Obrazy na stronie
PDF
ePub

Ambrosii libros pervolutaret, si quid vidisset in illo A quod necessitas imperabat (Tertull. lib. 1. ad Uxor.

contra statas christianæ religionis leges? Quomodo
autem Tertullianus hujusmodi librum conficere po-
tuit, nisi iisdem legibus abunde fuerit institutus? At-
qui nullus, illo ipso teste, christianam religionem
ejusque leges agnovit, quin illam confestim voluerit
profiteri. Præterea Hieronymus hæc adhuc de illo
memoriæ mandavit: Hic usque ad mediam ætatem
presbyter Ecclesiæ (Idem Catalog. script. Eccl. cap. 53,
p. 115), videlicet catholica, permansit, et idcirco
antequam Montani hæresi infectus fuisset. Tum vero
ille ibidem adjecit : Fertur vixisse usque ad decrepitam
ætatem, ad annum scilicet octogesimum, aut si velis,
nonagesimum. Orthodoxus igitur presbyter perman-
sit ad annum ætatis suæ circiter quadragesimum. At
nec tunc primum quidem, nec statim post emissam B
christianæ religionis professionem, ad hunc sacrum
ordinem evectus videtur. Ergo juvenili in ætate ex
ethnico christianus factus videtur. Quanti autem in
tota hanc argumentatione sit ponderis, periti quique
pronuntient.

ARTICULUS IV.

cap. 7). Quorsum enim hæc ad illam fecit verba, si a consueto matrimonii usu ipse uxorque ejus sibi semper temperavissent? Nemo tamen est, qui inde non intelligat quanto Tertullianus continentia castitatisque studio inflammatus semper fuerit.

Minus autem mirum omnibus videri deberet, quod ille uxorem suam ad continentiam his in libris adhortetur, si vera sit de tempore, quo scripti sunt, quo rumdam cum heterodoxorum, tum catholicorum opinio. Ab illo enim editos suspicantur tam ingravescente ipsius, quam florente ac vivida uxoris ætate. Quamobrem putant in iis conditas illius quasi testamenti tabulas. Sed non aliud opinionis suæ argumentum proferunt, nisi hæc Tertulliani verba, quæ prio: is libri initio ita leguntur: Nam sæcularibus salagentes sumus, et utrique nostrum consultum volumus. Si talibus ordinamus, cur non magis de divinis atque cœlestibus posteritati nostra prospicere debeamus, et legatum quodammodo prælegare admonitionem et demonstrationem eorum, quæ ex bonis immortalibus, et de hæreditate cœlorum deputatur ( Ibid. cap. 1)? Sed quia in codice Agobardi, uti nos monet Rigaltius, bis legitur talibus, id correctum voluit, ac legendum : talibus tabulas ordinamus; et inde colligit hos libros testamenti instar a Tertulliano, ætate jam plurimum provects, compositos (Rigalt. Not. 1. in hunc libr.).

Sed tametsi res ita esset, numquid testamenta nunquam, nisi ingravescente jam ætate, ab hominibus facta obsignataque sunt? Numquid nemo prudens homo, ac præsertim christianus, etsi florente adhuc ætate de morte semper incerta, et testamento suo conscribendo cogitavit? At certe Tertullianus eo potiori jure de illo condendo qualibet ætate sua cogitare debuit, quod tunc sævientibus in christianos ethnicis, nescire non poterat vitam suam quotidie periclitari. Nonne etiam ille, tanto tamque singulari, uti diximus, continentiæ castitatisque amore semper incensus, potuit quolibet vitæ suæ tempore uxorem suam ad eam, si unquam vidua foret, conservandam adhortari? Ad hæc vero si illa, cum Tertullianus edendis his libris operam dabat, adhuc erat, ut aiunt, vivida, numquid ex ficta quorundam illius verborum significatione concludi potest illum senem fuisse aut decrepitum? Neque audiendi sunt, qui objiciunt plura in

