Obrazy na stronie
PDF
ePub

impudentem calumniam, qua christiani de falso illici- A dii, totum orbem terrarum generali, nec tantum tæ factionis crimine postulabantur. Quæ enim, ait ille, est factio illicita, nisi hominum, qui dignitatum aut gloriæ ambitione civitates ac regna turbabant? Atqui christiani, nulla ambitione ducti, nuntium semper remiserant ethnicorum cœtibus, et rebus publicis, quemadmodum circi, theatri, arena, aliorumque spectaculorum voluptatibus. At certe iis rejectis, nullum inde ethnicis damnum, nullaque injuria, sicuti neque si quando christiani alias consectarentur voluptates, quas ethnici vicissim respuebant (cap. 38).

Tertullianus porro ut cunctis planius adhuc ostenderet nibil a christianis turbulento illicita factionis, sed omnia solo veræ religionis et pietatis animo fieri; breviter ac sincere ea describit, quæ in eorum

campestri, ut Plato putavit, periisse diluvio. Ad hæc vero priusquam Judæi in Ægyptum migrassent, atque adeo longe antea, quam Christus religionem suam fundasset, ultor ignis Sodomam et Gomorrham, Vulsinios et Pompeios consumpserat. Nemini quoque incompertum Romanos Cannensi prælio fuisse profligatos, et captum a Senonibus capitolium, cum Romani deos suos, et nulli christiani verum Deum adorarent. Demum eadem antea fuit urbium atque templorum clades et ruina. At hæc non potuerunt iis, quorum erant templa, factitiis diis adscribi, sed impietati hominum, qui eos coluerunt, ac verum Deum, omnium bonorum fontem, aut ignorantes aut aspernati, omni vitiorum scelerumque genere sese con

cœtibus agebantur. In illis, inquit, vim Deo facie- B taminaverant. Huc accedit, quod ab eo tempore, quo

bant, fusis precationibus pro inperatore et potestati-
bus, pro statu sæculi, ac rerum quiete, pro mora fini
ultimo mundi afferenda. Tum dehinc legebantur di-
vinæ Scripturæ, quibus adstantium pascerent fidem,
spem erigerent, ac figerent fiduciam. Sequebantur
postea exhortationes, castigationes, et divina ob gra-
ve aliquod peccatum censura. Præsidebant autem his
cœtibus probati seniores, non pretio, sed merito
hunc honorem adepti. Unusquisque vero menstrua
die modicam stipem sua sponte, et pro modulo confe-
rebat ad alendos quoslibet egenos, senes, pueros,
exsules, carceribus mancipatos, aliosque ad metalla
damnatos. Ethnici ergo frustra conabantur hanc in-
famare mutuam christianorum charitatem, qua etiam
sese invicem vera religione adunatos, fratres voca- C
bant; suaque aliis partiebantur bona, quibus nun-
quam non dirimebatur mutuus ethnicorum amor.
Indiscreta quippe illi habebant omnia, præter uxo-
res, quas hi, cætera omnia retinentes, cum ami-
cis suis, quemadmodum Socrates et Cato, communi-
cabant.

exorta est Christi religio, leviores procul dubio fuerunt publicæ hujusmodi calamitates. Illius quippe sectatorum innocentia iniquitatem sæculi temperavit. Et vero ubi calamitate aliqua mundus premebatur, tum ethnici falsos deos suos ritibus solitis perperam fatigabant : christiani vero continentia, jejuniis, aliisque pœnitentiæ actibus exorabant veri Dei misericordiam. Non hi itaque veri Dei cultores, sed ethnici, illum spernentes, publicarum calamitatum causa erant (cap. 39, 40).

Instat adhuc Tertullianus iniquissimos esse horum deos, si propter christianorum scelera illos tantis malis afflictent ac conficiant. Nec sinit hoc telum in christianos retorqueri, quos Deus iisdem atque gentiles calamitatibus opprimi patiebatur. Justos quippe homines, uti ipse edixit, non discernet ab injustis, nisi in ultimo post mundi finem judicio. Quapropter voluit omnia in hoc humanæ vitæ cursu omnibus esse communia, et adversa quidem bonis in admonitionem, malis vero in castigationem. Nullis præterea adversis lædebantur christiani, quibus nihil erat optabilius, quam de hoc mundo exire. Quacumque autem vexatione concuterentur, spem fiduciamque suam prædicatione divinarum Scripturarum recreabant. At ethnici e contrario nihil in adversis solatii a'diis suis, neque in hac, neque in futura vita habentes, injustos utique colebant et ingratos (cap. 41).

