Obrazy na stronie
PDF

Ecclesiarum autem dicit non ' solum 0ccidentis, sed A illud intrusum, atque ex libro ad Scapulam huc trans

eliam Orientis.Quidam enim illius libri, ob magnum, quo aestimabadtur, pretium, in græcam linguam, ut paulo antea annotavimus, conversi,: ab graecis hominibus non minus avide, quam a latinis legebantur.

T Tanti porro Cyprianus eos fecit, ut idcirco Tertullianum magistrum appellaverit suum, nec diem ullum sine alicujus ex illius libris lectione praeterire voluerit. Hujus autem tam assiduæ lectionis testis omni fide major uobis est Hieronymus, qui a quo, et quam certo id acceperit, sic enarrat: Vidi ego quemdam Paulum Concordiae, quod oppidum Italiæ est, senem, qui se beati Cypriani jam grandis ætatis notarium cum ipse admodum esset adolescens, IRomæ vidisse diceret , referreque sibi solitum, nunquam Cyprianum

latum esse pronuntiat ( Idem lib. ad Scapul. cap. 2). Sic itaque difficultatis nodum unius verbi amputatione secari voluit. Werum qua, amabo te, ratione? Nulla penitus, ac contra omnium manuscriptorum codicum auctoritatem. Everso itaque vanæ illius opinionis fundamento, et ipsa penitus ruat necesse est. Quin etiam illius falsitas ex mox dicendis adhuc clarius patebit. Scaliger autem, et Alixius opinati sunt hunc librum in lucem tantum prodiisse post ejusdem Severi imperatoris mortem, quæ anno Christi 211. mense Februario accidit. At nullam , opinationis suæ aliam reddunt rationem, nisi quia arbitrantur haec Tertulliani verba : Papias leges heri constantissimus princi

absque Tertulliani lectione unum diem præleriisse, ac B pum Severus exclusit ( ldem Apologet., cap. 4 ) ,

sibi crebro dicere : Da Magistrum, Tertullianum videlicet significans (IHieroiiym. Catalog. script. Eccles. cap. 55, pag. 115). Quin etiam plane asseverat hoc ex ipsismet Cypriani libris testatum satis fieri. Ad Pammachium enimvero et Oceanum hæc in verba scripsit : Beatus Cyprianus Tertulliano magistro utitur, ut ejus scripta probant : cumque eruditi et ardentis viri delectetur ingenio, Montanum cum eo Maximillamque non sequitur (Idem epist. 42. pag. 542). Nec dubium sane est quin alii quamplurimi, quemadmodum Cyprianus, Tertulliani lihros per volutaverint. De illo siquidem haec rursus ab Ilieronymo litteris mandata legimus : Multa scripsit volumina, quæ quia nota sunt pluribus, prætermittimus (Hieronym. ibid.). At quo. modo illis adeo nota esse poterant, nisi ea sæpe sæpius legissent? CAPUT II. De libri Apologetici ætate, quibus directus nuncupatusque sit, utrum auctoris nomine primum inscriptus, quis illius titulus, quodve argumentum, a quibus in capita divisus, et præfixa capitum summuaria, quo applausu susceptus, a quo in græcam linguam conversus ac quo stylo conscriptus.

ARTICUlUS PRIMUS.

Quo tempore Tertullianus Apologeticum publicam in lucem emiserit.

Extra omne dubium est Tertullianum, uti jaum ostendimus, esse hujus Apologetici libri verum ac ge nuinum auctorem. At quo tempore eum composuerit, mon una est omnium consensio. Georgius enim Ambianensis putat illum a Tertulliano editum primis Severi lmperatoris annis, hoc est, paulo post annum Christi 195 (Georg. Vind. Tertull., part. III, § 1. pag. 20), quo ille Romani imperii habenas moderari coepit. Suam autem opinionem inde confirmare conatur, qnod existimet Tertullianum, ubi de superstite parricidarum, qui necem imperatoribus intulerant, racematione loquitur, ibi de Pertinacis interfectoribus fecisse sermonem ( Tertullian. Apologetic. cap. 55). Quia vero Albini, qui adversus Severum imperatorem conspiravit, nomen quod in textu Tertulliani ibidem legitur, huic sententiæ adversari cernebat,

