Obrazy na stronie
PDF

cari scias, cum cædi videtur. Quisque enim tantam A sus (2), et inquirere accenditur, quid sit in causa, et

[merged small][merged small][merged small][ocr errors]

IN Q. SEPTIMII FLORENTIS TERTULLIANI APOLOGETICUM, DUOS AD NATIONES LIBROS, ET UNUM AD scAPULAM,

(AUCTORE DOMNO NIC. LE NOURRY.) PRESBYTER0 ET MONACII0 0RDINIS S. BENEDICTI E CONGREGATIONE SANCTI MAURI.

CAPUT PRIMÜM. * Analysis Apologelici, et quis sit Tertullianus, cujus - nomine inscribitur.

ARTICULUS PRIMUS.

Analysis Apologetici.

Cum Tertullianus non magno sine animi dolore cerneret Christianos tanta iniquitate ab ethnicis vexari et occidi, ut nec sibi palam se tueri, nec judicibus eos publice audire liceret, ad ipsorum causam occulta scriptorum vi apud Romani imperii Antistites agendam aggressus est. Primum itaque gravissime conqueritur, Christianos omnes ab ethnicis, qui eos nec noverant, nec nosse volebant, contra omnia acquitatis et naturæ jura odio plane implacabili haberi et excarnificari. Publicum enimvero hujus ignorantiæ testimonium eo magis illorum prævaricationem redarguebat, quod ubi primum agnoscebant quæ et qualis sit Religio christiana, statim relicto falsorum deorum cultu, eam toto terrarum in orbe amplexabantur. Neque dicendum est illos in malum tunc traduci. Mali siquidem hominis hæc est conditio, ut pudore et timore perfusus, latebras quærat: contra vero Christianus etsi damnatus, ac quolibet tormentorum genere excruciatus, de sua professione gloriatur, gestit et exsultat (cap. M). Deinde vero si chrislianus sacrilegii, incesti, ho

micidii, vel alterius cujuslibet criminis, uti garriebant gentiles, reus sit, cur ab illis contra divinas humanasque leges, sine ulla criminis accusatione, sine teste, sine prævio ullius circumstantiae, temporis, consciorum examine, sed unico penitus nominis praejudicio condemnatur? Plinius itaque hac injustitia permotus, Trajanum imperatorem interrogavit quid de Christianis, nullius plane, præter obstinatam in Dei el Christi cultusuaque disciplina perseverandi voluntatem, criminis aut -delicti convictis, agendum esset. Sed nullum aliud ab illo responsum accepit, nisi eos non esse inquirendos, sed oblatos judicibus puniri oportere. Quid autem, obsecro te, iniquius ea lege, quæ Christianos, utpote innocentes, vetat inquiri, et tanquam nocentes condemnari præcipit (cap. 2)?

i

[ocr errors]

B Ad haec vero, divinis humanisque legibus cautum est, ne ullius cujuslibet criminis reus ulla unquam torqueretur aut poena, aut quæstione, nisi ut scelera sua confiterelur. At Christiani e contrario discruciabam . tur; ut ea, quorum accusari solebant, crimina, seque Christianos esse negarent. De solo itaque christianorum nomine prælium erat. Et certe quæ a judicibus de tabella adversus eos pronunliabatur senlentia, omisso cujusvis criminis elogio, nihil aliud ferebat, nisi christianos damnari. At ethnici tum in sacratiores leges eo gravius peccabant, quo sæpius fatebantur castos sanctosque esse mores Christia

« norum, eosque qui ex suis gentilibus christianæ fidei

nomen dabant, fieri semper meliores. Verumtamen non minori crudelitate in hos neophylos, quam in

[blocks in formation]

