Obrazy na stronie
PDF
ePub

liam.

ab omni sævitiæ genere, nec fas eis erat etiam crude- A quam Lucullus ob cerasa ex Ponto transvecta in Italissima inter tormenta aut animalium sanguinem, aut suffocatum aliquid, aut oblatum falsis diis morticinium prægustare (cap. 9).

Quid vero caussæ erat cur ethnici Christianos arguerent incestus, cujus exemplum dederat sceleratissimus Jupiter, et rei erant Perse? Ejusdem vero sceleris suspecti erant Macedones, a quibus is irrisus fuit qui OEdipi tragœdiam agendo, lamentabatur violatam a semetipso matrem suam. Quid plura? Improbi gentiles stupris assuefacti, suis etiam liberis, olim expositis, nec sibi amplius cognitis, stuprum cæca libidine inferebant. At Christiani aut in virginitatis perseverabant statu, aut ab omni post matrimonium excessu semper abstinebant.

Ab falsis autem fictitiisque Christianorum occultis criminibus, ad ea transit Tertullianus, quæ ethnici manifesta et publica esse criminabantur. Præcipuum autem illud erat, quo sacrilegii et læsæ majestatis divinæ ideo accusabantur, quod omnem diis cultum prorsus denegarent. Nec diffitetur quidem Tertullianus grande procul dubio esse illud crimen, si quos ethnici adorabant, dii revera fuerint. At eos non deos, sed meros homines fuisse testis erat ipsorummet ethnicorum conscientia. Si quis tamen reluctari adhuc audeat; ille confestim innumeris revincetur Scriptorum suorum testimoniis, qui loca indicant, ubi commentitii illi dii nati, ubi mortalem egerunt vitam, et ubi ea finita sepulti sunt. Quia vero longius fuisset singulos hosce deos nominatim recensere, Auctor noster illud Saturni, deorum omnium primi, exemplo demonstrat. Omnes namque antiquitatum descriptores asserunt illum revera fuisse hominem, qui post multas expeditiones, Attico hospitio ab Jano vel Inone in Italia exceptus, monti ac civitati quam incoluit, totique Italiæ dedit Saturniæ nomen. Neque id minus perspicue declarabant tabulæ ab ipso ibi primum confictæ, et nummus imagine signatus, ob quem præsidere ærario perhibetur. Homo igitur ille fuit, nec de cœlo et terra ortus, sicuti nonnulli fabulati sunt. Cæteros ergo omnes deos, qui suam ex illo ducunt originem, homines etiam fuisse, quis negare audebit (cap. 10)?

Neque potiori ratione dici potest collatam propter merita et virtutes hominibus divinitatem. Nam inde conficitur supremum aliquem esse deum, qui merentibus divinitatem dipensat. Deinde vero gentiles fateri cogebantur deos suos fuisse homines improbos, impios, sceleratos, nequissimos, aliosque illis similes ab aliis bene moratis jure merito condemnari. Fac tamen illos fuisse probos, sed non meliores erant Socrate et Aristide, nec fortiores Themistocle et Alexandro, nec feliciores Polycrate et Sylla, nec Croeso Crassove ditiores, eloquentiores Demosthene et Cicerone, sapientiores Catone, ac Scipione æquiores. Cur ergo ethnici, his apud inferos relictis, illos B in cœlum tanquam deos sustulerunt (cap. 11)?

Nec sinit quidem Tertullianus sibi responderi hos post mortem tantum suam deorum adscriptos esse numero. Divinitatem enim nullus homo sibi conferre potest. Si cui ergo seu ante, seu post mortem data est, is certe ab alio potentiore Deo illam accipere debuit. At nulla plane caussa unquam fuit cur ille summus Deus aliquos post eorum mortem deos faceret. Nullius quippe, sive ad mundum fabricandum, sive ad aliud quidpiam agendum unquam indiguit auxilio. Ante omnes siquidem fictitios gentilium deos, pluviæ, lumina, sidera, tonitrua, fulmina, et varia frugum genera orta sunt. Quin imo omnium hominum primus, post omnia ad vitam ejus necessaria, conditus est. Non magis ergo Liber, Ceres, Bacchus et Minerva ob inventas fruges dii facti sunt,

