo necesse est doctrinætotius sammum contineri (Lactant. lib. V. Inst., cap. 4, p. 470). Declarat enim duo ab iis agi debuisse, qui christianæ religionis defensionem adversus ethnicos suscipiebant. Priunum erat iis respondere, qui christianos plurium criminum insimulabant. Secundum, doctrinam christianæ religionis ita exponere, ac demonstrare; ut ea quilibet plene ac perfecte instrueretur. At ille primam hujus caussæ partem, a. Tertulliano plene peroratam fatetur, minime vero secundam. Verum satis Tertullianus proposito suo esse putavit insulsas evertisse ethnicorum, cljristianos cujusvis gravissimi criminis accusantium, criminationes, ac vindicasse illorum innocentiam ac morum iutegritatem. Quam recte autem id demonstraverit, ex data hujus libri analysi atque aliis infra dicendis, fiet omnibus manifestum. Deinde vero ille penitus intactam non reliquit chri(Vingt-quatre.)

Nam præcipua ejus capita breviter quidem, sed adeo sincere ac candide explicat, ut ab omnibus intelligi facile possit nihil esse et divinis institutionibus, et rectæ rationi, sicut postea ostendemus, magis consentaneum. Sed Lactantius longiorem proculdubio desiderabat horum documentorum expositionem, ac probationem. Verum in superioribus nostris dissertationibus ostendimus non justam oinnino esse hanc querimoniam ( Dissertat. in Minuc., cap. 2, art. 2, et in Lactant., cap. 3, art. 2).

CAPUT III.

De hujus libri Apologetici manuscriptis codicibus, editionibus, et variorum in eum paraphrasibus, scholiis et observationibus.

ARticulUS PRIMUS, De variis hujus libri manuscriptis codicibus.

Plures sane Apologetici, a Tertulliano nostro editi, codices manuscripti ad ætatem usque nostram pervenerunt. Duos enim indicat Beatus Rhenanus, quorum opera hujus aliorumque ejusdem Tertulliani librorum editionem adornavit. Primus Paterniacensis, in Pateruiaci Transjurani coenobii, secundus in Hirsaugiensis monasterii bibliothecis asservabantur. Uterque autem plurimis iisdemque fere omnibus sic scauel mendis, ut alter ab altero videatur descriptus. Alium vero Tertulliaui 0perum codicem Sigismundus Gelenius vetustissimum, et optimæ, ut ipse ait, n0tæ codicem nactus est ex Masburiensi cænobio: sed ille satis clare nobis non edisseruit, utrum hic Apologeticus unus ex Tertulliaiai libris sit, qui in hoc codice desideratur. Tres præterea exstant in bibliotheca Vaticana eorumdem librorum codices, ex quibus, sibi ab illustrissimo Cardinale Sirleto subminisuratis, Alanus Copus diversas ab editis lectiones collegit, transmisitque Pamelio, qui iis ad concinnandam novam operum Tertulliani editionem usus est. Sed tria adhuc illa illorum exemplaria ipsi suppeditata sumt, et duo quidem ex S. Aunandi ac Bavonis mouasteriis, tertium Anglicum, quod penes se Joannes Clemens anglus habebat. Verum neque Pamelius, neque alius quispiam nobis iudicavit qualia quantæve antiquitatis ea sint. In nostra autem Gallia alii cujuslibet ætatis reperiuntur horum librorum manuscripti codices, ex quibus plures nullis aliis aut veneranda antiquitate, aut eleganti charactere cedere videntur. Ex iis unus Puteanorum olim fratrum asservatur in Regis nostri christianissimi bibliotheca. Alterum vero Jacobus Bongartius possidebat. Ad utrumque autem Desiderius Heraldus singularem Apologelici editionem castigavit. Nicolaus vero Rigaltius non magna sine indignatione conqueritur emendatissima Operum Tertulliani prima genuinaque exemplaria jam a longo tempore ab iis, qui Africani hujus scriptoris dictiones capere non potuerunt, sic corrupta fnisse, ut vix ulla resti

