Obrazy na stronie
PDF
ePub

dignitates, non solum alienas, verum et inimicas Dei esse, quod per illas adversus Dei servos supplicia consulta sunt (e), per illas et pœnæ (f) ad impios paratæ irrogantur (7). Sed et nativitas et substantia tua molestæ tibi sunt adversus idololatriam. Ad evitandum remedia deesse non possunt; cum etsi defucrint, supersit unicum illud quo (8) felicior factus non in terris magistratus, sed in cœlis.

CAPUT XIX.

lia. Nam illi etiam servi conditione erant: tu vero A te commonefaciat omnes hujus sæculi potestates, et
nullius servus, in quantum solius Christi, qui te
etiam captivitate sæculi liberavit, (1) ex forma domi-
nica (a) agere debebis. Ille Dominus in humilitate et
ignobilitate incessit domicilio (2) incertus (Luc., IX):
Nam Filius, inquit, hominis non habet ubi caput suum
collocet; vestitu incultus, neque enim dixisset (Matth.
XI, 8): Ecce qui teneris vestiuntur, in domibus regum
sunt; vultu denique et aspectu inglorius, sicut et
Esaias (Is. LIII, 2) pronuntiaverat. Si potestatem quo-
que nullam ne in suos quidem exercuit, quibus sordido
ministerio functus est (Joan. XIII): si regem se de-
nique fieri (b), conscius sui regni, refugit (Joan. VI),
plenissime dedit formam suis dirigendo (3) omni fas-
tigio (c) et suggestu tam (4) dignitatis quam potesta-
tis. Quis enim magis his usus fuisset quam Dei Filius?
quales et quanti (5) eum fasces producerent! qualis
purpura de humeris ejus floreret! quale aurum de
capite radiaret, nisi gloriam sæculi alienam et sibi et
suis judicasset! Igitur, quæ noluit, rejecit; quæ (6)
rejecit, damnavit; quæ damnavit, in pompa diaboli
deputavit. Non enim damnasset, nisi non sua: alte-
rius autem esse non possent, nisi diaboli, quæ Dei
non sunt. Tu si diaboli pompam ejerasti (d), quicquid
ex ea attigeris, id scias esse idololatriam; vel hoc

[blocks in formation]

B

C

Posset in isto capitulo etiam de militia definitum videri, quæ inter dignitatem et potestatem est. At nunc de isto quæritur, an fidelis ad militiam converti possit, et an militia ad fidem admitti etiam caligata, vel inferior quæque (9), cui non sit necessitas immolationum vel capitalium judiciorum. Non convenit sacramento divino et humano, signo Christi et signo diaboli, castris lucis et castris tenebrarum : non potest una anima duobus deberi, Deo et Cæsari(Matth., XXII;Exod., III; Exod., XXVIII; Matth., III; Exod., XVII; Luc., III; Matth., VIII; Matth. XXVI). Et virgam portavit Moyses, fibulam (g) et Aaron; cingitur loro et Joannes; agmen agit et Jesus Nave; bellavit et populus, si placet ludere. Quomodo autem bellabit (h), imo (10) VARIANTES.

[blocks in formation]

COMMENTARIUS.

(a) Ex forma dominica. Velim notes hac forma usos scriptores ecclesiasticos cum respectu ad Filium, non ad Patrem. Itaque cum dicunt dominicum, respiciunt Dominum Filium: ita Græci, ita et Latini. LAC.

(b) Si regem denique fieri conscius sui regni refugit. Dominus noster noluit rex hominum fieri, conscius regnum suum non esse regnum mundi hujus. Eodem sensu in Apologetico dixit, Casares esse necessarios sæculo,verum Christianos non posse esse Casares.RIG.

(c) Dirigendo omni fastigio. Sic vetus exemplar, neque est mutandum quicquam. Derigere, seu dirigere hoc loco est solvi ac subsidere. Glossæ veteres, πίσταμαι, Derigeor, ἀποπηγνύω, Diriguo. Legendum, Derigeo, vel Dirigeo. Riget statua, riget fastigium, riget quivis suggestus, et habent in rigore velut superbiam; nec facile cedunt; imo resistunt, nam sunt in duritiem stipata. Ea vero cum solvuntur, ut igne metalla, et sole glacies, derigere dicuntur, quia jam non rigent. RIG.

