Obrazy na stronie
PDF
ePub

dia (a) mellis de ranunculo (1) venenato (b): nec A contemptus, quam vera libertas, quam conscientia tanti gulam facias voluptatis, quanti periculum per suavitatem.

CAPUT XXVIII.

Saginentur ejusmodi dulcibus conviva sui, et loca et tempora et invitator ipsorum est. Nostræ cœnæ, nostræ nuptiæ nondum sunt, non possumus cum illis discumbere, quia nec illi nobiscum. Vicibus disposita res est. Nunc illi lætantur, nos conflictamur (Joan., XVI). Sæculum (inquit) gaudebit, vos tristes eritis. Lugeamus ergo dum ethnici gaudent, ut quum lugere cœperint, gaudeamus, ne pariter nunc gaudentes, tunc quoque pariter lugeamus. Delicatus es, christiane, si et in sæculo voluptatem concupiscis, imo nimium stultus, si hoc existimas voluptatem. Philosophi quidam (2) (c) hoc nomen quieti et tranquillitati dederunt, in ea gaudent, in ea avocantur, in ea etiam gloriantur. Tu mihi metas (d) et scenas et pulverem et arenas suspiras. Dicas velim; non possumus vivere sine voluptate, qui mori cum voluptate debebimus? Nam quod est aliud votum nostrum, quam quod et Apostoli, exire de sæculo, et recipi apud Dominum (Phil. 1)? Hic voluptas, ubi et votum.

CAPUT XXIX.

integra, quam vita sufficiens, quam mortis timor nullus; quod calcas deos nationum, quod dæmonia expellis, quod medicinas facis, quod revelationes petis, quod Deo vivis? Ha voluptates, hæc spectacula christianorum, sancta, perpetua, gratuita in his tibi ludos Circenses (e) interpretare, cursus sæculi intuere, tempora labentia, spatia dinumera, metas consummationis exspecta, societates Ecclesiarum defende, ad signum Dei suscitare, ad tubam angeli erigere, ad martyrii (4) palmas gloriare. Si scenica (5) doctrina delectant, satis nobis litterarum est, satis versuum est, satis sententiarum, satis etiam canticorum, satis vocum; nec fabulæ, sed veritates; nec strophe (), sed simplicitates. Vis et pugillatus et Bluctatus? prasto sunt, non parva, sed multa (6). Adspice impudicitiam dejectam a castitate, perfidiam cæsam a fide, sævitiam a misericordia contusam, petulantiam a modestia obumbratam (7), et tales sunt apud nos agones, in quibus ipsi coronamur (g). Vis autem et sanguinis et aliquid (h) ? habes Christi. CAPUT XXX.

Jam nunc si putas (3) delectamentis exigere spatium hoc, cur tam ingratus es, ut tot et tales voluptates a Deo contributas tibi satis non habeas, neque recognoscas? Quid enim jucundius, quam Dei patris et domini reconciliatio, quam veri- C tatis revelatio, quam errorum recognitio, quam tantorum retro criminum venia? Quæ major voluptas, quam fastidium ipsius voluptatis, quam sæculi totius

[blocks in formation]

Quale autem spectaculum in proximo est adventus Domini jam indubitati, jam superbi, jam triumphantis! Quæ illa exsultatio angelorum, quæ gloria resurgentium sanctorum! quale regnum exinde justorum! qualis civitas nova Hierusalem (i)! At enim supersunt alia spectacula, ille ultimus et perpetuus judicii dies, ille nationibus insperatus, ille derisus, cum tanta sæculi vetustas, et tot ejus nativitates uno igni haurientur. Quæ tunc spectaculi latitudo (j)! quid admirer? quid rideam? ubi gaudeam, ubi exsultem, spectans tot ac tantos reges (8), qui in VARIANTES.

(3) Scientiæ Rig.

(6) Non pauca simul Rigalt. (7) Adumbratam Par. Rig. Tot spectans reges Rig.

COMMENTARIUS.

[blocks in formation]

Inspexi.

Ranarum viscera uunquam RIG.

De ranunculo venenato. Ita legit ex veteri cod: Joannes Wover. Putat Junius legendum lucunculum, Vox enim ista a lucuns derivaretur, essetque lununculus incxopiatixó verbum; et quoddam saccarati tragematis et bellarii genus; de quo Afranius fratriis: Pistori navat, cur non scriblitario? Ut mittat fratris filio lucunculos.

Quæ in hanc vocem annotavit La Cerda, levia sunt, si ea eximas quæ habentur apud doctissimum Turnebum lib. XVII Adv, cap. 20. LE PR.

CAP. XXVIII.-(c) Philosophi quidam. Epicureos tangit, qui in voluptate summum bonum reponebant, LE PR.

(d) Tu mihi metas. Septem metis, inquit Cassiodorus variar. lect. lib. III. c. 54, omne certamen peragi

tur, in similitudinem hebdomadis reciproca. Ipsæ vero meta secundum Zodiacos decanos ternas obtinent summitates, quas ad instar solis celeres quadrigæ pervagantur. PAM.

