Obrazy na stronie
PDF
ePub

p. 376. Cat. Bibl. Lugd. B. memoratur, tum varian- A tes Lectiones Codicis Fuldensis a Modio exscriptas et cum editione Junii, a. 1597, primum vulgatas, ex isto autem tempore nulli fere nisi Gothofredo cognitas et a Nic Rigaltio demum in usum vocatas, sed ita ut quæ ipsi placuerint inde desumpserit, neque ullam reliquarum, quæ satis multæ erant, in notis suis mentionem fecerit, quare satis fecundum Havercampio spicilegium superesset; præterea Collationem Codicis Agobardini, diversi ab illo, ex quo magna scriptorum reliquorum Tertulliani pars olim fuit excitata, sed not satis bonæ et nulli ante ipsum editorum Tert. inspecti. Collatio vero facta a Josia Mercero (Agobardi), 1625, ad exemplar ed. Pameliane extat in Bibl. Lugd. B. p. 71; eamdem a Paulo Colomesio ad oram ed. Rigaltiane descriptam 'possidebat B Franc. Fabricius, Lugdunus Theologus, qui Havercampii usibus illam cessit. Quoniam autem aliquantum jam operæ processerant, antequam ea subministraretur, priorem IX capp. diversitas, ut et integra MS. membr. secundi L. B. collatio, quæ opusculo jam ad extremum progresso obvenerat, addendorum loco præmissæ sunt. Nactus erat insuper Jos. Scaligeri aliquot conjecturas edit. Junii adscriptas, aliasque emendationes ex vestutis Codd. ejusdem editionis exemplari a Petro Scriverio adjectas. His tamen copiis Havercampius Rigaltianum textum confirmavit magis quam novam recensionem procudit in explicandis vero verbis illustrandisque, quae ad historiam, ritus et religiones antiquas pertinent, insigni doctrina, eaque cum judicio temperata, est versatus, illud im- C primis detexisse gaudet, quod bis idem hoc scriptum hic illic paullum in verbis et oratione immutatum Tert. in publicum emiserit. Promittit et reliquos; quos adversus Gentes variis titulis composuit Tertallianus, libros, notulis et aliorum illustratos, in his libros ad Nationes innumeris locis emendatos, una cum Prolegomenis eruditis, in quibus omnino de vita et scriptis ejus uberius disputaturus sit que cur lucem non adspexerint ignoramus. Nummi et alia ære expressa, pro more, quem tunc ad unum omnes cruditi sequebantur, ornatui potius quam usui sunt. Ab illis vero ducta dedicationis occasio ad Gualterum Blockium gazophylacii ornatissimi possessorem,

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

1722.

(CHPH. AHEUMANNI Epistolæ quibus emendantur atque illustrantur caput I et II Apologetici in ejus Pocile, t. I, p. 23-33, 197-212. Hala, in-8°. ›

1724.

D

Joп. LAUR. MOSHEIM Comment. chronolog. hist. de'xtate Apologetici Tertulliani et initio persecutionis christianorum sub Severo. Helmst., in-4o, et in ejus dissert. ad Histor. eccles. pertinent. t. I. › 1729.

VERSIO GALLICA IV, tract. de Præscription. prodiit. Paris. in-12 (Journal des savants, t. LXXXVIII, p. 499). V. Versio. cod. anno prodiisse memorant Ephemerides trivultianæ, mense mart. ›

1729.

Locus in Tertulliani libro de Præscriptionibus advers. Hær.. cap. XLIX. Joh. Harduini cura, interpretatus (Mémoires de Trévoux, an. 1729, m. mai, p. 842)..

1730.

D. REMIG. CELLERII O. S. B. Ilist. générale des aut. ecclésiast., etc., t. II. »

1733.

‹ Anonymi observationes in Tertullianum et Cyprianum in Miscellan. observat. in auct., vol. II, t. I. Amstelodam., in-8°, p. 45-54.

1753.