(d) Tu si Diaboli pompam ejerasti. Vide lib. de Baptismo, de renuntiatione pompa diaboli, et alicubi de ejeratione. PAM.

(e) Quod per illas adversus Dei servos supplicia consulta sunt. Sic Rhenanus, et post Rhenanum, editiones aliæ omnes constanter. At in codice Agobardi legitur Convulsa sunt. RIG.

(1) Per illas et pœnæ ad impios parala irrogantur. Mendose prorsus. Verissima autem est lectio vulgata, quam tuetur etiam codex Agobardi: Per illas et pænæ ad impios paratæ ignorantur. Ait Tertull. Per iniquam sæcularium potestatem adversus Christianos sævitiam

D

fieri, quo minus religio christiana proficiat ; ac per hoc, ignorari quæ sint a Deo pœnæ adversus impios paratæ. Itaque omnes hujus sæculi potestates et dignitates non solum alienas, verum et inimicas Dei esse, adeoque Christianis Dei cultoribus minime am. biendas aut suscipiendas. RIG.

CAP. XIX.-(g) Fibulam et Aaron. Uncinos et aureos intelligit, quibus colligabantur superhumerale et rationale, quemadmodum, lori nomine, Joannis Baptista zonam pelliceam. PAM.

(h) Quomodo autem bellabit: imo quomodo etiam in pace militabit, sine gladio, quem Dominus abstulit? In pace militare dicuntur, qui etiam extra belli tempus in stationibus et præsidiis degunt armati, aut in armis apparent principi cæterisque potestatibus ad jussa exequenda. Ea vero priscorum Christianorum disciplina fuit, ut quos fides in quavis militia deprehenderat, ii secundum Joannis præscriptum in militia sua permanerent. Sed vix erat, ut qui ante fidem non militarent, post fidem nomina militiæ darent sua; imo plerique ante fidem milites, posteaquam ad fidem conversi fuerant, et cingulum et gladium deponebant. Itaque hanc etiam ob caussam Christiani ethnicis odio ludibrioque fuere, tanquam inertes et ignavi, ac denique imperii romani hostes. Cum igitur hac invidia plurimum laborarent, tandem visum, tam abruptum et præceps consilium sic temperare, ut pace ab ethnicis Ecclesiæ concessa, Christiani etiam cum ethnicis militarent. Unde Septimius ipse in Apologetico diluens objecta Christianis ignaviæ probra, Navigamus, inquit, et nos vobiscum militamus. Atque in hanc sententiam apertissimus Arelatensis Concilii Canon tertius, De his qui arma projiciunt in pace, placuit abstineri eos a communione. At Septimius noster in illo de Corona, atque hoc etiam de Idololatria opere, pro naturæ suæ austeri.

quomodo etiam in pace militabit (a), sine gladio, A tum est: cæterum consuetudinis vitium est me Herquem Dominus abstulit? Nam, etsi adierant milites ad Joannem, et formam observationis acceperant, si etiam centurio crediderat; omnem postea militem Do. minus, in Petro exarmando, discinxit. Nullus habitus licitus est apud nos illicito actui adscriptus.

CAPUT XX.

Sed enim, cum conversatio divinæ disciplinæ non factis tantum, verum etiam verbis periclitetur (nam, sicut scriptum est: Ecce homo et facta ejus (b), ita (Matth., XII, 57): Ex ore tuo justificaberis); meminisse debemus etiam in verbis (1) quoque idololatriæ incursum præcavendum, aut de consuetudinis vitio, aut timiditatis. Deos nationum nominari lex prohibet (Exod., XXIII, 15), non utique ne nomina eorum pronuntiemus, quæ nobis ut dicamus B conversatio extorquet; nam id plerumque dicéndum est in templo Esculapii illum haqes, et, vico Isidis habito, et, sacerdos Jovis factus est, et multa alia in hunc modum, quando et hominibus hoc genus nomina inducuntur. Neque enim Saturnum honoro, si ita vocavero eum suo nomine (2), tam non honoro quam Marcum, (c) si vocavero Marcum. Sed ait: Nomen aliorum deorum ne commemoremini (3),neque audiatur de ore tuo. Hoc præcepit, ne deos vocemus illos. Nam et in prima parte legis (Exod., XX, 7): Non sumes, inquit, nomen Domini Dei tui in vano, id est, idolo. Cecidit igitur in idololatriam, qui idolum nomine Dei honoraverit. Quod si deos dicendum erit, adjiciendum est aliquid, quo appareat, quia non ego illos deos dico. Nam et Scriptura deos nominat; (d) sed adjicit suos, vel nationum. Sicut David cum deos nominasset, ubi ait (Ps. CXV, 4) : Dei autem nationum dæmonia. Sed hoc mihi ad sequentia magis præstruc