non aliter, quam de hoc imperatore jam mortuo posse intelligi. Numquid ergo adverbium, heri, illum potius mortuum, quam adhuc viventem significat? Deinde vero ibi Severus glorioso constantissimi principis titulo exornatur. At quomodo Tertullianus hoc elogio illum decorare potuit, nisi antequam publicis ediclis diram in christianos excitasset persecutionem ? Atqui eam movisse perhibetur exeunte anno Christi secundo supra ducentésimum. Tertullianus igitur hunc librum ante hunc annum, ac proinde ante hujus imperatoris obitum confecisse dicendus est. Nec minus quidem certo illud probari posset his illius verbis : Leges adversus Christianos nullus Severus impressit quæ in quibusdam hujus Apologetici manuscriptis et editis codicibus leguntur (lbid., cap. 5). Quia tamen in aliis editionibus et septem nostris codicibus manuscriptis scriptum est, jiullus Verus impressit; hæc, de quibus adhuc postea, non ultra quam oporteat, urgenda duximus. Instat vero Alixius: ad suum Tertullianus de Præscriptionibus hæreticorum librum alludere videtur, ubi in Apologetico contra illos sic disputat : Expedite præscribimus adulteris nostris illam esse regulam veritatis, quæ veniat a Christo, transmissa per comites ipsius, quibus aliquando posteriores diversi isti commentatores probabuntur ( Ibid., cap. 47). At numquid hoc argumentum adversus novatores, et doctrinæ christianæ corruptores ab alio adhiberi non potest, nisi ab eo, qui librum de Præscriptionibus hae

I) reticorum ediderit? Deinde vero si ibi ad hunc librum

collineare voluit, cur illum clarioribus verbis non indicat, atque iis utitur, quæ de illo, uti alii putant, tam conficiendo, quam jam composito possunt intelligi? Denique non conslat inter eruditos quo tempore Tertullianus hunc de Præscriptionibus librum publicam emiserit in lucens. Peritiores autem critici censent ab eo divulgatum, cum nondum ab Ecclesia catholica defecisset. Neminem porro, uti opinamur, illud movebit quod Alixius adhuc objectat designatam a Tertulliano sibi videri insolitam cclipsim, quæ anno Christi 210. contigit (Ibid., cap. 20). Quod enim citat libri Apologetici caput, in eo nullum plane exstat singula

ris et insolitæ alicujus eclipsis indicium, nullaque si- A non minimi profecto esse ponderis, si ethnici proxi

gnificatio. Alii itaque existimant hunc librum a Tertulliano elucubratum fuisse, cum Severus orbi Romano imperabat. Non enim illum, nisi adhuc regnantem, nec in christianos adhuc palam sævientem, constantissimi, uti paulo ante diximus, lmperatoris elogio exornasset.

Deinde vero ubi de perduellibus, læsæ majestatis reis, .

ac publicis hostibus postea disserit : Unde, inquit , Cassii, et Nigri , et Albini, Ibid. cap. £5. qui videlicet de summa imperii potestate cum legitimis Imperatoribus decertaverant.'At post occisum mense Maio anni 195 Pertinacem Imperatorem, C. Pescennius Niger purpuram et imperium in Pannonia assumpsit, ejusque in partes transiit Cassius Clemens.

inam lmperatorum mortem optantes, magos aliosque divinandi arte peritos de solius Severi Imperatoris salule semel tantum consuluissent. At certe Tertullianus hancce consultationem saepius propositam et repetitam fuisse haud ol)scure significat. Præterea si hæc illius de iisdem seditiosis factionibus verba : Sed et nunc. . . . quotidie revelantur , attentiori animo expendamus, nonne inde colligi recte potest, de illis sermonem ab illo fieri, tanquam nondum penitus exstinctis, sed ad summum sopitis, caputque amplius attollere non audentibus? Nondum ergo Severus habuisse videbatur apertas cum Plautiano simultates. Atqui Plautianus filiam suam Plaulillam Caracallæ ejusdem Severi filio in matrimonium anno 204 col

