Obrazy na stronie
PDF
ePub

tura prospicimus, et signa eorum quotidie intentari A tuerunt christiani: sed idem ipsi qui per genios eorum videmus (1), necesse est vel hoc modo erumpere ad proponenda vobis ea,qur palam non vultis audire (a). CAPUT II.

in pridie usque juraverunt (e), qui pro salute corum hostias et fecerant (4) et voverant, qui christianos sæpe damnaverant, hostes eorum sunt reperti. Christianus nullius est hostis, nedum Imperatoris: quem sciens a Deo suo constitui, necesse est ut et ipsum diligat, et revereatur, et honoret, et salvum velit, cum toto romano imperio, quousque sæculum stabit. Tamdiu enim stabit. Colimus ergo et Imperatorem sic, quomodo et nobis licet, et ipsi expedit, ut hominem a Deo secundum, et quicquid est a Deo consecutum (5), solo Deo minorem. Hoc et ipse volet. Sic enim omnibus major est, dum solo vero Deo minor est: sic et ipsis diis major est, dum et ipsi in potestate sunt ejus. Itaque et sacrificamus pro salute Imperatoris (f), sed Deo nostro et ipsius: sed quomodo præcepit Deus, pura prece. Non enim eget Deus, conditor universitatis, odoris aut sanguinis alicujus (g). Hæc enim dæmoniorum pabula sunt. Dæmones autem non tantum respuimus, verum et revincimus, et quotidie traducimus, et de hominibus expellimus, sicut plurimis notum est. Ita nos magis oramus pro salute Imperatoris, ab eo eam postulantes, qui præstare potest. Et utique ex disciplina patientiæ divinæ agere nos, satis manifestum esse vobis potest, cum tanta hominum multitudo, pars pene major civitatis cujusque (6), in silentio et modestia agimus, singuli forte noti magis quam omnes: nec LECTIONES VARIANTES.

Nos unum deum colimus, quem omnes naturaliter nostis, ad cujus fulgura et tonitrua contremiscitis (2), ad cujus beneficia gaudetis. Cæteros et ipsi putatis deos esse, quos nos dæmonas scimus. Tamen humani juris et naturalis potestatis est unicuique, quod putaverit, colere; nec alii obest aut prodest, alterius religio. Sed nec religionis est cogere religionem (b), quæ sponte suscipi debeat, non vi: cum et hostiæ ab animo libenti expostulentur. Ita elsi nos compuleritis ad sacrificandum, nihil præstabitis diis vestris: ab invitis enim sacrificia non desiderabunt; nisi si contentiosi sunt; contensiosus autem deus non est. Denique qui est verus, omnia sua ex æquo et profanis et suis præstat. Ideoque et judicium constituit æternum de gratis et ingratis. Tamen nos, quos sacrilegos existimatis, nec in furto unquam deprehendistis, nedum in sacrilegio. Omnes autem qui templa despoliant (3), et per deos jurant, et eosdem colunt, et christiani non sunt, et sacrilegi tamen deprehenduntur. Longum est si retexamus, quibus aliis modis et derideantur et contemnantur omnes dii, ab ipsis cultoribus suis. Sic et circa majestatem Imperatoris infamamur (c), tamen nunquam albiniani (d), nec nigriani, vel cassani inveniri po

(1) Ostentari videmus, conjic. Jun.
(2) Contremiscimus Rhen.
(3) Dispoliant alii.

B

C

[ocr errors]

(4) Effecerant Rhenan.
(5) Et add. Fran. Rigall.
(6) Major abest Rhen.

COMMENTARIUS.

CAP. I.—(a) Quæ palam non vultis audire. Hæc verba aperte testantur librum hunc supplicem non traditum fuissein manus Scapula, sed tantum missum. LE PR. CAP. II. (b) Sed nec religionis est cogere religionem. forte locum hunc detorqueat ad sectarum licentiam, annotanda venit Auctoris sententia earumdem libertati prorsus contraria initio Scorpiaci. PAM.