C

Sed dic porro quinam sint hi gentilium dii. Nihil plane in illis, ait Tertullianus, video, nisi mortuorum hominum nomina. Nihil audio præter fabulas, atque ex his fabulis sacra instituta recognosco. Quid vero, quod eorum simulacra ex communium vasculorum et instrumentorum materie, vel ex ipsismet vasculis et instrumentis fabrefacta, dii tandem sacrilega consecratione facta sunt? Quis insuper non videat pulchra illa simulacra, dum fabricantur, eadem pati, atque christiani, cum ab ethnicis torquentur ? Ex metallis enim fiunt, quibus damnantur Christiani. Illa crucibus et stipitibus imponuntur, raduntur ungulis, ignibus exuruntur, sed his omnibus modis Christiani tolluntur e medio; in hoc tamen ab illis discrepant, quod simulacra primum sunt sine capite, quod Christianis, iniquissime damnatis, tandem amputatur. Ad hæc vero, hi in insulas relegantur, in quibus plerosque omnes gentilium deos natos mortuosque esse nemo nescit. Neque respondere poterant hæc mera esse Christianorum in deos convicia; quandoquidem eosdem deos Seneca pluribus longeque amarioribus verbis insectatus est. Recie ergo Christiani illa deorum simulacra adorare renuebant, quæ a milvis, muribus, araneis coinquinata, ab ipsis gentilibus negliguntur, illuduntur, destruuntur.

D

Quin etiam alii alios deos colebant, nullusque sine senatusconsulto deus esse poterat. Domesticos vero deos pro sua quisque aut necessitate aut potestate oppignerabat, vel vendebat, vel mutabat modo in trullam, modo in cacabum. Publicos autem deos in hastario vectigales habebant, ac sub hasta, et publici præconis voce venales. Nec id profecto mirum. Dii quippe quo magis sancti, eo magis tributarii erant. Mendicans vero ethnicorum religio circuibat cauponas, ac magnam pro templi alicujus aditu exigebat mercedem.

Sed agedum, quo, quæso, modo ethnici deos suos honorabant? Eodem plane ac mortuos imperatores: imo vero eumdem honorem illis viventibus, ac mortuis diis suis detulerunt. Simili quoque modo Larentinam meretricem, Simonen Magum, et nescio quem Synedi deum, ac impuras Junones, Cereres, et

Dianas venerabantur. Quid ergo amplius in vete- A Pharia, quæ rudi palo et ligno a crucis stipite non rum deorum contumeliam fieri ab ullo homine poterat (cap. 12, 15)?

Nonne etiam dii non minori illis erant ludibrio, qui pessima quæque illis sacrificabant, et tertiam subripiebant decimarum Herculi debitarum partem? Nonne alii suis in libris non maxima sine illorum ignominia prædicabant eos inter se propter Trojanos, aut Achivos decertasse, Venerem sauciatam, Martem in vinculis pene consumptum, Jovem a monstro quodam liberatum, nunc flentem, nunc fœde subantem? Poetæ vero canunt Apollinem Admeto, et Laomedonti Neptunum servientes, Pindarus vero Æsculapium fulmine judicatum. Praeterea a tragedis decantantur deorum ærumnæ et errores. Ex philosophis autem Socrates, etsi per quercum, hircum, et B canem juraverit, quia tamen deos destruebat, morte damnatus est. Sed rescissa damnatione præclarum, tandem illi reddidere testimonium. Postremo Diogenes quidam irrisit Herculem, ac Varro trecentos Joves introduxit (cap. 14).

Urget adhuc Tertullianus in gentilium comœdiis ac tragœdiis repræsentari machum Anubim, masculum Lunam, flagellatam Dianam, Jovis testamentum, tresque Hercules famelicos. Ab histrionibus insuper exhibebatur Sol lugens, Cybele fastidiosum pastorem suspirans, Jovis elogium, Junonis Minervæque judicium, ac tandem in illis ignominiosissimum caput repræsentabat dei alicujus imaginem, et corpus ridicula arte effoeminatum Minervam aut Herculem.