Quid præterea magis absurdum alia ethnicorum de christianis expostulatione, qua conquerebantur eos esse infructuosos ac Reipublicæ inutiles. Non enim

Pergit Tertullianus, ac cœna, inquit, christianorum, non sicut Megariensium, vel aliorum ibi ab illo notatorum, prodiga erat et sumptuosa, sed jure merito a Græcis yśwŋ et a Latinis dilectio nuncupa tur. A precibus inchoatur, ac postea omnes tanta moderatione comedunt et bibunt, ut meminerint Deum per noctem adorandum. Post aquam vero manualem et lumina, quisque, ut potest, ad aliquid ex Scripturis sacris Deo canendum provocatur. Alii vero D Brachganes erant, aut sylvicolæ, sed quælibet secum colloquentes, Dominum audire sciunt. Denique oratio sicut incœpit, ita dirimit convivium, atque inde omnes non tumultuoso et lascivo ethnicorum more, sed summa cum modestia discedunt. Atque ex iis ita expositis Tertullianus concludit non in his christianorum, sed ipsis gentilium cœtibus esse illicitas damnandasque factiones.

Nec potiori quidem jure hi clamitabant eosdem christianos publicarum omnium calamitatum esse auctores. Nam ante auditum illorum nomen plures insulæ, ab auctore nostro denominatæ, aut maris fluctibus, aut motibus terræ absorptæ sunt. Constat etiam antea, ac priusquam ulli essent Romanorum

cum iisdem ethnicis commercia ubique habebant, ac solis exceptis superstitiosis illorum cæremoniis, sic artes miscebant et operas, ut cum iis, et de illis viverent. At templorum nostrorum, inquiebant gentiles, vectigalia minuuntur. Sed quibus, ait Tertullianus? Numquid hominibus diisque vestris mendicantibus? Nonne christiani opem illis petentibus semper ferunt, eorumque misericordia plura vicatim tribuit, quam gentiles templatim? Cætera vero vectigalia iidem christiani tanta fide expendunt, quanta improbitate ab ethnicis fraudantur (cap. 42).

Quinam autem, pergit auctor noster, de christianorum querebantur inutilitate? Nonne leno

1

nes, perductores, aquarioli, sicarii, venenarii, A Hippias in insidiis, à se alteri paratis, occisus me

magi, et alii ejusdem farinæ homines? At eis infructuosos esse fructus est. Caeterum si christiani aliquid reipublicæ afferant detrimenti, illud darmonia ex ipsorummet ethnicorum corporibus ejiciendo, satis superque compensabant. Verum gentiles tanta profecto crudelitate, quanto reipublicæ damno occidebant christianos, quorum comperta omnibus esse debebat innocentia, vel eo solo, quod sceleratis cum pleni essent carceres, nullus ibi, nisi suum solum ob nomen, christianus reperiebatur (cap. 45, 44).

Neque inde tantum probatur illorum vitæ morumque integritas, sed ex divinis etiam illorum legibus, quæ sanctitate et auctoritate sua omnibus humanis longe præstant. Nam hæ homicidium, illæ iram; hæ adulterium, illæ concupiscentiam : hæ maleficium, illæ maleloquium; illæ injuriam vindicari præcipiunt, ha injuriæ vicem reddere prohibent. Huc accedit quod omnia, quæ in humanis gentilium legibus probantur, hæc ex divinis christianorum statu'is delibata sunt. Præterea majorem esse harum, quam illarum auctoritatem hinc plane conficitur, quia humana lex perfringi facile potest, vel propter reorum latebras, et peccandi necessitatem, vel propter supplicii brevitatem, non ultra obitum infligendi. At nihil prorsus latere potest Deum, qui æternas de quibuslibet criminum consciis poenas repetit. Quid mirum ergo, si tanta fuerit, sicuti jam demonstratum est, christianorum illum timentium innocentia, et gentilium proconsulem metuentium perversitas (cap. 45,46)?