(c) Circa majestatem Imperatoris. De crimine læsæ majestatis vide L. in quæstionibus D, ad leg. Juliam majest. et totum illum titulum evolve. Citat La Cerda L. Meminisse, quæ sit illa lex docere debuit. LE PR. (d) Tamen nunquam Albiniani, nec Nigriani. Claudius Albinus, ut scribit Spartianus, adversus Severum imp. rebellavit in Gallia. Victus est die undecimo Kal. Martias, apud Tinurtium et cadaver ante domum propriam jam divisum, in Rhodanum fluvium abjectum est. Non dissimili fato Pescennius Niger a Syriacis legionibus imperator appellatus contra Severum, tandem apud Cyzicum ab eodem est interemptus. At Avidius Cassius, ex familia Cassiorum qui in C. Julium conspiraverant, L. Vero imperatori insidias struxit, occisus tandem non jubente illo, sed tamen non vetante.Hinc Albinianos, Nigrianos et Cassianos vocat Tertullianos defectionum istarum conscios, sic in Apolog. Unde, inquit, Cassii, et Nigri, et Albini? unde qui inter duas lauros obsident Cæsarem? RHEN.

(e) Sed iidem ipsi, qui per genios eorum. Ita in Apolog. atque adeo omnes illi sub ipsa usque impietatis eruptione, et sacra faciebant pro salute imperatoris, et Genium ejus dejerabant, alii foris, alii intus. Cæterum ab hac per genios Cæsarum dejerandi consuetudine, video natum ut postea apud christianos principes per salutem regis aut liberorum ejus juraretur.

[blocks in formation]

(f) Sacrificamus quomodo præcepit Deus, pura prece. Absque thure, absque victima. Sic lib. de Pœnit., Pastum et potum pura nosse, hoc est, mero pane et aqua. Sic Juvenalis :

Observant ubi festa mero pede sabbata reges. Id est, nudo pede. Itaque pura prece, hoc est, sola et nuda oratione, de mente sancta et innocenti. Offerebant gentes diis vanis inanima aut bruta, thura aut boves. Christiani Deo vero offerunt animam rationalem, laudes et gratias dicentem Deo. Hoc diserte explicat Athenagoras legatione illa pro Christianis ad Antoninum et Commodum, citatis etiam Pauli verbis, quibus hostiam describit, θυσίαν ζῶσαν, ἁγίαν, εὐάρεστον τῷ θεῷ, τὴν λογικὴν λα

Drpet. Ipse Tertullianus in Apologetico: Offero opimam et majorem hostiam Deo, quam ipse mandavit, orationem de carne pudica, de anima innocenti, de Spiritu Sancto profectam. Et lib. IV, cap. 1, advers. Marcionem ad illud Malachia Offertur nomini meo oblatio munda, scilicet simplex oratio de conscientia pura. Et cap. 9, hominem ait offerre debere munus Deo apud templum, orationem scilicet et actionem gratiarum apud Ecclesiam, per CHRISTUM JESUM catholicum Patris sacerdotem. Minutius Felix, posteaquam dixit, delubra et aras non habemus, addidit: Litabilis hostia bonus animus, et pura mens, et sincera sententia. Hæc nostra sacrificia, hæc Dei sacra sunt. Denique Eucharistica nostra confici pura prece sive oratione sola Justinus adversus Tryphonem Judæum testatur. RIG.

(g) Odoris aut sanguinis alicujus. Opponit hic precem puram odori aut sanguini. Et vero nos Deo

aliunde noscibiles quam de emendatione vitiorum A quorumdam præsidum tibi proponere, qui in fine vitæ pristinorum. Absit enim ut indigne feramus ea nos pati quæ optamus, aut ultionem a nobis aliquam machinemur, quam a Deo exspectamus.

CAPUT III.

