Obrazy na stronie
PDF

Tertullianus, levis videantur momenti, aliis argu- A concuti? Numquid Juno æquo animo ferre potuit Car

mentis invictissime demonstratur eosdem esse deos gentilium ac dæmones. Producatur enim aliquis, qui de deo patitur, qui aris inhalans, numen coricipit ; prodeat dea virgo pluviarum pollicitatrix, proferatur in medium deus Æsculapius, morientem aliquem sanaturus, tumque hi omnes et singuli si petenti cliristiano qui sint, se dæmones esse non fateantur, per Tertullianum licet, ut illico fundatur, ejusdem christiani sanguis. At nihil plane hac demonstratione est simplicius, manifestius et efficacius. Vel enim mentietur dæmon, et deus non est : vel vera dicet, ac proinde dii revera dæmones sunt. Quicumque ergo hæc a diis facta dixerit, is asserat necesse est illos christianis esse subjectos, atque idcirco tam falsos esse deos, quam vera est christianorum religio. Omnis quippe hæc potestas oritur ex Christi nomine, quo dæmones, ab illis adjurati, de obsessis hominum corporibus coguntur non solum exire, sed insuper fateri se deos non esse, sed immundos spiritus, ob malitiam suam praedamnatos, unicum vero esse Deum, ac vera idcirco esse quæ de Christo paulo ante dicta sunt (cap. 22, 25). Recte ergo ex eis Tertullianus concludit christianos perperam læsæ majestatis divinæ accusari. Quamvis enim constaret veros esse deos ethnicorum, ipsi tamen, quemadmodum Plato, existimabant penes unum, puta Jovem, esse summam potestatem , et officiâ penes cæteros. Quid ergo peccabant cliristiani, qui unum supremum Deum, sicuti alii homines

unicum imperatorem, colebant et venerabantur ? C

Numquid id minus licitum illis erat, quam singulis quibusque hominibus, civitatibus, et provinciis quemdam proprium el peculiarem deum habere? At certe alii, nemine repugnante, Jovem, alii Fidem, Ægyptii aves et bestias, Syri Astartem, atque ita cæteri suum deum privatim colebant. Uno verbo unicuique licebat quemcumque vellet colere præter verum Deum. Sed nonne hoc potius erat maximum, cujus falso christianos insimulabant, læsæ majestatis divinæ crimen? Et certe illud tanto majus erat, quanto crude— lius christianos ad falsa numina colenda, ac verum et rerum omnium creatorem Deum penitus negandum cogere nitebantur (cap. 24).

Objectabant tamen Romani se pro pietatis, ac religionis erga deos suos merito accepisse totius terrarum orbis imperium. Quid ergo, ait Tertullianus? Numquid illud impetraverant a diis suis vernaculis ac domnesticis, quales erant Sterculus, Muluimus et Lareiitina meretrix? Quis credat? Numquid a peregrinis et adventitiis, quibus major Romæ, quam patriæ suæ protegendae curaesse debebat? At Cybele Romam adscita, de nuntianda magno suo sacerdoli archigallo Aurelii imperatoris morte tam parum sollicita fuit, ul tranquillo animo passa sit lacertos impurumque sanguinem ab illo litari pro hujusce imperatoris salute, qui jam ante octo dies ex hac vita migraverat. Qua vero ratione Jupiter tam patienter tulit Cretam suam, ubi natus, mortuus, et sepultus est, Romanis fascibus

thaginem, sibi olim adeo dilectam, et Samo præpositam, a I{omanis deleri, ut imperii sui fines latius propagarent? At si res tamen ita sit, cur l{omani minorem illi honorem, quam lupæ prostitutissimuæ Larentiæ tribuerunt ? Deinde vero plures illorum dii, sicuti Saturnus et Jupiter, regnaverant. A quo ergo Romanorum deo suum accepere regnum ? Numquid a quodam Slerculo? Quis nisi faluus id dicere audeat? Multi quoque fuerunt reges, qui nec Romanorum deos, nec alios nunquam coluerant. Denique Romanum regnum ante religionem accrevit. Priusquam enim Numa Pompilius vanas superstitiones Romæ instituisset, et ante quam ulla apud illos fuissent deorum simulacra, plu