De Tertulliani conjugio, et summo continentiæ amore, de ejus sacerdotio; utrum presbyter factus, maritorum more cum uxore vixerit, nec sacris ordinibus initiatos distinxerit a laicis: quodnam fuerit illius vivendi genus, quam asperis moribus: quomodo el quando in Montanistarum hæresim prolapsus, ac quo ætatis suæ et Christi anno longiorem vitam finierit. Uxorem certe Tertullianus habuit, eamque chris- C tianam, uti ex duobus, quos ad illam scripsit, libris evidentissime demonstratur. At nostræ ætatis scriptores in controversiam vocant utrum ille adhuc gentilis, aut christianus illam gentilem aut christianam duxerit. Nam mos quidem, ut ipse Tertullianus testatur, christianis tunc erat; ut inirent ethnicorum mulierum connubia, nullumque in illius aliorumve scriptis exstat vestigium, quo deprehendi possit utrum ille, ducta jam uxore, ad Christi castra convolaverit. Verum si ex iis quæ paulo ante diximus, inferri possit ab illo adhuc juvene in leges Christi juratum, nonne et hinc quoque concludi potest ductam ab eo postea uxorem? Ubi enim christianus factus est majori observandae christianæ legis studio semper flagravit, quam ut ipse christianus aliam in matrimonium, nisi D his libris occurrere, quibus Tertullianus suum in christianam acciperet. Et vero in citatis ad uxorem libris ei persuadere conatur, ut si ipse prior ex hac vita migraverit, illa aut permaneat in viduitatis statu, aut christiano nubat viro, si velit secundis nuptiis illigari. Nonne autem vero prorsus simile est, illum paruisse legibus, quas uxori suæ præscripsit? Sed hasce conjecturas aliorum judicio permittimus.

Cum sua porro uxore Tertullianus, solito conjugum more, haud dubie vivebat, quando illi libros proxime laudatos direxit. Eam quippe, si ipse prior moriatur, ad continentiam in viduitate servandam sic cohortatur. Et quod in matrimonio, inquit, non valuimus, in viduitate sectemur. Amplectenda occasio est, quæ adimit,

Montanistas jam propensum animum patefacit. Numquid enim quia uxorem suam ad continentiam adhortatur? At nonne ipse etiam Paulus Apostolus christianos ad camdem virtutem cohortatus est? Sed nobis sufficit quod concedant Tertullianum cum hos ad uxorem scribebat libros, nondum in Montanistarum lapsum fuisse errorem. Ad mediam enim usque ætatem, uti Hieronymus, a nobis citatus testificatur, presbyter catholicae Ecclesiae fuit. Ergo longe ante senectutem suam libros illos composuerat.

At quemadmodum de Tertulliani conjugio constat, ita sane extra dubium esse videtur illum sacro presbyteratus ordine fuisse inauguratum. Etenim Hiero

nymus, et libri de Prædestinatorum hæresi auctor A apud nos revelationum charismála sortita, quas in Ecillum Ecclesiæ presbyterum haud dubitanter appel- clesia inter dominica solemnia per ecstasin in spiritu lant (Hieronym. Catal. script. Eccl. cap. 53. pag. 115. patitur.... Post transacta solemnia, dimissa plebe, quo Prædestin. cap. 26. pag. 28). Quamobrem Alixius usu solet nobis renuntiare quæ viderit (Tertull., lib. de memoratæ Rigaltii, de libris a Tertulliano jam ætate Anim. cap. 9). At certe ibi ille sese a plebe, seu omni confecto ad uxorem scriptis, opinioni eo lubentius laicorum grege secernit. subscripsit, quod inde confici posse putabat eumdem Tertullianum, postquam presbyter factus est, cum uxore sua solito vixisse more maritali. Sed hæc sententia et ruinoso prorsus, uti annotavimus, fundamento, ac falsis Calvinianæ hæreseos præjudiciis innixa est. Et certe quo majori continentiæ studio Tertullianus, ut sæpius diximus, ardebat, eo minus probabile est illum, postquam presbyteratus ordini adscriptus fuit, non stetisse in aliorum Latinæ Ecclesiæ sacerdotum vestigiis, qui sese ab solita uxorum B consuetudine continebant. Paucissimos siquidem atque ad summum duos vel tres invenias, qui secus egerint. Nemo autem ulla umquam ratione ostendet Tertullianum horum potius, quam illorum sibi ad imitandum proposuisse exempla.