[blocks in formation]

cule dicere, me Dius fidius (e), accedente ignorantia
quorumdam, qui ignorant jusjurandum esse per Her.
culem. Porro quid erat (4) dejeratio (5) per eos quos
ejerasti, quam prævaricatio fidei cum idololatria ?
Quis enim per quos dejerat, non honorat?
CAPUT XXI.

Timiditatis est autem, cum te alius per deos suos obligat juratione vel aliqua testificatione, et tu ne intelligaris quiescis. Nam æque quiescendo confirmas majestatem eorum, cujus caussa videberis obligatus. Quid refert deos nationum dicendo deos, an audiendo confirmes? jures (6) per idola, an ab alio adjuratus acquiescas? Cur non agnoscamus versutias Satanæ, qui quod ore nostro perficere non potest, id agit, ut suorum ore perficiat, per aures inferens nobis idololatriam ? Certe quisquis ille est, aut amica aut inimica congressione (7) adstringit. Si inimica, jam ad pugnam vocaris, et scis tibi dimicandum esse. Si amica, quanto securius in Dominum transferes responsionem tuam, ut dissolvas obligationem ejus, per quem te Malus honori idolorum, id est, idololatriæ quærebat annectere. Omnis patientia ejusmodi idololatria. Honoras eos, quibus impositis obsequium præstitisti. Scio quemdam (cui Dominus ignoscat), cum illi in publico per litem dictum esset, Jupiter tibi sit iratus, respondisse, imo tibi. Quid aliter (8) fecisset ethnicus, qui Jovem deum credidit? Etiamsi non per eumdem retorsis et maledictum, nec per Cullum Jovis similem; confirmaverat Jovem deum, per quem se maledictum indigne tulisse demonstraverat remaledicens. Ad quid enim indigneris per eum quem scis nihil esse (9)? Nam si insanis, jam esse confirmas, et erit idololatriæ (10) professio timoris tui : VARIANTES.

[blocks in formation]

COMMENTARIUS.

tate christianis omnibus, etiam Ecclesia nullis persecutionibus vexata, omne militiæ genus, omnem gladii usum adimit. RIG.

(a) Quomodo etiam in pace militabit. Hoc est, quomodo christianus implicabitur sæcularibus curis ? quomodo geret magistratus? Etenim in pace militant magistratus, militant officia et ministeria magistratuum quibus est concessum jus gladii, in facinorosos animadvertendi caussa. Discincto semel Petro, cunctis christianis gladium Dominus abstulit. Et tamen Apologetico suo ad proceres romanos, pag.491, Septimius noster ait: Navigamus et nos vobiscum, militamus. Sed hic quærit, an fidelis ad militiam converti possit. Illic agit de militibus ad fidem conversis, quos fides in militia deprehenderat. Idem. CAP. XX. (b) Ecce homo et facta ejus. Hæret hic Pamelius, aitque nescire se ubinam ille locus Scripturæ reperiatur, qui et ab Augustino citatur medit. pag. 39. Sequor hic lubens Junium qui id ex libro Enoch desumptum conjicit. LE PR.

(c) Si vocavero Marcum. Notat Brissonius in indice Juris nomen Marcus usurpari a Tertulliano pro quidam, ad eum modum, quo ab aliis ponitur Caius et

D

Lucius, sic et a Persio Sat. 5. Marcus dicitur quidam manumissus veluti pro exemplo, ut potuisset dici Caius, quam vocem quinquies repetit. LAC.