C

suæ editioni plurimum lucis et ornamenti accessisse ex variis lectionibus, a Rhenano, et aliis melioribus a Fulvio ac Junio collectis et editis. Nos insuper admonet sibi ad manum fuisse memoratum codicem Puteanorum fratrum , et alterum Petri Pithoei, ac variantes codicis Fuldensis lectiones, in libro illustrissimi Monchalli, Tholosatum archiepiscopi, ex autographo, ut ipse ait, descriptas. Ilorum autem codicum, atque imprimis harum lectionum sibi missarum auxilio, textum Apologetici 250 in locis se emcndasse gloriatur. At penitus tacuit cujus notæ et antiquitatis sint duo illi codices, et illud autographum , ex quo Fuldenses lectiones delibatæ sint. Nos vero non solum duos illos primos nacti sumus B codices, sed alios etiam complures, qui quidem qualesve sint, explicandum est. Primus itaque Puteanus, charactere pulcherrimo circa annum Christi 900 descriptus peritioribus videtur. In eo autem solus Tertulliani Apologeticus liber continetur, asservaturque in christianissimi, ut diximus, regis nostri bibliotheca numero 5971 notatus, quem illustrissimus abbas Tellerius summa, qua solet, benignitate nobiscum a Nicolao Clemente communicari praecepit. Secundus Petri, ut diximus, Pithoei olim fuit, et RR. Patrum Oratorii Jesu collegio Trecensi dono datus, in eorum bibliotheca custoditus, ad nos singulari prorsus illorum humanitate transmissus est. Viri autem in examinandis veteribus codicibus magis exercitati, ex characterum forma illum undecimo circiter sæculo scriptum esse judicarunt. Sed primi librarii lmperitia variis passim fœdatus est mendis, quæ alius doctior appositis obelis, atque ad marginem notis, aut correxit, aut corrigenda esse monstravit. Plures autem in eo codice transcripti sunt Tertulliani tractatus, quorum index in prima illius pagina exhibetur. Verum in hoc iudice prætermissus est hic Apologeticus liber. Quamobrem suspicandi locus esse videtur ulruin post alios libros ab aliquo librario postea exaratus fuerit. Nam index ille eadem manu, atque alii libri scriplus est. Qui vero Apologeticum deinceps descripsit, is aliis imperitior et latinæ linguæ ignarus, frequentes, quibus codex ille passim ubique scatet, errores reliquit. Alia quoque in e0, quam iu aliis libris conspicitur verborum contractio. D Quidam tamen, satis idonei scripturæ veteris judices, hunc librum, sicut alios, ab eodem librario exaratum existimant. In eo autem non integer ille Apologeticus liber exhibetur; sed dumtaxat usque ad capitis trigesimi initium : cætera autem, quæ quartam totius libri partem continent, plane desiderantur.' Tertium codicem manuscriptum nobis suppeditavit vir illustrissimus, et omni laude major, Achilles Harlæus, qui postquam admirabili prorsus juris scientia, æquitate, probitate aliisque eximiis virtutibus per multos annos Parisiensi senatui præfuisset; tanta animi fortitudine, quanto communi omnium desiderio se hac dignitate abdicavit, ac servata semper eadem vitæ æquabilitate mortuus est. Codex autem ille cha

racteris elegantia Puteano non cedit, neque centum A tationum exempla. In primo itaque Apologetici capite

post annos descriptus nobis videtur. At plerasque in eo easdem, atque in illo, deprehendimus bonas et malas lectiones. Quartus ac quintus codex Colbertinæ est bibliothecæ , numerisque 989, et 5,271 signati. Antiquior autem ab annis circiter 700, et recentior non ante annos 400 scripto videtur traditus. Bibliothecæ vero illius præfectus cl. vir Carolus Duchesne nobis utriusque codicis, jubente illustrissimo abbale Colberto, copiam fecit. Diversas insuper lectiones ex duobus aliis codicibus manuscriptis accepimus, quorum primus monasterii est Morbacensis, in cujus fine hæc leguntur verba : 0rate pro domno abbate Morbacensi. Is autem ipse est Bartholomæus de Andelo, qui anno 1455 B ac postea huic monasterio praepositus, collectos undique quamplurimos codices manuscriptos eadem subscriptione notari voluit. Longe autem recentiori manu exarata sunt hæc subjecta Apologetico verba, quam ipse Apologeticus liber, qui 600 aut 700 abhinc annis scriptus apparet. Varias autem ejus lectiones summa diligentia , et ad scrupulum usque decerpsit, ad nosque misit unus ejusdem monasterii monachus, cujus humanitati gratias nec minimas quidem habeIntJS. Alter codex manuscriptus, cujus variantes ab editis lectiones ad nos missæ sunt, unus ex iis est, quibus suam bibliothecam l{omæ ditavit abbas illustrissimus Justus Fontaminus, sua satis notus erudiditione, nec a nobis unquam sine debita laude nomi- C nandus. Hunc autem ille codicem subninistravit nostro Claudio Devic, qui, licet majoribus studiis deditus, curavit erutas a se diversas hujus codicis lectiones ad nos transferri. Quinque porro memoratos codices, Puteanum, Pithoeanum , Harlæanum, et utrumque Colbertinum , cum adornata a Rigaltio editione diligenter contulimus, atque ex hac collatione plurimas sane collegimus diversas lectiones, quæ ab illo, nulla sæpe sæpius reddita ratione, sed propria, uti videtur, auctoritate sæpe sæpius aut penitus resecatæ, aut immutatæ sunt. Fatetur enim se duobus duntaxat, uti diximus, codicibus, Puteano et Pithoeano, et variis Fuldensis lectionibus usnm fuisse. At hæ lectiones alieno plane in loco inventæ sunt, nec scire D Rigaltius potuit a quo, aut qua diligentia collectæ fuerint. Nec magis compertum habuit, aut certe neminem admonuit cujus notæ, et ætatis sit ille codex Fuldensis, cujus ut plurimum auctoritate textum immutavit Tertulliani. Nam ex collatis nova post illum cura Puteano, et Pithœano, aliisque memoratis codicibus, atque diversis aliorum lectionibus, plane animadvertimus illos correctionibus Rigaltii omnino adversari. Quis autem dixerit dubiam unius Fuldensis codicis fidem tot aliorum et meliorum et antiquiorum auctoritati esse anteferendam? Ne quis vero nobis minus, quam illi credendum esse existimet, quædam proponenda sunt hujusmodi amputationum et inumu