At philosophi nostri, aiebant isti, eamdem ac christiani profitebantur innocentiam, justitiam, patientiam, sobrietatem, pudicitiam. Si ita est, [respondet Tertullianus, cur plures philosophi, superstitiones gentilium adspernati, laudantur, donanturque statuis ac salariis; christiani vero idcirco torquentur et interficiuntur? Numquid Socrates, qui dæmonis, sibi semper adsistentis, opera usus est, ct Esculapio sacrificavit, melior fuit christianis, qui dæmonia fugant et expellunt? Numquid Thaletis, qui de Deo interrogatus nihil respondit, aut Platonis, qui dixit Deum esse inventu et enarratu difficilem, major, aut melior est scientia, quam cujuslibet christiani opificis, qui Deum invenit, et quis ille sit, confestim explicat? Numquid christianorum, qui continentiam servant, aut nullam,præter uxorem, fœminam concupiscunt, minor, aut pejor est pudicitia, quam Platonis adolescentium corruptoris, vel Diogenis Phrynem meretricem perdite amantis, vel Speusippi in adulterio morientis, vel Democriti sese, ne mulieres corruptis oculis videret, obcæcantis! Que vero fuit aut Diogenis modestia, superbiam Platonis alia superbia calcantis, aut Pythagoræ et Zenonis tyrannidem affectantium? Quæ Lycurgi æquitas, qui ob emendatas leges suas mortem sibi conscivit? Quid plura? Nonne Aristoteles tam turpiter Hermiam loco suo expulit, quam Alexandro adulatus est? Nonne Plato ventris gratia venditatus, Aristippus nepotatus,

B

morantur? At christianus ab iis omnibus alienissimus, nihil unquam his simile tentavit. Si quis enim excessit à regula disciplinæ, tum desiit esse christianus. Ethnici ergo frustra venditabant philosophos suos christianis scientia æquiparari. Nam hi ipsi philosophi, quemadmodum poetæ ac sophistæ, plura quidem placita ex sacris divinæ nostræ Scripturæ fontibus hauserant: sed ejus simplicitatem, ac sermonem tunc obscurum despicientes, ea pravis cor. ruperunt suis opinionibus. Ex hac quippe sacra Scriptura agnoverunt unum duntaxat esse Deum : sed hunc Platonici incorporeum, Stoici corporeum, Epi. curus ex atomis, ex numeris Pythagoras, Heraclitus ex igne ortum esse docuerunt. Simili quoque modo Plato divinam illius providentiam asseruit, quam negavit Epicurus. Aliqui illum extra mundum, alii in eo positum censebant. Eamdem sane ob causam variæ fuerunt illorum de mundi ortu et duratione, ac de animæ humanæ natura opinationes. Neque objiciendum est a quibusdam quoque christianis adulteratam fuisse recentem Christi doctrinam. Nam hi, inquit Tertullianus', hæretici sunt, et adversus errores illorum præscribimus certissima veritatis regula, quæ ab ejusdem Christi discipulis ad nos transmissa est.

Maligna insuper dæmonum calliditate, pravoque illorum instinctu gentiles philosophi et poetæ quasdam excogitarunt fabulas, ut falsa veritatis, in Scripturis sacris traditæ, similitudine cæteri homines ipsis potius, quam christianis, sibi odiosis, fidem præC starent. Sic enim finxere aliquod apud inferos tribunal, Pyriphlegetontem fluvium, et Elysios campos; quia a nostris acceperant ultimum fore hominum omnium judicium, æternas improborum pœnas, ac pioruin sempiternam in paradiso felicitatem. Sed quis nesciat scriptis nostris, ut pote antiquioribus, potius quam aliis recentioribus, sicuti archetypo potius. quam imagini credendum (cap. 47)?

D

Et certe Pythagorica animarum transmigratione longe verior est integra corporum nostrorum restitutio. Nemo quippe inficias unquam ibit corpus humanum ab eo refici posse, a quo anima de uno in aliud corpus migrandi potestatem habere perperam fingitur. Verum enimvero fictitia plane est illa animarum migratio; quandoquidem nullus unquam se in bestiam reformatum agnovit. Præterea hoc animæ de uno in aliud corpus transitu, una hominis pars viva, altera semper mortua remanet. At necesse omnino est totum hominem ad pristinam suam vitam redire; ut de bonis aut malis, a se in hac vita actis, ultimum a Deo judicium referat. Quid vero, quod anima nibil sine corpore pati potest, quæ tamen non sine illo aliquid meruit? Neque dixeris id non posse unquam ab ullo fieri. Nam qui te, cum non esses, sicut et omnem mundum, de nihilo creavit, potest utique temetipsum, postquam esse desieris, totum sicuti eras, reficere. Postremo lux, tenebræ, sidera, fructus terræ, semina, et cætera alia quam plurima reviviscunt, quanto magis ad vitam redibit