(d) Nam et Scriptura Deos nominat, sed adjicit, etc. Locos ad quos alludit, videre est separatim in œconomia methodica concordantiarum S. Scripturæ Georgii Bulloci. Neque interim sola adjectione prædicta utitur Scriptura, sed vocat deos alienos, aureos, Ægypti, tuos, meos, conflatiles, gentium, quos ignorabant patres eorum, Amorrhæorum, Syriæ, Sidonis, ac Moab, montium, terrarum, populorum, terræ, filiorum Seir, Edom, regum Syriæ, Damasci, patrum suorum, opera manuum, Juda, quos fecisti, il lorum, falsi, lignei, qui non vident, denique muti, et qui natura non sunt dii. PAM.

(e) Me Dius fidius. Juramentum hoc esse per Herculem nonnulli asserunt, quasi ita me amet Hercules Jovis filius; alii putant esse per Jovem fidei præsidem, μὰ Δία τὸν πίστιον. Ait autem Varro perforatumn tectum Herculis, ut videatur diuum, hoc est cœlum. Notandum vero eruditum Turnebum nostrum observasse, hoc juramenti genere usas non fuisse fœminas. LE PR.

quanto magis cum per ipsum remaledicis, eodem Jo- A de ethnicis mutuantes sub pignoribus fiduciati (d),

vis (1) honorem facis, quo et ille, qui te provocavit? Fidelis autem in ejusmodi ridere debet, non insanire: imo, secundum præceptum, ne per Deum quidem remaledicere, sed plane benedicere per Deum, ut et idola destruas, et Deum prædices, et adimpleas disciplinam (a).

CAPUT XXII.

jurati cavent, et sic negant (e). Scire (f) volunt scilicet tempus persecutionis, et locum tribunalis, et personam præsidis. Præscribit Christus, non esse jurandum (g). Scripsi, inquit; sed nihil dixi: lingua, non littera occidit. Hic ergo (6) naturam et conscientiam advoco naturam, quia nihil potest manus scribere, etiamsi lingua in dictitando cessat immobilis et quieta, quod non anima dictaverit, quanquam et ipsi linguæ anima dictaverit, aut a se conceptum, aut ab alio traditum.Jam ne dicatur, calius dictavit, hic conscientiam appello, an quod alius dictavit anima suscipiat, et sive comitante sive residente lingua ad manum transmittat. Et bene, quod in animo et conscientia delinqui dominus dixit. Si, inquit (Matth., V, 28)

Æque benedici per deos nationum Christo initiatus non sustinebit, ut semper rejiciat immundam benedictionem, et eam sibi in Deum convertens emundet. Benedici per deos nationum, maledici est per Deum. Si (2) dedero eleemosynam, vel aliquid præstitero beneficii, et ille mihi deos suos, vel coloniæ genium (b), propitios imprecetur, jam oblatio mea vel operatio idolorum honor erit, per B concupiscentia (h) vel malitia in cor hominis ascenquæ benedictionis gratiam compensat (3). Cur

autem non sciat me Dei caussa fecisse, ut et Deus potius glorificetur, et dæmonia non honorentur in eo quod propter Deum feci? Deus videt (4) quoniam propter ipsum feci pariter videt quoniam propter ipsum fecisse me nolui ostendere, et præceptum ejus idolothytum quodammodo feci. Multi dicunt: Nemo se debet promulgare: puto autem, nec negare; negat enim quicumque dissimulat (c), in quacumque caussa pro ethnico habitus. Et utique omnis negatio, idololatria est, sicut omnis idololatria negatio, sive in factis, sive in verbis.

CAPUT XXIII.

derit, pro facto teneris (7). Cavisti igitur quod in cor tuum plane ascendit, quod neque ignorasse te contendere potes (8), neque noluisse. Nam cum caveres, scisti: cum scires,utique voluisti, et hæres (9) tam in facto quam cogitatu, nec potes leviore crimine majus (10) excludere, ut dicas falsum plane effici, cavendo quod non facis. Tamen non negavi, quia non juravi. Imo etsi nihil tale fecisses, tamen dicereris dejerare si consenseris. Non valet tacita vox in stylo, et mutus in litteris sonus. At enim (Luc., I) Zacharias temporali vocis orbatione mulctatus, cum animo collocutus linguam irritam (i) transit, manibus suis a corde dictat, et nomen filii sine Core pronuntiat, loquitur in stylo, auditur in cera manus omni sono clarior, littera omni ore vocalior. Quære an dixerit, qui dixisse compertus est. Dominum oremus ne qua nos ejusmodi contractus necesLECTIONES VARIANTES.