Neque melius aliquid ex cavea expectes. Ibi enim persona agebatur Atydis castrati, ardentis Herculis, Mercurii inter ludicra meridianorum spectacula mortuos cauterio examinantis, ac fratris Jovis cadavera mortuorum hominum cum malleo deducentis. Plura alia his similia omittit Tertullianus, vitioque gentilibus vertit, quod intra deorum templa, ipsasque inter aras, atque in sacerdotum, et ædituorum tabernaculis adulteria componerent, tractarentque lenocinia. Quinam ergo, ait ille, divinæ majestatis rei, an ipsi qui tanto ludibrio deos suos habebant, an Christiani, qui hos negabant esse deos, quique idcirco corum templa interdiu non noverant, et ea si fieri posset, penitus spoliassent (cap. 15)?

Verum contra objiciebant ethnici caput asininum a christianis tanquam deum adorari. Sed merum, ait Tertullianus, est somnium, cui Cornelius Tacitus dedit occasionem, ubi memoriæ falso prodidit Judacos consimilem hujus bestia superficiem idcirco consecrasse, quia ipsis, in Ægypto siti laborantibus, quidam onagri fontem ostenderant. Sed hujus mendacissimi scriptoris calumnia evidentissime patuit, cum Pompeius, Judæorum templum ingressus, nullum ibi invenit simulacrum. At certe quo id falsius, eo verius erat jumenta omnia, et cantherios cum sua Ilippona ab ethnicis coli et honorari.

Nec potiori ratione Christianis exprobrabant crucis Christi cultum. Quid enim in illo arguere poterant ? Nonne apud eos prostabat Pallas Attica, ac Ceres

C

distinguebatur? In suorum præterea deorum simulacris, in victoriis, trophæis, signis militaribus, vexillorum et cantabrorum sipharis, aut eorum intestinis monilibus, et stolis cruces adorabant illis supposi

tas.

Alii paulo quidem verisimilius suspicabantur christianorum, quemadmodum Persarum, Deum esse Solem. Sed hæc falsa suspicio inde suborta est, quod iidem christiani, ad Solem conversi, Deum precabantur, ac die Solis sive dominico lætitiæ indulgerent. Sed istud gentilium reprehensione eo certe minus dignum erat, quod illi diem Saturni otio et victui destinaverant.

Postremo Auctor noster Judæum quemdam, maximum profecto nebulonem, exsibilat, qui cum bestiarius esset, inter ludos Circenses, în ista, inquit, civitate novissime editos, tabellam proposuit, in qua pictus circumferebatur Deus Christianorum auribus asininis, altero pede ungulatus, librum gestans, et togatus, cum hac ridicula inscriptione: Deus Christianorum onochoetes. Sed quam falsa mendaxque fuit hæc pictura, tam verum erat ab ethnicis deos adorari hominum belluarumque membris compositos (cap. 16). Ne autem ethnici veram Christianorum doctrinam voluntaria ignoratione, et impudentibus more solito mendaciis deinceps calumniarentur, illam Tertullianus summa cum brevitate, tum sinceritate sic exponit. Deus, inquit, quem colimus, unus est, qui mundum universum, in suæ majestatis ornamentum, ex nihilo creavit. Quamvis autem cognoscatur, invisibilis tamen est, inestimabilis, immensus, ac sibi soli tantus quantus est, cognitus. Hunc vero unum verumque Deum revera existere demonstrant et mundus, el cætera omnia, quæ verbo fieri jussit, ratione composuit, ac yirtute sua condidit. Quin etiam illud evidentissime comprobatur testimonio animæ nostræ, naturaliter christianæ, quæ in quocumque sive infirmitatis, sive erroris, sive pravæ libidinis statu sit, ubi resipiscit, aut redit ad se ipsam, non deos, sed unum conclamat Deum, eumque judicem contestatur (cap. 17).