IV. VERSIO GALLICA libr. ad martyres edita a Caubere. Paris, in 8°. ›

1755.

Jon. HENR. BLUMEMBACHI de Senatusconsulto Q. Septimio Florente Presbytero et jureconsulto Tertullianis liber, Lipsia, in-4°. ›

1758.

Jon. WUILL. HOFMANNI dissertatio Q. Septimii Flor. Tertulliani, quae supersunt, omnia in Mout:nismo Scripta videri, Vitemberga, in-4°. »

1759.

CHPH. A. HEUMANNI observationes critica ad posteriora Apologetici capita in Miscell. Groning., 1. Il, fasc. 3, p. 479-485. ›

1741.

CHR. LOERERI Progr. librum Tertulliani de Pocnitentia ipsi vindicans. Altenb. 1741. ›

1743.

JUST. CAR. WIESENHAUER Disputatio de Jure consulto et Q. Sept. Flor. Tertulliani. Hildesia. » 1744.

[. ED. VENETA 11.-Venetiis, typis Gasparis Gerardi. f. Q. S. Fl. Tert. Opera. Recusa Priorii editio, vide tit. ed. 1675; in hac vero novissima editione Veneta additur Sigeberti Havercampi Commentarius in Apelogeticum. Splendidum artis opus. Note texti subjiciuntur. Apologeticus c. comm. Havercampi a mendis quibusdam expurgato, ut ibi additur, peculiari titulo ornatus est adjectaque in calce Jo. Laur. Moshemii Disquisitio chronologico-critica de vera ætate apolog, a Tertulliano conscripti; initioque persecutionis Severi inscripta viro clariss. Sigch. Ilaver

campo. -- Dolendum est tot operarum vitiis hanc edi- A tionem esse maculatam.

1744.

( J. MART. CHLADEN de Stationibus vett. Christianorum. Commentarius ad illustr. maxime Tertullianum comparatus, Lips. 1744. ›

1752.

D. CORBINIANI TIOMÆ. O. S. B. observationes et notæ in tractatum de Præscriptionibus. Salisburg, in 8°. ›

1753.

‹ J. E. IMM. WALCII de Apostolorum literis authenticis a Tertulliano commemoratis. Jen. 4. ›

1755.

D. CORBINIANI THOMÆ. O. S. B. observationes et not in libr. Tertulliani de Baptismo et Pœnitentia, B Salisburg, in-8°. ›

1756.

VERSIO ITALICA 1. Tertulliani opera omnia catholica et moralia italico sermone reddita a domina Selvatica Bargini, nobili Pisana, habentur typis edita Romæ apud Nicolaum et Marcum Pagliarini. Nonnulla alia opera, scilicet adversus Judæos; de Præscriptionibus; contra Hermogenem, ab eadem illustri fœmina in italicum sermonem translata, edenda promittuntur: num autem edita sint, ignoro. In Florentinis literasiis foliis legitur a Cl. V. Bottari italico sermone reddita ea opuscula quorum versionem D. Bargini omiserat (Lumper ex Argelato et Paitonio de Volgarizatori bibliotheca). »

1756.

J. GE. GERET Pr. in quemdam Tertulliani de terrarum motibus locum. Onold., in-4°. ›

1757.

JOH. AUG. NOESSELTI Dissert. de vera ætate ac doctrina scriptorum quæ supersunt Q. Septimii Flor. Tertulliani, Hala. Ejusd. III, diss. ad Hist. Eccl. pertin. 1817. ›

1758-59.

AUG. HEUMANNI appendix ad varias annotationes in Tertullianum, cum analysi accuratiore libri de Prascriptionibus in act. Eruditor. lipsiens. Supplem., 1. VI., sect. 5. ›

1758.

< CHR. W. FRANC. WALCH de Pompis Satana ad Tertull. de spectaculis, Gotting., in-4°.›

1759.

