Obrazy na stronie
PDF
ePub

nem Tertulliano præluxisse ac proinde temporibus A ram ca'culis infra in dissert. D. Lumperi perpensis suis præivisse.

Hac igitur erunt diversa hujus editionis hinc illine accepta membra. Quanam vero ratione in corp s cocant, ac inter se conneciantur, paucis remanet præfandum. Mirum est quotuplici rerum ordine et librorum serie unaquæque Tertulliani editio divisa aut potius disjecta fuerit. Alii tempora pro libitu suo metientes ac statuentes, ordinem chronologicum assequi studuerunt. Hoc in animis sibi præcepisse videntur La Cerda, et Oberthur. Alii, ut Rhenanus et Rigaltius, vetustorum codicum indices qualescumque in eorum instruenda editione duces habuere. Alii nec temporum, nec codicum habit ratione, vel utraque permixta, Pamelii exemplo, rerum quadam Theologica synthesi deductarum ordinem assumpsere. Alii demum, et præ cæteris omnium novissimus J. S. Semlerus, nihil sibi proposuisse videntur nisi omnia Septimii sive catholici sive Montaniste scripta ita ex industria miscere ac confundere, ut prom:scue ab uno ad ultimum una eademque Montanistica B farragine fœdari censeantur. Nobis igitur etsi religio sumnia futura sit veterum editionum ordinem in usu acceptum, omni ope conservare, nunc in hoc multarum sibi obstrepentium Tertulliani editionum tumultu, necesse fuit novam seriem, partim chronologicam, partim systematicam, componere. Hinc in duas dividendos esse partes Septimii tractatus abunde suadet vita ejus duplex, altera fide integra, altera hæresi contaminata. Hinc duos distinguere est tomos, quorum prior continet scripta ab Auctore adhuc catholico, posterior scripta post susceptum ab, eodem Montanismum exarata. Rursus, cum in utraque vitæ ejus vice idem modo adversarios suos perstringat, modo suos ad bonos mores excitet, pars utraque operum ad duplex generale caput reducenda venit. Hinc in prima parte series prior LIBRORUM APOLOGETICORUM, nempe APOLOGETICI, LIBRORUM AD NATIONES, DE TESTIMONIO ANIME, AD MARTYRES, DE

conferet, jam etiam minime ab ordine chronologico nos recessisse deprehender.

Tertullianus, suscepto montanismo, sibi aliquo modo constitit; nunc enim in aciem, ut antea, cum oanibus adversariis congreditur, nunc forensi studio quasi detentus de ritibus ac moribus conciosem habet. Hinc secundae operum partis series: prior coaluit ex inaumera POLEMICORUM LIBRORUM mole, nimirum DE CORONA MILITIS, DE FUGA IN PERSECUTIONE, adversus psychicos, ADVERSUS GNOSTICOS SCORPIACE, ADVERSUS PRAXEAM, ADVERSUS HERMOGENEM, ADVERSUS MARCIONEM, ADVERSUS VALENTINIANOS, ADVERSUS JUD.EOS, DE ANIMA ADVERSUS PHILOSOPHOS, DE CARNE CHRISTI ADVERSUS QUATUOR HERESES, DE RESURRECTIONE CARMIS ADVERSUS MARCIONISTAS, ALIOSQUE GNOSTICOS. Item sedato interdum illo impugnandi fervido aestu, animos recreasse voluisse videtur cum posterioris seriei LIBROS MORALES descripsit, DE VELANDIS VIGINIBUS,

DE EXHORTATIONE CASTITATIS, DE MONOGAMA, DE JEJU

NIIS, DE PUDICITIA, DE PALLIO. Extat adanc insigne Tertuliani opus, imo maximum ac celeberimum, LIBER nempe PRESCRIPTIONUM ADVERSUS HÆRETICOS OMNES, de cujus ætate acriter, ut infra videre est, inter cruditos disceptatur: quorum lites cum non nobis sit componere, mediam inter utramque contendentium aciem stationem elegimus, mediumque huic libro locum adscripsimus, nempe, inter orthodoxi Tertulliani et ejusdem montaniste opera, in fronte posterioris tomi, ut duodecim polemicis libris præfulgeat ac velut antesignanus præeat.