Nec minus evidens divinæ existentiæ argumentum desumitur ex sacris Veteris Testamenti libris, qui scripti sunt a viris divino spiritu inundatis, et qui D scripta sua variis verisque miraculis confirmavere. Aristaus autem testificatur hosce libros, hebraico primum sermone compositos, in græcum, procurante Ptolemæo Philadelpho, ac Menedemo probante, a septuaginta judæis summa fide conversos fuisse. Tum autem adhuc asservabantur in Ptolemæi bibliotheca hebraicis et græcis litteris exarati, quos Judæi singulis quibusque sabbatis palam lectitabant. Nullum ergo de illorum veritate atque integritate dubium esse poterat (cap. 18).

Maximam autem illorum auctoritatem vindicat antiquitas. Nam unius Prophetæ scrinium, id est, Moysis libri, cæteris gentilium commentationibus, diis, templis, oraculis, sacris, imo omnibus græcis

characteribus, ac plerisque gentibus et urbibus ve- A ab eoque violentia suffragiorum extorserunt, ut cru

tustiores sunt. Nam is Moyses, Inacho coævus, non modo Homerum, et Priami cladem, sed vetustissimum quoque Danaum ætate longe superat. Cæteri vero prophetæ, etsi illo posteriores, non brevi tamen temporis intervallo græcos sapientes, legiferos, et historicos antecedunt. Quia vero id quod omnibus probatu facillimum est, enarrare longius foret, Tertullianus hanc probationem idcirco missam fecit, ita tamen ut fontes indicet, citetque varios scriptores, ex quibus illa Scripturæ sacræ antiquitas unicuique manifestissima fieri potest (cap. 19).

Neque porro summam illius autoritatem repetit ex hac tantum antiquitate, sed eo maxime, quod plane divina sit. Ab illius namque auctoribus, divino spiri.

ci, quemadmodum ille prædixerat, affigeretur. Eo autem moriente, facta est insolita plane solis defectio, ab iisdem Judæis, qui eam a prophetis annuntiatam nesciebant, in arcanis suis descripta. Ab illis porro corpus ejus sepulcro est conditum. Sed cum tertia die mirabiliter resurrexisset, subreptum a discipulis jactitaverunt. At ille redivivus turbis se subduxit, ac per dies quadraginta cum quibusdam discipulis conversatus, eos doctrina ubique divulganda imbuit, ac post hæc circumfusa nube conscendit in cœlum. Pilatus vero, qui tunc conscientia christianus erat, ea omnia nuntiavit Tiberio, qui quidem Christo credidisset, nisi fuisset Cæsar, imperassctque ethnicis. Verum sæviores Judæi discipulos Christi,

sime divexarunt; eorumque sanguinem Nero primus Romæ effudit.

tu afflatis, mundi clades aliaque plura prædicta sunt, B traditam sibi ab eo doctrinam prædicantes, crudelis. que revera accidisse cognoscimus. Dubitare proinde de cæteris non debemus, quæ ab iis prænuntiata quoque fuerunt. Ratum itaque fixumque esse debet unum duntaxat, qui ab eis passim prædicatur, Deum existere, veramque esse christianam religionem, que hisce illorum libris suffulta est (cap. 20).

Sed tum insurgebant ethnici, ac vociferabantur novellam esse hanc religionem christianorum, qui a Judaica, et nomine et ritibus plane penitusque discrepabant. Verum his respondet Tertullianus Judæos summa felicitate tamdiu floruisse, quamdiu insigni sua justitia, ac patriarcharum fide, gratiam Dei promeruerunt. Postquam vero conculcatis illius legibus, maxima in scelera prolapsi sunt, in eorum pœnam dispersi, palabundi, ac cœli solique extorres ita C vagantur, ut ipsis patriam suam vestigio saltem salutare concessum non fuerit. At non hæc tantum a sacris illorum vatibus prædicta sunt, sed futurum quoque alium populum, in quem Deus majorem, quam illis gratiam transferret. Christus vero selecti hujus populi arbiter, magisterque est, ab iisdem quoque prophetis prænuntiatus. Et is quidem philosophis Zenoni et Cleanthi non plane incognitus, Dei 1670s sermo, ratio, sophia, sapientia, verusque Filius est. Non enim hominum, aut factitiorum deorum more, sed sicut radius ex sole, ita spiritus ex spiritu, et lumen de lumine genitus, non recessit a matrice, sed ita excessit, ut non separetur a substantia sui Patris, a quo alter modulo, non numero, gradu non statu, unus omnino cum illo est Deus. Statuto dehinc tempore prolapsus in virginem, homo Deo mistus factus fuit.