Urgebant ethnici se legum, ad imperatoribus latarum, præscripto ad vexandos tollendosque christianos teneri. Werum prorsus inepta est, inquit Tertullianus, hæc exceptio. Nemo enim ulla injusta obligatur lege, quæ aut bonum prohibet, aut iniquum aliquid imperat. Atqui tales erant sancitæ in christianos leges. Inficias præterea ethnici ire non poterant plures a suis, aliisque legislatoribus, humanæ infirmitati obnoxiis, datas, quæ quidem quia visæ sunt aut noxiæ aut inutiles, ab aliis postmodum emendatæ, truncatæ, abrogatæ fuerunt? Nonne enim leges Lycurgi a Lacedæmoniis, nonne leges Papiæ de suscipiendis liberis a Severo Imperatore aut correctæ, aut antiquatæ sunt? Nonne lex de creditoribus in Enimvero neque vetustas, neque auctoris digiiitas, sed æquitas sola leges commendat. Nulla vero unquam iniquior fuit, quam illa, quæ Christianos, ob suum duntaxat nomen, nec audita causa, condemnari jubebat (cap. 4). Quantum enim non modo nova et injusta, sed etiam tyrannica sit, inde Terlullianus demonstrat, quia Tiberius, quo regnante christianum nomen per varias mundi partes disseminari cœpit, auditis Christi miraculis, eum deorum numero voluit adscribi. Quod quidem etsi, obstante senatu, non perfecerit; in sua tamen permansit sententia, et Chrislianorum accusatoribus periculum comminatus est. Ex successoribus autem illius Nero, omnium primus, heu quam impius sceleratusque homo ! Cæsariano gladio adversus Christianos ferociit. Domilianus vero, crudelitate illi non impar, cum eadem tentasset, suos cito repressit conatus. Ab utroque autem longe abfuit Marcus Aurelius, qui christianorum militum precibus impetrato divinitus imbre, jussit in eos severius animadverti, qui Christi sectatores accusarent. Antea Trajanus, nulla lege lata,prohibuit eos inquiri. Nulla quoque adversus illos exstat imperatorum Adriani, Vespasiani, Pii, et Weri lex, nullumque decretum. Soli itaque pessimi, nequissimi, ac impiissimi imperatores in eos sævierunt (cap. 5). Tum dehinc Tertullianns, ut ethnicis omnem ex majorum institutis ac legibus inepte litigandi viam præcludat, palam cuilibet brevi inductione facit,

partes secandis immutata fuit? Nec mirum quidem. A vel iisdem Christianis pretio aliquo suum vendidit ab omni sævitiæ genere, nec fas eis erat etiam crude- A quam Lucullus ob cerasa ex Ponto transvecta in Ita

[ocr errors]

pessumdatas ab illis fuisse de sumptu, ambitu, vini C.

abstinentia, divorlio ac cultu deorum leges, statutaque sacratiora. Romani quippe consules Liberum cum suis mysteriis I{oma atque ex tota Italia, quemadmodum Piso et Gabinius, itidem consules, Serapidem, Isidem, et Harpocratem, ex Capitolio deorumque curia ejecerunt, qui postliminio duntaxat a Romanis sunt restituti. Denique ethnici omnes nuntium moribus proavorum suorum rcmiserant habitu, victu, instructu, censu, et ipso etiam sermone. Christianis igitur frustra objiciebant conculcatam et profligatam veterium patrum suorum auctoritatem, quain ipsimet tam audacter, quam impune pessumdederant ( cap. 6).

Transit inde Auclor noster ad falsa et mentita infanda christianorum crimina, quae quidem ita diluit, ut ipsos ab iis tam alienos, quam gentiles illorum reipsa reos esse evidentissime demonstret. Primum enim Christiani a longo jam tempore infamabantur, quasi carncs occisi a se pueri feriuo more vorarent, ac poslea exstinctis canum opera luminibus, in quolibet stupro et incestu fœdissime volutarentur. At certe nihil facilius erat, quam Christianos tantorum, si revera ab iis perpetrareutur, criminum convincere. Tot enimvero illorum iuimici el hostes semper fuerunt, quot judaei, quot milites, quol domestici, quot pene eorum uxores, imo et gentiles homines, qui illos semper insectabantur. Nullus tamen ex eis tanta facinora agnovit unquam, multoque uiuus prodidit,