Niger vero vietus a Severo, ac profligatis tertio prælio B locavit. Anno autem subsequenti ille, teste Herodiano,

illius copiis, fuga saluti suæ consulere frustra conatus est. Ab iis enini, qui fugientem insequebantur, occisus fuit sub finem anni 194, vel 195 initium. Post hæc Severus Albino, quem falsis blanditiis, ne hostium suorum numerus augeretur, deceperat, bellum intulit. Commisso tandem prope Lugdunum prælio, Albinus initio anni 197 fractus ac fusus, mortem sibi conscivisse perhibetur. Neque tamen tunc omnino finitum est civile bellum. Superfuerunt etenim hujus factionis fautores, de quibus ibidem Tertullianus noster : Sed et qui nunc scelestarum, ait, purtium socii ac plausores quotidie revelantur , post tindemiam racemalio superstes, Ibid. cap. 58. At hæc clarius ab Ælio Spar

manifestam Caracallæ, generi sui, qui tum uxorem suam oderat, audaciam furoremque veritus, in ejus imperium insidiis invadere molitus est (flerodialib. III in Vita Sever. pag. 244 et seqq.) Sed his retectis Caracalla illum, praesente Severo patre suo, jussit occidi. Ante hunc igitur annum Tertulliani Apologeticus, sed non multo prius scriptus videtur. Quorsum enim Plautiani potius, quam Albini, et aliorum perduellium nomini pepercisset? Post annum itaque 197, quo Albinus violentas sibi manus attulit, et ante annum 204 aut 205, quo Plautianus necatus est, hunc Tertulfiantis librum confecit. Probabile tamen quibusdam videtur eum a Tertulliano profectum anno posteriore, quo Antonini Caracallæ

tiano hunc in modum explicantur : Mulli sane post C decennalia Cæsariani imperii celebrata sunt , atque

Albinum, fidem ei servantes, bello a Severo superati sunt (Spartian. in Vita Sever. pag. 525. col. 1). Ultus est igitur graviter Albinanam defectionem , interfectis plurimis, genere quoque ejus exstincto, iratus populo et senatoribus, Romam venit. Tum deinde post memorata varia Severi itinera illud adjecit : Inter hæc Pescennianas reliquias, Plautiano auctore,persequebatur, ita ut nonnullos etiam ex amicis suis, quasi vitæ suæ insidiatores appeteret (Ibid. ead. pag. col. 2). Atque ex his posterioribus verbis aliqui confici posse existimant Tertulliani Apologeticum in lucem prodiisse non solum post exslinctas, de quibus ille disserit, perduellium reliquias, sed post Plautiani etiam cædem, qui jubente Caracalla, anno Christi 204 aul 205 interfectuS eSt. In hujus autem opinionis confirmationem adduci quoque poterant subsequentia ejusdem Spartiani de hoc ipso Imperatore verba : Multos etiam , quasi Chaldæos, aut vates de sua salute consuluissent, interemuit, præcipue suspectos unumquemque idoneum imperio, cum ipse parvulos adliuc filios haberet, idque dici ab iis vel crederet, vel audiret, qui sibi augurabantur imperium (Ibid,); nam Tertullianus eodem citatoa nobis capite dixit : Eadem officia , in principum scilicet solemnitatibus, dependunt, et qui astrologos, et aruspices, et augures, et magos de Cæsaris capite consultant, (Tertullian. Apologet. cap. 35). _ Negari quidem non potest hanc argumentationem

ignis persecutionis, in christianos concitatæ, ardentius flagrabat. Nam de iis Tertullianus in hoc Apologetico sæpius disputavit ( cap. 2). Deinde vero plures quidem ab aliis lmperaloribus in christianos leges latas memorat, sed nullam a Severo. Nonne ergo Tertullianus ante promulgata hujus in eos edicta hunc Apologeticum librum divulgavit ? At quamvis ille fioc in libro adversus elhnicos, qui Principum solemnia non minus nefario, quam superstitioso ritu agebant, acerrime invehatur, non de Caracallæ tamen potius, quam Severi aliorumque Principum solemnitatibus disserit. Ad christianoru m autem persecutiones, et leges in eos scriptas, quod spectat, facile concedimus Severum imperii sui ini