Ad aniles vero fabulas hæc rejicere non poterant neque gentiles, qui similes alias finxerant, neque Judæi, qui noverant illum a suis prophetis promissum fuisse. Nam hi in eo errabant, quod ea, quæ in iis sacris Scripturis de primo et secundo illius adventu dicta sunt, non intelligentes, illum ad nos jam venisse inficiabantur. Tanta autem erat eorum cæcitas, perversitas, et nequitia, ut hunc magia accusaverint, qui editis miraculis se 26 Dei palam ostendebat. Cum vero cœlesti sua doctrina plurimos ad se alliceret, tunc exasperati, illum obtulerunt Pontio Pilato, TERTULLIANI I.

D

Porro autem Tertullianus constanter asseverat hanc veram esse christianæ doctrinæ summam, nec posse sibi ab ethnicis fidem abrogari. Persuasum siquidem christiani penitus habebant fas nemini unquam fuisse, multoque minus sibi, religionis suæ documenta declarantibus, mentiri. Quid ergo in hac eorum religione et cultu poterat esse mali, qui Deum a se per Christum coli palam asserebant? Nonne Judæi Deum per Moysem venerabantur, ac gentiles Græci per alios homines, Romani vero per Numam Pompilium superstitionibus suis initiati sunt? Quærendum potius erat utrum vera sit Christi divinitas, qua cognita, homo in melius reformatur (cap. 21).`

Credebant præterea christiani eşse dæmones, philosophis, ac potissimum Socrati ac Zenoni, poetis atque magis haud incognitos, quos vulgus exsecrando, aut aliis maledicendo invocat. Hi autem spiritualis, sicut angeli, sunt substantiæ, sed in peccatum prolapsi, exitium hominis ab mundi initio moliti sunt. Sicut autem substantia, sic viribus spiritalibus præditi, non solum fruges hominisque valetudinem vitiant, sed illius quoque animum concutiunt pravis motibus, et a divinitatis avertunt cogitatu. Nativa vero agilitate cum ubique uno momento sint, ac Dei dispositiones cognoscant, æmulantur divinitatem, dum furantur divinationem. Ad hæc vero, ambigua pronuntiant oracula, sanant quos læserunt, falsa variis præstigiis faciunt miracula, phantasmata edunt, defunctorum infamant animas, pueros elidunt in oraculi eloquium, somnia immittunt, atque eorum opera capræ ac mensæ divinare consueverant. Atqui ethnici, qui hæc omnia diis suis adscribebant, hos dubio procul dæmones esse fatebantur.

Neque respondere poterant deos suos non ex his quæ in profanis locis, sed quæ in eorum duntaxat templis fiebant, debere æstimari. Non dispar etenim est illius furor qui ex turre his diis sacrata, et alterius qui se ex summo vicinæ domus tecto dat præcipitem. Nec impar ctiam illius est amentia, qui in dee honorem lacertos et genitalia, atque alterius qui sibi gulam prosecat. Sed si hæc, ait (Vingt-trois.)

thaginem, sibi olim adeo dilectam, et Samo præpositam, a Romanis deleri, ut imperii sui fines latius propagarent? At si res tamen ita sit, cur Romani minorem illi honorem, quam lupæ prostitutissimæ Larentiæ tribuerunt?