homo, qui quidem si se Pythia oraculo noverit, om- A genes, Pyrrhon, et Callinicus, qui suos ad doloris

nium morientium et resurgentium est dominus? Ubicumque ergo, aut quocumque modo ad nihilum redactus fuerit, ad vitam potestate illius revocabitur, cujus est nihilum, sicut et totum.

Numquid igitur, arguet aliquis, moriendum semper et resurgendum? Ita sane, ait Tertullianus, si Deo placuisset. At ille, qui ex diversis ac contrariis rebus creavit omnia, voluit utique homines mortuos ad pristinam vitam semel eo medio temporis puncto excitari, quod in fine mundi inter hanc temporaneam ætatem, ac æternitatem deinde futuram intercedit.

Tunc autem Dei cultores consequentur æternæ felicitatis præmium, quemadmodum profani et iniqui sempiterno igne cruciabuntur. Hujus porro ignis, a terreno nostro plane diversi, exempla nobis suppe- B ditant fulmina, et montes semper ardentes. Quæ quidem etsi philosophi agnoverint, aliique non improbaverint; hanc tamen christianorum sententiam deridebant. Fac tamen, si Deo placet, illam esse falsam. At certe omnibus ipsa æternæ aut pœnæ, aut mercedis spes utilis est et necessaria. Quæcumque porro illa sit, non idcirco tamen in christianos gladiis, bestiis, crucibus, et ignibus, exsultante populo, sæviendum erat. Ethnici igitur insulse prorsus gestiebant, ac gloriabantur de illorum suppliciis, qui damnari potius, quam a Deo excidere optantes, immortalem agebant triumphum (cap. 48, 49).

tolerantiam et mortem cohortati sunt. Gentiles namque primum quidem invictam admirati sunt christianorum constantiam. Tum dehinc agnoverunt tantæ constantiæ causam et christianæ religionis veritatem. Eam porro agnitam ulla absque mora amplexati, miro incensi sunt ardore martyrii, quo non solum remittuntur omnia peccata; sed tota etiam Dei gratia redimitur. Gratias igitur agebant ethnicorum sententiis, quibus damnati, a Deo absolvebantur (cap. 50).

ARTICULUS 11.

Ostenditur Tertullianum esse hujus libri auctorem, ac quis ille fuerit, quæ ejus patria, qui parentes, quorum falsis religionibus primum imbutus fuit.

Constat sane, ac communis omnium, nemine hactenus refragante, sententia fuit Tertullianum hujus Apologetici libri verum genuinumque esse auctorem. Si quis tamen certa hujusce opinionis argumenta sibi proferri desiderat, abunde ei satisfacere haud difficile est. Nam præter complures manuscriptos remotioris et propioris ætatis codices, in quibus hic ipse liber Tertulliani nomine inscribitur, Eusebius cujus hac in re fides nulli suspecta esse debet, post transcripta quædam hujusce libri verba, ibidem adjecit: Tautα Τερτυλλιανός, τοὺς Ρωμαίων νόμους ηκριβωκὼς ἀνὴρ, τὰ τε ἄλλα ἔνδοξος, καὶ τὴν μάλιστα ἐπὶ Ρώμης λαμπρῶν, ἐν τῇ γραφείσῃ μὲν αὐτῷ τῇ Ρωμαίων φωνῇ, μεταβληθείσῃ δὲ καὶ ἐπὶ τὴν ἑλλάδα γλώσσαν ὑπὲρ Χριστιανῶν ἀπολογία (Euseb. lib. II. Eccles. histor. cap. 2. p. 41) Quæ quidem Rufinus sic latine interpretatus est: Hæc Tertullianus vir et legum et institutionum Romanarum peritissimus, et inter nostros scriptores admodum clarus, in Apologetico suo, quem adversus gentes pro nostra fide scribit (Ruf. lib. II. cap. 2). Nec male profecto, si aliqua non omisisset latine sic vertenda : Postea græcum in sermonem translato. Persuasum itaque Eusebius, et ipse etiam Rufinus habuerunt hunc librum a Tertulliano conscriptum fuisse. Plura adhuc idem Eusebius, memorato Tertulliani nomine, ex hoc eodem libro transcripsit (Euseb. lib. III, cap. 23, p. 91), et alicubi addidit: En d'huîr û ἱστορία ἐξ ἧς ἀνωτέρω δεδηλώκαμεν τοῦ Τερτυλλιανοῦ ῥως μαικῆς ἀπολογίας, ἧς ἡ ἑρμηνεία τοῦτον ἔχει τρόπον. Porro ex Tertulliani Apologetico, latine conscripto, cujus supra mentionem fecimus, hæc a nobis desumpta