Quæ cum utcumque tandem exposita fuerint, penitus explicata tota mente nostra tum de Tertulliani auctori tale vera ac recto usu, tum de instituti nostri origine, subsidiis ac ratione, finem demum præfandi facientes, diximus. - Deum vero iterum iterumque, ut inchoantes, ita et absolventes opus, enixe rogamus, deprecamurque, almamque simul Deiparam virginem, an gelorum hominumque matrem ac delicias, cunctamque triumphantis Ecclesia splendentem coronam, eo ipso die quo manum de tabula tulimus, colorum, terrarumque ambitu festive concelebratam in patrocinium ac tutelam advocamus, obtestamurque ut hæc

SPECTACULIS, DE IDOLOLATRIA, quibus, appendicis C instar, libellum auctoris Montaniste AD SCAPULAM, ob rerum connexionem subjunximus, quippe in iis omnibus libris Tertullianus caussae christiane patronum se profitetur ac gentes, gentiliaque insectatur. Poste-novissima diutini operis primordia, Deo optimo marior vero ejusdem partis series libros exhibet Tertulliani catholici DOGMATICOS, in quibus totus est in exponendis ritibus, ac disciplinis Christianorum, nempe DE ORATIONE LIB. 1., de BAPTISMO LIB. 1, unum DE POENITENTIA, DUGS AD UXOREM, de CULTU FOEMINARUM DUOS; hunc vero ordinem, quisquis cum tempo

ximo accepta sint, Ecclesie matri haud ingrata, qua.n pluribus utilia, nobisque in æternum profutura.

Scribebatur Paris., Kal. Nov., anno M. D. CCC. XLIII.

[graphic]

VITA Q. SEPTIMII FLORENTIS TERTULLIANI

CARTHAGINIENSIS PRESBYTERI;
AUCTORE JACOBO PAMELIO,

QUÆ EJUS ÆTATIS VIGINTI QUATUOR ANNORUM HISTORIAM CONTINET.

§ I. Exponitur prævia controversia duplex.—1. TER- A Tertyliano editorum meminerit, falsus videtur ConTULLIANI Vitam Deo auspice descripturis, qui (quod memoratu dignum est) sub Afro Romano Pontifice S. Victore, Imperatore item Afro sibi cognomine Septimio Severo, Afer et ipse floruit; duæ occurrunt controversiæ, eæque difficillimæ. Prior, de Tertullo Consule, TERTULLIANO nostro, Tertyliano JC. et S. Tertullino Martyre, e quibus quatuor hallucinatione quadam unum conficere quidam conati sunt. Altera, de tempore et ætate Auctoris, qua fidei Sacramentis novus Christi Tyro initiatus est.

C

2. Ac primo, de Tertullo consule,TERTULIANO nostro, B Tertyliano JC. et S. Tertullino Martyre. - Ad priorem quod attinet, imprimus fefellit Rhenanum corrupta lectio apud Reginonem, quæ castiganda etiam apud Hermannum Contractum in Chronicis, ut pro Tertullino Martyre, quem recensent Martyrologia ex Actis passionis S. Stephani Papæ pridie Nonas Augusti, TERTULLIANUM legerit. Deinde non minus hallucinati sunt hactenus, qui Tertullum Romanum Consulem cum Jureconsulto Tertyliano confundunt, occasione Senatusconsulti Tertulliani, ad quod complura Rescripta sunt edita, quæ recitantur D. L. 38. T. 17. et Cod. L. 6. T. 55 (1). Neque enim reperiri poterit aliquis Consul Tertullianus, seu Tertylianus, sed Q. Flavius Tertellus cum Licinio Sacerdote anno U. C. DCCCCX. ad cujus relationem jam antea, imperante Hadriano Augusto, dictum Senatusconsultum publicatum est. Utpote quum D. dicto Titulo lib. 21. D. Pius decreverit, in quadam facti specie cessare Senatusconsultum Tertullianum, quod proinde eo constat esse antiquius; Tertylianus vero JC. sicuti mox latius, sub Alexandro Imperatore multis post ais claruit, cum aliis plerisque Papiniani discipulis, D qui Juri dicundo operam dedere, cujus Constitutiones ex Libris Quaestionum et Libro singulari de Castrensi peculio, ne quid hic desit, post Vitam hanc Auctoris nostri subjecimus. Quæ sola quum supersint; nec quisquam alius librorum aliorum ab hoc

(1) Vid. ad calcem illius dissertationis Pamelii Responsa Tertyliani JC. quæ extant in libr. Digestor. Cf. Joh. Blumembach de Senatusconsulto Q. Septimio Flor. presbytero el Jureconsulto Tertulianis lib. Lips., 1753. in-4".-Just. C. Wiesenhauer disput. de Jureconsulto et Q. Sept. Flor. Tertulliams, Hildes. 1743. 4. Maian. hb. IV. epist. I. Valent 1732, iù-4°.