[ocr errors]
[ocr errors]

silentium. Et vero quis h;ec crimina prodidi-set ? Non Christiani quidem, qui non minus scrupulose, quam gentiles sua celabanl mysteria. Neque etiam <ethnici, qui ab eorumdem Christianorum coetibus penitus exclusi, quid in eis ageretur, scire procul dubio non poterant.At isti, fama, inquiebant, communi hæc divulgata sunt. Sed quid fama levius, quæ sane quia semper oritur vel invidia, vel odio, aut suspicione, aut alios decipiendi voluptate, tamdiu tantum perseverat, quamdiu mentitur (cap. 7). Urgel Tertullianus tam horribilia esse illa flagitia, ul a nemine credi unquam debuerint, aut potuerint committi. Sectatoribus quippe suis Christiani æternam felicitatem promittebant. Quis autem in animum sibi inducat, eam pollicitos esse homini, qui infantem occideret, panem comederet recenti illius sanguine intinctum, ac postea nefando incestu pollueretur? Imo vero nemini unquam persuaderi poterit hæc ab ethnico, cui pudoris et humanitatis aliquis sensus sit, potuisse fieri. Neque dixeris religionis christianæ candidatis factam ab aliis fraudem. Quis enim eam facere potuit ? Num sacrorum pater, aut alius a quo edocebantur ? At quo tandem dolo, quibus præstigiis eos docere poterat quidnam ab ipsis ad exsecranda illa crimina perpetranda esset agendum ? Esto tamen, et fac, si velis, hæc ab illis fuisse commissa, cur ergo iis tandem agnitis et actis, de fraude sibi facta nunquam conquesli, in tradita sibi tam horribili doctrina tam conslanter omnes perseverarunt? Numquid timebant ne ea patefacientes punirentur? Quin imo ethnicorum gratiam sibi inde conciliavissent : sed perire malebant, quam sub tali conscientia vivere (cap. 8). .^ Qua autem facilitate Tertullianus Christianos de tantis purgat criminibus, eadem profecto ostendit gentiles eorumdem aut similium plane penitusque convinci. Saturno namque, qui propriis filiis suis non pepercit, infantes ad primum usque Tiberii proconsulatum palam, ac deinceps occulte in Africa immolabant. Galli vero solebant majores natu Mercurio, Tauri suos hospites Dianæ, Romani bestiarios, non minus tamen homines, in publicis ludis Jovi maclare. Quid quod, alii non minori crudelitate infantibus aut aborlu præripiebant vitam , aut malos morti exponebant mox futurae. Iluc accedit, quod non solum nationes quædam, quemadmoduin Calilina, effuso suo sanguine foedus pepigere, verum etiam Scythæ hominem comedere ferebanlur. Bellonæ quoque sacerdot •s suo consecrabantur sanguine, et gladiatores, sicut comitiali morbo laborantes, libel)ant aliorum hominum in arena occisorum sanguinein. Alii etiam in publicis spectaculis carnes comedebant aut cervi, qui in hominis sanguine jacuerat, aut apri, qui hominem cruentaverat, aut ursi alveolos, qui ructabant adhuc hominum in hisce ludis interfectorum viscera. Denique magis horrendo, nec unquam nominando, scelere substantiam hominis deglutiebant. Chrisliaui e coutrario abhorrebant

[ocr errors]

lissima inter tormenta aut animalium sanguinem,
aut suffocatum aliquid, aut oblatum falsis diis morti-
ciniuiit prægustare (cap. 9).
Quid vero caussæ erat curethniciChristianos argue-
rent incestus, cujus exemplum dederat sceleratissi-
mus Jupiter, et rei erant Persae? Ejusdem vero sce-
leris suspecti erant Macedones, a quibus is irrisus
fuit qui OEdipi tragœdiam agendo, lamentabatur
violatam a semetipso matrem suam. Quid plura ?
Improbi gentiles stupris assuefacti, suis etiam liberis,
olim expositis, nec sibi amplius cognitis, stuprum
cæca libidine inferebant. At Christiani aut in virgini-
tatis perseverabant statu, aut ab omni post matrimo-
nium excessu semper abstinebant.

Ab falsis autem fictitiisque Christianorum occultis criminibus, ad ea transit Tertullianus, quæ ethnici manifesta et publica esse criminabantur. Præcipuum autem illud erat, quo sacrilegii et læsæ majestatis divinæ ideo accusabantur, quod omnem diis cultum prorsus denegarent. Nec diffitetur quidem Tertullianus grande procul dubio esse illud crimen, si quos ethnici adorabant, dii revera fuerint. At eos non deos, sed meros homines fuisse testis erat ipsorummet elhnicorum conscientia. Si quis taniem reluctari adhuc audeat; ille confestim innumeris revincetur Scriptorum suorum testimoniis, qui loca indicant, ubi commentitii illi dii nati, ubi mortalem egerunt vitam, et ubi ea finita sepulti sunt. Quia vero longius fuisset singulos hosce deos nomi- C natim recensere, Auctor noster illud Saturni, deorum omnium primi, exemplo demonstrat. 0mnes namque antiquitatum descriptores asserunt illum revera fuisse hominem, qui post multas expeditiones, Attico hospitio ab Jano vel lnone in Italia exceptus, monti ac civitali quam incoluit, totique Italiæ dedit Saturniæ nomen. Neque id minus perspicue declarabant labulæ ab ipso ibi primum confictæ, et nummus imagine signatus, ob quem præsidere ærario perhibetur. Homo igitur ille fuit, nec de cœlo et terra ortus, sicuti nonnulli fabulati sunt. Cæteros ergo omnes deos, qui suam ex illo ducunt originem, homines etiam fuisse, quis negare audebit (cap. 10)?