Sed rursus gentiles acriusque vociferabantur nullam christianis esse querendi causam, si sua sponte patiantur. At his auctor noster respondet illos more C pati militum, qui licet belli deprecentur pericula, totis tamen decertant viribus, ac demum gaudentes, prædam, victoriam et gloriam adipiscuntur. Christianorum quippe victoria gloriam habet placendi Deo, et vitæ æternæ prædam. In glorioso autem hoc certamine ipsa, quibus cruciantur, instrumenta illis sunt habitus victoriæ, vestis palmata, et currus triumphantis. Nec desperati ergo, nec perditi dici poterant ab ethnicis, qui Mutii, Empedoclis, Didonis, Reguli, Anaxarchi, Attica meretricis, Zenonis Eleatis, Laconum, aliorumque in tormentis et crudelissima nece fortitudinem et constantiam, non maximis tantum extulerunt laudibus, sed eos etiam statuis, imaginibus, titulis ad quamdam ex morte ad vitam revocationem, et gloriæ æternitatem D est narratio (Ibid. cap. 35, pag. 105). Sic enim Vadecorarunt. Tanto igitur abest ut christianus, qui a Deo, pro quo patitur, veram æternitatem exspectat, insanus sit, quin potius inde innocentiam suam, et ethnicorum iniquam probet crudelitatem. Nonne etiam hi ipsi christianam mulierem ad lenonem potius quain leonem damnando, palam confitebantur labem pudicitiæ omni tormentorum genere, et morte ipsa atrociorem ab illa et aliis christiani reputari? Neque inde, ne hilum quidem, gentilibus sua proficiebat sævitia; quandoquidem sanguis martyrum semen erat christianorum, quo mirum in modum crescebat semper illorum numerus. Sua siquidem morte longe plures effecerunt discipulos, quam Cicero, Seneca, Dio.

lesius græca Tertulliani verba latina fecit. Alio denique adhuc in libro, citatis similiter Tertulliani nostri verbis, hæc præmisit (Idem lib. V. cap. 5. pag. 169): Μάρτυς δὲ τούτων γένοιτ' ἂν ἀξιόχρεως ὁ Τερτυλλιανὸς τῆ ρωμαϊκή συγκλήτῳ προσφωνήσας ὑπὲρ τῆς πίστεως ἀπολογίαν ἧς καὶ πρόσθεν ἐμνημονεύσαμεν, τήν τε ἱσθορίαν βεβαιῶν σὺν ἀποδείξει μείζονι, καὶ ἐναργεστέρᾳ. Sed et Tertullianus, ita interprete Valesio, ejusdem rei idoneus testis est in Apologetico, quem pro fidei nostræ defensione ad senatum urbis Romæ latino sermone conscripsit, cujus etiam supra mentionem fecimus, ubi hanc historiam validiore, atque evidentiore argumento confirmat.

Ad hæc vero, Hieronymus in sua ad Magnum epis- A cet Hieronymus hisce verbis: Tertullianus.... provin

tola (Hieronym. epist. 83, ad Mag. pag. 656): Quid Tertulliano, inquit, eruditius, quid acutius? Apologe ticus ejus, et contra gentes libelli, cunctam sæculi obtinent disciplinam. Plura autem in rem adeo certam et evidentem congerere nihil necesse est, nisi velis ipsi soli meridiano lucem afferri.