TERTULLIANI. I.

EDD.

radus Gesnerus, dum illi præterea adscribit legum
Rescripta ex Libris, de Senatusconsultis, ac ad SC.
Libonianum et Orphitianum. Atque in his satis con-
sentiunt Doctiores. Verum an idem sit ille Tertylia-
nus cum nostro hoc TERTULLIANO, adhuc sub judice
lis est, præsertim id asserentibus quibusdam magni
nominis et eruditionis JC. Nos certe, salvo saniori
judicio, diversum censemus, tum quod ille juxta
veriorem ex Pandectis Florentinis lectionem, teste
Augustino Justiniano, ubique Tertylianus vocetur,
noster vero Tertullianus, tum quod etiam Francisc.
Balduinus datis ad me litteris stylum, et orationem
dissimilem confessus sit, tum denique, quod tempora
non satis conveniant. Si enim cum Bernardino Rutilio
Tertylianum suos edidisse Libros dicamus sub Impe-
rio Hadriani et Antonini, quum Hadrianus Imp.
obierit an. U. C. DCCCLXXXX. et Severus Imp. sub
quo noster TERTULLIANUS, primum cœperit imperare
anno U. C. DCCCCXLV. et sic intercesserint anni
LV. oportebit hunc fuisse ætate quinquagenario ma-
jorem, quum ex JC. Christianus factus est, maxime
si responsa illa illi attribuamus, que noumsi in auc-
toritate magna constituti dare solent JC. cujus
tamen contrarium ex S. Hieronymo constat, qui me-
dia illum ætate, quum antea diu Presbyter fuisset,
ad hæresim scribit defecisse. Sin vero, juxta alios
(quorum supra secuti sumus sententiam) sub Alexan-
dro Imp. cum cæteris JC. quorum responsa in Pan-
dectas relata sunt, jam luce clarius est, eumdem non
esse. Nam noster TERTULLIANUS ante Alexandrum
annis plus minus xxx. Christi fidem amplexus, eo
tempore si adhuc superstes fuerit, in hæresi voluta-
batur. Neque vero argumenta contra sentientium
tanti sunt ponderis, ut in partes suas me potuerint
pertrahere. Quod enim Ulpianus (qui locus fortassis
occasionem huic dedit controversia) D. L. 38. T. 17.
ad SC. Tertullianum lib. 1. Rescripti meminit Impe-
ratoris et D. Patris (id est Antonini et Severi) ad
Tertullianum quemdam; imprimis aut Junius, aut
Ovinius juxta MS. cod. Tertullianus ille prænomi-
natur, quum noster Q. SEPTIMIUS TERTULLIANUS
appelletur, deinde Pandecta Florentina Tertul-
lum legunt, fortassis eumdem, qui etiam dictus
(Deux.)

Q. Flavius Tertullus, cum T. Flavio Clemente Consu- A cus quispiam objecit: Ita a Toga ad Pallium? Cui latum gessit anno Severi . Altera vero ratio, qua inter cætera respondet: At ego jam illi etiam divinæ potissimum nituntur illi, quod Juris verborum retinentissimus atque adco JC. Romanus fuerit, vel Eusebio teste, noster TERTULLIANUS, non magis convincit, quam si dicamus, Cæcilium Oratorem quem introducit secum colloquentem in suo Octavio Minutius Felix, eumdem esse cum Cæcilio Cypriano nostro, quod uterque Oratoriam exercuerit. Aut (quod ad institutum facit magis) si Septimium Severum Imp. eumdem esse existimemus cum Septimio altero Severo, quod uterque Afer et Historicus fuerit, quorum ille suam, hic Alexandri Imp. vitam conscripsit. Aut denique, si Septimium illum cujus versus extant apud Crinitum in Jani laudes, aut Quintum Septimium Romanum, qui Dyclis Cretensis B de bello Trojano Libros sex Latinos fecit confundamus cum nostro SEPTIMIO TERTULLIANO, quod ambo et Afri et Poetæ fuerint. Ad quorum fortassis distinctionem, Auctor noster, Q. SEPTIMH FLORENTIS TERTULLIANI CARTHAGINIENSIS appellationes Libris præfixit suis (1), non contentus duabus illis SEPTIMII TERTULLIANI, quemadmodum reliqui post eum scriptores Afri, Minutius Felix, Cacilius Cyprianus, Lactantius Firmianus, Marius Victorinus, et Aurelius Augustinus.

