Obrazy na stronie
PDF
ePub

49

usque adco cmmendatam habuit, etiam jam inde ab A nascuntur Christiani (1). Apud auctorem vero quædam

illo observatam censeamus. Atque adeo non tam suo quam aliorum nomine, exempli gratia, dictum intelligimus illius Auctoris: Ego me scio neque alia carne adulteria commisisse, neque nunc alia carne ad continentiam eniti. Lib. de Resur. car. cap. 59.›

§ V. De ejus conversatione in gentilismo, de conjugio. 9. Conjugium tamen iniisse TERTULLIANUM ex Libris duobus ad Uxorem perspicuum est: fortassis quod nondum sublatæ essent Papia, Poppaa et Julia leges, quæ liberos suscipi cogebant (uti ipse fatetur) et cælibes et orbos vetabant ex testamento solidum c pere; de quibus per Severum Imp. sublatis infra latius. Quarum legum constitutio præscribens matrimonii certam ætatem, utpote juxta Platonem anni xxxv, nostram confirmat conjecturam, quod ante fi- B dem matrimonium contraxerit, quanquam tamen liberorum ejus nulla uspiam mentio. Scribitur autem a Trithemio apud Carthaginemfaliquot annis Rhetorieam gloriose docuisse ; postea et Oratorem fuisse seu causarum Advocatum mox comprobabimus. Jureconsultum etiam fuisse constat ex variis quibus utitur phrasibus et JC. vocibus. Fortassis Romæ præceptore usus est Serbidio Scævola, et studiorum collega Severo Imp. et Emilio Papiniano: ætate tamen minor Severo, qui natus fuit anno Domini CXLVI, ut quadragenarius fuerit initio Imperii illius. Inde enim ad finem usque Imperii ipsius et filii ejus Antonini Caracalla, sub quibus Auctor floruit, anni efficiuntur XXIV. aut circiter; et sic simul constituuntur LXII. ætatis TERTULLIANI, a quo anno (quem ad climactericum vocant Medici) decrepita ætas, quam usque vixit, exordiri solet. Pro quo facit quod B. Ilicron. et Nicephorus post mediam ætatem in hæresim Montani lapsum scribunt, nempe nostra quidem sententia circa annum ætatis ejus quinquagesimum tertium, anno Severi xv. toto ante obitum decennio. Verum de his plus satis. Jam ad Historiam pergamus annorum illorum XXIV.

Anno J. C. cxciv,

10. Anno igitur Domini cxciv, C. SOSIO FALCONE et C. JULIO ERUTIO CLARO COSS S. Victoris, F. Felicis Afri, Romani Pontificis an. VIII. Imp. Cæs. L. Septimii M. F. Afri, P. Pertinacis Augusti anno 1. TERTULLIANUS adhuc ethnicus causarum patronum agebat Carthagine; quod comprobatur his ipsius verbis quæ sub Pallii persona de se scripsit jam Christianus factus: Ego, inquit, nihil foro, nihil campo, nihil curiæ debeo, nihil officio advigilo, nulla rostra præoccupo, nulla prætoria observo, cancellos non adoro, subsellia non contundo, Jura non conturbo, causas non elatro. Plus toga læsere Remp. quam lorica (De Pall. c. 5.). Certe ethnicum se fuisse ipse fatetur, agens de judicio extremo, vita et igne æternis, et suscitatione defunctorum: Hæc, inquit, et nos risimus aliquando, de vestris fuimus. Fiunt, non