D tio iis revera favisse. Ipse siquidem Tertullianus testis

est hujusce favoris, cujus hanc reddidit rationem , 1pse etiam, inquit, Severus, pater Antonini, christianorum memor fuit (Tertul. lib. ad Scapul. cap. 4). Nam et Proculum christianum, qui Torpacion cognominabatur, Euhodiæ procuratorem, qui eum per oleum aliquando curaverat, requisivit, et in palatio suo habuit usque ad mortem ejus, quem et Antoninus optime noverat, lacte christiano educatus. Fatemur quoque nullam in Apologetico fieri legis ab eodem Severo in christianos sancitæ mentionem. * Verum non inde certo concludi posse putamus illum editum fuisse postquam Caracalla , anno 211 solus imperare cœpisset, atque ethnici eo jam regnante, in

christianos omnes crudelissime furebant ac baccha- A
bantur. Tantus quippe erat ellanicorum in eos furor,
ut is solus, ac vanus veterum legum praetextus, ipsis
ad quoslibet nunquam non excruciandos suffecerit.
Neque id a nobis temere fingitur. Eosdem enimvero
gentiles Tertullianus noster his compellat verbis:
Quoties in christianos desævitis, partim animis propriis,
partim legibus obtemperantes ! Quoties etiam, præteritis
vobis, suo jure nos inimicum vulgus invadit lapidibus
et incendiis ! Ipsis Bacchanalium furiis nec mortuis
parcunt christianis, quin illos de requie sepulturæ, de
asylo quodam mortis jam alios, jam nec totos, avel-
lant, dissecent, distrahant (Tertullian. Apologet. cap.
36. pag. 459). Paulo autem prius ille dixerat: Nec ulli
magis depopulatores christianorum, quam vulgus (ldem

cap. 55. pag. 451). cæcum nempe et vesanum, quod sua B

proculdubio rabie, ac ingenito quasi furore, nullo autem
legum præscriptoad vexandos necandosque christianos
ferebatur. lluc accedit, quod ethnici in eos refunde-
bant publicarum omnium calamitatum caussam. Ubi
igitur aliqua accidisset, tum confestim, teste adhuc
Tertulliano, conclamabant : Christianos ad leonem
(Ibid., cap. 40).
Adire tamen nobis videmur aliquem, qui adhuc
instabit hæc aliaque plura in hoc Apologetico non
potuisse ab Auctore nostro describi, quamdiu Seve-
rus Imperator favit christianis, nec ullam adversus
eos legem dederat. Verum si nullius legis ab eo
latæ Auctor noster meminit, id alii de industria fac-
tum esse opinantur, ne magis irritaret viventis tunc
Imperatoris animum, sed facilius ad saniorem mentem C
illum revocare posset.
Ea porro sunt rationum momenta quibus diversæ
de hujus libri ætate opiniones innituntur. At iis se-
dulo expensis, si hæc posterior aliis præponenda tibi
videatur, fatendum est hunc librum vulgatum fuisse
post excitatam ab eodem Severo adversus christianos
persecutionem, non quidem anno 197 aut 198, ut
quidam frustra opinantur, sed anno 202, quo idem
Severus leges in eos revera condidit, et decimum, ut
ait Eusebius , imperii sui annum agebat ( Euseb. lib.
WI. Eccles. hist. cap. 2. pag. 101. et seqq.).
At si quis judicet non satis valida esse hujus
opinionis firmamenta, is certe non diffitebitur ex
his, quæ paulo ante annotabamus, recte profecto

divini luminis et gratiæ auxilium. Præterea Tertullianus tam excellenti ac perspicaci ingenio præditus crat, ut quadragesimo ætatis suæ anno hac ipsa, aliaque majori eruditione imbui, et ea totum hunc librum complere haud difficiliter potuerit.

ARTICULUS II.

Quibusnam Antistitibus et præsidibus hunc Tertullianus
Apologeticum librum nuncupaverit.

Quanto apertius clariusque Tertullianus ipso Apologetici initio prodidit illum a se directum Romani imperii Antistitibus in aperto et edito, in ipso fere vertice civitatis præsidentibus. (Tertullian. Apologet. cap. M. pag. 257). tanto majori animorum contentione inter eruditos disputatur quinam, cujusve civitatis fuerint illi præsides. Apud plurimos quidem opinio jam dudum invaluerat his verbis Romanum senatum significari ; aliis tamen postea visum est designari præsides Carthaginis; aliis demum quotquot toto Romano in imperio presides erant.