Tamen (sicut supra diximus) doleamus "necesse est, quod nulla civitas impune latura sit sanguinis nostri effusionem (a), sicut et sub Hilariano præside (1), cum de areis sepulturarum nostrarum acclamassent: Areæ non sint (b); area ipsorum non fuerunt. Messes enim suas non egerunt. Cæterum et imbre (2) anni præteriti quid commeruerit genus humanum apparuit, cataclysmum scilicet et retro (3) fuisse propter incredulitates et iniquitates hominum; et ignes qui super moenia Carthaginis proxime pependerunt per noctem, quid minati sint, B sciunt qui viderunt; et pristina tonitrua quid sonaverunt, sciunt qui obduruerunt. Omnia hæc signa sunt imminentis iræ Dei, quam necesse est, quoquo modo possumus, ut et annuntiemus, et prædicemus, et deprecemur interim localem esse (4): universalem enim et supremam suo tempore sentient, qui exempla ejus aliter interpretantur. Nam et sol ille in conventu Uticensi (c), extincto pene lumine, adeo portentum fuit, ut non potuerit ex ordinario deliquio hoc pati, positus in suo hypsomate et domicilio (d). Habetis astrologos. Possumus æque et exitus

[blocks in formation]

suæ recordati sunt deliquisse, quod vexassent chritianos. Vigellius Saturninus (5) qui primus hic gladiumin nos egit, lumina amisit. Claudius Lucius llerminianus (6) in Cappadocia, cum indigne ferens uxorem suam ad hanc sectam transisse, christianos crudeliter tractasset, solusque in prætorio suo vastatus peste (e), cum vivus vermibus ebullisset (f) (7) : Nemo sciat, aiebat, ne (8) gaudeant christiani (9). Postea cognito errore suo, quod tormentis quosdam

proposito suo excidere fecisset, pene christianus decessit. Cæcilius Capella in illo exitu bysantino (g): Christiani gaudete (h), exclamavit. Sed et qui videntur sibi (10) impune tulisse, venient in diem divini judicii. Tibi quoque optamus admonitionem solam fuisse, quod cum Adrimeticum Mavilum (11) ad bestias damnasses, et statim hæc vexatio subsecuta est, et nunc ex eadem caussa interpellatio sanguinis (i). Sed memento de cætero (j).

CAPUT IV.

Non te terremus, qui nec timemus sed velim, ut omnes salvos facere possimus, monendo με θεομαχεῖν. Ρotes et officio jurisdictionis tu fungi, et humanitatis meminisse, vel quia et vos sub gladio estis. Quid enim amplius tibi mandatur, quam nocentes confessos damnare, negantes autem ad tormenta revocare? Videtis ergo quomodo ipsi vos conVARIANTES.

mianus Vatic. 3. Lucius Gerominianus Junius suspicatur tegendum Livius Geminianus.

(7) Cutem Jun.

(8) Pamelius interjecit. spe improbante Rigallio. (9) Rhenan add. aut spe christianæ.

(10) Tibi Rigall.

(11) Adrumeticum vel Adrumetinum Latin.

COMMENTARIUS.

non sacrificamus odore aut sanguine, sed prece pura. Nam sacrificium non nisi per preces et per invocationem sacrificatur aut offeretur. PAM.

CAP. III. (a) Quod nulla civitas impune latura sit. Hinc illud Cypriani martyris : nec unquam, inquit,impiorum scelere in nostrum nomen exsurgitur, ut non statim divinitus vindicta comitetur. RHEN.

(b) Areæ non sint. Cœmeteria intelligit. Ludit enim in voce. Nam cum ille acclamasset, Areæ non sint, intellexit de sepulturis; cum rursum dicit: Area ipsorum non fuerunt, intelligit de areis messium. Area antein pro cœmeterio sumitur, Pontius, Diaconus in actis Cypriani. Sepultus est in area Candidi procuratoris. Etenim Cometeria vocarant veteres Arenarias et areas ut testificatur 1. Bulengerus, cap. 42, lib. III, de Templis. LAC.