LIANUS noster.

-

§ II. De tempore quo ad fidem conversus est TERTUL3. Porrò (quod ad alteram pertinet controversiam) de tempore quo ad fidem conversus est TERTULLIANUS noster, major multo se diffi cultas offert. Quosdam qui claruisse putant circa annum Christi nati cux. fefellit illud Auctoris Lib. de Monogamia, annis circiter CLX. exinde productis (de Monog. III.); verum illi quomodo computandi sint a passo Christo, an potius ab ætate qua Apostolus Paulus Epistolam scripsit ad Corinthios primam, infra latius ad annum Domini CCXIH. Multo itaque rectius Eusebius, Ven. Beda, Freculphus Lexoviensis, Martinus Polonus, Conradus a Lichtenaw Abb. Urspergensis, Vincentius Bellovacensis, Hermanus Contractus, et Trithemius, circa annum plus minus Christi nati cc. TERTULLIANUM claruisse scribunt. Atqui de anno, quo Christo nomen dederit, silent omnes præter ipsum TERTULLIANUM, sed verbis longe obscurissimis. Illud quidem perspicuum est, statim a baptismo conscriptum ab eo Librum de Pallio, ea nempe occasione, quod, quum pro more Christiano Toga dimissa Pallium indutus esset, ami

(1) Sic præter libros mstos. jam Angelus Politianus auctoreni nostrum signavit lib. IV. epist. V. de Nominibus. Sic ipsemet auctor noster, de Virginibus velandis, c. ultimo: Hæc cum bona pace legentibus utilitatem consuetudini præponentibus, pax et gratia a Domino nostro Jesu redundet,cum SEPTIMIO TERTULLIANO cujus hoc opusculum est. Similis est clausulalib ride Baptismo: Tantum oro ut cum petitis etiam TERTULLIANI peccatoris memineritis. Similis est clausula libri de exhortatione castitatis. Memento in orationibus tuis TERTULLIANI exhortantis. Ita edit. Paris. Frank, Venetan. Rigaltius autem ultima hæc verba omisit; hinc ab alia manu fuisse adjecta, nullo tamen favente misto, tum Salom, Semler, tum E. F. Leopold visum est prorsus indubium. Cf. Lumper. hist. theol. crit. SS. PP. pars VI. cap.1. art. 1. not. b. EDD.

C

D

sectæ ac disciplinæ commercium confero. Gaude Pal-
lium et exulta, melior jam te Philosophia dignata est,
ex quo
Christianum vestire cœpisti (Lib. de Pall. c. 5.
Ibid. c. 6. Ibid. c. 3.). Verum non perinde intelligi
-potest, quid sibi velint ejusdem Libri verba: Sed
vanum jam antiquitas, quando curricula nostra coram.
Quantum reformavit orbis sæculum istud! Quantum
urbium aut produxit aut auxit aut reddidit præsentis
Imperi triplex virtus, Deo tot Augustis in unum fa-
vente! Quot census transcripti ! Quot populi repugnati !
Quot ordines illustrati! Quot barbari exclusi! Revera
orbis cultissimum hujus Imperii rus est, eradicato omni
aconito hostilitatis et cacto et rubo subdolæ familiari-
tatis, consitum et amænum super Alcinoi pometum et
Mida rosetum. Id quidem Rhenanus, Magdeburgenses,
aliique eum secuti ita interpretantur; ut per Triplicem
Imperii virtutem, intelligant Severum Augustum, et
Pescennium Nigrum, ac Claudium Albinum Cæsares,
quorum illi ab exercitibus in Pannoniis et Oriente,
hic in Gallia Cæsar dictus est. Sed ipse sibi contra-
dicit Rhenanus, quum fatetur invito Severo id fac-
tum de Pescennio, et utrumque ab illo hostem judi-
catum, et e vivis sublatum postea. Non poterit igitur
in tanta trium Cæsarum simultate accommodari illud:
Deo tot Augustis in unum favente, multo vero minus
illud eradicato omni aconito hostilitatis. Imo quum
illa trium Cæsarum variis in Provinciis delectio con-
tigerit statim initio Imperii Severi, minime convenire
potest cum verbis sequentibus : Quot census transcrip-
ti! etc. quot barbari exclusi! Quorum postremum
majorem scrupulum injicit, quod inde constat, non
nisi post exclusos barbaros hunc librum conscriptum,
id est, post devictos Arabas, Parthos et Adiabenos.
Quod itaque, in Argumento et Annotationibus nostris,
ad annum fere quintum retulimus Imperii Severi,
ad annum tertium potius applicari oportere postea
deprehendimus, quum anno quarto a Severo deficere
Albinus cœperit, et anno quinto interfectus sit. Ita-
que Imperantibus tunc una Severo Augusto, Antoni-
no ejus filio, et dicto Albino, pacato jam Imperio,
utpote devictis jam ac occisis, et Juliano, qui occiso
Pertinace illud invaserat, et Pescennio Nigro.