Verum alius nescio quis forsitan, sacrorum ordinum oppugnator, a nobis postulabit, cur Tertullianus, si presbyter fuit, sese aliquando in laicorum retulerit numerum. Nam in libro de Oratione: Nos, inquit, vel maxime nullius loci homines (Tertull. lib. de Orat. cap. 14). Sed quamvis hic, sicuti opinantur, esset horum verborum sensus; nihil tamen ex eis contra Tertulliani sacerdotium concludi potest. Certum enimvero non est utrum, quando hæc scripsit, tum adhuc in grege non fuerit laicorum.

[ocr errors]

At quidam nobis haud dubie objicient ab illo sublatum fuisse omne laicos inter et clericos discrimen, ubi de utrisque hunc loquitur in modum : Unde Episcopi et Clerus? Nonne de omnibus ?.......... Sed cum extollimur adversus clerum, tunc unum omnes sumus, tunc omnes sacerdotes nos Deo et Patri fecit, cum per adæquationem disciplinæ sacerdotalis provocamur, deponimus infulas, et impares sumus. Ita quidem ille in libro de Monogamia (Idem, lib. de Monog. cap. 12). Simili quoque modo in alio de Exhortatione castitatis: Differentiam, inquit, inter ordinem et plebem cons. tituit Ecclesiæ auctoritas; et honor per ordinis consessum sanctificatus; adeo ubi Ecclesiastici ordinis non est consessus, el offers, et tinguis, et sacerdos es tibi solus (Idem, lib. de Exhort. Castit. cap. 7).

Verum nemini incompertum est illum dum hæc scriberet, jam animo imbibisse Montanistarum errores, quos ibidem secutus adjecit: Sed ubi tres, Ecclesia est, licet laici (Ibid.). Quamobrem errantium more vel sibi non constitit, vel nomen sacerdotis non proprio et strictiori, sed improprio et latiori accepit significatu, quemadmodum non semel sumitur ab Joanne his, ad quæ alludere videtur verbis: Fecit nos regnum el sacerdotes Deo et Patri suo (Apocalyps. cap. I, 6). Atque iterum postea: Fecisti nos Deo nostro regnum et sacerdotes (Ibid. cap. V. 10). Ipse enimvero idem Tertullianus, tametsi tunc Montani sectator, alio in libro sic loquitur: Est hodie soror

1

Privatam autem solitariamque egit vitam, ac rejecta communi omnium veste, sumptoque philosophorum pallio, se ex publicorum negotiorum tumultu subduxisse testificatur. Hæc enim sunt ejus, ficto ejusdem pallii sui nomine verba: Ego nihil foro, nihil campo, nihil curiæ debeo; nulli officio advigilo, nulla rostra præoccupo, nulla prætoria observo; canales non odoro; cancellos non adoro, subsellia non coniundo, jura non conturbo, causas non elatro, non judico, non milito, secessi de populo, in me unicum negotium miki est, nisi aliud non curo, quam ne curem (Idem, lib. de Pall. cap. 5).

Moribus vero tam castis sanctisque fuit, quam duris profecto et asperis. Severioris quoque disciplinæ non solum sectator erat, sed acerrimus etiam, ac ultra statos æquitatis limites defensor et patronus. Nec parum quidem verisimile videtur illum falsa severitatis, quam montanistæ præ se ferebant, specie deceptum in eorum hæresim sese dedisse præcipitem. Sed huc ingenita animi duritia inclinantem traxerunt falsæ quarumdam mulierum, illius hæresis veneno imbutarum, visiones, atque prædictiones. Denique invidia et contumeliis clericorum Romana Ecclesiæ, ait Hieronymus, ad Montani dogma delapsus, C in multis novæ prophetiæ meminit, specialiter autem adversus Ecclesiam (Hieronym. Catalog. script. Eccl. c. 53. p. 115).