(c) In conventu Uticensi. Utica Africæ oppidum civium Rom. Catonis morte nobile, ut est apud Plinium. Apparet autem distinctam fuisse in conventus, instar Hispaniæ; quam citeriorem in couventus 7 divisam fuisse Plinius autor est, sicut Bæticam in 4. Hos idem vocat Juridicos, quod illic suo quique oppido finitimi disceptarent. Istiusmodi conventus hodie referunt apud Christianos oppida episcopiis insignia, quantum ad caussas attinet ecclesiasticas. Igitur conventum Uticen sem accipe, pro tractu qui juridictioni Ulicensium subjectus erat. RHEN.

(d) Positus in suo hypsomate. Utitur vocabulis astrologorum loquens de eclipsi quadam solis,non ordinaria, sed prodigiosa, positi scilicet, ut nunc audire amat, supra vel certe extra nodum lunare. EDD.

L

(e) Solusque in prætorio suo. Prætorium est villa

D

urbana quæ differt a rustica propter elegantiam et nitorem. Sueton. in Calig. cap. 37, el in Augusto cap. 72. RHEN.

() Vermibus ebullisset. Hieronymus in Hilarione, Arenosa regio serpentium et venenatorum animalium ebullivit multitudinem.

(g) In illo exitu Bysantino. Exitum dicit ea forma, qua interitum, ut lib. de resurrectione carnis : Nemo adhuc Babylonis exitu flevit, et lib. adv. Judæos : Exitum Christi, id est, mortem. RIG.

(b) Christiani gaudete. Indicendæ exultationis formula fuit, GAUDETE. Quod etiam discimus ex aureo nunimo Maximiani Cæsaris, in quo duæ victoriæ cippum sustinent, cum inscriptione: GAUDETE ROMANI. Prudentius Cathemer. sub finem: Gaudete quidquid gentium est. Martialis, XI, 62. RIG.

(i) Et nunc ex eadem causa interpellatio sanguinis. Scapula statim post damnatum Mavilum acutissimæ cujusdam ægritudinis cruciatu vexari caperat, quo etiam tum, cum hæc scriberet Septimius, ob iteratam in Christianos sævitiam denuo vexabatur. Clamaverat ad Deum sanguis christianus, ac divinæ patientiæ moras interpellaverat Paribus exemplis, sed caussa longe dispari Petilianus Donatista adv. Catholicos pugnabat, ut videre est in dissertatione Augustini. Etenim Petilianus terribiliter proponere ausus est et dicere: Sed ut cætera taceam, in vestris exemplis advertite imperatores quamplures ac judices vestros persecutionem nobis faciendo periisse. RIG.

(j) Sed memento de cætero. Hoc est, de futuro, manere scilicet ultionem æternam longe formidabiliorem. RIG.

B

frigeramus, nulli malum pro malo reddimus. Viderint, qui sectam mentiuntur, quos et ipsi recusamus. Quis denique de nobis alio nomine queritur (12) ? quod aliud negotium patitur christianus, nisi suæ secta? quam incestam, quam crudelem, tanto tempore nemo probavit. Pro tanta innocentia, pro tanta probitate, pro justitia, pro pudicitia, pro fide, pro veritate, pro Deo vivo, cremamur; quod nec sacrilegi, nec hostes publici,verum (13) nec tot majestatis rei pati solent. Nam et nunc a præside legionis, et a præside Mauritania vexatur hoc nomen, sed gladio tenus, sicut et a primordio mandatum est animadverti in hujusmodi. Sed majora certamina, majora sequuntur præmia.