Tertullianus, levis videantur momenti, aliis argu- A concuti? Numquid Juno æquo animo ferre potuit Carmentis invictissime demonstratur eosdem esse deos gentilium ac dæmones. Producatur enim aliquis, qui de deo patitur, qui aris inhalans, numen concipit; prodeal dea virgo pluviarum pollicitatrix, proferatur in medium deus Esculapius, morientem aliquem sanaturus, tumque hi omnes et singuli si petenti christiano qui sint, se dæmones esse non fateantur, per Tertullianum licet, ut illico fundatur, ejusdem christiani sanguis. At nihil plane hac demonstratione est simplicius, manifestius et efficacius. Vel enim mentietur dæmon, et deus non est : vel vera dicet, ac proinde dii revera dæmones sunt. Quicumque ergo hæc a diis facta dixerit, is asserat necesse est illos christianis esse subjectos, atque idcirco tam falsos esse deos, quam vera est christia- B norum religio. Omnis quippe hæc potestas oritur ex Christi nomine, quo dæmones, ab illis adjurati, de obsessis hominum corporibus coguntur non solum exire, sed insuper fateri se deos non esse, sed immundos spiritus, ob malitiam suam prædamnatos, unicum vero esse Deum, ac vera idcirco esse quæ de Christo paulo ante dicta sunt (cap. 22, 23).

Recte ergo ex cis Tertullianus concludit christianos perperam læsæ majestatis divinæ accusari. Quamvis enim constaret veros esse deos ethnicorum, ipsi tamen, quemadmodum Plato, existimabant penes unum, puta Jovem, esse summam potestatem, et officia penes cæteros. Quid ergo peccabant christiani, qui unum supremum Deum, sicuti alii homines unicum imperatorem, colebant et venerabantur? Numquid id minus licitum illis erat, quam singulis quibusque hominibus, civitatibus, et provinciis quemdam proprium et peculiarem deum habere? At certe alii, nemine repugnante, Jovem, alii Fidem, Ægyptii aves et bestias, Syri Astartem, atque ita cæteri suum deum privatim colebant. Uno verbo unicuique licebat quemcumque vellet colere præter verum Deum. Sed nonne hoc potius erat maximum, cujus falso christianos insimulabant, læsæ majestatis divinæ crimen? Et certe illud tanto majus erat, quanto crudelius christianos ad falsa numina colenda, ac verum et rerum omnium creatorem Deum penitus negandum cogere nitebantur (cap. 24).

Objectabant tamen Romani se pro pietatis, ac religionis erga deos suos merito accepisse totius terrarum orbis imperium. Quid ergo, ait Tertullianus? Numquid illud impetraverant a diis suis vernaculis ac domesticis, quales erant Sterculus, Mutunus et Larentina meretrix? Quis credat? Numquid a peregrinis et adventitiis, quibus major Romæ, quam patriæ suæ protegendæ cura esse debebat? At Cybele Romam adscita, de nuntianda magno suo sacerdoti archigallo Aurelii imperatoris morte tam parum sollicita fuit, ut tranquillo animo passa sit lacertos impurumque sanguinem ab illo litari pro hujusce imperatoris salute, qui jam ante octo dies ex hac vita migraverat. Qua vero ratione Jupiter tam patienter tulit Cretam suam, ubi natus, mortuus, et sepultus est, Romanis fascibus

Deinde vero plures illorum dii, sicuti Saturnus et Jupiter, regnaverant. A quo ergo Romanorum deo suum accepere regnum? Numquid a quodam Sterculo? Quis nisi fatuus id dicere audeat? Multi quoque fuerunt reges, qui nec Romanorum deos, nec alios nunquam coluerant. Denique Romanum regnum ante religionem accrevit. Priusquam enim Numa Pompilius vanas superstitiones Romæ instituisset, et ante quam ulla apud illos fuissent deorum simulacra, plures Latini babuerunt reges. Romani ergo, inquit Tertullianus, non ante religiosi, quam magni ; ideoque non ob hoc magni, quia religiosi.