CAP. XXIX.-(e) Circenses ludos. Quæ ad circum spectabant, hic egregie accommodat ad mores christianorum. LE PR.

(1) Nec strophe. Explico technas et fraudes, sed cum respectu ad strophas et odas bistrioniæ, quibus oppositæ antistrophæ et antoda. Sed ut dixi hic frau des sunt, et ita etiam accipit hunc locum Carolus Pasch. lib. I de Cor. cap. 14. LAC.

(g) Ipsi coronamur. Quis nescit coronas gymnicas stadii? imo de his unis dicta corone za tov. Id persequi otiosum, imo putidum. Inde Hieronymus 2. in Jovin. dum quærit verborum consecutiones luctatoribus dat coronas, ad eum modum quo navigantibus portum, et pugnantibus triumphum. LAC.

(h) Vis autem et sanguinis aliquid? Crueutis voluplatibus et spectaculis opponit Christi Domini sanguinem pro recuperanda nostrum omnium salute effusum. LE PR.

[blocks in formation]

re, qui in Dominum desævierunt. Hic est ille (dicam) fabri aut quæstuariæ (2) filius (f), sabbati destructor, Samarites et dæmonium habens. Hic est quem a Juda redemistis, hic est ille arundine et colaphis diverberatus, sputamentis dedecoratus, felle et aceto potatus. Hic est quem clam discentes subripuerunt, ut resurrexisse dicatur, vel hortulanus detraxit (g),ne lactuca suæ frequentia commeantium læderentur (3) (h). Ut talia spectes, ut talibus exsultes, quis tibi prætor aut consul, aut quæstor, aut sacerdos de sua liberalitate præstabit? et tamen hæc jam quodammodo habemus per fidem spiritu imaginante repræsentata. Cæterum qualia illa sunt quæ nec oculus

cœlum recepti (a) nuntiabantur, cum ipso Jove et A malim ad eos potius conspectum insatiabilem conferipsis suis testibus în imis tenebris congemiscentes ? item præsides, persecutores dominief nominis, sævioribus, quam ipsi contra christianos sævierunt, flammis insultantibus, liquescentes? præterea sapientes illos philosophos coram discipulis suis una conflagrantibus (b) erubescentes, quibus nihil ad Deum pertinere suadebant, quibus animas aut nullas, aut non in pristina corpora redituras affirmahant, etiam poetas non ad Rhadamanti, nec ad Minois, sed ad inopinati Christi tribunal palpitantes? Tune magis tragœdi audiendi, magis scilicet vocales in sua propria calamitate. Tunc histriones cognoscendi solutiores (c) multo per ignem tunc spectandus auriga in flammea rota totus rubens (1) (d) : tunc xystici con- B vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascentemplandi non in gymnasiis (e), sed in igne jaculati, nisi quod nec tunc quidem illos velim visos, ut qui

(1) Ruber Rig.
(2) Quæstuarii Fran.

derunt? Credo, circo et utraque cavea et omni stadio gratiora. LECTIONES VARIANTES.

(3) Adlæderentur Rig.

COMMENTARIUS.

occurrent in illo spectaculo consideranda! RIG.

(a) In cœlum recepti. Indicat gentilicas apotheoses: illustre exemplum est in Herodiano loquente de Severo, qui vixit ævo Tertulliani. Justinus Mart. apolog. 2. sane in Augusti funere, ac postea Drusilla idem fuisse affirmatum a viris ordinis Senatorii, constat ex Suetonio et Dione. LAC.

(b) Una conflagrantibus. Hoc malum canit gentilibus, qui putabant non esse resurrectionem. Non sic est resurgetis, sed ad pœnam. LAC.

(c) Histriones solutiores multo per ignem. Soluti bistriones, quia mollitia et lascivia effoeminati, ac pene ultra foeminam fluentes. Solutiores vero per ignem, membris ustulatione fiquescentibus. RIG.

(d) Auriga in flammea rota totus ruber. Alludit ad agitatorum factionem Russalam, RIG.

(e) Non in gymnasiis. Gymnici ludi locus, inquit Isid. lib. 18. cap. 17 gymnasium dicebatur, ubi exercebantur athletæ, et cursorum velocitas comprobabatur: ita dictum, quod juvenes nudi exercerentur. Hinc accidit ut omnium prope artium exercitia gymnasia dicantur. PAM.

(f) Fabri aut Quæstuariæ filius. Hieronymus Epist. ad Heliodorum: Hic est ille operarii et questuariæ filius. Hæc fuere Judæorum in sanctissimam et immaculatam Virginem convicia, flammis luenda sulphuratissimis. Satanica hujusmodi leguntur apud Theo

C

doritum lib. III, cap. 11. Felicis sub Juliano Cæsare Gazae praepositi, ἰδοὺ ἐν τόιοις σκεύεσιν ὑπηρετεῖται ὁ Maplas viós, quod historia Tripertita latine reddit : Ecce quibus vasis Mariæ filio ministratur? Apud eumdem scriptorem, ubi de Hormisda martyrio agitur, tyrannus ait, Nega filium fabri. RIG. Fabri aut quæstuariæ filius. Non possum libenter assentiri huic Rigaltii lectioni, neque etiam alteri quam ex Hieronymo adducit in ambobus locis Lacerda, quæstuarii. Nam diu est quod annotarunt eruditi jurisconsulti quæstuariam esse, quæ lucrum aut quæstum facit corpore, sic in Glossario quæstuaria πpuxtà mopun. LE PR.