B res Latini habuerunt reges. Romani ergo, inquit Terris, quam læsæ majestatis divinæ sceleris argue- A jestatis humanæ, eadem perspicuitate ostendit, eos

tullianus, non ante religiosi, quam magni ; ideoque non ob hoc magni, quia religiosi. Sed acrius adhuc urget : Quomodo, inquit, isti in aliorum regna invaserunt ? Non pietate profecto, nec religione, sed bellis, et victoriis, ac proinde communi moenium et templorum, sacerdotum et civium, rerum sacrarum et profanarum strage ac rnina. Hæccine ergo est pietas, propter quam dii et lædentibus se Romanis orbis imperium dederunt, et aliis ademerunt, qui suos quoque nec minori pietate colel)ant deos. Denique ante jacta Romæ fundamenta, regnabant non solum Babylonii, Medi, Ægyptii, Assyrii et Amazones, scd Judæi etiam, qui omnes Romanorum aliorumque gentilium deos respuebant, et aspernabantur. Non ergo Romanorum aut aliarum gentium dii regna dispensant, sed solus ille omnipotens Deus, cujus, inquit auctor noster, est orbis, qui regnatur, et homo ipse, qui regnat. Non christiani igitur, qui illum colebant, sed Romani aliique gentiles læsæ majestatis divinæ crimine convincebantur, qui non solum falsos deos colebant, sed eosdem christianos ad eorum cultum quibuslibet suppliciis compellere conabantur (cap. 25, 26). . Quorum vero major erat clementia, hi persuadere illis tentabant, ut saltem manente apud animum veri Dei colendi proposito, tam pertinaciter, tamque certo capitis periculo diis sacrificare non recusarent. Sed hoc falsæ misericordiæ consilium iis inspirabatur fraude et astutia dæmonum, qui christianorum potestatem timentes, adversus eos implacabili odio praeliantur. Nec minimum quidem putant esse prædamnationis suæ solatium, si constantiam illorum labefactare, eosque lædere aliquando possint. Quamobrem christiani illis resistunt, persuasumque habent, se nunquam de ipsorum malitia gloriosius triumphare, quam cum pro constanti fidei suæ professione damnantur (cap. 27). Porro autem ethnici impiis dæmonum dolis et artibus christianos non modo ad deorum cultum, qui omnino liber et voluntarius, aut nullus esse debet, invitos impellere volebant, sed ad iisdem quoque diis pro salute imperatoris sacrificandum. Quapropter hæc sacrificia facere defugientes, majo• bant. Quidni, cum viventem imperatorem longe magis, quam deos suos mortuos timerent, atque idcirco citius per hos omnes pejerarent, quam per imperatoris genium ? Quid vero rectæ rationi magis repugnat, quam diis sacrificare pro hominis salute, quam nec dare possunt, nec conservare. Quo enim modo, urget Tertullianus, alios servabunt, qui suas ædes ac statuas sine cæsareorum militum excubiis tueri non valent? Quid vero, quod templa et dii multi pendent de Cæsaris nutu ac voluntate? Itaque christiani mullo potiori jure pro imperatoris salute non falsos illos deos, sed Deum verum, vivum, et æternum precabantur. Nam et ipsimet imperatores, si sanæ mentis sint, humc sibi optant esse propitium, a quo habent quod homines sint, quod vivant, quod aliis hominibus imperemt. Pro eorum igitur salute, prosperitate, vita longiori, diuturnoque imperio christiani manibus expansis, nudo capite, sine prævio monitore preces fundebant de carne pudica, innocente anima, ac sancto Spiritu profectas. Sed non offerebant, sicut etl;ilici, grana unius assis, nec arboris Arabicæ lacrymas, nec sanguinem bovis tabie aut ætate confecti, nec spurcam conscientiam, aut hostias a vitiosissimis sacerdotibus immolatas. Ethnicorum itaque præsides provocat Tertullianus, ut christianos, si fas unquam sit, eo modo Deum pro imperatoris salute precantes torqueant, discrucient,. et occidant (cap. 28, 29, 30). Quam sincero autem animo, nec ficta adulatione, quæ ethnicis eam objicientibus prodesse poterat, sic C Deum omnipotentem precarentur, inde ille demonstrat, quod sacris eorum litteris, quas non occultabant, omnibus præcipitur, ut non solum pro inimicis suis, sed pro ipsis etiam nominatim imperatoribus Deum orent. Addit aliam ipsis fuisse causam, sive potius necessitatem, pro imperatoribus et imperii Romani statu orandi, ut mundi nimirum, qui cum co perire debebat, finis retardaretur. Quocirca per salulem imperatorum libenter jurabant, minime vero per illorum genios, quos adjurationibus fugare consueverant (cap. 51, 32). * Praeterea tanto major, inquit auctor noster, erat christianorum pietas et religio erga imperatorem, quanto certius sciebant illum a Deo vero electum ac