(C. GE. SAM. BERNHOLD Progr. Tertulliani Apologetiens ab iniquiore reprehensione vindicatus. Erlang., in-4.

1762.

JO. DAN. VAN HOVEN. spec. annot. ad Tertull. in Museum critic. 11, 26. ›

1764.

C. A. BEGER Ep. quo sensu Tertullianus Deum dixerit corpus, Lipsia, in-4°. ›

1766.

Er. WERNSDORF de veste Palmata ad Tertulfiani Apologet., c. 50. Wittemb., in-4°. >

1769-76.

ED. HALENSIS 1.-Halæ ap. Salam, ap. Jo. Chr. Hendel., 6 voll., Q. S. Fl. Tert. Opera recensuit Jo. SALOMO SEMLER. Ab initio seorsim quinque libri adversus Marcionem prodierunt, quibus tanquam tomo primo reliqui, quatuor voluminibus, sunt adjecti, sextus indices cum glossario Tertulliani præbet. Editionem librorum adversus Marcionem haud quidem alia de causa aggressus erat Semlerus, quam ut Academicis studiis libro præ aliis Tertulliani insigni et forma descriptioneque facto parabiliori inserviret, nec operum edendorum consilium rationem semel initam mutavit. Testum reduxit Rhenanianum, editionis primæ, sed suo partim ingenio, partim suffragantibus editt. reliquis emendatum, varietate in dubiis, rarius conjecturis subscriptis. Ad manus erant præter Rhenani primam, Parisiensis Gagnæi, an 1566, in-8. Pameliana 1597. Franekerana Franc. Junii ejusdem loc. et com. Rigaltii prima cum Veneta novissima, præterea Lat. Latinii Bibl. sacra et prof. et Wowerii Notæ Epidicticæ, an. 1603, tom. II, complectitur plerasque scriptiones polemicas de præscriptionibus hæret. adversus Ilermogenem, Valentinianos, Praxean Judæos, contra gnosticos adv. psysichos, t. III, exhibet libr. de velandis virginibus, de habitu muliebri, de cultu fœminarum, ad uxorem I, II, de exhortatione castitatis, de monogamia, de fuga in persecutione, ad Scapulam, de Resurrectione carnis, de carne Christi ; tom. IV, de oratione integrum ex cod. Ambros. supplementis a Muratorio in Anecd. propositis, de Tes'imonio animæ, de Pænitentia, ad Martyres, de Patientia, de Spectaculis, de Idololatria, de Baptismo, de Anima, de Corona militis, de Pudicitia, tom. V, Apologeticum, ad Nationes I, II, de Pallio cum I Semleri Dissert. in Tert. de varia et incerta ejus librorum indole; Sextus denique cum præfatione Semleri Indices locorum S. S. in Tert. opp. occurrentium, rerum et sententiarum memorabilium, latinitatis Tertullianea, qui perpetui commentarii vicem sustinere possit. A tomo inde quarto omnem editionis curam gessit, præfatus etiam est Christ. Godofred. Schützius, Celeb. nunc Acad. Ienens. litt. hum. et Eloqu. Professor, qui cum jam superioribus voluminibus operam in colligenda lectionum varietate navasset et hic ab incepto nihil descivit, nisi quod potiores tantum eligenD das varietates lectionis censeret, inutilibus, quo etiam Franc. Junii hariolationum partem refert, omissis. Ubi Rhenani ed. deficeret, Pamelianam secutus antiquam ubique lectionem, nisi, cum omnino ferri non posse videretur, expressit. In libris vol. V, comprehensis Apologeticum ex Havercampi, de Pallio ex Salmasii emendatione, libros ad Nationes ex Rigalti Auctoritate proposuit. Utinam vero cum reliquis Cl. Semleri in Tertull. dissertationibus, novæ luci facem præferentibus, et ista, quam Schützius promiserat historiam operum et editt. Tertulliani, accessisset! -Non curiose satis Censor Goett. huic editioni propriam esse inquit descriptionem librorum per capita, quippe quæ a Pamelii inde temporibus semper obtinuit.