:

4. Et vero de Albino Imperii consorte consentiunt omnes. Nam juxta Fastos Consulares, statim post acceptos omnes Imperii titulos, D. CLAUDIUS ALBINUS AB IMP. CÆS. L. SEPTIMIO SEVERO AUG. CÆSAR APPELLATUS EST et anno sequenti Consulatum iniit Severus cum Albino, qui jam inde etiam SEPTIMIUS dictus est, quantum apparet, in Severi gratiam. Qui eo etiam honore illum prosecutus est ut nummos ejus imagine (teste Spartiano) insigniri jusserit,qui etiamnum (1) extant cum inscriptionibus tam Græcis quam Latinis apud Generosos Dominos Marcum et Guidonem Laurinos Watrefleti Toparchas, cum aliis compluribus, quorum infra fiet mentio. E quibus pro

(1) Scilicet circa annum 1579, quo primum edita fuit a Pamelio Vita hæc Tertulliani.

nostra sententia faciunt, jam post occisum Nigrum A nostram auspicabimur a primo Severi anno, et TER-publicati isti: IMP. CÆS. D. CLAUDIO SEPT. ALB. COS. II. MONETA AUG. CS. VICT. AUG. aut MINERVE PACIFERÆ SÆCULO FOECUNDO; aut denique FELICITAS; quæ omnia pertinere videntur ad illud, eradicato omni aconito hostilitatis.

et

5. De Antonino autem Severi filio, quod etiam jam inde Cæsaris titulo insignitus fuerit, duo sunt quæ conjecturam confirmant nostram, tum lex 1. de inofficioso Testamento Cod. 1. 3. quam rescripserunt Severus et Antoninus Kal. Juliis Falcone et Claro Coss. quorum Consulatus incidit in 1. annum Severi; tum hæc numismatis inscriptio: IMPP. INVICTI PII AUGG. (cum Severi effigie et Antonini adhuc pueri imberbis) VICTORIA PARTHICA MAXIMA. Que adeo referri potest ad illud quot barbari exclu- B si! sicut et ista: L. SEPT. SEV. PERT. AUG. IMP. II. ARAB. PAR. ADIAB. COS. II. PP. SC. Maxime consentiente Spartiano in hæc verba post Nigri cædem Deinde circa Arabiam plura gessit, Parthis etiam in deditionem redactis, necnon et Adiabenis, qui omnes cum Pescennio senserant. Atque ob hoc reversus, Arabicus, Parthicus, Adiabenicus, appellatus est, sed triumphum respuit, ne videretur de civili triumphare victoria. Insuper et Eusebio (seu potius B. Hieronymo, qui multa ad Latinos pertinentia Chronicis ipsius interseruit) qui bellum Judaicum, Samariticumque ac Parthicum cædi Albini præponit; quemadmodum etiam Orosius, Joannes Zonaras, Hugo Floriacensis. Nec obstat, quod Herodianus dilatum adhuc scribat bellum Parthicum, tum quod C fides major haberi debeat Latino quam Græco scriptori, qui nullum historiæ ordinem observavit, tum quod Spartianus postmodum iterum profectum scribat in Arabas, Parthos, et Adiabenos, et bello contra eos confecto triumphum egisse, eumdem nempe de quo infra anno Severi x. Præsertim, quum extent et Marmorum et Nummorum inscriptiones, in quibus bis Parthicus nuncupatur. Altera anni xi. ejusdem in Arcu Septimii Romæ : IMP. CÆS. L. SEPT. M. F. SEVERO. PIO. PERT. AUG. P. P. PART. ARAB. PART. ADIAB. PONT. MAXI. TRIB. POTES. XI. COS. III. PROCOS. ET IMP. CES. M. AUREL. L. F. ANTONINO AUG. PIO FELICI. TRIB. POT. VI. COS. PROCOS. P. P. OPTIMIS FORTISSIMISQ. PRINCIPIBUS. INSIGNIBUS EORUM VIRTUTIBUS D DOMI FORISQ. S. P. Q. R. Anni xv. altera: L. SEP. SEV. AUG. IMP. XII. PART. ARAB. PART. ADIAB. AA. X. PROFECTIO. AUG. quantum apparet, in Britanniam. Quarum priori partim etiam explicatur illud quot populi repugnati! Quemadmodum et illud quot ordines illustrati! de Ordinibus nempe seu Legionibus Militaribus, per inscriptiones annorum Seve. . . ac iv. istas: IMP. CES. L. SEV. etc. TRIB. POT. II. IMP. IV. COS. II. PROCOS. P. P. Ordo CLUS. et: VIRG. DIAN. SACR. PRO SALUTE IMP. L. SEPT. SEV. etc. TRIB. POT. III. IMP. V. Ordo CLUS. ac: IMP. CÆS. etc. IMP. VIII. TRIB, POT. IV. LEG. VII. CLUS. Historiam nihilominus