CAPUT V.

tra mandata faciatis, ut confessos negare cogatis. A adulteramus, pupillos pie tractamus, indigentibus reAdeo confitemini innocentes esse nos, quos damnare statim ex confessione non vultis. Si autem contenditis ad elidendos nos (1), jam ergo innocentiam expugnatis. Quanti autem præsides, et constantiores et crudeliores, dissimulaverunt ab hujusmodi caussis! ut Cincius Severus, qui Thystri (2) ipse dedit remedium (a), quomodo responderent christiani, ut dimitti possent; ut Vespronius Candidus, qui christianum quasi tumultuosum civibus suis satisfacere (b) dimisit; ut Asper, qui modice vexatum hominem, et statim dejectum, nec sacrificium compulit facere, ante professus inter advocatos et adsessores, dolere se incidisse in hanc caussam (3). Pudens etiam missum ad se christianum in elogio concussione ejus intellecta (c) dimisit, scisso eodem elogio, .sinc accusatore negans se auditurum hominem secundum mandatum (4). Hæc omnia tibi et de officio suggeri possunt, et ab eisdem advocatis (5), qui ipsi beneficia habent Christianorum, licet acclament, quæ volunt (6). Nam et cujusdam notarius cum a dæmone præcipitaretur, liberatus est: et quorumdam propinquus et puerulus, et quanti honesti viri (de vulgaribus enim non dicimus) aut a dæmoniis aut valetudinibus remediati sunt! Ipse etiam Severus pater Antonini, Christianorum memor fuit. Nam et Proculum christianum qui Torpacion cognominabatur, Euhodeæ (7) procuratorem, qui eum per oleum aliquando curaverat, requisivit, et in palatio suo habuit usque ad mortem ejus: quem et Antoninus optime noverat lacte christiano educatus (8). Sed et clarissimas fœminas et clarissimos viros Severus sciens hujus sectæ esse, non modo non læsit, verum et testimonio exornavit, et populo furenti in nos palam restitit. Marcus quoque Aurelius in Germanica expeditione christianorum militum orationibus ad Deum factis, imbres in siti illa impetravit. Quando non geniculationibus et jejunationibus nostris etiam siccitates sunt depulsa? Tunc et populus acclamans Deo deorum (9), qui solus potens (10), in Jovis nomine Deo nostro testimonium reddidit. Præter (11) hæc depositum non abnegamus, matrimonium nullius

[blocks in formation]

Crudelitas vestra gloria est nostra. Vide tantum ne hoc ipso, quod talia sustinemus, ad hoc solum videamur erumpere, ut hoc ipsum probemus, nos hæc non timere, sed ultro vocare. Arrius Antoninus in Asia cum persequeretur instanter, omnes illius civitatis christiani ante tribunalia ejus se manu facta obtulerunt, cum (14) ille, paucis duci jussis, reliquis ait, ὦ δεῖλοι, εἰ θέλετε ἀποθνγσ· κειν, κρημνοὺς ἢ βρόχους ἔχετε (d). Hoc si placuerit et hic fieri, quid facies de tantis millibus hominum, tot viris ac fœminis, omnis sexus,omnis ætatis, omnis dignitatis, offerentibus sc tibi? Quantis ignibus, quantis gladiis opus erit! quid ipsa Carthago passura est, decimanda a te, cum propinquos, cum contubernales suos illic unusquisque cognoverit, cum viderit illic fortasse et tui ordinis viros et matronas, et principales quasque personas, et amicorum tuorum vel propinquos vel amicos? Parce ergo tibi, si non nobis, parce Carthagini, si non tibi, parce provincie, quæ visa intentione tua obnoxia facta est concussionibus et militum et inimicorum suorum cujusque. Magistrum neminem habemus, nisi Deum solum. Hic ante te est, nec abscondi potest, sed cui nihil facere possis. Cæterum quos putas tibi magistros, homines sunt et ipsi morituri quandoque. Nec tamen deficiet hæc secta, quam tunc magis ædifiLECTIONES VARIANTES.

(7) Rhen. conjiciebat Euboea. In veteri Cod. Euhodæ. Pithæus emendavit Euodi, quod placet Rigaltio. Idem notat Scaligerum in unimadv. in Eusebium defendere lectionem.