C

[blocks in formation]

Ed. Wirceburgensis. Wirceburgi in off. libr.Staheliana: Q. S. F. Tertulliani opera omnia, t. I, II, etiam sub tit.: Opera omnia SS. PP. latinorum, vol. I, II. Editor celeb. OBERTHUR secutus est editionem Halensem, sed ita ut compararet editionem Pamelianam, Paris, 1608, recusam et variantes illius lectiones partim in calce subjiceret, partim, raro tamen et circumspecte, illam emendaret. Quod fecit in volumine secundo, ut ipse fatetur paullo liberius, substituendo, vel ex Parisina editione, vel ex varietatibus lectionum ab Halensi editore collectis, hinc inde vel voculas alias, vel, rarius tamen, integras etiam sententias. Præterea ordinem librorum chronologicum ex Noesselti anctoritate ado pravit, hac tamen cautela, ut libros contra Marcionem, non aliis interjectos, prouti viri illius Chronologia exigebat, sed conjunctos una serie, seque immediate excipientes publicaret. Addidit etiam Carmina Tertulliano olim tribui solita, contra Marcionem scilicet, de judicio Domini, de Genesi, de Sodoma, de Ligno vitæ, a Pamelio prætermissum, et ad senatorem.

1780.

In Collect. Poetar. Vett., edit. Pisauris, t. V, Prodierunt carmina omnia Tertulliano ascripta. ›

1780.

CHR.GOD. SCHUTZ explicatio loci Tertulliani (de Præscriptionibus XVI-XVII), de eversione stomachi aut cerebri ex congressione scripturarum. Jen., in-f". ›

1780. <VERSIO ANGLICA I. Tertulliani libri. ad Scapulam op. D. DALRYMPLE. Edimb. ›

1781.

" D. P. DOMIN. SCHRAM o. s. B. analysis opp. Tertulliani in suo magno opere, t. II. ›

1783.

Jos. ANT. CANTOVA de Septimio et S. Epiphanio dissertt. 1° Theol. critic. in quibus anthropomorphismo neutrum laborasse ostenditur. Mediol., in-8°.>

B

[blocks in formation]

CH. TROGGOTT. GOTLIEB SCIIOENEMANN in Biblioth. historico-literaria PP. latinor., t. 1, p. 2-53.› C 1797.

<VERSIO GERMANICA apologetici sub titulo: Des Q. Sept. Flor. Tertullianus vertheidigung D. Christl. Sache gegen d. heiden. A. d. L. Francof., in-8°. aucl. J. F. Kleuker. ›

1799.

‹ D. gotfred. LUMPER 0. S. B. histor. Theol. de vita, scriptis atque doctrina SS. PP., t. VI, de vita et scriptis Tertulliani. ›

SECULO XIX. 1803-1820.

JON. MATTH. SCHROECKHI Christl. Kirchengesch. Lips. XXXV, d. 3, 317.)

1820.

(G. H. SCHARFENBERG. comment. acad. de D Justino, Tertulliano et Cypriano adv. Judæos dispu

tantibus. Lund. Goth. 4°.

1821.

Tertull. opp. Mediol. (J. A. Moenier., ex opere posthumo Patrologie oder christliche litteraergeschichte II.)

1822.

‹ Versio Gallica IV. Apologet. Tertulliani, interprete D. Meunier, prior. S. Martini in campis in suburbio cabillonensi, optimæ notæ ac majoris famæ digna, diu post. auct. obitum edita. ›

1825.