TULLIANI jam Christiani ab anno illius tertio, dummodo quædam præmiserimus de ejus appellationibus Q. SEPTIMII FLORENTIS TERTULLIANI CARTHAGINIENSIS, et proinde de ipsius gente, familia, stirpe, parentibus, patria, institutione, studiis et scriptis adolescentiæ, vitæ statu, et ætate, quum Severus Imperium iuiit.

§ III. De ejus prænomine, nomine, cognomine et agnomine. 6. Porro Q. (quod auctori nostro tribuerunt jam olim Vincentius Bellovacensis, Trithemius, Politianus, et MS. cod.) Prænomen esse, norunt Antiquarii omnes, fortassis quod quinto loco natus esset, utpote quum Prænomina aut ab eventu, aut ab avis, proavis, seu atavis fere usurpari a Romanis soleant (in quorum locum hodie successerunt propria cujusque nomina) quale est et illud: QUINTA SEPTIMIA, quod inter prænomina feminarum ab Onuphrio recensetur. SEPTIMII, gentis est appellatio, quæ apud Romanos primum Regia, deinde plebeia, postremo Consularis fuit et Patritia. Imprimis enim invenitur : SEPTIMIUS MESIUS ÆQUICOLARUM REX, inde in variis Marmorum inscriptionibus, partim inter Epigrammata antiquæ Urbis, partim in Orthographia Aldi Manutii, feminarum appellationes: SEPTIMIA ANNIA, FL. HORATIA SEPTIMIA OCTAVILLA, SEPT. FELICISSIMA EURESIA, SEPT. SECUNDA, SEPT. EXORTA, et Ordinis Militaris virorum (quæ ad institutum magis faciunt) T. SEPTIMIUS FELICISSIMUS COHORTIS II. et L. FLAVIUS L. F. SEPTIMIUS AFER OCTAVIANUS C. V. TURM. II. EQUIT. ROM. X. VIR ST. LITIBUS JUDICANDIS ; et L. SEPTIMIUS ANTIGONUS MIL. COH. VI. PR. et T. SEPTIMIUS C. F. SER. TIVIA TR. MIL. denique L. SEPTIMIUS SEVERIANUS, ct SEPT. CARITO V. P. Consularium denique virorum sub Julio Cæsare Augusto P. SEPTIMIUS, Trajano Cæsare SEPTIMIUS AGNIDINUS V. C., AGENS PER HISPANIAS V. C. P. T. VICESACRA COGNOSCENS, sub Marco Imp. SEP. TIMIUS SEVERUS, sub Imper. Vero L. SEPTIMIUS SEVERUS, M. SEPTIMII GETE F. postmodum Imperator, sub ipso illo Severo D. CLAUDIUS SEPTIMIUS ALBINUS, cum illo, uti supradiximus, Ces. appellatus, P. SEPTIMIUS M. F. GETA illius frater, Q. SEPTIMIUS PLAUTIANUS Antonini filii ipsius socer, et (mirum de Antonino ejus filio majore natu, quod SEPTIMII appellationem prætermiserit.) P. SEPTIMIUS SEVERI AUG. F. GETA IMP. CES. AUG. De quorum gente an fuerit, etiam ipse Afer Auctor noster non ita constat, ipse interim sibi ipse, lib. de vel. Virg., cap. ult., num. 140, his verbis id nominis tribuit: Pax et gratia a Domino nostro Jesu redundet, cum SEPTIMIO TERTULLIANO, cujus hoc opusculum est; hinc, et a Lactantio Instit. divin. 1. 5. c. 1. et a B. Hieron. 188. Epist. ad Fabiolam, SEPTIMIUS TERTULLIANUS appellatur; quibus etiam consentiunt Trithemius, Politianus, et MS. excusique hactenus codices omnes. FLORENTIS cognomen, familiam quidem certam