hæc tantum in Rigaltii editione leguntur : Omnes qui retro oderant, quia ignorabant, simul desinunt ignorare, etc. (Tertullian. Apologet. cap. M, p. 262). In nostris autem exemplaribus manuscriptis, ac prioribus editionibus : 0mnes qui retro oderant, quia ignorabant quale sit quod oderant, simul desinunt ignorare, etc. Videsne a Rigaltio rejecta esse hæc verba quale sit quod oderant ? Neque dixeris ea a typographis omissa fuisse. Nam eumdem Rigaltium summæ negligentiæ, nec ulli, qui editioni hujuscemodi operis præficitur, condonandæ, accusabis. Postea vero hæc nec plura in eadem Rigaltii editione habentur: Venerem humana sagiuta sauciatam, Martem, etc. (Ibid. cap. 14 ), In iisdem autem ediiis et manuscriptis libris : Venerem humana sagitta sauciatam, quod filium suum Æneam, pene interfectum ab eodem Diomede, rapere vellet: Martem, etc. Numquid ergo et id typographorum oscitantiæ aut festinationi tribuendum ? Sin autem Rigaltius hæc ex margine, vel aliunde in textum intrusa putabat , cur nos hujus additamenti non admonuit ? Sed age, et alia ex auctoris nostri textu similiter resecata agnosces. Alibi quippe Tertullianus, ut testantur nostri codices, scriptum reliquerat : Dicam plane imperatorem dominum, sed voce communi (Ibid. cap. 54). At Rigaltio hæc tria posteriora verba tollere placuit. Nec multo post ille : Tanto abest ut imperator Deus debeat dici, non modo, etc. Verum in iisdem antiquioribus exemplaribus scriptum est : Tanto abest ut imperator dici debeat, quod credi non potest , non modo, etc. Quis igitur hæc verba : quod credi non potest, ex textu sustulit, nisi ille, qui inutilia et supervacua esse arbitrabatur? Quid vero, quod non modo excisa, sed transposita sunt ab eo isthæc Tertulliani verba : Licuit Epicureis aliquam decernere voluptatis veritatem. Quo vos offendimus, si alias præsumimus voluptates? Si oblectari novisse nolumus, nostra injuria est, si forte non vestra. Sed reprobamus quæ placent vobis; nec vos nostra de lectant ( Ibid., cap. 58 ). In aliis vero vetustioribus editis et manu exaratis codicibus : Quo vos offendimus, si alias præsumimus voluptates ? Si oblectari novisse volumus, nostra injuria est, si forte nostra, non vestra. Sed reprobamus quæ placent vobis, nec vos nostra delectant. Sed licuit Epicureis aliquam decernere voluptatis veritatem, id est, animi æquitatem et ampla negotia christianæ. Sed hoc ultimum verbum christianæ in editis non invenitur. Quid ergo? Numquid propter hoc solum verbum, ab oscitante librario præpostere additum, fas alicui fuit textum Tertulliani immutare , pervertere, detruncare? Simili tamen modo Rigaltius delevit alibi hæc Tertulliani verba : Deum tanginus (Ibid. c. 40). Aliud adhuc hujuscemodi immutationum exemplum si velis, non longe quærendum est. Non enim multo post ille hæc in eodem Tertulliani textu mutavit editorum et codicum manuscriptorum verba : Non lavor diluculo, ubi scribi jussit : Non lavo sub noctem. Plura alia hujus libri loca a Rigaltio pariter

interpolata, maleque mulctata possent facile proferri. A studio, novisque typis edi curavit. Sed quod ad Ap0