J. A. COENEN Commentat, de Tertulliano, Christianorum et Relig. Christ. advers. gentes Apolo

geta in Annal. Acad. Rheno- traject. Ann. 1825. A optimorum libror. fidem edita, curante E. G. Gers1824. >

[blocks in formation]

dorf. in medium posuit ac publici juris fecit libros Tertull. fere omnes, in duas classes distinctos, et suos tom. scilicet I° Libr. Apologeticos, ad Martyres, de Spectacul. de Idolol. Apologet. ad Nat. lib. II, de Testim. Anim. de Corona mil. de Fuga in persec. Scorpiace, ad Scapul. 2o Libr. ad ritus et mores Christianor. pertinentes de Orat., de Patient., de Baptismo, de Pœnit., ad Ux. lib. II, de Cultu foem. lib. II, de Exhort. cast., de Monog., de Pudicit., de Jejuniis, de Virginib. veland., de Pallio. Prodiit hæc editio selecta Lips. 1859. 2. tom. in-12, recens. E. F. LEOPOLD. Phil. D. AA. m. in gymn. Annaberg. Præcept. ordin. Laudanda sane et recensio, ob textus castitatem, et editio ob chartar. et typor. B nitorem, nullo vero commentario, lectionum tantum varietate adornata.

1839.

11

‹ E. F. LEOPOLD Ueber die Ursachen der verdorbenen latinitat bei dec schriftstellern nach dem Zeitalter d. K. Augustus, hauptsächlich bei den Kirchenvætern, mit besonderer berücksichtigung des Tertullian inserta V. S. V. Iligenii Zeitschrift. f. d. histor. Theol., vol. VIII, p. 1 e. sqq. Lips. › 1842.

Novissimam ac amplissimam, quæ hactenus prodierit, Tertulliani operum fere universorum versionem Gallicam nuperrime edidit D. De Genoude, in sua chrestomathia Patristica, cui titulus : les Pères de l'Eglise traduits en français, t. XII, Paris, in 8°. Ifujus Cautem versionis, quæ duos et viginti præcipuos Tertulliani libros continet, auctor est II. DENAIN de Septimii nostri studiosis bene meritus, notarum tamen omnino expers, et omnis commentarii mole expeditus, elegans potiusquam fidissimus interpres, qui africane loquela asperitatem splendenti ornavit sermone, egregiaque interdum et ad vivum expressa interpretatione recreavit.

[blocks in formation]

1813.

Ilis igitur deductis per multa retro sæcula literariis Tertulliani annalibus finem qualemcumque imponet hæc nova PARISIENSIS EDITIO, quam post tot aliorum et tantorum labores ideo confidenter aggredimur, quod nihil nisi alienum ac mutuatum præstamus. Ut enim ex iis quæ hactenus opera Tertulliani elucidarunt nihil duximus omittendum; ita nihil novi, vel inauditi adserendum libenter profitemur. Equidem in boc nostro, quodcumque sit, opere describendo lectorem diu morari noluimus; quænam tamen huic editioni accesserint additamenta, qualisve textus recensio potior habeatur, undenam petierimus perpetuos commentarios, paulo fusius dicendi animus est ac necessitas incumbit.

ARTICULUS IV.

De nova editione Parisiensi.

Coalescit hæc editio postea ex tribus partibus seorcim ordinandis ac describendis, nempe tum ex prolegomenis quibusdam, tum ex pluriinis appendicibus

inter quas hinc et inde decurrit integer Tertulliani A effusas nobis incumbat agere grates benevolentissimo textus, varietate lectionum ac multo commentario illustratus.

In primo limine conservare ac typis inamandare religioni duximus TERTULLIANI VITAM PER VIGINTI ET QUATUOR ANNOS a Pamelio concinnatam, brevibus tantum hic illic respersis annotationibus, ac sedulo recensa consularium fastuum serie, in præcedentibus editionibus mire disturbata, truncatis, inauditisve nominibus horrida, nec etiam nunc purgata labe quadam perpetua, unius nempe anni anterioritate, quae e vetusta consularium Fastuum chronotaxi in Pamelianam recensionem inoffenso pede transmissa, hinc absque magno rerum tumultu ejici nequivisset.