C

[blocks in formation]
[blocks in formation]

cari scias, cum cædi videtur. Quisque enim tantam A sus (2), et inquirere accenditur, quid sit in causa, et tolerantiam spectans (1), ut aliquo scrupulo percus- ubi cognoverit veritatem, et ipse statim sequitur.

(1) Expectans Rhen.

LECTIONES VARIANTES.

(2) In Rhen., Jun.

Dissertatio

IN Q. SEPTIMII FLORENTIS TERTULLIANI APOLOGETICUM, DUOS AD NATIONES LIBROS, ET UNUM AD SCAPULAM, (AUCTORE DOMNO NIC. LE NOURRY.)

PRESBYTERO ET MONACHO ORDINIS S. BENEDICTI E CONGREGATIONE SANCTI MAURI.

CAPUT PRIMUM.

Analysis Apologetici, et quis sit Tertullianus, cujus

nomine inscribitur.

ARTICULUS PRIMUS.

Analysis Apologetici.

Cum Tertullianus non magne sine animi dolore cerneret Christianos tanta iniquitate ab ethnicis vexari et occidi, ut nec sibi palam se tueri, nec judicibus eos publice audire liceret, ad ipsorum causam occulta scriptorum vi apud Romani imperii Antistites agendam aggressus est. Primum itaque gravissime conqueritur, Christianos omnes ab ethnicis, qui cos nec noverant, nec nosse volebant, contra omnia æquitatis et naturæ jura odio plane implacabili haberi et excarnificari. Publicum enimvero hujus ignorantie testimonium eo magis illorum prævaricationem redarguebat, quod ubi primum agnoscebant quæ et qualis sit Religio christiana, statim relicto falsorum deorum cultu, eam toto terrarum in orbe amplexabantur. Neque dicendum est illos in malum tunc traduci. Mali siquidem hominis hæc est conditio, ut pudore et timore perfusus, latebras quærat: contra vero Christianus etsi damnatus, ac quolibet tormentorum genere excruciatus, de sua professione gloriatur, gestit et exsultat (cap. 1).

Deinde vero si christianus sacrilegii, incesti, homicidii, vel alterius cujuslibet criminis, uti garriebant gentiles, reus sit, cur ab illis contra divinas humanasque leges, sine ulla criminis accusatione, sine teste, sine prævio ullius circumstantiæ, temporis, consciorum examine, sed unico penitus nominis præjudicio condemnatur? Plinius itaque hac injustitia permotus, Trajanum imperatorem interrogavit quid de Christianis, nullius plane, præter obstinatam in Dei et Christi cultu suaque disciplina perseverandi voluntatem, criminis aut delicti convictis, agendum esset. Sed nullum aliud ab illo responsum accepit, nisi eos non esse inquirendos, sed oblatos judicibus puniri oportere. Quid autem, obsecro te, iniquius ea lege, quæ Christianos, utpote innocentes, vetat inquiri, et tanquam nocentes condemnari præcipit (cap. 2)?

B Ad hæc vero, divinis humanisque legibus cautum est, ne ullius cujuslibet criminis reus ulla unquam lorqueretur aut pœna, aut quæstione, nisi ut scelera sua confiteretur. At Christiani e contrario discruciaban · tur; ut ea, quorum accusari solebant, crimina, seque Christianos esse negarent. De solo itaque christianorum nomine prælium erat. Et certe quæ a judicibus de tabella adversus eos pronuntiabatur sententia, omisso cujusvis criminis elogio, nihil aliud ferebat, nisi christianos damnari. At ethnici tum in sacratiores leges eo gravius peccabant, quo sæpius fatebantur castos sanctosque esse mores Christianorum, eosque qui ex suis gentilibus christianæ fidei C nomen dabant, fieri semper meliores. Verumtamen non minori crudelitate in hos neophytos, quam in cæteros omnes, ob assumptum christianum nomen sæviebant.