D

Primam itaque vitæ suæ, quæ longior procul dubio fuit, partem in Ecclesia catholica, alteram miserando sane, nec satis unquam deplorando casu inter Monlanistas hæreticos transegit. Nam sicut pergit idem Hieronymus Usque ad mediam ætatem præsbyter Ecclesiæ permansit (Ibid.). Addit autem ibidem eruditissimus scriptor illum floruisse potissimum sub Severo principe et Antonino Caracalla, atque, uti fer> tur, pervenisse ad decrepitam usque ætatem. Si vero peritioribus nostri temporis Scriptoribus fidem labeamus, natus fuerat circa annum Christi 160, et anno circiter 245 mortuus est. Inficias porro nullus ibit, longiorem media parte fuisse vitæ illius cursum, cujus postremam partem in propugnandis absurdis hæreticorum erroribus consumendo, et sibi ipsi et aliis quampluribus nocuit. Quamobrem recte jam laudatus a nobis Hieronymus : In Tertulliano, inquit, laudamus ingenium, damnamus hæresim (Idem, lib. III. Apolog. adv. Rufin. pag. 463). At de illius ingenio paulo uberius agendum est.

ARTICULUS V.

De Tertulliani ingenio, et multiplici eruditione : utrum jurisconsultus fuerit, et idem ac Tertyllianus: de ejus slylo ac scribendi modo, et nominis celebritate. Severo morum vivendique genere Tertullianus se

mum omnibus faciunt.

quebatur innatos impetus ingenii, acutissimi quidem A ignoratur, et ipsamet auctoris scripta manifestissiet acerrimi, sed non minus asperi ac vehementis. Quapropter Hieronymo vocatur : acris et vehementis ingenii vir (Hieronym. Catalog. script. Eccl. cap. 55, pag. 115). At quamvis id tacuisset, durum et impatiens illius ingenium passim ubique in ejus lucubrationibus emicat. Quid ergo miruni, si ille intra legitimos patientiæ, mansuetudinis, ac moderationis limites sese continere sæpius non potuerit? Et ipse certe tam sincero, quam poenitenti animo palam confessus est se patientiæ virtute non omnino fuisse præditum. His enim suum de eadem patientia librum orditur verbis: Confiteor ad Dominum Deum satis temere me, si non etiam impudenter de patientia componere ausum, cui præstandæ idoneus omnino non sum, ut homo nullius boni, quando oporteat demonstrationem, et com- B mendationem alicujus rei adortos, ipsos prius in administratione ejus rei deprehendi, et constantiam commonendi propria conversationis auctoritate dirigere, ne dicta factis deficientibus erubescant (Tertul. lib. de Patient. cap. 1).

t

At prætermittere tamen non possumus singulare quoddam eruditionis genus, quod his Eusebius verbis in Tertulliano laudavit : Τερτουλλιανὸς τοὺς Ρωμαίων νόμους ἡκριβωκώς, ἀνὴρ τά τε ἄλλα ἔνδοξος καὶ τῶν μάλιστα ixì Póμns laμmρā ( Euseb. lib. II. Histor. Eccles. cap. 2, pag. 41), id est, Valesio interprete: Tertullianus legum Romanarum peritissimus, et inter latinos scriptores celeberrimus. Valesio longe antea præiverat Rufinus eumdem pene in modum : Tertullianus vir et legum, inquit, et institutionum Romanarum peritissimus, et inter nostros scriptores admodum clarus(Ruf., lib. 11, hist. Eccles., cap. 2). A vero autem longe absunt, qui inde concludi posse autumant Tertullianum nostrum professione sua fuisse jurisconsultum, eumque ipsummet esse Tertyllianum, qui revera leges publice docuit et interpretatus est. Nam uterque propriis suis nominibus satis distinguitur. Deinde vero quis nesciat posse aliquem juribus legibusque Romanorum affatim imbui; tametsi illorum scientiam nunquam in scholis publicis professus fuerit? Non ibi itaque Eusebius Tertulliani professionem laudat, sed perfectam legum Romanarum doctrinam atque peritiam.