In his igitur Pamelianis annalibus manent plura imperfecta, hiulca, conjectanea, erronea; quibus resarciendis necessarium subsidium præstat eruditissima J. Aug. Noesselt DISSERTATIO DE VERA ÆTATE AC DOCTRINA SCRIPTORUM QUE SUPERSUNT Q. SEPTIMII TERTULLIANI, ex historia theolog. critica de vita, scriplis ac doctrina SS. Patrum D. Lumper excerpta; quorum opus commune ut libenter edimus, lectoribus pergratum fore rati, ita penes utrumque stare nonnullas eorum subdubias opiniones contestamur.

Que subinde occurrunt TERTULLIANI PARADOXA Cum antidoto Pamelii, PROVERBIALESQUE FORMULA. a Beato Rhenano et Andrea Hoyo Brugensi explanatæ, cas ut in cæteris, sic et in nostra editione habes, nec inficias ibimus nos potius præscriptioni cuidam ac priorum editionum exemplo, quam patenti commodo locum fecisse.

Data deinde Apologetica, iterum et quæ de propria ejus ætate ac specialius de Severiana persecutionis initio disquisivit J. Laur Mosheim, ab editione Veneta secunda detraximus.

V. J. B. Malou, professori Theol. Dogmatice in Univers. Lovaniensi et ejusdem Acad. Biblioth., cujus ope ac comitate he grati accepimus munuscula, quibus et tu, candide lector, grato similiter animo utere, amato, et fruere.

Nunc tandem redeuntibus ad operum Tertulliani corpus, tria iterum secernenda occurrunt: textus nempe, variæ lectiones, et commentarii. Porro integerrimam, castissimamque textus recensionem propalare enixe cupientes, præeuntibus VV. CC. Lumpero, Schoenemann, Walchio, qui omnium optimam duxerunt Edition. Pamelio-Rigaltianam Priori, ann. 1664, hunc habuimus editionis novæ fontem pene omnem et unicum; nec tamen accuratam cæterarum editionum collationem negligentes, septem præcipuas, nempe Rhenani, Pamelii, Rigaltii, Parisiensem, Venetam, Halensem et Stahelianam continuis manibus, nostra dum oriretur, habuimus. Quibus accessit, pro omnibus in ca editis libris, splendida ac B recentissima recensio, studio E. P. Leopoldi Lipsia data, ut bibliotheca Patrum, curante E. G. Gersdorf, insereretur.

At nihil plenius, integrius et amplius usquam de Tertulliano elaboratum est, quam quod publici juris fecit in suo tantæ molis ae doctrine Apparatu D. NICOL. LE NOURRY monachus Bened. e congreg. S. Maur.; qui tres quidem libros tantum indagaturus, inde laxaIs velis, in altissimam totius Tertulliani doctrinam invehitur, loca scopulis, offendiculisve invia confidenter inquirit ac tuto illustrat, suum tanto doctori fide-. lissimum restituit sensum, suam in multis criminibus falso imputatis caussam vindicat, verà indigitat, errores increpat, conspuit spuria, verosimilia conjicit, nec ulli audaciori figmento, vel favente optimi editoris auctoritate, tetricus censor et asper indulget. Porro eo alacrius in lucem iterum proferemus, quo rarius, et quæstu difficilius est amplissimum illud rei patristicæ trium priorum sæculorum armarium.