Sed est quædem ejusmodi species in facto et in verbo, bis (5) acuta et infesta utrinque, licet tibi blandiatur, quasi vacet in utroque, dum factum non videtur, quia dictum non tenetur. Pecuniam

(1) Jovi Wouwer. MS.

(2) Si cui Wouw. MS. (3) Compensant, Seml.

Feci. Sed Deus videt Wouw. MS. (5) In facto et in verbis, acute. Rig. (5) Hic ego Wouw. MS.

[ocr errors]
[blocks in formation]

CAP. XXI. (a) Disciplinam. Semper hæc vox in hoc viro notat non simpliciter disciplinam, sed disciplinam severiorem, ut etiam in Cypriano locis infinitis. LAC.

CAP. XXII.- (b) Vel coloniæ genium. In marmoribus antiquis exstant inscriptiones: GENIO COLONIÆ. GENIO MUNICIPII. GENIO LOCI. GENIO FONTIS, imo et GENIO HORREORUM, etc. RIG.

(c) Negat enim quicumque dissimulat. Locus insignis contra simulatores, et quodammodo libellaticos (cujusvis ætatis), qui excusari se credunt, si loco juramenti, quod contra fidem et Religionem christianamn exigitur, simulatione quapiam aliud præstent. РАМ.

CAP. XXIII.—(d) Sub pignoribus fiduciali jurati cavent, et sic negant scire. Creditor ethnicus mutuanti christiano pecuniam dedit sub pignoribus et jureju. rando.Confectis fiduciarii contractus tabulis præscriptum est, quid prædiorum obligaret; præterea vero quid juraret. Jurari autem oportuit quod sibi jurari voluerat creditor, propria superstitione. Christianus lingua non juravit, sed tabulas testes jurisjurandi quod creditor exegerat signavit. Quæritur an idololatriæ crimine teneatur? Debitor negat se teneri, eo quia cautionis seu fiducie instrumentum signaverit, non inquisito neque intellecto quid esset pro jurejurando prescrip

tum. Tertullianus contra, teneri ait. Nam cum caveres, inquit, scisti. Ethnicum scilicet creditorem commodasse tibi pecuniam ea lege, ut caveres et pignoribus et jurejurando. Et cum scires, utique voluisti. PAM.

(e) Jurati cavent. Non solum jureconsulti, sed passim alii latini auctores, similes schedulas aut syngraphas vocant cautiones: et cavent; quia scilicet cavemus ita nobis, et reddimur securi, cum mutuum damus. LAC.

(f) Negant scire. Hanc scripturam verissimam esse, docent quæ sequuntur. Nam cum caveres, scisti: cum scires, utique voluisti. RIG.

(g) Præscribit Christus non esse jurandum. Non intelligere auctorem omni juramento simpliciter abstinendum, patet vel ex Apolog. c. 32. PAM.

(b) Si, inquit, concupiscentia. Cum ipsa hæc verba in S. Scripturis reperire hactenus non potuerim, videtur mihi in compendium contraxisse illud Ecclesiast. V: Ne sequaris in fortitudine tua concupiscentiam cordis tui, et ne dixeris: Quomodo potui, aut quis me subjiciet propter facta mea? Deus enim vindicans vindicabit. Aut potius illud sæpe citatum alludit Matth. V Qui viderit mulierem, etc. PAM.

(i) Linguam irritam transit. Irretitam et residem nibil moratur, RIG.

sitas circumsistat. Et si ita evenerit, det fratribus A potest, quam cautio idololatriæ, si timor ejus in capite operandi copiam (a), vel nobis abrumpendæ omnis necessitatis constantiam, ne illæ litteræ negatrices vicaria (b) oris nostri in die judicii adversus nos proferantur signatæ signis, non jam advocatorum, sed angelorum (c).