C

ad annum hunc pertinentia reperire est. Imprimis de
cæde Imper. P. Helvii, P. F. Pertinacis occisi v. Kal.
April. illud Apologetici: Unde qui faucibus ex-
primendis alæstricam exercent? Unde qui armati pa-
latium irrumpunt, omnibus Sigeriis atque Partheniis
audaciores? De Romanis, ni fallor (Apol. c. 35.), ut-
pote qui in foribus palatii ab armatis Prætorianis
militibus interfectus sit, factione Læti præfecti præ-
torio ejusdem, cujus jussu Commodus Imper. non
multo ante a Narcisso athleta, cum quo ille solebat
in palæstrica exerceri, strangulatus fuerat. Deinde de
Imper. Cæs. Pescennio Nigro, qui occiso jussu Sena-
tus Imper. Cæsar. M. Didio M. F. Commodo Severo
Juliano Augusto, exante diem Kalendas Maias Impe-
rium invaserat, illud ejusdem loci: Plane cæteri or-
dines pro auctoritate religiosi ex fide nihil hosticum (ad-
versus Cæsarem) de ipso Senatu, de equite, de castris,
de palatiis ipsis spirant. Unde Cassii et Nigri ? Quorum
prius ad Avidium Cassium refertur, qui ex familia
Cassiorum C. Julii Cæs. interfectorum, et Antonino
Pio et Marco ac Vero Impp. principatus extorquere
conatus fuit; alterum ad Nigri conspirationem adver-
sus Severum Imp. Jam et solemnia Cæsarum (qualia
etiam Kalend. Juniis in auguratione nova Severi, qui
antea Idibus Maii ab excrcitu Imperator dictus fuerat,
celebrata sunt) ibidem in hæc verba describit : Cur
die læto non laureis postes obumbramus, nec lucernis
diem infringimus? et paulo post: Ipsos Quirites, ipsam
vernaculam septem collium plebem convenio, an alicui
Cæsari suo parcat illa lingua Romana? Testis est Ti-
beris, et scholæ bestiarum. Jam si pectoribus ad trans-
lucendum quamdam specularem materiam natura ob-
duxisset, cujus non præcordia insculpta apparent novi
ac novi Cæsaris scenam Congiario dividundo præsi·
dentis etiam illa hora, qua acclamant: De nostris
annis tibi Jupiter augeat annos? Hoc enim indicant He-
rodianus 1. 2. inter cætera scribens Milites Præto-
rianos relictis armis pomparum habitu laureatos pro-
cessisse; et Spartianus ac Fasti Consulares, dum 30.
postquam in urbem venerat die, exante diem Kal.
Jul. profectum scribunt Severum in Orientem contra
Nigrum tyrannum, datis prius plebi Congiario, et
Donativo Militibus; denique et hac numismatis in-
scriptio; IMP. CÆS. L. SEPT. SEV. PERT. AUG.
COS. LIBERALITAS AUG. quo pertinet etiam quod
prætermittitur: Focos et thoros in publicum educere,

(1) Ipsemet suis diserte testatur Tertullianus verbis se una cum gentilium superstitionibus libidini inserviisse, in libro de Resurrect. cap. 59.: Ego me scio, neque alia carne adulteria commisisse, neque nunc alia carne ad continentiam eniti : quo etiam tempore spectaculis delectabatur, de quibus, malo, inquit (Tert., de Spect. c. 19.), non implere, quam meminisse, id est, pauca de iisdem dicere, quami éorum, quæ vidi, meminisse ; ac libro de pœnitentia se omnium peccatorum maximum fuisse fatetur, lapsisque pœnitentiam suadens, ait (1dem de Pœnitent. c. 4. et c. 12.): eam tu peccator mei similis (imo me minor, ego enim præstantiam in delictis meam agnosco) pœnitentiam ita invade, ita amplexare, ut naufragus alicui tabulæ fidens. Cap. vero 12, de vita in vitiis transacta: Quid ego ultra de istis (id est, de pœnitentia), peccator omnium nolarum cum sim, nec ulli rei nisi pœnitentiæ natus.

vicatim epulari, civitatem tabernæ habitu obole facere, A tonino Imp. consorte ab initio ; quæ extant Cod. Lib.

vino lutum cogere. Ad hunc præterea annum pertinere censemus illud lib. ad Scapulam: Ipse etiam Severus pater Antonini Christianorum memor fuit. Nam et Proculum Christianum, qui Torpacion cognominabatur, Euhodia procuratorem, qui eum per oleum aliquando curaverat, requisivit, et in palatio suo habuit usque ad mortem ejus: quem et Antoninus optime noverat Christiano lacte educatus (L. ad Scap. c. 4.). Nam morbum illi gravem contigisse initio Imperii, ex Elio Lampr. vel inde patet, quod quum filii sui id ætatis non haberent ut imperare possent, Severum id in animo habuisse scripserit, ut, si quid sibi forte humanitus accidisset, Niger Pescennius et Claudius Albinus succederent; quorum ille occisus fuit anno sequenti. Et quum (sicuti infra latius) anno ipsius 4. Antoninus annum agens 13. Cæs. Aug. appellatus sit, oportebit huc referre quod de illius scribit educatione Auctor. Cui simile est illud de illo Spartiani: Si quando feris objectos damnatos vidit, flevit, aut oculos avertit. Septennis puer, quum collusorem suum puerum ob Judaicam religionem gravius verberatum audisset, neque patrem suum, neque patrem pueri, neque auctorem verberum diu respexit.> Christiano vero lacte educatum, ex eo confirmatur, quod Lugduni natus sit, ubi vigebat fides Christiana.

Anno Domini cxcv.