propterea ab elhnicis dici non potuisse publicos hostes, quod ipsorum more non celebrarent Cæsarum solemnia. Quis enim nisi impius homo negabit ea agenda esse cum magna modestia, verecundia, sobrietate, et pudicitia? Atqui gentiles ea celebrabant summa cum lascivia, ebrietate, impudentia, seditiosis cursitationibus, injuriis, et appensis instar lupanarium ad domorum postes laureis ac lucernis. Huc accedit quod hæc festa solemnia agentes, non ipsis parcebant imperatoribus, quibus cum plures vitæ annos falso optabant, tum de alio novo cogitabant creando imperatore. Neque sinit auctor noster sibi responderi hæc cæci tantum et ingrati vulgi esse vota, non vero aliorum.

B Non enim plebeii homines erant infensissimi impera

torum hostes Cassii, Nigri, Albini, neque alii Sigeriis et Partheniis audaciores, qni inter duas lauros Cæsarem obsederunt; neque ii tandem, qui harum scelestarum partium socii tum quotidie agnoscebantur. At isti tamen pro imperatorum salute sacra faciebant, per eorum dejerabant genium, ac solemnia sicuti alii \ omnes celebrabant. Eadem quoque dependebant officia astrologi, aruspices, augures, magi, qui dæmonum artibus de Cæsarum futura morte consultabant, exoptabantque esse proximam (cap. 55). Debita ergo imperatoribus fides, pietas et religio non in his officiis consistit, quæ ab eorum hostibus sæpius exhiberi visa sunt, sed in iis moribus, ac bonæ mentis operibus, quæ imperatoribus et aliis omnibus indiscriminatim, nullaque nisi a Deo expectata mercede persolvas. At hæc præstabant christiani, qui jubentur nemini male velle, aut facere, de nullo male cogitare, neminem odisse, diligere inimicos, ac cum læduntur, par pari non referre. Quod quidem ab illis tam sedulo observatum est; ut ab vulgo lapidibus appetiti, vel aliorum furore ignibus exusti, vel bacchanalium furiis ex sepulcro effossi, tot tantasque sibi aut suis fratribus illatas injurias nunquam ulcisci voluerint. Poterant tamen de iis poenas sumere aut pauculis faculis occultas, aut majoribus, quam ethnici, militum copiis apertas. Per totum siquidem mundum dispersi, urbes, municipia, castra, exceptisque solis deorum templis, omnia impleverant. Quamvis autem minores copias instruere potuissent, cui tamen bello

constitutum. Ab hoc igitur Deo imperatoris salutem D prompti et idonei non erant, qui libenter pro suæ

eo facilius poterant impetrare, quod hisce precibus illum Deo minorem esse fatebantur. Nefas autem ipsis erat imperatorem deum appellare, ut pote qui homo est, ac dum triumphat, suæ admonetur humanæ conditionis. Quin vero Augustus imperator nolebat se dominum vocari. Et recte quidem ; nam unus est omnium atque etiam imperatoris dominus, scilicet Deus omnipolens. Denique quomodo imperator adhuc vivus poterat Dei appellari nomine, quod ethnici non ante apotheosim Cæsaribus tribuebant (cap. 35, 34)? Qua autem facilitate et evidentia Tertullianus hactenus probaverat christianos non esse reos læsæ ma