Verum si acriores animi impetus virtute patientiæ mitigare non semper valuit, ingenio certe pollebat ad quamlibet scientiam facile consequendam aptissimo. Quantum vero omni eruditionis genere abundaverit, ex his conjice Vincentii Lirinensis verbis: Sicut Origenes apud Græcos, ita hic apud Latinos nostrorum omnium facile princeps judicandus est. Quid enim hoc viro doctius? Quid in divinis atque humanis rebus exercitatius? Nempe omnem philosophiam, et cunclas philosophorum sectas, auctores assertoresque secla- C rum, omnesque eorum disciplinas, omnem historiarum ac studiorum varietatem mira quadam mentis capacitate complexus est. Ingenio vero nonne tam gravi ac vehementi excelluit; ut nihil sibi pene ad expugnandum proposuerit, quod non aut acumine irruperit, aut pondere eliserit? Jam porro orationis suæ laudes quis exsequi valeat? Quæ tanta nescio qua rationum necessitate conserta est, ut ad consensum sui, quos suadere non potuerit, impellat. Cujus quot pene verba, tot sententiæ sunt, quot sensus, tot victoriæ. Sciunt hoc Marciones, Apelles, Praxea, Hermogenes, Judæi, Gentiles Gnostici, cæterique, quorum ille blasphemias multis ac magnis voluminum suorum molibus, velut quibusdam fulminibus evertit (Vincent. Lirin. Commonitor. I). Sed tantis laudibus illam haud dubie omnigenam D aut nullius plane sunt momenti. Tertulliani eruditionem cumulat, qua in primis libros suos in christianæ religionis, et orthodoxorum dogmatum defensionem scriptos passim ubique conspersit. Quamobrem præter Eusebium et Rufinum, jam a nobis citatos, aliosque complures, ab Hieronymo appellatur vir eruditissimus, (Hieronym. adv. Vigil. pag. 285 et epist. 83. ad Mag. pag. 656), quo quidem nihil est eruditius, et acutius. In ipso autem, de quo nunc disputamus, ipsius Apologetico, et aliis adversus gentes libellis id emicare haud dubitanter affirmat. Operæ igitur prorsus inutilis foret hoc, sicut facile est, illustrium cujuslibet ætatis scriptorum testimoniis comprobari, quod a nemine

Par tantæ illius eruditioni non erat elocutio. Æquos autem et idoneos ea de re judices si deside ras, in tibi præsto est Lactantii, qui Cicero christianus audit, judicium: Septimius Tertullianus fuit omni genere litterarum peritus, sed in eloquendo parum facilis, et minus complus, et multúm obscurus (Lactant. lib. V. Inst. divin. cap. 1, pag. 459). Neque dixeris ibi Lactantium loqui de Tertulliani potius Apologetico, aliisque libris adversus ethnicos scriptis, quam cæteris ejus operibus. Etenim eadem est Hieronymi de omnibus illius commentationibus sententia, quam hisce paucioribus verbis pronuntiavit: Tertullianus creber est in sententiis, sed difficilis in eloquendo (Ilieronym. Epist. 49. ad Paulin. pag. 567). Nemo autem est, qui notata ab utroque orationis difficilis, inornatæ, et obscurioris vitia non statim deprehendat.

Alii vero reprehendunt inæquabilem eorum, quibus ille utitur, argumentorum varietatem. Gravissimis siquidem et invictissimis, inquiunt, argumentationibus plures alias, rapidioris ingenii acumine excogitatas, quandoque intermiscet, quæ levissimi

At plerique omnes fatentur illud vitiosum sive dicendi, sive argumentandi genus, sicubi occurrat, micanti prorsus sententiarum gravitate, summaque aliorum argumentorum vi ac pondere, quasi mira quadam compensatione, leniri et resarciri. Et vero si Vincentium Lirinensem, non omnino ineptum judicem, jam a nobis citatum, rursus audire velis: Tanta,inquit, nescio qua rationum necessitate, oratio ejus, conserta est, ut ad consensum, sui quos suadere non potuerit, impellat. Cujus quot pene verba, tot sententiæ sunt, quot sensus, tot victoriæ. Eam sane ob causam ille, sicuti aiebant Chronici Eusebiani auctor : Omnium Ecclesiarum sermone celebratur (Euseb. Chron. ad ann. Christ. 208).

Ecclesiarum autem dicit non solum Occidentis, sed A illud intrusum, atque ex libro ad Scapulam huc transetiam Orientis. Quidam enim illius libri, ob magnum, quo æstimabantur, pretium, in græcam linguam, ut paulo antea annotavimus, conversi, ab græcis hominibus non minus avide, quam a latinis legebantur.

latum esse pronuntiat ( Idem lib. ad Scapul. cap. 2). Sic itaque difficultatis nodum unius verbi amputatione secari voluit. Verum qua, amabo te, ratione? Nulla penitus, ac contra omnium manuscriptorum codicum auctoritatem. Everso itaque vanæ illius opinionis fundamento, et ipsa penitus ruat necesse est. Quin etiam illius falsitas ex mox dicendis adhuc clarius patebit.