11. IMP. CÆS. L. SEP. SEV. PERT. AVG. II. ET D. CLAUDIO SEPT. ALBINO CÆS. II. COSS. anno 9. S. Victoris Rom. Pont. et ipsius Severi II. adhuc Carthagine causarum fuisse advocatum TERTUL. verisimile est. Ad hunc autem annum referri debet illud ipsius lib, ad Scapulam: Sic et circa Majestatem Imperatoris infamamur, tamen nunquam Albiniani nec Nigriani vel Cassiani inveniri potuerunt Christiani; sed iidem ipsi qui per Genios eorum in pridie usque juraverant, qui pro salute eorum hostias et fecerant et voverant, hostes eorum sunt reperti (Ad Scap. 2.). Hoc enim anno Imper. Cæs. C. Pescennius Niger Justus August. occisus est apud Cyzicum, sive Isicum juxta Herodianum, quo facto mox Severus eos Senatores occidit qui Nigri partes secuti fuerant et cum Nigro militaverant Ducum aut Tribunorum nomine, aliosque omnes exceptis Militibus, quos impunitate proposita recepit; Antiochenis privilegia, et Neapolitanis jus civitatis eadem de causa ademit. Aliquot deinde Barbarorum Reges (juxta Onuphrium), qui Nigro fuerant auxilio, a Severo victi sunt; quare ipse IMP. II. III. et IIII. appellatus est: quos omnes Nigrianos Auctor noster appellat. Quod postremum confirmat nostram sent. de Arabibus, Parthis et Adiabenis hoc anno devictis; atque adeo huc pertinent inscriptiones Nummorum et Marmorum antiquæ supra citatæ ; et proinde illud Auctoris: barbari exclusi (De Pall. c. 2.). Et vero Constitutiones his Coss. editæ titulo Severi et Antonini Augg. datæ v. Kal. Martii, XI. Kal. Maii, Nonis Julii vi. Kal. Oct. et XI. Kal. Novemb. confirmant quod supra diximus de An

B

C

D

8. T. 14. 1. 1. 1. 6. T. 2, 1. 2. lib. 2. Tit. 1. 1. 2. lib. 2. T. 24. 1. 1. et lib. 8. T. 16. 1. 1. Ad hunc annum pertinere censemus, cujus ex Eusebio supra meminimus, bellum Judaicum et Samariticum, de quo etiam. Freculphus Lexoviensis, unde et Judaicum (cognomen) ci oblatum fuisse. Quo videtur ex parte respicere Auctor de Judæis agens: Dispersi ( inquit ), palabundi, el cœli et soli sui extorres vagantur per orbem, sine homine, sine Deo Rege, quibus nec advenarum jure terram patriam saltem vestigio salutare conceditur (Apolog. c. 21.). Unde conjicio belli illius occasionem, quod Judæam vellent repetere, quia illis ab Hadriano Imp. interdictum fuerat. Huc etiam referendum quod scribit Niceph. Eccl. hist. 1. 5, cap. 2. Severi imperii initio satis bono loco res nostræ fuere, in diesque fidei professio augmenta sua cepit, eorum quos recensuimus Ecclesiasticorum doctorum scriptis atque doctrinis eam provehentibus, idque in maximis quibusque potissimum urbibus, nimirum Alexandrie, Antiochiæ, Eliæ, el per Palæstinam omnem, Ephesi ́, Cæsareæ, et Occidentem versus, Thessalonica, Athenis, Corinthi, in Galliis, et Romæ maxime. Universæ enim multitudines et domus tolæ ad fidem accedebant, quidvis facere et pati paratæ, quam ut quidquam contra religionem nostram agerent aut novarent. Qua occasione etiam recensendi hic veniunt, quorum tum ille, tum Eusebius, meminerunt; hujus ætatis Ecclesiastici scriptores, maxime quum ipsorum scriptis et doctrinis haud dubie acceptam debeat suam conversionem Auctor noster. Apud Alexandriam Demetrius Episcopus 12. ac Presbyteri Panthenus et ejus discipulus Clemens Alexand. Antiochiæ 9. Episc. Serapio, Hierosolymorum 34. Gordius, Cæsarea Palæstinæ Theophilus, Ephesius Polycrates, Ponticus Palmas, Berillus et Bachilus Corinthii, in Africa Carthagine Agrippinus, Lugduni Galliarum S. Irenæus, Romæ denique S.Victor Pont. Atque adeo hinc confirmatur nostra ex MS. cod. lectio apud Auct. Quales ergo Leges istæ, quas adversum nos soli exercent impii, injusti, turpes, truces, vani, dementes; quas nullus Pius, nullus Verus impressit? (Ibid. c. 5.) nempe usque ad id temporis quo Apologeticum edidit.

Anno Domini cxcvi.