Primæ autem opinionis fautores nitunlur his ipsis, quæ citavinius, Terlulliani verbis. Non aliam enimvero urbem nisi Romam indicari arbitrantur. Et certe quis alius, inquiunt, esse potest ille apertus et editus civitatis vertex , nisi Itomänorum Capitolium, quod Tertulliamus periphrasi potius, quam suo nomine appellandum censuit ? Nonne etiam in hujus sententiæ confirmationem illud proferri poterit, quod de solis eclipsi, quæ Christo moriente contigit, scriptum ab illo legimus : Eum mundi casum relatum in arcanis vestris habetis (Ibid. cap. 21). Quænam elenim illa sunt, nisi Romanorum arcana, sive archiva, et chartophylacia, in quibus acta publica recondebantur? Nam ibi ille narrat Pilatum Tiberio Imperatori nuntiavisse non solum hanc eclipsim, sed ea etiam extraordinaria omnia, quæ ante et post Christi mortem acciderant. Quis autem facile non concedet Tiberium jussisse hæc in iisdem reponi et servari arcanis, ad quæ scrulanda Tertullianus Romanos provocal?

Ad quod ille obscurius, hoc Eusebius clarius his, quæ nulla obscuritate involvuntur, relulit verbis: Tertullianus Apologiam suam τ* λαμ•iw%svy.hyræ apospa»* aas: Ad senatum romanum conscripsit. (Euseb. lib. V. Hist. Eccles. cap. 5. pag. 169). Nec minimum quidem

colligi posse hunc Tertulliani librum in lucem ab illo D roboris huic sententiæ eo afferri autumant, quod

emissum fuisse aliquo post Albini necem tempore, id est, post 197, quemadmodum observavimus, Christi annum. Quoniam vero Tertullianus ibidem significat repressos fuisse majores factionis illius impetus, ac quasdam tantum superfuisse illarum reliquias, inde sane concludendum est, hujus libri ætatem anno 199 aut potius 200 consignandam videri.

Urgebit tandem aliquis tunc Tertullianum, ut sæpius dictum est, non attigisse quadragesimum quintum aetatis suæ annum. Atqui summa eruditio, quæ mirum in modum et passim ubique in hoc illius Apologetico refulget, provectiorem ætatem desiderare videtur, fumo vero supernum, uti alii respondent,

Tertullianus Romæ diu commoratus sit. Rursus namque de illo Eusebius hæc posteris scripto tradita reliquit: xai τω μά\ι•τ• tri P&ans aperpa». Et Romæ celeberrimus fuit (Idem, ibid. lib. II. cap. 2. pag. 41). Huc quoque accedit Hieronymns (Hieronym. Catal. scriptor. Eccles. cap. 53. pag. 115), qui testificatur illum clericorum Romanorum vexatum fuisse invidia et contumeliis. Ubi autem, nisi cum Romæ degebat ? Sed nihil, inquiunt alii, obstat quominus Tertullianus, etiam dum Carlhagine habitaret, illis invidiæ et calumniarum aculeis pungeretur. Tam enim frequens erat inter Romanos et Carthaginenses commercium, ut quam Tertullianus meruerat summæ eruditionis et