Tanti porro Cyprianus eos fecit, ut idcirco Tertullianum magistrum appellaverit saum, nec diem ul. lum sine alicujus ex illius libris lectione præterire voluerit. Hujus autem tam assiduæ lectionis testis omni fide major nobis est Hieronymus, qui a quo, et quam certo id acceperit, sic enarrat: Vidi ego quemdam Paulum Concordiæ, quod oppidum Italiæ cst, senem, qui se beati Cypriani jam grandis ætatis notarium cum ipse admodum esset adolescens, Roma vidisse dicere!, referreque sibi solitum, nunquam Cyprianum absque Tertulliani lectione unum diem præteriisse, ac sibi crebro dicere: Da Magistrum, Tertullianum videlicet significans (Hieronym. Catalog. script. Eccles. cap. 53, pag. 115). Quin etiam plane asseverat hoc ex ipsismet Cypriani libris testatum satis fieri. Ad Pammachium enimvero et Oceanum hæc in verba scripsit Beatus Cyprianus Tertulliano magistro utitur, ul ejus scripta probant: cumque eruditi et ardentis viri delectetur ingenio, Montanum cum eo Maximillamque non sequitur (Idem epist. 42. pag. 542). Nec dubium sane est quin alii quamplurimi, quemadmodum Cyprianus, Tertulliani libros pervolutaverint. De illo siquidem hæc rursus ab Hieronymo litteris mandata legimus Multa scripsit volumina, quæ quia nota sunt pluribus, prætermittimus (Hieronym. ibid.). At quomodo illis adeo nota esse poterant, nisi ea sæpe sæ- C manuscriptis et editis codicibus leguntur (Ibid., cap. pius legissent?

CAPUT II.

De libri Apologetici ætate, quibus directus nuncupatusque sit, utrum auctoris nomine primum inscriplus, quis illius titulus, quodve argumentum, a quibus in capita divisus, et præfixa capitum summaria, quo applausu susceptus, a quo in græcam linguam conversus ac quo stylo conscriptus.

ARTICULUS PRIMUS.

Quo tempore Tertullianus Apologeticum publicam in lucem emiserit.

Scaliger autem, et Alixius opinati sunt hunc librum in lucem tantum prodiisse post ejusdem Severi imperatoris mortem, quæ anno Christi 211. mense Februario accidit. At nullam opinationis suæ aliam reddunt rationem, nisi quia arbitrantur hæc Tertulliani verba: Papias leges heri constantissimus princiB pum Severus exclusit (Idem Apologet., cap. 4), non aliter, quam de hoc imperatore jam mortuo posse intelligi. Numquid ergo adverbium, heri, illum potius mortuum, quam adhuc viventem significat? Deinde vero ibi Severus glorioso constantissimi principis titulo exornatur. At quomodo Tertullianus hoc elogio illum decorare potuit, nisi antequam publicis edictis diram in christianos excitasset persecutionem? Atqui eam movisse perhibetur exeunte anno Christi secundo supra ducentesimum. Tertullianus igitur hunc librum ante hunc annum, ac proinde ante hujus imperatoris obitum confecisse dicendus est. Nec minus quidem certo illud probari posset his illius verbis: Leges adversus Christianos nullus Severus impressit quae in quibusdam hujus Apologetici

Extra omne dubium est Tertullianum, uti jam ostendimus, esse hujus Apologetici libri verum ac ge nuinum auctorem. At quo tempore eum composuerit, D non una est omnium consensio. Georgius enim Ambianensis putat illum a Tertulliano editum primis Severi Imperatoris annis, hoc est, paulo post annum Christi 193 (Georg. Vind. Tertull., part. III, § 1. pag. 20), quo ille Romani imperii habenas moderari cœpit. Suam autem opinionem inde confirmare conatur, quod existimet Tertullianum, ubi de superstite parricidarum, qui necem imperatoribus intulerant, racematione loquitur, ibi de Pertinacis interfectoribus fecisse sermonem (Tertullian. Apologetic. cap. 35 ). Quia vero Albini, qui adversus Severum imperatorem conspiravit, nomen quod in textu Tertulliani ibidem legitur, huic sententiae adversari cernebat,

5). Quia tamen in aliis editionibus et septem nostris codicibus manuscriptis scriptum est, nullus Verus impressit; hæc, de quibus adhuc postea, non ultra quam oporteat, urgenda duximus.