§ VI. Quandonam, quare occasione ac quibus momentis Christianus evaserit. 12. Q. FLAVIO TERTULLO SCAPULA et T. FLAVIO CLEMENTE COSS. S. Victo ris Rom. Pont. anno x. et Severi 1. TERTULLIANUS fidei Christianæ, mea quidem sententia, nomen dedit (1), Imperio jam prorsus pacato, cum Severo im

(1) Hanc Jac. Pamelii sententiam Petrus Allixius in dissert, de Tertull. vita et script. Paris 1680. et Tillemontius, mémoires, t. III. art. 2, p. 87. rejiciunt. Quidam, ut refert C. P. Berti, Dissert. Hist. tom. 2. sæcul. 3. dissert. 4. § 2. p. 413. ad fidem christianam conversum putant circa ea tempora, quibus scripsit librum de Pallio, post annum scilicet 208. Sed plura extant Tertulliani opera antea conscripta quæ nostram ab eo professam fidem exhibent. Ad annum 196 Tertulliani conversionem refert Fabricius, ad annum 170 Oudinus, ad annum 185 Caveus, hæsitantes tamen et solis conjecturis innixi. Vide Lumper, ibid. EDD,

perantibus Antonino ejus filio et Claud. Albino Casa- A 1. de Pallio c. 2, et ejusdem Apolog. cap. 40, quo et

ribus, quod adeo Triplex Imperium vocat verbis supra citatis, quo Lectorem remittimus; complura enim illic reperiuntur quæ ad hunc annum pertinent. Id tamen non initio, sed sub hujus anni finem: eradicato jam ornni aconito hostilitatis ( Ad Scap. c. 3; Apolog. c. 23), utpote post excidium Byzantinum, quæ urbs, Herodiano, Zonara et Michaele Glyca testibus, post triennii obsidionem, cœptam anno 1. Severi, adhuc vivente Nigro, tandem fame capta est, et libertate omni adempta Perinthiis (qui multa a Nigro passi fuerant), adjudicata est, etiam moenibus eversis, in vici formam redacta. Cujus etiam Auct. meminit : Cælius, inquit, Lapella in exitu Byzantino, Christiani gaudete, exclamavit (Ibid. c. 19.). Occasionem suæ conversionis ipse, quantum apparet,indicat ex testimonio B alicujus Dei qui a Christianis adjuratus dæmonem se confitebatur (Ibid., c. 20). Hæc testimonia ( inquit ) Deorum vestròrum Christianos facere consueverunt, qua plurimum illis credendo, in Christo Domino credimus. Ipsi litterarum nostrarum fidem accendunt, ipsi spei nostræ fidentiam ædificant (1). Neque tamen inde solummodo, sed et ex fide scripturarum sacrarum, quarum fidem dii suo testimonio approbant. Maxime quod illarum auctoritatem ( vel ipso teste jam Christiano) summa antiquitas vindicaret, utpote quum omnes substantias, omnesque materias, origines, ordines, venas veterani cujusque styli, gentes etiam plerasque et urbes, insignes historiarum causas et memoriarum, ipsas denique effigies litterarum, indices custodesque rerum; ipsos Deos, ipsa templa et oracula et sacra unius Prophetæ Moysei scrinium seculis aliquot anteverterit. Quum etiam illarum Majestatem divinam prædictionum ve. ritas comprobaret: Quidquid enim, inquit, agitur, prænuntiabatur. Quod terræ vorant urbes, quod insulas maria fraudant, quod externa atque interna bella dilaniant, quod regnis regna compulsant, quod fames et lues, et locales quæque clades, et frequentiæ plerumque mortium vastant, et quod etiam officia temporum et elementorum munia exorbitant, quod et monstris et portenti, naturalium forma turbatur, providenter scripta sunt (Nempe Matth. 25). Dum patimur, leguntur ; dum recognoscimus, probantur. De quibus omnibus latius et

[ocr errors]

(1) Quam oraculi responso tribuit Pamelius Tertulliani conversionem, eam visioni Georgius Ambianensis, uterque fabulam subodoratur. Ex ipsius auctoris testimonio tres D præcipuas lubet eruere hujusce rei causas, nempe 1 invictam martyrum in crudelissimis tormentis constantiam. Quisque, inquit, tantam tolerantiam spectans, ut aliquo scrupulo percussus, et inquirere accenditur, quid sit in causa, et ubi cognoverit veritatem et ipse stalim sequitur. Liber ad Scapul. cap. ultim. 2o Potestatem eorumdem stupendam in dæmones eorumque simulacra et oracula. Quid isto opere manifestius? quid hac probatione fidelius? simplicitas veritatis in medio est etiam de corporibus nostro imperio excedunt inriti et dolentes et vobis præsentibus erubescentes. Apologet. XXIII. 3° Metum judiciorum divinorum. Ad istam disciplinam, ait in libro de Anima II. netu prædicli judicii transvolamus. Quibus et addas velim, quæ supra in l'amelio, auctoritatem scripturarum, divinamque prædictionum majestatem veritate comprobatam, imo et imperii calamitates eo magis sævientes quo vesanior in christianos immauitas grassaretur, ac demum rerum vi graves non secus ac verborum acumine Apologeticos sermonies a pluribus qui ea Ecclesiæ tempestate florebant doctoribus evulgatos.