Sed acrius adhuc urget: Quomodo, inquit, isti in aliorum regna invaserunt? Non pietate profecto, nec religione, sed bellis, et victoriis, ac proinde communi monium et templorum, sacerdotum et civium, rerum sacrarum et profanarum strage ac ruina. Hæccine ergo est pietas, propter quam dii et lædentibus se Romanis orbis imperium dederunt, et aliis ademerunt, qui suos quoque nec minori pietate colebant deos. Denique ante jacta Romæ fundamenta, regnabant non solum Babylonii, Medi, Ægyptii, Assyrii et Amazones, scd Judæi etiam, qui omnes Romanorum aliorumque gentilium deos respuebant, et Caspernabantur. Non ergo Romanorum aut aliarum gentium dii regna dispensant, sed solus ille omnipotens Deus, cujus, inquit auctor noster, est orbis, qui regnatur, et homo ipse, qui regnat. Non christiani igitur, qui illum colebant, sed Romani aliique gentiles læsæ majestatis divinæ crimine convincebantur, qui non solum falsos deos colebant, sed eosdem christianos ad eorum cultum quibuslibet suppliciis compellere conabantur (cap. 25, 26).

Quorum vero major erat clementia, hi persuadere illis tentabant, ut saltem manente apud animum veri Dei colendi proposito, tam pertinaciter, tamque certo capitis periculo diis sacrificare non recusarent. Sed hoc false misericordiæ consilium iis inspirabatur fraude et astutia dæmonum, qui christianorum potesD tatem timentes, adversus eos implacabili odio præliantur. Nec minimum quidem putant esse prædamnationis suæ solatium, si constantiam illorum labefactare, eosque lædere aliquando possint. Quamobrem christiani illis resistunt, persuasumque habent, se nunquam de ipsorum malitia gloriosius triumphare, quam cum pro constanti fidei suæ professione damnantur (cap. 27).

Porro autem ethnici impiis dæmonum dolis et artibus christianos non modo ad deorum cultum, qui omnino liber et voluntarius, aut nullus esse debet, invitos impellere volebant, sed ad iisdem quoque diis pro salute imperatoris sacrificandum. Quapropter hæc sacrificia facere defugientes, majo

propterea ab ethnicis dici non potuisse publicos hostes, quod ipsorum more non celebrarent Cæsarum solemnia. Quis enim nisi impius homo negabit ea agenda esse cum magna modestia, verecundia, sobrietate, et pudicitia? Atqui gentiles ea celebrabant summa cum lascivia, ebrietate, impudentia, seditiosis cursitationibus, injuriis, et appensis instar lupanarium ad domorum postes laureis ac lucernis. Huc accedit quod haec festa solemnia agentes, non ipsis parcebant imperatoribus, quibus cum plures vitae annos falso optabant, tum de alio novo cogitabant creando imperatore.

Neque sinit auctor noster sibi responderi hæc cæci tantum et ingrati vulgi esse vota, non vero aliorum.

ris, quam læsæ majestatis divinæ sceleris argue- A jestatis humanæ, eadem perspicuitate ostendit, eos bant. Quidni, cum viventem imperatorem longe magis, quam deos suos mortuos timerent, atque idcirco citius per hos omnes pejerarent, quam per imperatoris genium? Quid vero rectæ rationi magis repugnat, quam diis sacrificare pro hominis salute, quam nec dare possunt, nec conservare. Quo enim modo, urget Tertullianus, alios servabunt, qui suas ædes ac statuas sine cæsareorum militum excubiis tueri non valent? Quid vero, quod templa et dii multi pendent de Cæsaris nutu ac voluntate? Itaque christiani multo potiori jure pro imperatoris salute non falsos illos deos, sed Deum verum, vivum, et æternum precabantur. Nam et ipsimet imperatores, si sanæ mentis sint, hunc sibi optant esse propitium, a quo habent quod homines sint, quod vivant, quod aliis homini- B Non enim plebeii homines erant infensissimi imperabus imperent. Pro eorum igitur salute, prosperitate, vita longiori, diuturnoque imperio christiani manibus expansis, nudo capite, sine prævio monitore preces fundebant de carne pudica, innocente anima, ac sancto Spiritu profectas. Sed non offerebant, sicut ethnici, grana unius assis, nec arboris Arabicæ lacrymas, nec sanguinem bovis tabie aut ætate confecti, nec spurcam conscientiam, aut hostias a vitiosissimis sacerdotibus immolatas. Ethnicorum itaque præsides provocat Tertullianus, ut christianos, si fas unquam sit, eo modo Deum pro imperatoris salute precantes torqueant, discrucient, et occidant (cap. 28, 29, 30).

torum hostes Cassii, Nigri, Albini, neque alii Sigeriis et Partheniis audaciores, qui inter duas lauros Casarem obsederunt; neque ii tandem, qui harum scelestarum partium socii tum quotidie agnoscebantur. At işti tamen pro imperatorum salute sacra faciebant, per eorum dejerabant genium, ac solemnia sicuti alii omnes celebrabant. Eadem quoque dependebant officia astrologi, aruspices, augures, magi, qui dæmonum artibus de Cæsarum futura morte consultabant, exoptabantque esse proximam (cap. 55).