religionis confessione se trucidari patiebantur? Fac etiam, si velis, eos fuisse inermes. At sua sola a gentilibus defectione, aut separatione, sese vindicare facillime poterant. Tanta quippe erat illorum multitudo, ut ethnici sibi solis relicti, suam obstupuissent ad solitudinem, ac plures hostes habuissent, quam cives. Denique ad christianorum vindictam satis utique fuisset, si dæmones non depulissent ab obsessis ethnicorum corporibus. Tanto igitur hoc uno præsidio, gentilibus collato, ostendebant se non humani quidem generis, sed erroris, uti hactenus probavimus, esse inimicos (cap. 36, 37). Transit inde auctor noster ad alteram nec minus

[ocr errors]

impudentem calumniam, qua christiani de falso illici- A dii, totum orbem terrarum generali, nec tantum nes, perductores, aquarioli, sicarii, venenarii, A hippias in insidiis, à se alteri paralis, occisus me

tæ factionis crimine postulabantur. Quæ enim, ait ille, est factio illicita, nisi hominum, qui dignitatum aut gloriæ ambitione civitates ac regna turbabant? Atqui christiani, nulla ambitione ducti, nuntium semper remiserant ethnicorum cœtibus, et rebus publicis, quemadmodum circi, theatri, arenæ , aliorumque spectaculorum voluptatibus. At certe iis rejectis, nullum inde ethnicis damnum, nullaque injuria, sicuti neque si quando christiani alias consectarentur voluptates, quas ethnici vicissim respuebant (cap. 38). Tertullianus porro ut cunctis planius adhuc ostenderet nihil a christianis turbulento illicitæ factionis, sed omnia solo verae religionis et pietatis animo fieri; breviter ac sincere ea describit, quæ in eorum coetibus agebantur. In illis, inquit, vim Deo faciebant, fusis precationibus pro iniperatore et potestatibus, pro statu sæculi, ac rerum quiete, pro mora fini ultimo mundi afferenda. Tum dehinc legebantur divinæ Scripturæ, quibus adstantium pascerent fidem, spem erigerent, ac figerent fiduciam. Sequebantur postea exhortationes, castigationes, et divina ob grave aliquod peccatum censura. Praesidebant autem his cœtibus probati seniores, non pretio, sed merito hunc honorem adepti. Unusquisque vero menstrua die modicam stipem sua sponte, et pro modulo conferebat ad alendos quoslibet egenos, senes, pueros, exsules, carceribus mancipatos, aliosque ad metalla damnatos. Ethnici ergo frustra conabantur hanc infamare mutuam cliristianorum charitatem, qua etiam sese invicem vera religione adunatos, fratres vocabant; suaque aliis partiebantur bona, quibus nunquam non dirimebatur mutuus ethnicorum amor. Jndiscreta quippe illi habebant omnia, præter uxores, quas hi, cætera omnia retinentes, cum amicis suis, quemadmodum Socrates et Cato, communicabant. " Pergit Tertullianus, ac cœna, inquit, christianorum, non sicut Megariensium, vel aliorum ibi ab illo notatorum, prodiga erat et sumptuosa, sed jure merito a Græcis âyâarn et a Latinis dilectio nuncupatur. A precibus inchoatur, ac postea omnes tanta moderatione comedunt et loibunt, ut meminerint Deum per noctem adorandum. Post aquam vero manualem el lumina, quisque, ut potest, ad aliquid ex Scripturis sacris Deo canendum provocatur. Alii vero secum colloquentes, Dominum audire sciunt. Denique oratio sicut incœpit, ita diriinit convivium, atque inde omnes mon tumultuoso et lascivo ethnicorum more, sed summa cum modestia discedunt. Atque ex iis ita expositis Tertullianus concludit non in his christianorum, sed ipsis gentilium cœtibus esse illicitas damnandasque factiones. Nec potiori quidem jure hi clamitabant eosdem christianos publicarum omnium calamitatum esse auctores. Nam ante auditum illorum nomen plures insulæ, ab auctore nostro denominatæ, aut maris fluctibus, aut motibus terræ absorptæ sunt. Constat £tiam antea, ac priusquam ulli essent Romanorum