Nec sinit quidem Tertullianus sibi responderi hos post mortem tantum suam deorum adscriptos esse numero. Divinitatem enim nullus homo sibi coiuferre potest. Si cui ergo seu ante, seu post mortem data est, is certe ab alio polentiore Deo illam accipere debuit. At nulla plane caussa unquam fuit cur ille summus Deus aliquos post eorum mortem deos faceret. Nullius quippe, sive ad mundum fabricandum, sive ad aliud quidpiam agendum unquam indiguit auxilio. Ante omnes siquidem fictitios gentilium deos, pluviæ, lumina, sidera, tonitrua, fulmina, et varia frugum genera orta sunt. Quin imo omnium hominum primus, post omnia ad vitam ejus necessaria, conditus est. Non magis ergo Liber, Ceres, Bac«chus et Minerva ob inventas fruges dii facti sunt,

[ocr errors]

Neque potiori ratione dici potest collatam propter merita et virtutes hominibus divinitatem. Nam inde conficitur supremum aliquem esse deum, qui merentibus divinitatem dipensat. Deinde vero gentiles fateri cogebantur deos suos fuisse homines improbos, impios, sceleratos, nequissimos, aliosque illis similes ab aliis bene moratis jure merito condemnari. Fac tamen illos fuisse probos, sed non meliores erant Socrate et Aristile, nec fortiores Themistocle et Alexandro, nec feliciores Polycrate et Sylla, nec Crœso Crassove ditiores, eloquentiores Demosthene et Cicerone, sapientiores Catone, ac Scipione æquiores. Cur ergo ethnici, his apud inferos relictis, illos in coelum tanquam deos sustulerunt (cap. 11)?

Sed dic porro quinam sint hi gentilium dii. Nihil plane in illis, ait Tertullianus, video, nisi mortuorum hominum nomina. Nihil audio præter fabulas, atque ex his fabulis sacra instituta recognosco. Quid vero, quod eorum simulacra ex communium vasculorum et instrumentorum materie, vel ex ipsismet vasculis et instrumentis fabrefacta, dii tandem sacrilega consecratione facta sunt? Quis insuper non videat pulchra illa simulacra, dum fabricantur, eadem pati, atque christiani, cum ab ellhnicis torquentur? Ex metallis enim fiunt, quibus damnantur Christiani. llla crucibus et stipitibus imponuntur, raduntur ungulis, ignibus exuruntur, sed his omnibus modis Christiani tolluntur e medio; in hoc tamen ab illis discrepant, quod simulacra primum sunt sine capite, quod Christianis, iniquissime damnatis, tandem amputatur. Ad hæc vero, hi in insulas relegantur, in quibus plerosque omnes gentilium deos natos mortuosque esse nemo nescit. Neque respondere poterant hæc mera esse Christianorum in deos convicia; quandoquidem eosdem deos Seneca pluribus longeque amarioribus verbis insectatus est. Recle ergo Christiani illa deorum simulacra adorare renuebant, quæ a milvis, mnribus, araneis coinquinata, ab ipsis geutilibus negliguntur, illuduntur, destruuntur.

Quin etiam alii alios deos colebant, nullusque sine senatusconsulto deus esse poterat. Domesticos vero deos pro sua quisque aut necessitate aut potestate oppignerabat, vel veiidebat, vel mutabat modo in trullam, modo in cacahum. Publicos autem deos in hastario vectigales habebant, ac sub hasta, et publici praeconis voce venales. Nec id profecto mirum. Dii quippe quo magis sancti, eo magis tributarii eränt. Mendicans vero ellhnicorum religio circuibat cauponas, ac magnam pro templi alicujus aditu exigebat mercedem.