Hec sunt quæ utiliora duximus prævia Tertulliani nostri limina ac pene dicam Propylea. Quæ cum pertransieris, tutiori pede penetralibus ipsis succedes. Quo jam te mecum pervenisse videaris velim, ut, ædificii præcipui tantisper oblitus, continuo remotissimas invisamus appendiculas. Quinque ergo reperies in calce repositas, coronidis instar, diversi argumenti appendices. Quarum prima habet CARMINA Sive genuina, sive supposititia, quæ Tertulliani nomine circumferuntur, exiguo quidem, utpote exigui momenti, commentario illustrata. Secunda autem fragmentum quoddam exhibet diu per multa sæcula in codicibus vaticanis obrutum, tandem annum circa 1650 a Joh. Maria Suaresio, biblioth. vatic. custode, editum, iterumque a duobus sæculis oblivio obrutum aut despeclum. Tertia autem nonnulla deprehendit quæ græco ore Septimius dixit, transtulit, aut exaravit, atticismi forsan peritior quam latine urbanitatis. Quarta demum quæ penitus amissa desiderantur opera recenset, aut eorum spicas decerpit, aut spuria resecat. Tandem Quinta suppeditat eximias D. CORBINIANI THOME ADNOTATIONES in duobus Septimii de Baptismo et Pœnitentia libris, opimas sane ac uberrima substantia confertas, paulo tardius nobis transmissas quam ut suo loco succedant, tempore tame sat opportuno ut egregium operi pene absoluto finem imponant ac

Quinimo eas fere omnes Tertulliani recensiones cum Priorii textu repræsentandas curavimus : continuos enim subnexuimus variantium lectionum indiculos, ex optimis codicibus, editisve voluminibus quam diligentissime collectos. Hline si manu tantummodo obvia quælibet folia evolvas, hinc inde velim excitatos videas codices Agobardinos, Lugduno-batavos', Fuldenses, Vaticanos Pamelianos, Ambrosia nos, Wouwerianos, Latinianos, Gelesianos, ac identidem passim editiones Rhenani, Pamelii, Rigaltii, Franeckeræ, Parisiorum, Venetam, Halensem, Wiceburgensem, Lipsiensem, Leopoldi, etc. Erunt fortasse qui longa nostra in his perlegendis fastidia dedignati, mirabuntur ac forte dolebunt nosmet in delicatulas ac molestas tricas misere impegisse ac lectores perperam adduxisse. Erunt autem et alii plures et Caquiores, qui cum audiendus sit post tot sæcula redivivus Tertullianus, vesana librariorum ac correctorum recentium licentia miris modis disturbatus, nihil esse inane ac insulsum ex iis vel minimis qua tanti viri vocem puram putam elicere queant, `nobiscum merito arbitrabuntur. Atqui rem paulo attentius consideranti sæpe sæpius illud accidet, ni fallor, quod ei ex vocula quadam, in lectionibus variantibus timide rejecta, lux amplior forsan quam ex abundantiori nota suboriatur.

D

Quibus nihilominus adminiculis necesse erat addantur doctissima ac felicissima interpretum et commentatorum ad Tertullianum explicandum tentamina. Nec solas nec omnes Parisiensis notas usurpavimus; omissis nonnullis quibus vel plerumque brevissima lectione varia suppletum est, vel quibus obnitebatur recta fides catholica, alias ex iisdem fontibus ac Priorins, nempe præcipue e Pamelii uberrima copia hausimus. Quam frequentius licuit, speciales quorumdam fibrorum adnotationes, pleniores plerumque ac penitius auctoris sensum introspicientes, præ omnibus colligendas duximus. Hine præter animadversiones Corbiniani Thomae in libr. Baptismi et Pœnitentiae modo laudatas, magnam partem perpetui in Apologeticam Hlavercampi commentarii, remota sedulo indigesta quadam classicorum auctorum professoria et hæretica ructatione, accepimus. Hinc in arduo Patlii libro acutissimi Salmasii proverbiales elucubrationes transcribendas curavimus. Hinc primi post Muratorium, egregias ejus ac Panciroli notas in Orationis librum dimidia parte adauctum ex ejusdem rarissimis Anecdotis deprompsimus. Hinc demum excitata a Semlero in D. Irenæum, aliosque Patres lite impia de eorum scriptorum origine, palmare ejus argumentum susdeque vertendum fore arbitrati sumus, dummodo, attentis hinc et inde Tertulliani et Irenari locis similibus sole clarius ostenderimus on solum opera Irenei grrca sed et corum veterem leti a. interpretatio.

« PoprzedniaDalej »