Antequam vero ad hunc librum more nostro examinandum veniamus, operæ pretium est investigare quis hic ipse illius auctor fuerit. Primo itaque quatuor, nullo adhuc reclamante, feruntur hæc ejus nomina: Quintus, Septimius, Florens, Tertullianus. Neminem vero movere debet hæc tot nominum turba. Nam plures totidem appellati sunt, ut ab aliis suæ gentis, ac familiæ hominibus discernerentur. Primum autem erat prænomen, quo is, cui imponebatur, ab B omnibus suis fratribus distingui posset. Etenim prænomina, sicuti Varro nos monuit, sunt instituta ad usum singularia, quibus discernerentur nomina gentiliin tia, ut a numero Prima, Secunda, Tertia, Quarta, viris, ut Quintus, Sextus, Decimus; sic ab aliis rebus, cum essent duo Terentii aut plures', discernendi causa ut aliquid singulare haberent, notabant, ut ab eo qui mane natus diceretur, ut esset Manius, qui luce Lucius, qui post patris mortem, Posthumus ( Varr. lib. II, de ling. latin. pag. 126).

cia Africa, civitatis Carthaginensis (Hieronym. Catal. Scriptor. Eccles. cap. 53, pag. 115). Quamobrem in chronico Eusebiano dicitur Tertullianus Afer (Chron. Euseb. ad ann. Christ. 208): ab Optato autem Tertullianus carthaginensis (Optar. lib. 1. de schis. Donatist. pag. 8). Sed quid testibus opus est pluribus, cum ipsemet Tertullianus patriam suam his, quæ in illo, de quo agitur, Apologetico legimus, verbis indicet? Infantes penes Africam Saturno immolabantur palam usque ad proconsulatum Tiberii.... teste militia patriæ nostræ quæ idipsum munus illi proconsuli functa est (Tertullian. Apologet. cap. 9). At insuper se Carthagine natum fuisse testificatur alio in libro, quem Carthaginensibus obtulit. Oblivionis enim vitium ibi eis ideo exprobrat, quod etsi ariete olim in bellis usi fuissent: Cum tamen, inquit, ultimarent tempora patriæ, et aries jam Romanus in muros quondam suos auderet, obstupuere illico Carthaginenses, ut novum extraneum ingenium ( Idem lib. de Pallio, cap. 1 ). Nonne autem inde colligi potest his verbis non minus clare suam, quam illorum quos alloquitur, patriam ab illo designari?

Carthagine igitur haud dubie natus est, patre, ut ait Hieronymus, centurione proconsulari: vel sicut in Eusebii Chronico legimus: ille centurionis proconsularis filius fuit. At non magno quidem in honore erant proconsulis centuriones et milites; ut pote qui illius apparitores, vilia ministeria obire consueverant (Hieronym. Catal. script. Eccl. cap. 53. p. 115. Chron.

Nomen vero erat gentilitium, sive a gente desump. tum, ex qua suam aliquis ducebat originem. Cognomen porro, quod plures ab agnomine non distingunt, datum est, ut cum in una familia plures ejusdem erant nominis, unusquisque ex qua natus fuisset, C Euseb. ad ann. Christ. 208 ). dignosceretur. At quidam tamen opinantur agnomen ideo dictum, quod tribus jam memoratis accesserit vel ob præclarum aliquod factum, vel virtutem aliquam, vel aliquod animi vitium, vel corporis nævum, vel aliam similem ob causam. Sed de his plura Sigonius, Onuphrius Panvinus, et alii (Sigon. de nomin. Roman. cap. 5. Onuphr. de nomin. Rom. § 13 et 16). Tertulliani itaque prænomen fuit Quintus, haud dubie quia quinto inter fratres suos ordine natus erat. Nomen Septimius, uti ipse his significat verbis, quibus librum de virginibus velandis, sic absolvit : Hæc cum bona pace legentibus, veritatem consuetudini præponentibus, pax et gratia a Domino nostro Jesu redundet cum Septimio Tertulliano, cujus hoc opusculum est (Tertull. lib. de Virg veland. cap. 17). Nomen D autem illud Septimii habuit, quia ortus est ex Septimia gente. Quia vero plures erant hujus familiæ nisi viri, additum ei cognomen Florens Tertullianus, probetur a cognomine distingui illud agnomen, quod ipsi aliquam peculiarem, uti annotavimus, ob causam sit adjectum.