CAPUT XXIV.

inter hos scopulos et sinus, inter hæc vada et freta idololatrice (d), velificata spiritu Dei (e) fides navigat, tuta si cauta, secura si attonita (1) (1). Cæterum inenatabile excussis profundum est, inextricabile (g) impactis naufragium est, irrespirabile devoratis hypobrychium in idololatria: quicumque fluctus ejus offocant; omnis vortex ejus ad inferos desorbet (h). Nemo dicat: quis tam tuto præcavebit? exeundum de sæculo erit ; quasi non tanti sit exire,

sit. Quæcumque necessitas minor est periculo, tanto comparata. Propterea Spiritus Sanctus, consultantibus tunc apostolis, vinculum et jugum nobis relaxavit, ut idololatria devitandæ vacaremus. Hæc erit lex nostra quo expedita, hoc plenius administranda, propria Christianorum, per quam ab ethnicis agnoscimur et examinamur: hæc accedentibus ad fidem proponenda (Is., XXXIII; Matth., VII; Phil., III; Luc, X), et ingredientibus in fidem inculcanda est ut accedentes deliberent, observantes perseverent, non observantes (2) renuntient sibi (i). Viderimus enim si secundum arcæ (Gen., VII) typum (3) (j) et corvus et milvus et lupus et canis et serpens in Ecclesia erit, certe idololatres in arcæ typo non habctur (4). Nullum animal in idololatren figuratum est:

quam idololatren in sæculo stare. Nihil esse facilius B quod in arca non fuit, in Ecclesia non sit (k).

LECTIONES VARIANTES.

(1) Si attenta. Rigall. ex cod. fulvii Ursini. Perseverent, non observantes abest Rig.

(3) Archetypum Fran.
(4) Archetypo Fran.

COMMENTARIUS.

(a) Det fratribus operandi copiam. Optime Pamelius explicat de eleemosyna. Verbum enim operari, est largiri eleemosynam, fortasse quia inter bona opera quæ conferuntur fratribus, principem locum habeat eleemosyna.Hinc Cyprianus librum inscripsit,de Opere et Eleemosynis, ubi sæpe hanc rem inculcat. LAC.

(b) Litteræ vicariæ oris nostri. Hoc imitatus est Cyprianus, epist. ad Rogatianum: Has pro me ad aures et ad oculos vestros vicarias litteras mitto. RIG.

(c) Signatæ signis, non jam advocatorum, sed angelorum. Advocatos dicit, qui amico præsentiam suam commodabant signando, subscribendo, testimonio dicundo. Sic Varro, lib. II, de re rust., cap. 5: Tu vero, Murri, veni mi advocatus, dum asses solvo Palilibus, si postea a me repetant, ut testimonium perhibere possis. RIG.

(f) Secura, si attenta (v. lect. var.). Postrema hujusce opusculi capita desiderantur in codice Agob. ca re, secuti hoc loco sumus codicem Fulvii Ursini. Editiones Rhenani, Secura, si attonita. Quod minime sperneudum. Sic enim libro de Fuga in præsc.: Sed quando Deus magis creditur,nisi cum magis timetur,nisi in tempore persecutionis? Tunc Ecclesia in attonito est. RIG.

(g) Inextricabile impactis naufragium est. Lucifer Calaritanus dixit inextricabiles tenebras, lib. de Contem. mor. pro Chr. RIG.

(h) Desorbet. Mihi non dubium quin quæ scrips t Tertull. de hypobrychio, de fluctibus offocantibus, C de vortice desorbente, dixerit cum respectu ad Charibdin, videlicet ex magna notitia hujus nautici periculi. Vide me, lib. III Æneid., ad illud:

CAP. XXIV.-(d) Freta idololatriæ. Consentit Petrus Chrysolog., serm. 21, qui scopulos et sinus et freta, qua prætervehitur navis dominica, id est Ecclesia, explicat esse tum extrinsecus gentium moles, quæ undabundæ illam quatiunt, tum intrinsecus tumidos hæ reticorum fluctus, qui irruunt in eam et sæviunt. LAC. (e) Velificata spiritu Dei. Hæc vox Auctori nostro peculiaris, inter cætera effecit, ut Sixto Senensi assentiar, quod carmina illa Genesis et Sodome quæ a me post Morelium et Fabricium B. Cypriano ad- D scripta sunt, Tertulliani esse putem. PAM.- Velifi cata spiritu Dei. Quid hic sibi velit Pamelius non satis assequor, vox quippe velificari vulgaris est, et passim occurret apud aureæ latinitatis scriptores, et in eo ferme sensu. LE Pr.