campestri, ut Plato putavit, periisse diluvio. Ad hæc vero priusquam Judæi in Ægyptum migrassent, atque adeo longe antea, quam Christus religionem suam fundasset, ultor ignis Sodomam et Gomorrham, Wulsinios et Pompeios consumpserat. Nemini quoque incompertum Romanos Cannensi prælio fuisse profligatos, et captum a Senonibus capitolium, cum Romani deos suos, et nulli christiani verum Deum adorarent. Demum eadem antea fuit urbium atque templorum clades et ruina. At hæc non potuerunt iis, quorum erant templa, factitiis diis adscribi, sed impietati hominum, qui eos coluerunt, ac verum Deum, omnium bonorum fontem, aut ignorantes aut aspernati , omni vitiorum scelerumque genere sese conE taminaverant. IIuc accedit, quod ab eo tempore, quo exorta est Christi religio, leviores procul dubio fuerunt publicæ hujusmodi calamitates. lllius quippe sectatorum innocentia iniquitatem sæculi temperavit. Et vero ubi calamitate aliqua mundus premebatur, tum ethnici falsos deos suos ritibus solitis perperam fatigabant : christiani vero continentia, jejuniis, aliisque pœnitentiæ actibus exorabant veri Dei misericordiam. Non hi itaque veri Dei cultores, sed ethnici, illum spernentes, publicarum calamitatum causa erant (cap. 39,40). Instat adhuc Tertullianus iniquissimos esse liorum deos, si propter christianorum scelera illos tantis malis affliclent ac conficiant. Nec sinit hoc telum in christianos retorqueri, quos Deus iisdem atque gentiles calamitalibus opprimi patiebatur. . Justos

C quippe homines, uti ipse edixit, non discernet ab in

justis, nisi in ultimo post mundi finem judicio. Quapropler voluit omnia in hoc humanæ vitæ cursu omnibus csse communia, et adversa quidem bonis in admonitionem, inalis vero in castigationem. Nullis præterea adversis laedebantur christiani, quibus nihil erat optabilius, quam de hoc mundo exire. Quacumque autem vexatione concuterenlur, spem fiduciamque suam praedicatione divinarum Scripturarum recreabant. At etlinici e contrario nihil in adversis solatii a'diis suis, neque in hac, neque in futura vita habentes, injustos utique colebant et ingratos (cap. 41). Quid præterea magis absurdum alia elhnicorum de christianis expostulatione, qua conquerebantur eos esse infructuosos ac Reipublicæ inutiles. Non enim D Brachwmanes erant , aut sylvicolæ , sed quælibet cum iisdem ethnicis commercia ubique habebant, ac solis exceptis superstitiosis illorum cæremoniis, sic artes miscebant et operas, ut cum iis, et de illis viverent. At templorum nostrorum , inquiebant gentiles, vectigalia minuuntur. Sed quibus, ait Tertullianus ? Numquid hominibus diisque vestris mendicantibus? Nonne christiani opem illis petentibus semper ferunt, eorumque misericordia plura vicatim tribuit, quam gentiles templatim? Cætera vero vectigalia iidem christiani tanta fide expendunt, quanta improbitate ab ethnicis fraudantur (cap. 42). Quinam autem, pergit auctor noster, de christianorum querebantur inutilitate ? Nonne lenomagi, et alii ejusdem farinæ homines? At eis infructuosos esse fructus est. C;eterum si christiani aliquid reipublicæ afferant detrimenti, illud daemonia ex ipsorummet ethnicorum corporibus ejiciendo , satis superque compensabant. Werum gentiles tanta profecto crudelitate, quanlo reipublicæ damno occidebant christianos, quorum comperta omnibus esse debebat innocentia, vel eo solo, quod sceleratis dum pleni essent carceres, nullus ibi, nisi suum solum ob nomen, christianus reperiebatur (cap. 45, 44). Neque inde tantum probatur illorum vitæ morumque integritas, sed ex divinis etiam illorum legibus, quæ sanctitate et auctoritate sua omnibus humanis longe præstant. Nam hæ homicidium , illæ

morantur? At christianus ab iis omnibus alienissimus, nihil unquam his simile tentavit. Si quis enim excessit à regula disciplinæ, tum desiit esse christianus.