D

At nobis, inquiebant ethnici, displicet auctoris eo. rum nomen. Quid ergo, respondet Tertullianus, odiosi subesse potest in Christi nomine? Nonne ex suavitate vel benignitate ductum est? Quid etiam in illo magis odio dignum, quam in ipso philosophorum, medicorum, coquorum nomine, transmisso ab auctoribus suis, et ab aliis accepto? Nullius denique sectæ nomen malum aut invisum videri debet, nisi prius quid in ipsa secta mali sit, certo dignoscatur et probetur (cap. 3).

Urgebant ethnici se legum, ad imperatoribus latarum, præscripto ad vexandos tollendosque christianos teneri. Verum prorsus inepta est, inquit Tertullianus, hæc exceptio. Nemo enim ulla injusta obligatur lege, quæ aut bonum prohibet, aut iniquum aliquid imperat. Atqui tales erant sancitæ in christianos leges. Inficias præterea ethnici ire non poterant plures a suis, aliisque legislatoribus, humanæ infirmitati obnoxiis, datas, quæ quidem quia visæ sunt aut noxiæ aut inutiles, ab aliis postmodum emendatæ, truncatæ, abrogatæ fuerunt? Nonne enim leges Lycurgi a Lacedæmoniis, nonne leges Papiæ de suscipiendis liberis a Severo Imperatore aut correctæ, aut antiquata sunt? Nonne lex de creditoribus in

707

708

partes secandis immutata fuit? Nec mirum quidem. A vel iisdem Christianis pretio aliquo suum vendidit
Enimvero neque vetustas, neque auctoris dignitas,
sed æquitas sola leges commendat. Nulla vero un-
quam iniquior fuit, quam illa, quæ Christianos, ob
suum duntaxat nomen, nec audita causa, condem-
nari jubebat (cap. 4).

silentium. Et vero quis haec crimina prodidi-set? Non Christiani quidem, qui non minus scrupulose, quam gentiles sua celabant mysteria. Neque etiam ethnici, qui ab eorumdem Christianorum cœtibus penitus exclusi, quid in eis ageretur, scire procul dubio non poterant.At isti, fama, inquiebant, communi hæc divulgata sunt. Sed quid fama levius, quæ sane quia semper oritur vel invidia, vel odio, aut suspicione, aut alios decipiendi voluptate, tamdiu tantum perseverat, quamdiu mentitur (cap. 7).

Urget Tertullianus tam horribilia esse illa flagitia, ut a nemine credi unquam debuerint, aut potuerint committi. Sectatoribus quippe suis Christiani æternam felicitatem promittebant. Quis autem in ani

Quantum enim non modo nova et injusta, sed etiam tyrannica sit, inde Tertullianus demonstrat, quia Tiberius, quo regnante christianum nomen per varias mundi partes disseminari cœpit, auditis Christi miraculis, eum deorum numero voluit adscribi. Quod quidem etsi, obstante senatu, non perfecerit; in sua tamen permansit sententia, et Christianorum accusatoribus periculum comminatus est. Ex successoribus autem illius Nero, omnium primus, heu quam impius sceleratusque homo! Cæsariano gladio ad- B mum sibi inducat, cam pollicitos esse homini, qui inversus Christianos ferociit. Domitianus vero, crudelitate illi non impar, cum eadem tentasset, cito repressit conatus. Ab utroque autem longe abfuit Marcus Aurelius, qui christianorum militum precibus impetrato divinitus imbre, jussit in eos severius animadverti, qui Christi sectatores accusarent. Antea Trajanus, nulla lege lata, prohibuit eos inquiri. Nulla quoque adversus illos exstat imperatorum Adriani, Vespasiani, Pii, et Veri lex, 'nullumque decretum. Soli itaque pessimi, nequissimi, ac impiissimi imperatores in eos savierunt (cap. 5).