Sorbet in abruptum fluctus.

LAC.

[blocks in formation]

MONITUM.

Hunc ad Scapulam librum, etsi fuerit post susceptum ab Auctore montanismum, omnibus fere confitentibus, exaratus, tamen aliis præcedentibus ante Tertulliani lapsum compositis, tum ob rerum connexionem, tum forsan

ob nonnullam ætatis relationem, uti videre est in dissertatione D. Le Nourry infra afferenda, statim subjiciendum duximus. EDD.

LIBER AD SCAPULAM.

ARGUMENTUM ET SYNOPSIS.

De epocha libri ad Scapulam dissident eruditi, ac A gaudeant christiani. Postea cognito errore suo, quod anno 203, a Tertulliano, editum fuisse Pamelius et Baronius tradiderunt; alii vero sub Heliogabalo imperatore, anno 217. Verosimilius tamen hoc intermedio tempore, et circa annum 212, id accidisse videtur, cum scilicet post patris obitum solus imperaret Caracalla: quare unius tantum imperatoris eo in libro meminit : Colimus ergo imperatorem sic, quomodo et nobis licet, et ipsi expedit, ut hominem a Deo secundum; et iterum : Itaque et sacrificamus pro salute imperatoris; sed Deo nostro, et ipsius. Post diuturnam vero persecutionem, quæ sub Severi imperio contigit, hæc Tertullianum scripsisse inde constat, quod quinque proconsules numéret, a quibus christiani vexati fuerant, quique cum in varias incidissent cala. mitates, horum exemplo Scapulam, ut sibi caveret, hortatur; cum præcipue portenta quædam Carthagine visa fuerint, statim ac idem Scapula provinciam ingressus, Mavilium Adrumeticum christianum hominem ab bestias damnaverat: Tibi quoque optamus admonitionem solam fuisse, quod cum Adrumeticum B Mavilium ad bestias damnasses, et statim hæc vexatio subsecuta est.

Quænam autem fuerit illa vexatio, his verbis narrat: Cæterum et imbre anni præteriti, quid commeruerit genus humanum apparuit, cataclysmum scilicet, et retro fuisse propter incredulitates, et iniquitates hominum; et ignes, qui supra mænia Carthaginis proxime pependerunt per noctem, quid minati sint, sciunt, qui viderunt; et pristina tonitrua quid sonaverint, sciunt, qui obduruerunt. Omnia hæc signa sunt imminentis iræ Dei, quam necesse est, quoquo modo possumus, ut et annuntiemus, et prædicemus, et deprecémur interim localem esse; universalem enim et supremam suo tempore sentient, qui exempla ejus aliter interpretantur. Nam et sol ille in conventu Ülicensi, extincto plene lumine, adeo portentum fuit, ut non potuerit ex ordinario deliquio hoc pati, positus in suo hypsomate, et domicilio. Habetis astrologos. Deinde ut Scapulam ab effundendo christianorum sanguine deterreret, quid passi sint alii præsides, enarrat: Doleamus necesse est, quod nulla civitas impune latura sit sanguinis nostri effusionem, sicut et sub Hilariano Præside, cum de areis sepulturarum nostrarum acclamassent: Areæ non sint. Areæ ipsorum non fuerunt, messes enim suas non egerunt. Ac post nonnulla alibi relata subdit: Possumus æque et exitus quorumdam Præsidum tibi exponere, qui in fine vitæ suæ recordati sunt deliquisse, quod vexasseni christianos. Vigellius Saturninus, qui primus hic gladium in nos egit, lumina amisit. Claudius Herminianus in Cappadocia, cum indigne ferens uxorem suam ad hanc sectam transiisse, christianos crudeliter tractasset, solusque in prætorio suo vastatus peste, cum vivus vermibus ebullisset: Nemo sciat, aiebat, ne spe

CAPUT PRIMUM.