Ethnici ergo frustra venditabant philosophos suos christianis scientia æquiparari. Nam hi ipsi philosophi, quemadmodum poetæ ac sophistæ, plura quidem placita ex sacris divinæ nostræ Scripturæ fontibus hauserant: sed ejus simplicitatem, ac sermonem tunc obscurum despicientes, ea pravis cor. ruperunt suis opinionibus. Ex hac quippe sacra Scriptura agnoverunt unum dumtaxat esse Deum : sed hunc Platonici incorporeum, Stoici corporeum, Epicurus ex atomiis, ex numeris Pythagoras, Heraclitus ex igne ortum esse docuerunt. Simili quoque modo

irain; hæ adulterium, illæ concupiscentiam : hæ ma- B Plato divinam illius providentiam asseruit, quam

leficium, illæ maleloquium ; illæ injuriam vindicari praecipiunt, hæ injuriæ vicem reddere prohibent. Huc accedit quod omnia, quæ in humanis gentilium legibus probantur, hæc ex divinis christianorum statutis delibata sunt. Praeterea majorem esse harum, quam illarum auctoritatem hiiic plane conficitur, quia humana lex perfringi facile potest, vel propter reorum latebras, et peccandi necessitatem, vel propter supplicii brevitatem, non ultra obitum infligendi. At nihil prorsus latere potest Deum , qui æternas de quibuslibet criminum consciis poenas repetit. Quid mirum ergo, si tanta fuerit, sicuti jam demonstratum est, christianorum illum timentium innocentia, el gentilium proconsulem metuentium; perversitas (cap. 45, 46)? At philosophi nostri , aiebant isti, eamdem ac christiani profitebantur innocentiam, justitiam, patientiam , sobrietatem, pudicitiam. Si ita est, [respondet Tertullianus, cur plures philosophi, superstitiones gentilium adspernati, laudantur, donanturque statuis ac salariis; christiani vero idcirco torqucntur et interficiuntur ? Numquid Socrates, qui dæmonis, sibi semper adsistentis, opera usus est, et AEsculapio sacrificavit, melior fuit christianis , qui dæmonia fugant et expellunl? Numquid Thaletis, qui de Deo interrogatus nihil respondit, aut Platonis, qui dixit Deum esse inventu et enarratu difficilem , major, aut melior est scientia , quam cujuslibet christiani opificis, qui Deum invenit, et quis ille sit,

confestim explicat ? Numquid christianorum, qui con- I) animæ de uno in aliud corpus transitu, una hominis homo, qui quidem si se Pythiæ oraculo noverit, om- A gemes, Pyrrhon , et Callinicus , qui suos ad doloris

tinentiam servant, aut nullam.præter uxorem, fœminam concupiscunt, minor, aut pejor est pudicitia, quam Platonis adolescentium corruptoris, vel Diogenis Phrynem meretricem perdite amantis, vel Speusippi in adulterio morientis, vel Democriti sese, ne mulieres corruptis oculis videret, obcæcantis ! Quæ vero fuit aut Diogenis modestia, superbiam Platonis alia superbia calcantis, aut Pythagoræ et Zenonis tyrannidem affectantium ? Quæ Lycurgi æquitas, qui ob emendatas leges suas inortem sibi conscivit ? Quid plura ? Nonne Aristoteles tam turpiter Hermiam loco suo expulit, quam Alexandro adulatus est? Nonne Plato ventri. gratia venditatus, Aristippus nepotatus,

negavit Epicurus. Aliqui illum extra mundum, alii in e0 p0situm censebant. Eamdem sane ob causam variæ fuerunt illorum de mundi ortu et duratione, ac de animæ humanæ natura opinationes. Neque objiciendum est a quibusdam quoque christianis adulteratam fuisse recentem Chrisli doctrinam. Nam hi, inquit Tertullianus', hæretici sunt, et adversus errores illorum præscribimus certissima veritatis regula, quæ ab ejusdem Christi discipulis ad nos transmissa est. Maligna insuper dæmonum calliditate, pravoque illorum instinctu gentiles philosophi et poetæ quasdam excogitarunt fabulas, ut falsa veritatis, in Scripturis sacris traditæ, similitudine cæteri homines ipsis potius, quam christianis, sibi odiosis, fidem prae