Debita ergo imperatoribus fides, pietas et religio non in his officiis consistit, quæ ab eorum hostibus sæpius exhiberi visa sunt, sed in iis moribus, ac bonæ mentis operibus, quæ imperatoribus et aliis om

Quam sincero autem animo, nec ficta adulatione, quæ ethnicis eam objicientibus prodesse poterat, sic C nibus indiscriminatim, nullaque nisi a Deo expectata Deum omnipotentem precarentur, inde ille demonstrat, quod sacris eorum litteris, quas non occultabant, omnibus præcipitur, ut non solum pro inimicis suis, sed pro ipsis etiam nominatim imperatoribus Deum orent. Addit aliam ipsis fuisse causam, sive potius necessitatem, pro imperatoribus et imperii Romani statu orandi, ut mundi nimirum, qui cum co perire debebat, finis retardaretur. Quocirca per salutem imperatorum libenter jurabant, minime vero per illorum genios, quos adjurationibus fugare consueverant (cap. 31, 32).

Præterea tanto major, inquit auctor noster, erat christianorum pietas et religio erga imperatorem, quanto certius sciebant illum a Deo vero electum ac constitutum. Ab hoc igitur Deo imperatoris salutem D eo facilius poterant impetrare, quod hisce precibus illum Deo minorem esse fatebantur. Nefas autem ipsis erat imperatorem deum appellare, ut pote qui homo est, ac dum triumphat, suæ admonetur humanæ conditionis. Quin vero Augustus imperator nolebat se dominum vocari. Et recte quidem; nam unus est omnium atque etiam imperatoris dominus, scilicet Deus omnipotens. Denique quomodo imperator adhuc vivus poterat Dei appellari nomine, quod ethnici non ante apotheosim Cæsaribus tribuebant (cap. 33, 34)?

Qua autem facilitate et evidentia Tertullianus hactenus probaverat christianos non esse reos læsæ ma

mercede persolvas. At hæc præstabant christiani, qui jubentur nemini male velle, aut facere, de nullo male cogitare, neminem odisse, diligere inimicos, ac cum læduntur, par pari non referre. Quod quidem ab illis tam sedulo observatum est; ut ab vulgo lapidibus appetiti, vel aliorum furore ignibus exusti, vel bacchanalium furiis ex sepulcro effossi, tot tantasque sibi aut suis fratribus illatas injurias nunquam ulcisci vo luerint. Poterant tamen de iis pœnas sumere aut pauculis faculis occultas, aut majoribus, quam ethnici, militum copiis apertas. Per totum siquidem mundum dispersi, urbes, municipia, castra, exceptisque solis deorum templis, omnia impleverant. Quamvis autem minores copias instruere potuissent, cui tamen bello prompti et idonei non erant, qui libenter pro suæ religionis confessione se trucidari patiebantur? Fac etiam, si velis, eos fuisse inermes. At sua sola a gentilibus defectione, aut separatione, sese vindicare facillime poterant. Tanta quippe erat illorum multitudo, ut ethnici sibi solis relicti, suam obstupuissent ad solitudinem, ac plures hostes habuissent, quam cives. Denique ad christianorum vindictam satis utique fuisset, si dæmones non depulissent ab obsessis ethnicorum corporibus. Tanto igitur hoc uno præsidio, gentilibus collato, ostendebant se non humani quidem generis, sed erroris, uti hactenus probavimus, esse inimicos (cap. 36, 37).

Transit inde auctor noster ad alteram nec minus

« PoprzedniaDalej »