Sed agedum, quo, quæso, modo ethnici deos suos honorabant? Eodem plane ac mortuos imperatores: imo vero eumdem honorem illis viventibus, ac mortuis diis suis detulerunt. Simili quoque modo Larentinam meretricem, Simonein Magum, et nescio quem Synedi deum, ac impuras Junones, Cereres, et

Dianas venerabantur. Quid ergo amplius in vete- A Pharia, quæ rudi palo et ligno a crucis stipite non characteribus, ae plerisque gentibus et urbibus ve- A ab e0que violentia suffragiorum extorserunt, ut cru

rum deorum contumeliam fieri ab ullo homine poterat (cap. 12, 15) ? Nonne etiam dii non minori illis erant ludibrio, qui pessima quæque illis sacrificabant, et tertiam subripiebant decimarum Herculi debitarum partem? Nonne alii suis in libris non maxima sine illorum ignominia prædicabant eos inter se propter Trojanos, aut Achivos decertasse, Venerem sauciatam, M.artem in vinculis pene consumplum, Jovem a monstro quodam liberatum , nunc flentem, nunc foede subantem ? Poetæ vero canunt Apollinem Admeto, et Laomedonii Neptunum servientes, Pindarus vero AEsculapium fulmine judicatum. Præterea a tragœdis decantantur deorum ærumnæ et errores. Ex philosophis autem Socrates, etsi per quercum, hircum, et B canem juraverit, quia tamen deos deslruebat, morte damnatus est. Sed rescissa damnatione præclarum, tandem illi reddidere testimonium. Postremo Diogenes quidam irrisit IIerculem , ac Varro trecentos Joves introduxit (cap. 14). Urget adhuc Tertullianus in gentilium comoediis ac tragoediis repræsentari moechum Anubim, masculum Lunam, flagellatam Dianam, Jovis testamentum, tresque Ilercules famelicos. Ab histrionibus insuper exhibebatur Sol lugens, Cybele fastidiosum pastorem suspirans, Jovis elogium, Junonis Minervæque judicium, ac tandem in illis ignominiosissimum caput repræsentabat dei alicujus imaginem, et corpus ridicula arle effoeminatum Minervam aut lIerculem. Neque melius aliquid ex cavea expectes. Ibi enim C. persona agebatur Atydis castrati, ardentis Herculis, Mercurii inter ludicra meridianorum spectacula mortuos cauterio examinantis, ac fratris Jovis cadavera mortuorum hominum cum malleo deducentis. Plura alia his similia omittit Tertullianus, vitioque gentilibus vertit, quod intra deorum templa, ipsasque inter aras, atque in sacerdotum, et ædituorum tabermaculis adulteria componerent, tractarentque lenocinia. Quinam ergo, ait ille, divinæ majestatis rei, an ipsi qui tanto ludibrio deos suos habebant, an Christiani, qui hos negabant esse deos, quique idcirco eorum templa interdiu non noverant, et ea si fieri posset, penitus spoliassent (cap. 15)? Verum conlra objiciebant ethnici caput asininum a cliristianis tanquam deum adorari. Sed merum, ait Tertullianus, est somnium, cui Cornelius Tacitus dedit occasionem, ubi memoriæ falso prodidit Judæos consimilem hujus Destiæ superficiem idcirco consecrasse, quia ipsis, in Ægypto siti laboranlibus, quidam onagri foutem ostenderant. Sed hujus mendacissimi scriptoris calumnia evidentissime paluit, ciim Pompeius, Judæorum templum ingressus, nullum ibi invenit simulacrum. Al certe quo id falsius, eo verius erat jumenta omnia, et cantherios cum sua Ilippona ab etlinicis coli et honorari. Nec potiori ratione Christianis exprobrabant crucis Christi cultum. Quid enim in illo arguere poterant ? Nonne apud eos prostabat Pallas Altica, ac Ceres