suos

Tum dehinc Tertullianus, ut ethnicis omnem ex majorum institutis ac legibus inepte litigandi viam præcludat, palam cuilibet brevi inductione facit, pessumdatas ab illis fuisse de sumptu, ambitu, vini C abstinentia, divortio ac cultu deorum leges, statutaque sacratiora. Romani quippe consules Liberum cum suis mysteriis Roma atque ex tota Italia, quemadmodum Piso et Gabinius, itidem consules, Serapidem, Isidem, et Harpocratem, ex Capitolio deorumque curia ejecerunt, qui postliminio duntaxat a Romanis sunt restituti. Denique ethnici omnes nuntium moribus proavorum suorum remiserant habitu, victu, instructu, censu, et ipso etiam sermone. Christianis igitur frustra objiciebant conculcatam et profligatam veterum patrum suorum auctoritatem, quam ipsimet tam audacter, quam impune pessumdederant (cap. 6).

Transit inde Auctor noster ad falsa et mentita in

fanda christianorum crimina, quæ quidem ita diluit, D
ut ipsos ab iis tam alienos, quam gentiles illorum
reipsa reos esse evidentissime demonstret. Primum
enim Christiani a longo jam tempore infamabantur,
quasi carnes occisi a se pueri ferino more vorarent,
ac postea exstinctis canum opera luminibus, in quo-
libet stupro et incestu fœdissime volutarentur. At
certe nihil facilius erat, quam Christianos tantorum,
si revera ab iis perpetrarentur, criminum convincere.
Tot enimvero illorum inimici et hostes semper fue-
runt, quot judæi, quot milites, quot domestici, quot
pene eorum uxores, imo et gentiles homines, qui
illos semper insectabantur. Nullus tamen ex eis tanta
facinora agnovit unquam, multoque minus prodidit,

fantem occideret, panem comederet recenti illius sanguine intinctum, ac postea nefando incestu pollueretur? Imo vero nemini unquam persuaderi poterit hæc ab ethnico, cui pudoris et humanitatis aliquis sensus sit, potuisse fieri. Neque dixeris religionis christianæ candidatis factam ab aliis fraudem. Quis enim eam facere potuit ? Num sacrorum pater, aut alius a quo edocebantur? At quo tandem dolo, quibus præstigiis eos docere poterat quidnam ab ipsis ad exsecranda illa crimina perpetranda esset agendum? Esto tamen, et fac, si velis, hæc ab illis fuisse commissa, cur ergo iis tandem agnitis et actis, de fraude sibi facta nunquam conquesti, in tradita sibi tam horribili doctrina tam constanter omnes perseverarunt? Numquid timebant ne ea patefacientes punirentur? Quin imo ethnicorum gratiam sibi inde conciliavissent sed perire malebant, quam sub tali conscientia vivere (cap. 8).

Qua autem facilitate Tertullianus Christianos de tantis purgat criminibus, eadem profecto ostendit gentiles eorumdem aut similium plane penitusque convinci. Saturno namque, qui propriis filiis suis non pepercit, infantes ad primum usque Tiberii proconsulatum palam, ac deinceps occulte in Africa immolabant. Galli vero solebant majores natu Mercurio, Tauri suos hospites Diane, Romani bestiarios, non minus tamen homines, in publicis ludis Jovi mactare. Quid quod, alii non minori crudelitate infantibus aut abortu præripiebant vitam, aut malos morti exponebant mox futuræ. Huc accedit, quod non solum nationes quædam, quemadmodum Catilina, effuso suo sanguine foedus pepigere, verum etiam Scythæ hominem comedere ferebantur. Bellonæ quoque sacerdotes suo consecrabantur sanguine, et gladiatores, sicut comitiali morbo laborantes, bibebant aliorum hominum in arena occisorum sanguinem. Alii etiam in publicis spectaculis carnes comedebant aut cervi, qui in hominis sanguine jacuerat, aut apri, qui hominem cruentaverat, aut ursi alveolos, qui ructabant adhuc hominum in hisce ludis interfeciorum viscera. Denique magis horrendo, nec unquam nominando, scelere substantiam hominis deglutiebant. Christiani e contrario abhorrebant

« PoprzedniaDalej »