EDD.

ad Annotat. nostras Lectorem remittimus.

13. Hic duntaxat addemus, alludere illum inter cætera ad luem maximam Romæ et in multis Provinciis, ac terræ motum quo corruit Smyrna urbs Asiæ, quæ recenset Euseb. in Chronicis sub Marco et Vero Impp. et fulmen quod sub Commodo in Capitolium ruens Bibliothecam inflammavit, et bella ejus ætatis civilia, quorum jam meminimus. Item ad famem, de qua 1. ad Scap. in hæc verba, (L. ad Scap. c. 3.): Sicut et sub Hilariano præside, quum de areis sepulturarum nostrarum acclamassent: Areæ non sint, areæ ipsorum non fuerunt; messes enim suas non egerunt. Denique ad portentum, de quo ibidem: Nam et sol ille in conventu Ulicensi, extincto pene lumine adeo portentum fuit, ut non potuerit ex ordinario deliquio hoc pali, positus in suo hypsomate et domicilio. (L. de testim. animæ cap.1.). Et vero, scripta quoque multorum a Christo Patrum adv. Gentes conversioni causam dedisse sentimus, ad quæ alludit alibi: Nonnulli, inquit, quibus de pristina litteratura, et curiositatis labor, et memoriæ tenor perseveraverit, opuscula penes nos condiderunt, commemorantes et contestificantes in suggillationem et originem et traditionem et sententiarum argumenta per quæ recognosci possit, nihil nos aut novum, aut portentosum, suscepisse, de quo non etiam communes litteræ ad suffragium nobis patrocinentur, si quid aut erroris ejecimus, aut æquitatis admisimus. (L. adv. Valent. c. 5.). Inter quos commemorandi Quadratus, Aristides, Anaxagoras, Melito, Theophilus Antiochenus, Apollinarius, Tatianus, Clemens Alexand. et Apollonius Senator, denique ab Auct. alicubi citati Justinus Philosophus et Martyr, Miltiades Eccles. Sophista, et Irenæus omnium doctrinarum curiosissimus explorator. Quibus omnibus evolvendis et ante et post fidem susceptam ipsum allaborasse, vel ex Apolog. patet, in quo subinde illos ad verbumfere imitatur. His omnibus adminiculis ad Christi fidem conversus et jam initiatus, quum pallium Christianum indutus (sicuti antea etiam attigimus) inconstantiæ notaretur ab amico, quod a Toga transisset ad Pallium, Orationem habuit Carthagine (quam LIB. DE PAL. inscripsit ), qua et Pallii vetustatem, simplicitatem, facilitatem, libertatem sine cura, Philosophicam gravitatem et sanctitatem commendat; et vitio sibi dari non debere variis exemplis ostendit, quod habitum verterit. Qua occasione et libidinum varia genera, quibus natura mutetur, et Matronarum cultum indecentem insectatur, et fori Judicum et militum vitiis, tum ambitioni et gulæ cauterem adigit. Atqui his Coss. data Constitutio Severi et Antonini v. Idus Martias, quæ extat D. Lib. 9, Tom. 1. lib. 1. iterum confirmat nostram sententiam de Antouino fi lio Imperii consorte.

[blocks in formation]
[ocr errors]