distinguebatur? In suorum præterea deorum simulacris, in victoriis, trophæis, signis militaribus, vexillorum et cantabrorum sipharis, aut eorum inlestinis monilibus, et stolis cruces adorabant illis supposilaS. Alii paulo quidem verisimilius suspicabantur christianorum, quemadmodnm Persarum, Deum esse Solem. Sed hæc falsa suspicio inde suborta est, quod iidem christiani, ad Solem conversi, Deum precabantur, ac die Solis sive dominico lætitiæ indulgerent. Sed istud gentilium reprehensione eo certe minus dignum erat, quod illi diem Saturni otio et victui destinaverant. Postremo Auctor noster Judæum quemdam, maximum profecto nebulonem, exsibilat, qui cum bestiarius esset, inter ludos Circenses, in ista, inquit, civitate novissime editos, tabellam proposuit, in qua pictus circumferebatur Deus Christianorum auribus asinimis, altero pede ungulatus, librum gestans, et togatus, cum hac ridicula inscriplione: Deus Christiamorum onochoetes. Sed quam falsa mendaxque fuit haec pictura, tam verum erat ab ethnicis deos adorari hominum belluarumque membris compositos (cap. 16). Ne autem ethnici veram Christianoruin doctrinam voluntaria ignoratione, et impudentibus more solito mendaciis deinceps calumniarenlur, illam Tertullianus summa cum brevitate, tum sinceritate sic exponit. Deus, inquit, quem colimus, unus est, qui mundum universum, in suæ majestatis ornamentum, ex nihilo creavit. Quamvis autem cognoscatur, invisibilis tamen est, inæstimabilis, immensus, ac sibi. soli tantus quantus est, cognitus. Hunc vero unum verumque Deum revera existere demonstrant et mundus, el cætera omnia, quæ verbo fieri jussit, ratione composuit, ac virtute sua condidit. Quin etiam illud evidentissime comprobatur lestimonio animæ nostræ, naturaliter christianæ, quæ in quocumque sive infirmitatis, sive erroris, sive pravæ libidinis statu sit, ubi resipiscit, aut redit ad se ipsam, non deos, sed unum conclamat Deum, eumque judicem contestatur (cap. 17). Nec minus evidens divinæ existentiæ argumentum desumitur ex sacris Veteris Testamenti libris, qui scripti sunt a viris divino spiritu inundatis, et qui scripta sua variis verisque miraculis confirmavere. Aristæus autem testificatur hosce libros, hebraico primum sermone coimpositos, in græcum, procurante Ptolemæo Philadelpho, ac Menedemo probante, a septuaginta judæis summa fide conversos fuisse. Tuum autem adhuc asservabantur in Plolemæi bibliotheca hebraicis et græcis litteris exarali, quos Judæi singulis quibusque sabbatis palam lectitabant. Nullum ergo de illorum veritate atque integritate dubium esse poterat (cap. 18). Maximam autem illorum auctoritatem vindicat antiquitas. Nain unius Prophetæ scrinium, id est, Moysis libri, cæteris gentilium commentationibus, diis, templis, oraculis, sacris, imo omnibus græcis tustiores sunt. Nam is Moyses, Imacho coævus, non modo Homerum, et Priami cladem, sed vetustissimum quoque Danaum ætate longe superat. Cæteri vero prophetæ, etsi illo posteriores , non brevi tamen temporis intervallo graecos sapientes, legiferos, et historicos antecedunt. Quia vero id quod omnibus probatu facillimum est, enarrare longius foret, Tertullianus hanc probationem idcirco missam fecit, ita tamen ut fontes indicet, citetque varios scriptores, ex quibus illa Scripturæ sacræ antiquitas unicuique manifestissima fieri potest (cap. 19). Neque porro summam illius autoritatem repetit ex hac tantum antiquitate, sed eo maxime, quod plane divina sit. Ab illius namque auctoribus, divino spiri

ci, quemadmodum ille prædixerat, affigeretur. Eo autem moriente, facta est insolita plane solis defectio, ab iisdem Judæis, qui eam a prophetis annuntiatam nesciebant, in arcanis suis descripta. Ab illis porro corpus ejus sepulcro est conditum. Sed cum tertia die mirabiliter resurrexisset, subreptum a discipulis jactitaverunt. At ille redivivus turbis se sub— duxit, ac per dies quadraginta cum quibusdam discipulis conversatus, eos doctrina ubique divulganda imbuit, ac post hæc circumfusa nube conscendit in cœlum. Pilatus vero, qui tunc conscientia christianus erat, ea omnia nuntiavit Tiberio, qui quidem Christo credidisset, nisi fuisset Caesar, imperassctque ethnicis. Verum s;eviores Judæi discipulos Christi,

tn afflatis, mundi clades aliaque plura prædicta sunt, B traditam sibi ab eo doctrinam prædicantes, crudelis.