Ab hoc autem patre suo Tertullianus, et aliis nunc incognitis parentibus suis ethnicis ortus, nefandas illorum superstitiones cum lacte suxit, palamque postea professus est. Nam ubi de veris christianorum dogmatibus disputat, eosdem ethnicos sic affatur: Hæc et nos risimus aliquando; de vestris fuimus: fiunt, non nascuntur christiani ( Tertullian. Apologet. cap. 18). Suam vero, qua tunc laborabat, cæcitatem, ac veri Dei ignorantiam, his verbis alio in libro deplorat : Pœnitentiam, hoc genus hominum, quod et ipsi retro fuimus, cæci, sine Domini lumine, natura tenus norant, passionem animi quamdam esse, quæ veniat de offensa sententiæ prioris (Init. lib. de pœnitent. cap. 1).

solo Cæterum tametsi quatuor ipsi fuerint nomina, nihilominus Tertulliani nomine ab Eusebio, uti jam vidimus, atque ab Hieronymo, et aliis, quemadmodum infra nec semel animadvertemus, appellatur. Atque eo etiam solo Apologeticus ejus liber in manuscriptis nostris codicibus inscriptus est.

Qua autem in provincia et urbe natus sit, nos do

Tum ergo, quemadmodum eruditi viri observaverunt, veri Dei et christianæ religionis lumine privatus, profanis spectaculis delectabatur. De his enim ille alicubi dixit: Malo non implere, quam meminisse (Lib. de Spectac. cap. 19). Quin etiam non sine animi dolore confitetur se in turpia carnis vitia esse prolapsum: Ego enim, inquiebal, scio me neque alia carne adulteria commisisse, neque tunc, legendum, nunc, alia carne ad continentiam eniti (Lib. de Resurrect. carn. cap. 59). Nec minus aperte declarat se aliorum peccatorum suorum pœnituisse : Tu peccator mei similis, imo me minor. Ego enim præstantiam in delictis meam agnosco (Lib. de Pœnitent. cap. 4). Ac rursus postea: Peccator omnium notarum cum sim, nec ulli rei

nisi pœnitentiæ natus, non facile possum super ea re A dæmones potestatis oculatus testis fuit, aut saltem tacere (Lib. de Pœnit. cap. 12). At nulli procul dubio mirum videbitur, si ethnicus homo, qui deos adulteros, et adulteris pejores adorabat, eorum exempla, sicut Chereas apud Terentium (Eunuch. act. III. scen. 5. v. 43) sequi voluerit. Sed quantæ hæc crimina Tertulliano olim ethnico voluptati, tanto ipsi christianam postea religionem profitenti, uti ex ejus libris, atque hoc præsertini Apologetico, patet, horrori fuerunt.

ARTICULUS 11.

Quibus rationibus Tertullianus ad christianam religionem adductus, et quando eam professus est.

de illa ita persuasus, ut ethnicos ad periculum illius coram omnibus faciendum provocet, ac nisi dæmones ab illis adjurati, se deos non esse fateantur, horumce christianorum velit fundi sanguinem? At quid isto, inquit, opere manifestius, quid hac probatione fidelius? Simplicitas veritatis in medio est (Idem, Apologet. cap. 23). Exploratam igitur habuit hujus rationis et experientiæ vim, cui a nemine, nisi falsis præjudiciis penitus obcæcato, resisti posse arbitrabatur.

Nec minus perspecta ipsi fuit Scripturæ sacræ auctoritas, quam, inquit, qui adierit, inveniet Deum ; qui etiam studuerit intelligere, cogetur et credere. (Ibid. cap. 18). Nonne ergo et ille ibi Deum inve

esse christianam religionem? Tantis enim luminibus hæc veritas fulgebat, ut ab omnibus voluntaria obstinatione non obcæcatis, statim susciperetur. Sed audias velim illum haec enarrantem : Testimonium ignorantiæ est, quæ iniquitatem dum excusat, condemnal; cum omnes qui retro oderant, quia ignorabant quale sit quod oderant, simul desinunt ignorare, cessant et odisse. Ex his fiunt christiani, utique de comperto, et incipiunt odisse quod fuerant, et profiteri quod oderant (Ibid. cap. 1). At certe si tot gentiles, fatente ipsomet Tertulliano, his omnibus, aut singulis rationibus facti sunt christiani; quanto magis ille, cui adeo comperta fuit falsitas religionis ethnicorum, et christianæ veritas. Ad illam igitur rejiciendam, et hanc

finxit, divina visione.