doctrinæ famam, al) invidis Romanæ Ecclesiæ clericis
potuerit lacerari. Nec alio certe, quam ad hanc illius
famam Eusebius, verbis proxime citatis, respexisse
ipsis videtur. Neque etiam his ille denotat aliquam
Tertulliani in urbe Roma habitationem, sed maximam
apud Romanos nominis et famæ ejus, ob singularem
doctrinam scriptaque sua celebritatem.
Urgere tamen alii poterant, neminem prorsus dif-
fiteri posse illum Rotmam saltem semel venisse. Quis
enim hoc negare auderet, quod ipsemet Tertullianus
disertissime asseruit ? Gemmarum nobilitatem vidimus
Romæ de fastidio illo Parthorum et Medorum, cætero-
rumque gentilium suorum, coram matronis erubescen-
tem, nisi quo ad ostentationem fere habentur (Tertull.
lib. I. de Cultu faen. cap. 6). At certe sicut se-
mel, ita sæpius Romam ire potuit , ibique com-
morari. Optime quidem reponent alii : Sed quo-
modo probari poterunt alia Tertulliani in hanc urbem
itinera, aut eum ibi revera mansisse quando Apolo-
gelicum conficiebat ?
Quamobrem plures arbitrantur illum prorsus Car-
thagine editum, oblatumque hujusce civitatis præsi-
dibus. Etenim ab illius, uti jam vidimus, exordio
illos vocat, in aperto et edito vertice civitatis præsiden-
tes (Idem, Apologet. cap. 16. pag. 259). Rursum
vero alibi : In ista, inquit, civitate in qua suum elu-
cubrabat Apologeticum. Atqui Roma non civitas,
sed urbs, atque eo solo Urbis nomine per antono-
masiam appellari solebat. Nonne enim hæc ipsamet
sunt ejus verba : Liberum. . . . consules senatus auc-
toritate, non modo Urbe, sed universa Italia elimui-
naverunt (lbid. cap. 6. pag. 505).
Deinde se tunc illinc abfuisse haud obscure Ter-
tullianus ipse significat. Nam posl citata proxime
illius verba dixit : Ecce in illa religiosissima urbe
AEneadum piorum, id est, Roma, est Jupiter quidem
(Ibid. cap. 9. pag. 317).Vides hanc ab eo vocari urbem,
et his verbis, in illa, significari se ab ea fuisse remo-
tum. Ad hæc vero, ubi patrios et indigetes quorum-
dam nationum deos recenset : Romanas, ut opinor,
jnquit, provincias edidi, nec tamen Romanos deos ea-
rum, quia Romæ non magis coluntur, quam qui
per ipsam quoque Italiam municipali consecratione
censentur ( Ibid. cap. 24). At sane si hunc librum
Romano senatui nuncupasset, non his verbis, Roma-
nas, Romanos, Romæ, sed potius istis: vestras, vestros,
et a vobis, utique uteretur. Eumdem tamen in moduin
alibi adhuc locutus est (Ibid. cap. 21, pag. 392, cap.
55. pag. 451).
Instant præterea nullam in hoc libro fieri senatus
Romani mentionem, sed sicuti initio antistites et præ-
sidentes, ita et in fine præsides compellari. Jam vero
audisti priora ejus verba , nunc posteriora audias
velim : Sed hoc agite, boni præsides, meliores multo
apud populum, si illis christianos immolaveritis. (Ibid.
cap. 50. pag. 530.) At eo nomine non appellat Roma-
nos senatores, aut magistratus, sed alios in urbe
ac provincia, in qua manebat, Africa videlicet et Car-
thagine præsidenles et antistites.

[ocr errors]

I)