C starent. Sic enim finxere aliquod apud inferos tribu

nal, Pyriphlegetontem fluvium, et Elysios campos; quia a nostris acceperant ultiinum fore hominum omnium judicium, æternas improborum pœnas, ac piorum sempiternam in paradiso felicitatem. Sed quis nesciat scriptis nostris, ut pote antiquioribus, potius quam aliis recentioribus, sicuti archetypo potius quam imagini credendum (cap. 47)? Et certe Pythagorica animarum transmigratione longe verior est integra corporum nostrorum restitutio. Nemo quippe inficias unquam ibit corpus humanum ab eo refici posse, a quo anima de uno in aliud corpus migrandi potestatem habere perperam fingitur. Verum enimvero fictitia plane est illa animarum migratio; quandoquidem nullus unquam se in bestiam reformatum agnovit. Præterea hoc

pars viva, altera semper mortua remanet. At necesse omnino est totum hominem ad pristinam suam vitam rcdire; ut de bonis aut malis, a se in hac vita actis, ultimum a Deo judicium referat. Quid vero, quod anima nihil sine corpore pati polest, quæ tamen non sine illo aliquid meruit? Neque dixeris id non posse unquam ab ullo fieri. Nam qui te, cum uon esses, sicut et omnem mundum, de niliilo creavit, potest utique temetipsum, postquam esse desieris, totum sicuti eras, reficere. Postremo lux , tenebræ, sidera, fruclus terræ, semina, et cætera alia quam plurima reviviscunt, quanto magis ad vitain redibit nium morientium et resurgentium est dominus? Ubicumque ergo, aut quocumque modo ad nihilum redactus fuerit, ad vitam potestate illius revocabitur, cujus est nihilum, sicul et totum. Numquid igitur, arguel aliquis, moriendum semper et resurgendum ? lta sane, ait Tertullianus, si Deo placuisset. Al ille, qui ex diversis ac contrariis rebus creavit omnia, voluit utique homines mortuos ad pristinam vitam semel eo medio temporis punclo excitari, quod in fine mundi inter hanc temporaneam ætatem, ac æternitatem deinde futuram intercedit. Tunc autem Dei cultores consequenuur æternæ felicitatis præmium, quemadmodum profani et iniqui sempiterno igne cruciabuntur. Hujus porro ignis, a terreno nostro plane diversi, exempla nobis suppeditant fulmina, et montes semper ardentes. Quæ quidem etsi philosophi agnoverint, aliique non improbaverint; hanc tamen christianorum sententiam deridebant. Fac tamen, si Deo placet, illam esse falsam. At certe omnibus ipsa æternæ aut pœnæ, aut mercedis spes utilis est et necessaria. Quæcumque porro illa sit, non idcirco tamen in christianos gladiis, bestiis, crucibus, et ignibus, exsultante populo, sæviendum erat. Etlìnici igitur insulse prorsus gestiebant, ac gloriabantur de illorum suppliciis, qui damnari potius, quam a Deo excidere optantes, immortalem*agebant triumphum (cap. 48, 49). Sed rursus gentiles acriusque vociferabantur nullam chrislianis esse querendi causam , si sua sponte

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

patiantur. At his auctor noster respondet illos more C Tertullianus vir et legum et institutionum Romanarum

[merged small][ocr errors]

morte ad vitam revocationem, et gloriæ æternitatem D est narratio (lbid. cap. 35, pag. i05). Sic enim Wa

[merged small][ocr errors]
« PoprzedniaDalej »