Quando autem christian religioni nomen dederit, non ita facile dixeris. Opinatus est enim Pamelius librum de Pallio publicam in lucem ab illo emissum anno Christi 195, et statim ac ille christiana religione initiatus fuit. Sed falsa est hujus scriptoris opinio in assignanda hujus libri ætate, quem longe postea, nimirum post ipsius a catholica Ecclesia defectionem, et circa annum 211 scriptum nunc peritiores existi

Quibus Tertullianus rationibus ad Christi fidem B nit, et falsos agnovit gentilium deos, ac veram amplexandam impulsus sit, si quis postulat, is a Georgio Ambianensi capucino audiet tres illas fuisse: christianorum innocentiam, excellentiam sacræ Scripturæ, ac miram eorumdem christianorum in dæmones potestatem (Georg. vind. Tertull. part. 11, quæst. 1. et 2). Verum hæc ipsa, quantumvis valida, rationum momenta ille eadem, qua adstruxerat, manu destruit. Nam continenter adjunxit ethnicos Judæosque, quales utique erant Ulpianus, et Suetonius, Josephus et Philo, aliosque doctissimos viros, hisce rationibus non minus attento, quam Tertullianus, animo ponderatis, non potuisse ad christianæ religionis professionem adduci. Quamobrem putat Tertullianum nutantem adhuc, ac fluctuantem, aliqua singulari divinaque visione impulsum, christianæ C amplexandam opus non habuit ea, quam Georgius religioni suum dedisse nomen. Sed undenam, quæso, Georgius didicit a memoratis ab eo cum gentilibus tum Judæis illas christianæ religionis probationes tanta quanta a Tertulliano animi attentione, æquitate, sinceritate expensas et ponderatas ? Unde etiam accepit Tertullianum illa singulari visione fuisse donatum, qua privatus, aliis quamtumlibet validissimis rationibus, ad christianam religionem adduci nunquam potuisset? Siccine ergo christiano religiosoque homini licet mera eaque levissima conjectura eorum vim et robur infirmare argumentorum, quibus christianæ religionis veritas, ut infra ostendemus, invictissime demonstratur? Sed doctus ille vir animum haud dubie non satis adverterat ad ea Tertulliani in Apologetico de Martyrum patientia verba: Quis D lib. 1. adv. Jovin. pag. 157 ). Quamvis autem eum non contemplatione ejus concutitur ad requirendum quid intus in re sit? Quis non, ubi requisivit, accedit? Ubi accessit, mori exoptat (Tertullian. Apologet. cap. 50)? Et rursus ille alteri libro sic finem imponit: Quisque tantam tolerantiam spectans, ut aliquo scrupulo percussus, et inquirere accenditur quid sit in caussa, et ubi cognoverit veritatem, et ipse statim sequitur (Libr. ad Scapul. cap. ultim. j. At si quilibet gentilis, nec omnino pertinax, nec iniquus rerum æstimator, sic agnita christianæ religionis veritate, eam amplexatus est, quanto magis Tertullianus, qui alios animi sagacitate, et æquitate longe superabat?

Quid vero, quod ille maxime christianorum in

mant.

Alio igitur modo investigandum est susceptæ ab illo hujus professionis initium. Discimus autem ex Hieronymo editam ab eo de conjugii molestiis commentationem: Cum adhuc esset adolescens (Ilieronym.

juvenili ætate lusisse in hac materia dixerit; Eusto chium tamen virginem ad hunc, sicut et alios Cypriani, Damasi, atque Ambrosii libros legendos adhortatur: Et nunc, inquit, eadem admoneo, ut si tibi placet scire quot molestiis virgo libera, quot uxor adstricta sit, legas Tertullianum ad amicum philosophum (Idem Epist. 18. ad Eustoch. p. 37). Sed in dubium haud immerito vocari potest utrum hic liber, cujus jam a longo tempore jacturam fecimus, a Tertulliano ethnico, aut christiano fuerit compositus. Verum cui, inquiet aliquis, verisimile videbitur Hieronymum christianæ virgini auctorem suasoremque esse voluisse; ut hunc sicut Cypriani Damasi et

« PoprzedniaDalej »