56

S. Victoris Papæ Romani anno ii. et Severi iv. TER- A teribus Græcis translatis codicibus, quos incorruptos TULLIANUS jam Christianus quibus se occupationibus totum dediderit, scripta ejus, de quibus postea, plus satis suo confirmant testimonio. Ex quibus imprimis constat ita versatum fuisse in sacrarum lectione litterarum, ita memoriæ omnia et singula scripturarum loca commendasse, ut vel unica periodo subinde complura complexus sit; sicuti ex Scripturarum Indice nostro, collatione cum Auctore facta, facile est deprehendere. In illis autem citandis editionem sequitur ubique 70. Interpr. quod ad Vetus Instrumentum attinet, quod per Esdram (vel ipso teste) constat restauratum (L. de Hab. mul. c. 3. Apolog. c. 18), idque non in Pentateucho Moysi duntaxat, aliisque libris historicis, sed et in Prophetarum vaticiniis : Quos enim (inquit) diximus prædicatores, Prophetæ de officio præfandi dicuntur. Voces eorum itemque virtutes, quas ad fidem Divinitatis edebant, in thesauris litterarum manent, nec istæ nunc latent. Ptolemæorum eruditiss. (quem Philadelphum supernominanı) et omnis' litteraturæ sagacissimus, quum studio Bibliothec. Pisistratum ( ut opinor ) æmularetur ; inter cætera memoriarum, quibus aut vetustas, aut curiositas aliqua ad famam patrocinabatur, eæ suggestu Demetrii Phalerii Grammaticorum tunc probatissimi,cui præsecturam mandaverat, libros a Judæis quoque postulavit, proprias scilicet atque vernaculas Litteras, quas soli habebant. Ex ipsis enim et ad ipsos semper Prophetæ pero raverant, scilicet ad domesticam Dei gentem ex patrum gratia. Hebræi retro, qui nunc Judæi. Igitur et litteræ Hebrææ, et eloquium. Sed ne notitia vacaret, hoc quoque Ptolemæo a Judæis subscriptum est, Septuaginta duobus Interpr. indultis; quos Menedemus quoque philosophus, Providentia vindex de sententiæ communione suspexit. Affirmavu hæc vobis etiam Aristœas. I ta in Græcum stylum ex aperto monumenta reliquit. Hodie apud Serapeum Ptolemæi Bibliothecæ cum ipsis Hebraicis Litteris exhi bentur. Quæ paulo prolixius citavimus, adversus eos qui auctoritatem 70. Interp. elevare non verentur (1). In Novo vero Testamento non tam Latinis Translatis, quam Græcis veteribus codicibus usum Auctorem, Græce doctissimum, ex versione ejus peculiari, ab aliis omnibus multum subinde diversa, manifestum fit; quam adeo discrepantiam in gratiam Professosacrarum Litterarum ubique annotavimus. Quam jam olim etiam indicavit B. Ambr. sive quisquis Auctor est Comment. in Epist. Pauli ad c. 5. Rom. Constat (inquit) quosdam Latinos olim de ve

rum

(1) Dissertationem de varialet incerta Indole librorum Tertulliani Joh. Salomo Semler, vir tantisper consilii audax ac tritæ viæ non nibil impatiens, ad calcem suæ editionis in lucem protulit, ac imprimis videre est quo animi impetu hæc statuere audeat, nempe Tertullianum nec adhibuissc græcos codices, nec adhibere voluisse; totum vero in eo esse ut suam latinam cuilibet extranea lectionem anteponat, quasi græci libri isto jam tempore fuerint per hæreticos depravati; eoque facilius id in latinorum mente hæsisse, libris nempe latinis accedere præcipuam præstantiam; potiorem vetustatem, quod exemplaria latina antiquius sua prima habeant initia et recentia rudimenta; imo et superesse varias novas interpretationes et glossas quarum primus et certus auctor est Tertullianus, ab illoque in 'omnes