Sed iis recensendis nunc, ne eadem repetantur,'supersedendum esse duximus. De illis enimvero, quæ majoris momenti sunt, data inferius occasione agendum erit. Decreveramus quidem omnes prorsus vel a nobis, vel ab aliis excerptas variantes hujusce libri lectiones ad nostræ dissertationis calcem repræsentare. Verum quia unus e sodalibus nostris, qui adornandæ omnium Tertulliani librorum editioni sedulam dat operam , poposcit hanc sibi provinciam demandari, æquioribus illius votis satisfaciendum esse censuimus. Ad propositum itaque nostrum sufficere arbitramur praecipua ac notatu digna in hac dissertatione indicare corrupta , interpolata , excisa , et immutata Tertulliani verba ; ut ejus mens, et sententia possit ab omnibus facilius intelligi.

ARTICULUS II.

De variis hujus Apologetici, aliorumque Tertulliani librorum editionibus.

Pauca profecto invenias veterum Ecclesiæ Patrum opera, quæ sæpius typis mandata sint, quam hic Apologeticus, aliæque Tertulliani lucubrationes. Neque ille simul cum istis tantum, sed seorsim quoque publici juris factus est. Nam is solus ex typographorum officina publicam in lucem studio ac cura Joannis Baptistæ Egnatii exivit.

Altera autem hujus Apologetici editio Lutetiæ Parisiorum facta est anno 1615, labore et opera Desiderii Ileraldi, qui ei, ut suo loco annotavimus, M. Minucii

logeticum, de quo nunc disputamus, librum attinet, jam animadvertimus plura ab illo in africani scriptoris nostri, pro libito, propriaque auctoritate variis in locis immutata , transposita, atque etiam penitus excisa. Subsequenti tamen anno 1655, altera post eundem Rigaltium editio Parisiis ex typographorum exivit officina. Qui vero illi præpositus est, is nullo amplius manuscripto codice usus, voluit librum Tertulliani de Pallio et Apologeticum ad Pamelii, reliquos omnes ad Rigaltii numeros recudi. Werum præfationis auctor in hoc plane aberrat, quod editos ab Rigaltio libros de Pallio et Apologeticum sic perfectos esse existimet, ut videri possint ab illo luci publicæ primum

B donati. Nam ex his, quæ paulo ante notavimus, et

postea annotabimus, quis non videat hunc librum a Rigaltio, pluribus in locis potius corruptum fuisse , quam emendatum, anno nihiloninus 1641 , tota illa ipsa editio talis iterum a typographis excusa est, qualis ab eodem Rigaltio adornata fuerat. Quæ porro has editiones exceperunt, eæ ad nullius deinceps manuscripti codicis, sed ltigallianæ tantum fidem adornatæ sunt. Priorem ex iis procuravit Georgius Ambianensis, minorita capucinus. Tres autem eam divisit in tomos, quorum primus anno 1646, secundus amno 1648, et tertius anno 1650, divulgatus fuit. Insignem vero præfixit toti operi titulum Tertulliani redivivi , perinde ac si mortua eruditissimi illius africani opera ad vitam revocasset. Nihil pro

Felicis Octavium subjunxit (Dissertat. in Minuc. 0c- C fecto necesse esl nostrum de hac inscriptione totaque argumento tentavit paucissimis quibusdam obscuris A aliosque Tertulliani libros annotationes. Non minima

tav. cap. 2, art. 3). Antea vero et postea ille Apologeticus liber cum aliis Tertulliani operibus aut plurimis, aut omnibus publicæ luci datus fuit. Præcipuas autem eorum ediuiones ut breviter recenseamus, primo quidem Beatus Rhenanus illa Basileæ anno 1521, ac deinde amno M528, typis excudi curavit. Ex his autem editionibus aliæ annis 1525, 1556, el 1558, eodem plane modo divulgatæ sunt; alia vero anno 1562, curis Sigismundi Gelenii in vulgus prodivit. Tum deinde anno 1580, aliam Renatus Laurentius de la Barre nobis procuravit, qua Tertulliami commentationes veterum, ut ipse ait, et recentiorum exemplarium collationc emendatæ fuerunt. Nulla autem horum librorum editio