Instat vero Alixius: ad suum Tertullianus de Præscriptionibus hæreticorum librum alludere videtur, ubi in Apologetico contra illos sic disputat: Expedite præscribimus adulteris nostris illam esse regulam veritatis, quæ veniat a Christo, transmissa per comites ipsius, quibus aliquando posteriores diversi isti commentatores probabuntur (Ibid., cap. 47). At numquid hoc argumentum adversus novatores, et doctrinæ christianæ corruptores ab alio adhiberi non potest, nisi ab eo, qui librum de Præscriptionibus hæreticorum ediderit? Deinde vero si ibi ad hunc librum collineare voluit, cur illum clarioribus verbis non indicat, atque iis utitur, quæ de illo, uti alii putant, tam conficiendo, quam jam composito possunt intelligi? Denique non constat inter eruditos quo tempore Tertullianus hunc de Præscriptionibus librum publicam emiserit in lucen!. Peritiores autem critici censent ab eo divulgatum, cum nondum ab Ecclesia catholica defecisset.

Neminem porro, uti opinamur, illud movebit quod Alixius adhuc objectat designatam a Tertulliano sibi videri insolitam eclipsim, quæ anno Christi 210. contigit (Ibid., cap. 20). Quod enim citat libri Apologetici caput, in eo nullum plane exstat singula

ris et insolitæ alicujus eclipsis indicium, nullaque si- A non minimi profecto esse ponderis, si ethnici proxignificatio.

Alii itaque existimant hunc librum a Tertulliano elucubratum fuisse, cum Severus orbi Romano imperabat. Non enim illum, nisi adhuc regnantem, nec in christianos adhuc palam sævientem), constantissimi, uti paulo ante diximus, Imperatoris elogio exornasset. Deinde vero ubi de perduellibus, læsæ majestatis reis,, ac publicis hostibus postea disserit : Unde, inquit, Cassii, et Nigri, et Albini, Ibid. cap. 35. qui videlicet de summa imperii potestate cum legitimis Imperatoribus decertaverant. At post occisum mense Maio anni 193 Pertinacem Imperatorem, C. Pesce nnius Niger purpuram et imperium in Pannonia assumpsit, ejusque in partes transiit Cassius Clemens. Niger vero victus a Severo, ac profligatis tertio prælio B illius copiis, fuga saluti suæ consulere frustra conatus est. Ab iis enim, qui fugientem insequebantur, occisus fait sub finem anni 194, vel 195 initium. Post hæc Severus Albino, quem falsis blanditiis, ne hostium suorum numerus augeretur, deceperat, bellum intulit. Commisso tandem prope Lugdunum prælio, Albinus initio anni 197 fractus ac fusus, mortem sibi conscivisse perhibetur.

mam Imperatorum mortem optantes, magos aliosque divinandi arte peritos de solius Severi Imperatoris salute semel tantum consuluissent. At certe Tertullianus hancce consultationem sæpius propositam et repetitam fuisse haud obscure significat. Præterea si hæc illius de iisdem seditiosis factionibus verba : Sed et nunc.... quotidie revelantur, attentiori animo expendamus, nonne inde colligi recte potest, de illis sermonem ab illo fieri, tanquam nondum penitus exstinctis, sed ad summum sopitis, caputque amplius attollere non audentibus? Nondum ergo Severus habuisse videbatur apertas cum Plautiano simultates. Atqui Plautianus filiam suam Plautillam Caracalla ejusdem Severi filio in matrimonium anno 204 collocavit. Anno autem subsequenti ille, teste Herodiano, manifestam Caracalla, generi sui, qui tum uxorem suam oderat, audaciam furoremque veritus, in ejus imperium insidiis invadere molitus est (Herodialib. III in Vita Sever. pag. 244 et seqq.) Sed his retectis Caracalla illum, præsente Severo patre suo, jussit occidi. Ante hunc igitur annum Tertulliani Apologe ticus, sed non multo prius scriptus videtur. Quorsum enim Plautiani potius, quam Albini, et aliorum perduellium nomini pepercisset? Post annum itaque 197, quo Albinus violentas sibi manus attulit, et ante annum 204 aut 205, quo Plautianus necatus est, hunc Tertullianus librum confecit.