47

48

gentis Septimia significat, sed quæ apud Romanos A Vadiani, qui in Charta Palestine patriam illi assignat Municipium quoddam juxta Aras Phleuorum fratrum.

fuit incognita; attribuitur tamen auctori non modo in
excusis, sed et MS. cod. ac jam olim a Trithemio et
Politiano. TERTULLIANI nomine præter alios qui
illius mentionem faciunt scriptores omnes, non modo
verbis jam citatis, sed etiam hisce seipsum appellat,
Tantum oro ut, quum petitis, etiam TERTULLIANI
peccatoris memineritis, et, Memento in orationibus tuis
TERTULLIANI ad hæc exhortantis. Quod videtur
derivatitium a Tertullo, sicuti Octaviani ab Octavio,
et Septimii a Septimio, et stirpem significare familiæ
Florentum. De qua fortassis est quæ extat Montuni
ad S. Mauritium, ac Mediolani ad S. Victorem porta
Vercellensi hæc inscriptio: C. SARTORIUS L. F.
OVF. TERTULLIANUS VETERANUS LEG. XI.
CURATOR CIVIUM ROMANORUM MOGUNTIACI, B
seu MUNGOTIARII. lloc saltem constat ex Eusebii
Chronico et B. Hieron. Cal. Scriptorum Eccles. TER-
TULLIANUM nostrum Afrum fuisse centurionis
Proconsularis filium; quod etiam affirmant B. Isi-
dorus, Ven. Beda, Nicephorus, Freculphus Lexo-
viensis, Marianus Scotus, Ado, et Vincentius Bello-
vacensis.

§ IV. Cujus fuerit, qualisve ejus institutio, litterarum peritia ac scientiarum? —7. Patriam Carthaginem indicat agnomen CARTHAGINIENSIS: in quo etiam illi consentiunt, quum dicunt Provincia Africæ, Civitatis Carthaginiensis, sicuti et B. Optatus Milevitanus lib. 1. adv. Parmenianum, et nominatim Nicephorus, quùm Carthagine in Africa ortum scribit. Quid? quod ipse Auctor id satis superque indicet (1) initio Libri de Pallio Principes (inquit) semper Africæ, viri Carthaginienses vetustate nobiles, novitate felices... Tamen et vobis habitus aliter olim.... Vobis vero post injuriæ beneficium..., post Gracchi obscœna omina..., post trinas Pompeii aras, et longas Cæsaris moras: ubi mœnia Statilius Taurus imposuit, solemnia Sentius Saturninus enarravit, quum concordia juvat, Toga oblata est... Pallium tamen generaliter vestram, immemores etiam, denotatis. Equidem haud miror præ documento superiore. Num et Arietem illa dicitur Carthago, studiis asperrima belli, prima omnium armasse. Quum tamen ultimarent tempora patriæ (en patriam Carthaginem vocat) et Aries jam Romanus in muros quondam suos auderet, stupuere illico Carthaginienses ut novum extraneum ingenium. Tantum ævi longinqua valet mutare vetustas. Sic denique nec Pullium agnoscitur. llac paulo prolixius, ob opinionem