A Quid vero, quod postquam ostendit humanas victi-
mas apud varias gentes, et Romanos ipsos diis immo-
lari, et in Catilinæ conjuratione humanum sanguinem
degustatum, tum hæc subjunxit : Longe excurro :
hodie istic, id est, in ipsa urbe ubi hæc scribebat,
Bellonæ sacratos sanguis de femore proscisso in pal-
mulam exceptus, esui datus signat (Ibid. cap. 9.
pag. 321) Quis ergo, inquient, non videt ab illo suam
civitatem a Romana aperte distingui ?
Denique ethnicis opponit christianos, Deum non
proconsulem timentes (Ibid. cap. 45). Ethnici igitur
hunc, minime vero illum timebant. Proconsul au-
tem non Romæ, sed , in provinciis hanc gerebat
primam magistratus dignitatem. Werum alia superio-
ris sententiæ firmamenta, quibus Romanos præsules
B compellatos esse ostendimus, his rationum momen-
tis nec destruuntur, nec infirmantur.
Tertia itaque, et inter utramque, hactenus a nobis
expositam, media illorum opinio est, qui arbitrantur
hunc Apologeticum librum a Tertulliano directum
fuisse non unius tantum civitatis, aut provinciæ, sed
totius, quam longe lateque patebat, romani imperii
præsidibus. At ea si probari possit, aliarum assertores
poteruui secum facile reconciliari. Utrum autem
vera sit, quia id ab ejus patronis non satis accurate
demonstratum est, a nobis diligentius inquirendum.
Primo itaque constat hunc librum nullis nominatim,
sed generatim præsidibus missum esse et oblatum. Si
qui enim nomine suo, nec alii præter illos appella-
rentur, nulla esse posset lis aut controversia. Nam
iis hunc in modum nominatis, absoluta sane ac per-
fecta caussa erat.
Deinde vero fatentur omnes in hoc libro Romanos
præsides, nec semel 'quidem, compellari. Ecquid enim
id negaretur, quod jam probatum est, atque his rur-
sum verbis confirmatur: Ut ad eos dominatores gen-
tium adspiciam. Homo fuit Numa Pompilius (Ibid.
cap. 2l ) Neque tamen hos tantum præsides, sed
Quiriles, et ipsam quoque plebem Romanam sic
alloquitur ( Ibid. cap. 55): Ipsos Quirites, ipsam
vernaculam septem collium, hoc est, urbis Ro-
mæ, Plebem, convenio, an alicui Cæsari suo parcat
lingua Romana ? Verumtamen aliud est, inquies,
aliquos in libro suo alloqui, aliud vero iis suum
mittere et nuncupare librum. Recte quidem. Sed cur,
amabo te, omnes Romanos praesides, Quirites, et
plebeios nominibus suis appellavit, nisi quia suum ad
eos librum mittendum esse certo noverat?
At satis perspicue ostendimus, non Romanos tan-
tum, sed alios etiam praesides in hoc Tertulliani libro
compellari. Exposita namque in secundæ opinionis
defensionem argumenta non minus aperte probant
huncce librum aliis scriptum fuisse, quam Romano
senatui , aut præsidibus Romanis.
Huc accedit, quod auctor noster in hoc Apologeti-
co, quemadmodum in duobus ad Nationes libris,
communem omniutn , ' quotquot in orbe terrarum
erant, christianorum caussam agit. Sicut ergo hos ad
cumctas nationes, ita Apologeticum librum ad omnes

Romani imperii præsides ab eo missos fuisse, cui A tem praeceptis, quibus cuilibet christiano horrendis

vorisimillimum non videbitur ? Neque dixeris scriptum ab illo quoque, in christianorum defensionem, alium, ut ipse vocat, libellum, quem ad Scapulam, præposito illius nomine, direxit. Cur enim, obsecro te, huic quem, ol)jectas, libello Proconsulis proprium momen inscripsit? cur in eo ubique se ad eum speciatim scribere significat? cur e contrario in Apologetico multo graviori ac longiori libro, nullius plane singularis hominis, nec quorumdam praesidiim nomen ullibi inseruit? Nonne hæc ipsa ratio est, quia Apologeticum omnibus generaliter ethnicis præsidibus scribendum esse censuit ? Et certe is videtur esse primorum libri illius verborum sensus : Si non licet vobis, Romani imperii antistites , id est, qui in toto Romano imperio primarii, principes, et præsides estis, in aperto el edi

to, in (quæ ultima particula desideratur in omnibus

codicibus nostris, et editis antiquioribus) ipso fere vertice civitatis, nimirum cujusque præsidentibus. lbi enim indefinite dixit : Romani imperii antislites, qui in aperto atque edito ipso vertice civitatis cujuslibet ad alios judicandos praesidetis. At hæc interpretatio, et tertia opinio, id saltem habet commodi, quod facile tollat propositas ab aliarum scntentiarum patronis difficultates, et ipsasmet diversas sententias inter se conciliet. Nam hinc facile intelligitur cur quosdam præsides aliquando, alios vero nonnunquam in hoc appellaverit libro, quem Carthagine scribebat. 0mmia porro trium illarum opinionum argumenta sive ab aliis proposita , sive a nobis adjecta candido simplicique more nostro exposuimus; ut quæ majoris, ac gravioris ponderis sint, oinnes facile agnoscant, ac, quam veriorem judicaverint, opinionem amplectantur.

ARtiCUlUS iii.

Utrum Tertullianus huic Apologetico nomen inscripserit suum : de illius titulo, argumento, in capita divisione, capitumque summariis.