simplicitas temporum servavit et probat. Postquam autem discordia animis dissidentibus et hæreticis perturbantibus torquere quæstiones cœperunt, multa immutata sunt ad sensum humanum, ut hoc contineretur in litteris, quod homini viderctur. Unde et ipsi Græci diversos codices habent. Illud autem verum arbitror, quando et ratio, et historia, et auctoritas observabatur. Nam hodie quæ in Latinis reprehenduntur codicibus, sic inveniuntur a veteribus posita, TERTULLIANO, Victorino, et Cypriano. › Hactenus ille. At qui versabatur præterea noctu diuque Auctor noster in perscrutandis non modo quos supra adduximus Apologiarum pro fide Christiana Auctori bus, sed et aliis haud dubie Scriptoribus Ecclesiast. B præter Apollonium Senatorem et B. Victorem Græcis omnibus; Philonem dico, Josephum (quem vocat Antiquitatum Judaicarum vernaculum vindicem) (Apolog. c. 19. 1. de Præsc, adv. hæret. c. 52. l. adv. Valent. c. 5. carm. adv. Marc. c. 9. 1. de Præsc. adv. hær. c. 38. t. 1. Apolog. c. 35.), Appionem et legesippum, Judaros, Clementem Romanum, ac S. Polycarpum ( quorum illum Romanorum a Petro, hunc a Joanne Smyrncorum Episcopos ordinatos agnoscit ), S. Ignatium Antiochenum, S. Dionysium Areopag. Galliarum, Papiam Hierapolitanum Episcopos; Agrippam Castorem, Dionysium Corinthiorum, Plinitum ac Philippum Cretenses Episcopos; Musanum, Modestum, Panthenum Alexandrinum, Rhodonem Asianum, Serapionem et Proculum quemdam, quem vocat eloquentiæ Christianæ dignitatem, de quo postea latius; Sextum denique Appionem, Candidum, Arabianum, Maximum, et Heraclitum. Quibus adjicio primos illos cæteros. Pont. Rom. in Petri cathedra successores, quorum extant Decretales, quorumque cum Lino et Cleto Auctor meminit, Anacletum, Evaristum, Alexandrum, Sixtum, Telesphorum, Hyginum, Pium, Anicetum, Soterem item (quem, quod occasio sese noh offerret, prætermisit) et Eleutherum, quem Benedic tum nuncupat. Quos omnes Grace scripsisse, ex eodem stylo Latino, qui interpretis ejusdem videtur, censeo; ut pote, qui melius Græce noverint, sicut etiam S. Iren. quam Latine. Quo fit, ut (vel Rhenano annotante) neno mirari debeat Græcam Auctoris loquendi consuetudinem, quum etiam si qui in Latinam linguam translati essent, mallet ex fontibus bibere (quod aiunt) quam ex lacunis. Atqui hoc primum anno quidam scribunt Idib. Maii die Natalitio Impe rii a Severo Imp: appellatum Cæsarem Aug. filium ejus Antoninum apud Viminatium, priusquam in bellum contra Albinum proficisceretur. Verumtamen etiam ab initio Augustum olim fuisse nuncupatum, codices latinos dimanavisse. Ut ut sit, sedulo cavendum est a duplici quem sibi proponit auctor iste scopo, vulgatam nempe sacrorum librorum lectionem diffamare, prætereaque asserere ex una eademque officina quosdam prodiisse veterum libros, Irenæi videlicet, aut Clementis, nec jam salis esse causa cur eos diversis auctoribus, utpote ab uno confectos, dividere amplius perseveremus. Vid. Ter tull. opera recens. Semler, Hala, 1828, t. V, p. 185-211,

C

D

[ocr errors]

patet ex Rescriptis præcedentium annorum nomine A tif. ejus designavimus, maxime quod B. Damasius in Severi et Antonini Augg. Conspirationis interim Albini adversus Severum hoc anno factæ meminit etiam Auctor in hæc verba, Unde Cassi, Nigri, et Albini.

Anno Domini CXCVIII.

[ocr errors]

Pont. sedisse Victorem scribat a Consulatu Commodi v. et Glabrionis (quibus Coss. xut. Kal. Aug. data est prior ejus Epist. ad. Theoph. Alexand. ), usque ad Lateranum et Rufinum. A Kal. autem Juniis dicti consulatus, quo die creatus Pont. usque ad v. Kal. Augusti anni sequentis, conficiuntur anni 12. mensis 1. dies 28. Is dicta 2. Epist. discrepantiam Afrorum in Sacramentis increpans, mihi videtur ad celebritatem diei Paschæ alludere (quam Epistola priori die Dominica celebrari debere, juxta quod et prædecessores sui statuerunt, mandaverat, quæcumque incideret a xiv. Luna primi mensis, usque ad xxi. in quo fortassis initio Afri quidam cum Polycrate Asiano contrariam sequebantur consuetudinem, quanquam

co quartodecimano, sic Auctor: Est præterea his omnibus etiam Blastus accedens, qui latenter Judaismum vult introducere; Pascha enim dicit non aliter custodiendum, nisi secundum legem Moysi 14. mensis. Quis autem nesciat, quoniam Evangelica gratia evacuatur, si ad legem Christum redigit ? (L, de Præsc, adv. hær. c. 53, hær. 22. l. de Jejun. c. 14. Ib. c. 13.) Ad eamdem observationem pertinet illud ejusdem : Pascha celebramus annuo circulo, mense ; atque adco etiam illud Aguntur præterea per Græcias illas cerlis in locis Concilia ex universis Ecclesiis. Id enim etsi generatim loquatur, existimamus potissimum intelligi de Conciliis paulo ante celebratis Palestine a Theophylo Cæsariensi, Ponti a Palma, Corinthio a Bachy

:

§ VIII. Quandonam, et in qua rerum tempestate carmina quædam libaverit. 15. T. SEXTIO LATERANO ET M. MARIO M. F. CUSPIO RUFINO COSS. S. Victoris Rom. Pontif. anno 12. Severi Imp. v. TERTULLIANUM verisimile est memoric exercende gratia conscripsisse Carmine GENESIM ET SODOMAM, imo mea sententia integram sacrorum Bibliorum Veteris Testamenti historiam; ut pote quum et prius illorum mutilum sit, et ex initio posterioris satis videatur etiam descripsisse B postea in unum consenserint. Nam de Blasto harretiorbis universi diluviuin; atque adeo etiam Carmen illud AD SENATOREM EX CHRISTIANA FIDE AD IDOLORUM SERVITUTEM REVERSUM, et libros quinque ADVER. MARC. carmine, ac DE JUDICIO DOMINI librum. Hoc vero anno ad xi, Kal. Martias Imp. Cæs. D. Claudius Septimius Albinus Augustus prælio ab Imp. Severo victus et occisus est, idque apud Lugdunum; quæ quod illum antea recepisset (Herodiano teste) et direpta et incensa est; in qua expeditione, uti ex variis Inscript. constat, .Imp. VIII. ix. et x. appellatus est. Quo jamjam expu» gnato, omnes imprimis Galliarum, Hispaniarum, Britanniæque proceres qui illum juverant, deinde Romam reversus amicos ejus undique conquisitos, et inter eos Senatores 40. Severus interfici jussit, Clo, et Ecclesiarum apud Osroenum, Alexandrino tum et eos omnes qui in Pertinacem conspiraverant: Quos adeo Auctor Albinianos appellat verbis supra citatis. Ad ann. Domini 195. et per aliquot annos perdurasse hanc illorum inquisitionem significat: Sed et qui nunc, inquit, scelestarum partium socii aut plausores quotidie revelantur, post vindemiam parricidarum racemalio superstes; nempe, quantum apparet, ad triumphum usque Parthicum, atque adeo novum Severi annum, quemadmodum ibi latius. Alibi etiam ad Senatores occisos alludit: Nemo non, inquit, etiam hominis causa pati potest quod in causa Dei pati dubitat. Ad hoc quidem vel præsentia nobis tempora documenta sint; quantæ, qualesque personæ inopinatos, Natalibus et Dignitatibus et Corporibus, et ætatibus suis exitus referunt, hominis causa: aut ab ipso, si contra eum fecerint, aut ab adversariis ejus si pro eo steterint. (Ad. Sc. c. 2. Apolog. c. 55. I. ad. Marc. cap. ult.) Fuit autem dictorum consulum alter Lateranus tantopere amicus Severo Imp. ut illi magnificentissimas ædes Romæ ædificaverit, quas etiamnum Palatium Lateranense appellamus, quem postea scribit B. Hicrony. Epitaphio Fabiole, Cæsariano obtruncatum gladio, fortassis Antonini Caracallæ, qui in plerosque amicos patris sui animadvertit. Atqui cum his Coss. scripta sit Epist. 11. S. Victoris Rom. Pont. ad Afros Episcopos data Kal. Septemb. et Epist. S. Eleutherii Decessoris ejus. v. Id. Julii Materno et Bradua Coss. necessario hunc annum, non pr.rcedentem xu. Pon

quoque a Theophilo, denique Asiano, in quo scribit Niceph. hist. Eccl. 1. 4. c. ult. Patres dictam sententiam B. Victoris Concil. Romani secutos esse cui etiam consentit Concil. Galliarum sub Irenæo.

Anno Domini cxcix.

§ IX. De libris adversus Judæos in lucem editis. 16. T. HATVRIO T. F. SATURNIO, ET C. ANNIO APP. F. TREBONIANO GALLO COSS. S. Zephyrini Papæ Romæ 1. ac Severi Imp. vi. videtur nobis contigisse discrepatio illa TERTULLIANI cum Judaro quodam, cujus occasione scripsisse se significat librum ADVER. JUDÆOS. Proxime accidit, inquit, (l. ad. Jud. c. 1. ), disputatio habita est Christiano et D Proselyto Judæo. Alternis vicibus contentioso fune uterque diem in vesperam traxerunt. Obstrepentibus etiam quibusdam spectantibus, singulorum, nubilo quodam veritas obumbrabatur. Placuit ergo, quod per concentum disputationis minus plene potuit elucidari, inspici curiosius, et lectionis stylo quæstiones retractatas terminare. In quo inter cætera annotandum venit, quod de dilatatione fidei per universum pene orbem jam ab ea ætate pulchre deducit. In quem enim, inquit, alium universæ gentes crediderunt, nisi Christum qui jam venit?... Parthi, Medi, Elamitæ, etc. (ibid., c. 7.), sicuti legitur Act. 2. et cæteræ gentes, ut jam Getulorum varietates, et Maurorum multi fines, Hispa-* niarum omneş termini, et Galliarum diversæ nationes,

« PoprzedniaDalej »