(1) Scripsisse videtur Eusebius Tertullianum fuisse Romanum et nobilem, Hist. Eccl. lib. II, cap. 2. Taŭra Teprovλλιανὸς τοὺς Ρωμαίους νόμους ηκριβωκώς, ανήρ τε ἄλλα ἐνδόξος, καὶ τῶν μάλιστα ἐπὶ Ρώμης λαμπρών. Quod tradit Tertullianum Roman rum legum fuisse peritum, quosdam ad credendum induxit, eum auctorem fuisse Jurisconsultum, et revera quidam est Jurisconsultus ejusdem nominis; at constat alium esse a nostro Tertulliano, nec tradit Eusebius fuisse Jurisconsultum, sed legum Romanarum peritum. Quod de ejus Patria et nobilitate subjicit Eusebius, defendi nequit, ni de Romanis Scriptoribus capiatur, et sensus sit, Tertullianum unum fuisse ex Clarissimis latinis auctoribus. Rufinus hoc sensu hunc Eusebii locum accepit vertendo, inter no tros Scriptores admodum clarus.

8. Atqui TERTULLIANI qualis felix fuerit institutio, Libri ejus adversus Gentes testantur, qui (B, Hierón. teste Epist. ad Maguum) cunctam seculi continent disciplinam, e quibus vel solis constat omnes illum Auctores evolvisse, Historicos, Poetas, Grammaticos; de Jureconsultis vero res notior est quam ut probatione sit opus, de Medicis et Philosophis idipsum ex libro de Anima colligere est. Quorum omnium Catalogum in suas classes distributum reperiet Lector inter Indices nostros, tam Græcorum quam Latinorum. Hinc a Lactantio dicitur in omni genere litterarum peritus, ab Eusebio legum et rerum Romanarum peritia clarus, a B. Hier. acris et vehementis ingenii vir quo nihil eruditius, nihil acutius, a B. Augustino disertissimus, qui buccis sonantibus orationem inflaverit, a Nicephoro eloquentia admodum pollens, acris et ingeniosus admodum. Quæ omnia latius multo prosequitur Vincentius Lirinensis: Hic (inquit) apud Latinos nostrorum omnium facile princeps judicandus. Quid enim hoc viro doctius? quid in divinis atque humanis rebus exercitatius? Nempe omnem Philosophiam, et cunctas philosophorum sectas, auctores assertoresque sectarum, omnesque eorum disciplinas, omnem historiarum et studiorum varietatem mira quadam mentis capacitate complexus est. Ingenio vero nonne tam gravi et velementi excelluit, uti nihil sibi pene ad expugnandum proposuerit, quod non aut acumine Cirruperit, aut pondere illiserit? Jam porro orationis suæ laudes quis exequi valeat? Que tanta nescio qua rationum densitate conserta est, ut ́ad consensum sui, quos suadere non potuerit, impellat, cujus quot pene verba, tot sententiæ sunt, quot sensus, lot victoria. Quanquam interim experientia ipsa convicti fateamur necesse sit, quod de eo scribit Lactantius, parum esse facilem, minus comptum, et multum obscurum, et juxta B. Ilieronymum, crebrum quiden in sententiis, sed difficilem in eloquendo, ut non mirum sit, stylum ejus et aliorum etiam Afrorum facile potuisse discerni a Nepotiano (uti in Vita ejus testatur idem B. Hieronymus), Minutii Felicis dico, B. Cypriani, Arnobii, Lactantii, Victorini. Obscuritatis vero styli præcipuam causam annotavit alicubi Rhenanus, Ꭰ quod ex Græcorum Auctorum assidua lectione adeo Graecas loquendi formulas imbiberit, ut etiam Latine scribens, illarum oblivisci ne quiret. Et vero scripsisse eum quædam in adolescentia, atque adeo ante fidem Christi suscep:am, idem B. Hieronymus locuples testis est. Nam est (inquit lib. 1. adv. Jovin.) hujus loci nuptiarum angustias describere, et quasi in communibus locis Rhetorico exultare sermone. Certe et TERTULLIANUS, quum adhuc esset adolescens, lusit in hac materia. Cujus libri argumentum et titulum idem Epist. 22. ad Eustoch. recenset: «Si tibi placet (inquit) scire, quot molestiis virgo libera, quot uxor astricta sit, legas TERTULLIANUM AD AMICUM PHILO-. sophum. Quo fit ut castitatem, quam toto vitæ tempore

[ocr errors]
« PoprzedniaDalej »