Nos quidem neque expavescimus, neque pertimescimus ea, quæ ab ignorantibus patimur: cum ad hanc sectam, utique suscepta conditione ejus, pacti venerimus, ut etiam animas nostras auctorati in has pugnas accedamus, ea quæ Deus repromittit consequi optantes, et ea quæ diversæ vitæ comminatur pati timentes. Denique cum omni sævitia vestra concertamus, etiam ultro erumpentes,

(1) Nec dum Rhen.

tormentis quosdam a proposito suo excidere fecissel, pene christianus decessit. Cæcilius Capella in illo exitu Bysantino, christianos, gaudete, acclamavit. Sed et qui videntur sibi impune tulisse, venient in diem divini judicii. Præsidum etiam, qui in Christianos mitius egerunt, exempla addit: Quanti autem Præsides, et constantiores, et crudeliores dissimulaverunt ab hujusmodi caussis? Ut Cincius Severus, qui Thistri ipse dedit reme dium, quomodo responderent christiani, ut dimitti possent. Ut Vespronius Candidus, qui christianum quasi tumultuosum civibus suis satisfacere dimisit. Ut Asper, qui modice vexatum hominem, et statim dejectum, nec sacrificium compulit facere, ante professus inter advocatos et assessores, dolere se incidisse in hanc causam. Pudens etiam missum ad se christianum, in elogio concussione ejus intellecta, dimisit, scisso eodem elogio, sine accusalore negans se auditurum hominem, secundum mandatum. Hæc omnia tibi, et de officio suggeri possunt, et ab eisdem advocatis, qui et ipsi beneficia habent christianorum, licet acclament, quæ volunt ; nam et cujusdam notarius, cum a dæmone præcipitaretur, liberatus est; et quorumdam propinquus, et puerulus, et quanti honesti viri ( de vulgaribus enim non dicimus) aut a dæmoniis,aut valetudinibus remediati sunt! Tum Severi refert imperatoris exemplum, qui a christiano homine, oleo inunctus, curatus fuerat: Ipse etiam Severus, pater Antonini, Christianorum memor fuit: nam et Proculum christianum, qui Toparcion cognominabatur, Evodia procuratorem, qui eum per oleum aliquando curaverat, requisivit, et in palatio suo habuit usque ad mortem ejus, quem et Antoninus optime noverat lacte christiano educalus. Scapulam tandem admonet, ut a christianorum perquisitione cesset, ne tota Carthago christianorum sanguine impleatur: Quid ipsa Carthago passura est decimanda a te, cum propinquos, cum contubernales suos illic unusquisque cognoverit, cum viderit illic fortasse, et tui ordinis vi. Cros, et matronas, et principales quasque personas, et amicorum tuorum, vel propinquos, vel amicos? Purce Carthagini, si non tibi: parce provinciæ, quæ visa intentione tua, obnoxia facta est concussionibus, et mili- tum, et inimicorum suorum cujusque. Hæc idcirco, quod cum semel innotuisset Præsidem christianis infensum esse, gentiles turmatim in eos magno furore impetum facere, prædari, atque enecare solebant. Cæterum haud exstingui persecutione christianam Religionem, sed propagari potius, his verbis annotat : Nec tamen deficiet hæc secta, quam tunc magis ædificari scias, cum cædi videtur. Quisque enim tantam tolerantiam spectans, ut aliquo scrupulo percussus, et inquirere accenditur, quid sit in caussa : et ubi cognoverit veritatem, et ipse statim sequitur. Hactenus Tertullianus ad Scapulam. LUMP.

D

magisque damnati quam absoluti gaudemus. Itaque hunc libellum non nobis timentes misimus, sed vobis et omnibus inimicis nostris, nedum amicis (1): ita enim disciplina jubemur diligere inimicos quoque, et orare pro eis qui nos persequuntur: ut hæc sit perfecta et propria bonitas nostra, non communis. Amicos enim diligere omnium est, inimicos autem solorum christianorum. Qui ergo dolemus de ignorantia vestra, et miseremur erroris humani, et (2) fuLECTIONES VARIANTES.

(2) Et abest Rig.

« PoprzedniaDalej »