Probabile tamen quibusdam videtur eum a Tertulliano profectum anno posteriore, quo Antonini Caracalla

ignis persecutionis, in christianos concitatæ, ardentius flagrabat. Nam de iis Tertullianus in hoc Apologetico sæpius disputavit ( cap. 2). Deinde vero plures quidem ab aliis Imperatoribus in christianos leges latas memorat, sed nullam a Severo. Nonne ergo Tertullianus ante promulgata hujus in eos edicta hunc Apologeticum librum divulgavit ?

Neque tamen tunc omnino finitum est civile bellum. Superfuerunt etenim hujus factionis fautores, de quibus ibidem Tertullianus noster: Sed et qui nunc scelestarum, ait, purtium socii ac plausores quotidie revelantur, post vindemiam racemalio superstes, Ibid. cap. 38. At hæc clarius ab Elio Spartiano hunc in modum explicantur: Multi sane post C decennalia Cæsariani imperii celebrata sunt, atque Albinum, fidem ei servantes, bello a Severo superati sunt (Spartian. in Vita Sever. pag. 325. col. 1). Ullus est igitur graviter Albinanam defectionem, interfectis plurimis, genere quoque ejus exstincto, iratus populo et senatoribus, Romam venit. Tum deinde post memorata varia Severi itinera illud adjecit : Inter hæc Pescennianas reliquias, Plautiano auctore, persequebatur, ita ut nonnullos etiam ex amicis suis, quasi vitæ suæ insidiatores appeteret (1bid. ead. pag. col. 2), Atque ex his posterioribus verbis aliqui confici posse existimant Tertulliani Apologeticum in lucem prodiisse non solum post exstinctas, de quibus ille disserit, perducllium reliquias, sed post Plautiani etiam cædem, qui jubente Caracalla, anno Christi 204 aut 205 interfec

tus est.

In hujus autem opinionis confirmationem adduci quoque poterant subsequentia ejusdem Spartiani de hoc ipso Imperatore verba: Multos etiam, quasi Chaldæos, aut vales de sua salute consuluissent, interemit, præcipue suspectos unumquemque idoneum imperio, cum ipse parvulos adhuc filios haberet, idque dici ab iis vel crederet, vel audiret, qui sibi augurabantur imperium (Ibid.); nam Tertullianus eodem citato a nobis capite dixit: Eadem officia, in principum scilicet solemnitatibus, dependunt, et qui astrologos, et aruspices, et augures, et magos de Cæsaris capite consultant. (Tertullian. Apologet. cap. 35 ).

Negari quidem non potest hanc argumentationem

At quamvis ille hoc in libro adversus ethnicos, qui Principum solemnia non minus nefario, quam superstitioso ritu agebant, acerrime invehatur, non de Caracalla tamen potius, quam Severi aliorumque Principum solemnitatibus disserit. Ad christianorum autem persecutiones, et leges in eos scriptas, quod spectat, facile concedimus Severum imperii sui iniD tio iis revera favisse. Ipse siquidem Tertullianus testis est hujusce favoris, cujus hanc reddidit rationem, Ipse etiam, inquit, Severus, pater Antonini, christianorum memor fuit (Tertul. lib. ad Scapul. cap. 4). Nam et Proculum christianum, qui Torpacion cognominabatur, Euhodiæ procuratorem, qui eum per oleum aliquando curaverat, requisivit, et in palatio suo habuit usque ad mortem ejus, quem et Antoninus optime no, verat, lacte christiano educatus. Fatemur quoque nullam in Apologetico fieri legis ab eodem Severo in christianos sancitæ mentionem.

Verum non inde certo concludi posse putamus illum editum fuisse postquam Caracalla, anno 211 solus imperare cœpisset, atque ethnici eo jam regnante, in

« PoprzedniaDalej »