quæ revera accidisse cognoscimus. Dubilare proinde de cæteris non debemus, quæ ab iis prænuntiata quoqne fuerunt. Ratum itaque fixumque esse debet unum duntaxat, qui ab eis passim prædicatur, Deum existere, veramque esse christianam religionem, qu;e hisce illorum libris suffulta est (cap. 20). Sed tum insurgebant elhnici, ac vociferabantur novellam esse hanc religionem christianorum, qui a Judaica, et nomine et ritibus plane penitusque discrepabant. Werum Iiis respondet Tertullianus Judæos summa felicitate tamdiu floruisse, quamdiu insigni sua justitia, ac patriarcharum fide, gratiam Dei promcruerunt. Postquam vero conculcatis illius legibus, maxima in scelera prolapsi sunt, in eorum poenam dispersi, palabundi, ac cœli solique extorres ita vagantur, ut ipsis patriam suam vestigio saltem salutare concessum non fuerit. At non hæc tantum a sacris illorum vatibus prædicta sunt, sed futurum quoque alium populum, in quem Deus majorem, quam illis gratiam transferret. Christus vero selecti hujus populi arbiter, magisterque est, ab iisdem quoque prophetis prænuntiatus. Et is quidem philosophis Zenoni et Cleanthi non plane incogni' tus, Dei λόγοc sermo, ratio, sophia, sapientia, verusque Filius est. Non enim hoininum, aut factitiorum deorum more, sed sicut radius ex sole, ita spiritus ex spiritu, et lumen de lumine genitus, non recessit a matrice, sed ita excessit, ut non separetur a substantia sui Patris, a quo alter modulo, non numero, gradu non statu, unus omnino cum illo est Deus. Statuto dehinc tempore prolapsus in virginem, homo Deo mistus factus fuit.'

Ad aniles vero fabulas haec rejicere non poterant :

neque gentiles, qui similes alias finxerant, neque Judæi, qui noverant illum a suis prophetis promissum fuisse. Nam hi in eo errabant, quod ea, quæ in iis sacris Scripturis de primo et secundo illius adventu dicta sunt, non intelligeiites, illum ad nos jam venisse inficiabantur. Tanta autem erat eorum cæcitas, perversitas, et nequitia, ut hunc magiæ accusaverint, qui editis miraculis se X6yov Dei palam ostendebat. Cum vero coelesti sua doctrina plurimos ad se alliceret, tunc exasperati, illum obtulerunt Pontio Pilato, TentUlllANI I.

[blocks in formation]

Credebant præterea christiani esse dæmones, philosophis, ac potissimum Socrati ac Zenoni, poetis atque magis haud incognitos, quos vulgus exsecrando, aut aliis maledicendo invocat. Hi autem spiritualis, sicut angeli, sunt substantiæ, sed in peccatum prolapsi, exitium hominis ab mundi initio moliti sunt. Sicut autem substantia, sic viribus spiritalil)us præditi, non solum fruges hominisque valetudinem vitiant, sed illius quoque animum concutiunt pravis motibus, et a divinitatis avertunt cogitatu. Nativa vero agilitate cum ubique uno momento sint, ac Dei dispositiones cognoscant, æmulantur divinitatem, dum furantur divinationem. Ad hæc vero, ambigua pronuntiant oracula, sanant quos læserunt, falsa variis præstigiis faciunt miracula, phantasmata edunt, defuncterum infamant animas, pueros elidunt in oraculi eloquium, somnia immittunt, atque eorum opera capræ ac mensæ divinare consueverant. Atqui ethnici, qui hæc omnia diis suis adscribebant, hos dubio procul dæmones esse fatebantur.

Neque respondere polerant deos suos non ex his quæ in profanis locis, sed quæ in eorum duntaxat templis fiebant, debere æstimari. Non dispar etenim est illius furor qui ex turre his diis sacrata, et alterius qui se ex summo vicinæ domus tecto dat praecipitem. Nec impar etiam illius est amentia, qui in deæ honorem lacertos et genitalia, atque alterius qui sibi gulam prosecat. Sed si hæc, ait

(Vingt-trois.)

« PoprzedniaDalej »