multiplicata magis fuit, quam illa, quæ curante Ja- D

cobo Pamelio, annis 1579, publicam in lucem emissa esl. Nam ea rursus annis 1579, 1584, 1596, 1597, 1599, 1608, 1616, 1627, 1658, 1662 et 1664, variis recusa fuit in Europae urbibus. Præterea Ludovicus de la Cerda, primarius apud RR. e societate Jesu Patres theologiae professor novo labore, novisque curis pleraque publicavil Tertulliani opera : sed ea præsertim omisit, quæ ab illo adversus Marcionem, et catholicam Ecclesiam scripta sunt. Duobus tamen tomis ea complexus est, qui aiino 1624, 4630, ac 1644 e prælo exierunt. Anno autem 1634, Nicolaus Rigaltius omnia quoque Tertulliani opera, uno tomo comprehensa, novo

editione interponere judicium ; quandoquidem alii quam plurimi suum, nec illud quidem valde honorificum affatim tulerunt. Quidam tamen eruditi viri plura sane in ea laudibus haud immerito, uti paulo post dicetur, digna judicant. Secundæ tandem post Rigaluium omnium Tertulliani operum editioni præfuit Philippus Priorius, qui illam anno 1664, absolvit. Sed nihil ei de novo addidit, nisi brevem de Tertulliani vita et mœvis dissertaliunculam, nec interruptum importuna notarum mole textum, novosque typographorum errores.

AllTICULUS iii.

De variorum in Tertulliani Apologeticum scholiis, paraphrasibus, motis, et observationibus.

Pluressane varia eruditione conspicui scriptores,qui in edendis Tertulliani libris curam impenderunt, aut aliud aliquid agebant, conati sunt obscuriora, aut notatu magis digna Apologetici illius libri loca suis observationibus, scholiis, paraphrasibus, et commentariis aut explicare, ct illustrare, aut confirmare. Primo autem Beatus Rhenanus huic libro, a se edito, præfixit argumentum, sed longe quam par erat brevius. Verum hanc brevitatem suppleri posse putavit, subjectis novis capitum, ut aiunt, summariis, quibus alia, in manuscriptis exhibita, emendare connixus est. Ad hæc vero, in eodem, etsi brevissimo, libri hujus

ejus locis lucem aliquam praeferre. Posthæc vero Franciscus Zephyrus, cum animadvertisset quantae utilitatis hic liber omnibus esse possit, ac ne studiosi adolescentes propter sermonis obscuritatem , corruptosque librariorum incuria locos, ab ejus lectione deterrerentur, ipsius composuit ediditque paraphrasim. In ea autem, quæ textui Tertulliani minus quidem commode intermiscetur, plura loca intellectu difficilia explanare, ac varia obcuritatis impedimenta removere molitur. Tanti porro Pamelius hanc paraphrasim æstimavit, ut illam in eum plane, quo in superiore editione, modum textui Auctoris nostri censuerit inserendam. Verumtamen hæc ipsa ab aliis, qui variis hujus libri editionibus deinde praepositi sunt , atque imprimis Ludovico la Cerda plane penitusque rejecta est. At doctus iste vir, ne quis de hac omissione conqueri unquam posset, novam edidit textus Tertullianei interpretationem. Singulis quoque capitibus subjecit notas suas, quibus, alias laude dignis, idem textus, non fine interrupta lectoris attentione legi haud facile potest. Sed plures etiam expostulant de inutilibus quibusdam ac longioribus notis, atque a Tertuliani proposito alienis digressionibus. Ab aliis nihiloninus laudantur, cæterisque anteponuntur hactenus editis. In his itaque illud duntaxat desiderant, quod textum Tertulliani ad manuscriptos codices non easligaverit; quod omnia illius opera non publicaverit; quod pro sua eruditione non explicaverit et confirmaverit tradita ab eo christianæ religionis documenta. Ab Heraldo autem, post editum a se hunc Tertulliani Apologeticum , adjectus est liber , ubi ab e0 vocatur commentarius, quem notis tantum , a se invicem plane disjunctis, composuit. Ne vero in illis a Tertulliani proposito longius excurreret, duos ei subjiinxit digressionum libros, quibus difficilia et salebrosa ejus loca complanare nititur. In his autem omnibus deprehenditur profana auctoris eruditio , sed sacrorum et ohscuriorum christianæ religionis dogmatum, a Tertulliano traditorum , explicationem frustra requiras. Plura quoque alia reliquit intacta, quæ explicatione el confirmatione procul dubio indi• gebant. Multas quoque in omnia Tertulliani opera animadversiones edidit Laurentius de la Barre, quas se ex iis excerpsisse declarat, quibus Beraldus, Alciatus, Crinitus, Turnebus, Wetranius, llomanns, Cujacius, aliique peregrinis in locis quasdam intellectu difficiles Tertulliani dictiones explicare contendebant. Sed quia hæc spectant ad grammaticam , ibidem adjecit Rhenani notas, quas quidem, quia Romanorum et Hispanorum censuram non effugerant, a se prius correctas esse significat. At quia paucas admodum easque brevissimas addidit, vixque ullam dedit Ap0logeticum hunc librum, vides sane quid ab eo de rebus theologicis exspectare debeas. Majoris itaque pretii æstimantur Pamelii in hunc