Disputant eruditi nostræ ætatis scriptores utrum Tertullianus huic libro nomen suum præfixerit. Werisimilius enim quibusdam videtur illud ab eo compressum; quandoquidem ab ejus exordio palam expostulat sibi aliisque christianis publicæ defensioni viam præcludi. Totidem quippe hæc sunt illius verl)a : Si denique , quod proxime accidit, domesticis indiciis (manuscripti nostri, et melioris notæ codices editi judiciis) nimis operata infestatio sectæ hujus obstruacit defensioni (in quibusdam editis, additum obstruit viam), liceat veritati, vel occulta via tacitarum litterarum ad aures vestras pervenire (Tertull. Apolog. cap. 1. pag. 259). Si ergo christianis non licuit caussam suam publice ac coram judicibus defendere, quanto minus Tertulliano, tam acriter gentilium errores impugnanti; ne prolato suo nomiiie , caput certo et inevitabili periculo temere offerret ? Tum enim ille nondum superbumaudacioremque montanistarum animum induerat, sed catholicæ Ecclesiæ obtemperan

cruciatibus ac morti crudelissimæ ultro se exponere vetabatur. Quid vero, inquiunt alii, si martyrii desiderio inflammatus, supplicia mortemque pro Christi confessione eo minus timuerit, quo ardentius eam optabat ? Quid etiam , si persuasum omnino habuit nomen suum latere diu aliis non potuisse, sed fore ut ipso suo dicendi genere omnibus statim fieret manifestum ? Quamvis ergo judicibus palam se sistere ausus non fuerit ; potuit tamen occultæ, ut ipse loquitur, tacitarum litterarum viæ suum nomen præmittere, quod diu occultare non poterat. Nulla quoqne videtur esse ratio , cur in hujus potius libri, quam aliorum ad Nationes et Scapulam titulo nomcn suum

B reticuerit.

Cæterum quidquid de tacito sive expresso Tertulliani nomine definiatur, nemini plane dubium esse debet illud saltem christianis non diu fuisse incognitum. Neque enim latuit Eusebio, neque Lactantio, qui hunc librum non dissimulato, uti vidimus, ejus nomine citaverunt. Quosdam igitur hujus libri co. dices ad manum habebant, ipso Tertulliani tempore haud dubie descriptos, in quibus nomen ejns praepositum erat. In duobus autem antiquissimis nostris codicibus manuscriptis hic est illius titulus : Apologelicum Tertulliani; et in fine hæc verba leguntur : Apologeticum Quinti Tertulliani explicit. In cæleris quoque aliis codicibus, tam manuscriptis, quam editis, hic liber Apologeticum , aut Apologeticus inscri

C bitur. Verani àutem esse hanc inscriptionem non

probatur hoc tantium illorum testimonio, sed Lactantii etiam , a quo is liber Apologeticus appellatur, et Eusebii , a quo graecis hisce citatur verbis (Lact. lib. W, Inst. cap. 4, pag. 470; Euseb. loc. supr. cit.) : vr*p Xpwrtavà» άπολοyta, id est, cliristianorum apologia, et defensio. Plures autem in rem adeo certam ac probatam citare tam nobis longum, quam aliis molestum foret. Quantumlibet autem brevis sit hic titulus, totum tamen ipsius libri complectitur argumentum. In eo siquidem Tertullianus defensionem suscepit christianorum, planeque demonstrat illos contra omnia cujuslibet naturalis divinæ et humanæ legis præscripta propter solum nomen suum, nec caussa unquam audita ab ethnicis condemnari, el occidi, qui omnium rei erant scelerum , quorum eosdem christianos falso falsius accusabant. Ex his itaque, quæ in proposita a nobis hujus libri analysi fusius explicata sunt, apertissime conficitur totum illius argumentum eo titulo exhiberi. Quamvis autem hic ipse liber in omnibus editis, ac manuscriptis etiam velustissimis codicibus, varia in capita sit divisus, ea tamen divisio a Tertulliano profecta non est. Ecquis enim quanlumlibet parum eruditus, vel primo intuitu non deprehendit quam parum accurata, quamque imperfecta sit ? Plurimis autem, qui novas illius editiones adornarunt, illud ita persuasum fuit, ut hancce partitionemmutare non

« PoprzedniaDalej »