[ocr errors]

quippe, uti aiunt, consperguntur sacra profanaque eruditione, quæ lectoribus prodesse potest. Sed hoc in eis culpant, quod Pamelius a proposito sæpius digrediatur, plura congesserit inutilia, et interjecta, sicuti diximus , Zephyri paraphrasi, interruperit Tertulliani textum, quem debebat in hoc et aliis libris, meliorum codicum ope, pristinæ, si fieri potuerit, re. stituere integritati. Rigaltius itaque iis omnibus spretis postque habitis, novas scripsit in hunc Apologeticum, aliaque Tertulliani 0pera notas et observationes. Verum quoniam plurimas, ab eruditis hominibus profectas, haud merito prorsus jure prætermisit, illæ rursus publici juris factæ sunt in uno volumine quod anno 1655, editum est. Collectæ autem fuerunt ex Pamelio, Latino Latinio , Beato Rhenano , Joanne Mercerio , Edmondo Richerio, Theodoro Marcilio, Joanne Wowerio, et Gabriele Albaspinæo Aurelianensium Episcopo. Persuasum autem eruditi quidam viri habuerunt hoc volumine divulgatæ a Rigaltio operum Tertulliani editioni conjuncto, hanc cæteris omnibus fore perfectiorem. Sed præterquam quod in illo notarum volumine omittuntur aliorum, sicuti la Cerdæ non minus utiles notæ, et explicationes; quid, amabo te, sperandum de Rigaltio, qui ad emendandum Tertulliani textum, nec ipsos, sicuti diximus(Art. super.) quos præ manibus habebat, nec alios manuscriptos codices aut legere, aut sequi ciiravit? Deinde vero non minima

C quidem in nolis suis scribendis fuit illius audacia ,

quam in praefatione sua excusare coactus est. Sed

paucos admodum invenias, quibus omnino accepta

sit illius excusatio. Minus quidem temerariæ sunt, sed non magis pro

, bantur longissimæ, et ad nauseam usque conjectæ a

Georgio Ambianensi observationes. Nam in illas ea omnia instrusit, qu:e aliam ob caussam, et ad publicas, uti videtur, conciones corrogaverat. Nonnulli tamen fatentur in iis aliqua esse utilia, ac præsertim in capitum scholiis, quæ in adversa textus Tertulliani parte ab ipso exhibentur. Denique Priorius varias selegit eruditorum virorum Rhenani, Pamelii, la Cerdæ, Salmasii, Albaspinæi, aliorumque quorumdam animadversiones; quibus et

D quasdam a se excogitatas identidem interseruit. Sed

hæ tam levis sunt momenti, ut qui eas approbaverit, vix ullus reperiatur. In hoc tamen utcunque laudandus, quod omnes illas animadversiones et notas in paginarum inferiori margine, absque ulla textus Tertulliani interruptione, excudi voluerit. Nam eo modo lectoris commoditati melius consultum est. Sed quis negligentiæ vitium, ei unquam condonabit, qui ad opera Tertulliami novis typis recudenda aggressus, nullum plane cum editis contulit manuscriptum codicem , sed solam l{igaltii editionem , de verbo ad verbum secutus fuit ?

* Ex iis porro, quæ de tot tamque variis operum Tertulliani editionibus hactenus a nobis disputata

« PoprzedniaDalej »