(g) Vel hortulanus detraxit. Ironia hæc videtur irridere aliquem illorum hæreticorum, qui Christum vere passum negant, Marcionem nempe, Cerdonem ejus magistrum, et ante cos Basilidem, et Simonem Magum. PAM.

(h) Ne lactuca suæ frequentia commeantium adladerentur. Ideoque in locis sacris ædificandis, quæ apud antiquos in coufinio fere, ubi trium vel quatuor possessionum terminatio conveniret, constitui solebant, unusquisque possessor donabat certum modum sacro illi ex agró suo, et quantum donasset scripto faciebat; ut per diem solemnitatis, privatorum agri nullam molestiam inculcantis populi sustinerent, Notat Aggenus ad lib. Frontini de Limitib, agror. RIG.

QUINTI SEPTIMII FLORENTIS TERTULLIANI

DE IDOLOLATRIA

LIBER.

ARGUMENTUM.

Post tractatum de Spectaculis alterum conscripsit D initiarentur (c. 2). Inde idololatriam definit : ‹ Omnis Septimius de idololatria, in quo varios (si ita loqui fas est) conscientiæ casus proponit, discutit, resolvit. Non deerant siquidem, qui tanta laborarent ignorantia, ut arbitrarentur idololatriæ crimine non pollui, nisi illos, qui idolis vel thura adolerent, vel hostias offerrent, vel eorum mysteriis aut profano sacerdotio

circa idolum famulatus et servitus, et nihil interest, dicit, an plastes effingat, aut calator exsculpat, an phrygio delexat, nec de materia refert, an gypso, an coloribus, an lapide, an ære, an argento, an filo formetur idolum (cap. 3). Addidit Deum, tam fieri idolum, quam coli, prohibere (cap. 4). Hinc. dicit, non licere

[ocr errors]

Christianis idola fabrefacere, aut vendere adoraturis, A dacium, quum tota substantia ejus mendax sit. Ita

ac quidem cum aliud non habent, unde vivant (cap. 5). Prohibet etiam ædificationem templi, aræ, ædiculæ, domus in honorem idolorum (cap. 8). Quin etiam negotiationes mercium earum, quæ ad idololatriam pertinent (cap. 11): a festis quoque diebus etiam entraordinariis abstinendum (cap. 13): neque servis licere ministros esse idololatriæ (cap. 18): neque licitam militiam, in qua militandum sit sub signo diaboli (cap. 19); dejerationem omnem me llercule, medius Fidius, nec non abjurationem Jupiter tibi sit iratus, et sabsecutam, responsionem, imo tibi, damnat et execratur. Cæterum in perlegendo hoc tractatu discretione opus est: quæ enim velut generalia principia Tertullianus hic ponit, fere omnia vera sunt; non autem omnia vera sunt, quæ exinde deducit. LUMP.

CAPUT PRIMUM.

fit, ut omnia in idololatria, et in omnibus idololatria deprehendatur. Sed et alias quum universa delicta adversus Dominum sapiant, nihil autem quod adversus Dominum (7) sapiat, non dæmoniis et immundis spiritibus deputetur, quibus idola mancipantur: sine dubio idololatriam admittit, quicunque delinquit: id enim facit quod ad idolorum mancipes pertinet.

CAPUT II.

Sed universa nomina criminum discedant in operum suorum proprietates; remaneat idololatria in eo quod ipsa est : sufficit sibi tam inimicum Deo nomen, tam locuples substantia criminis, quæ tot ramos porrigit, tam venas defundit (8), ut de hoc cum maxime materia suscepta sit, quot modis nobis B præcavenda sit idololatriæ latitudo. Quoniam multifariam servos Dei nec tantum ignorata, sed etiam dissimulata subvertit. Plerique idololatriam simpliciter existimant his solis modis interpretandam si quis aut incendat, aut immolet, aut polluceat, aut sacris aliquibus aut sacerdotiis obligetur : quemadmodum si quis existimet adulterium in osculis, et in amplexibus, et in ipsa carnis congressione censendum : aut homicidium in sola sanguinis profusione, et in animæ ereptione reputandum (Matth., V, 22). Atenim Dominus quam extensius ista disponat certi sumus, cum adulterium etiam in concupiscentia designat, si oculum quis impegerit libidinose, et animam commoverit impudice (ibidem): cum homicidium etiam in verbo maledicti vel convicii judicat (9), e. in omni impetu iræ, et in negligentia caritatis in fratrem. Sicut (Joan., III, 15) Joannes docet homicidam esse qui oderit fratrem. Alioquin in modico consisteret, et diaboli ingenium de malitia, et Dei Domini (10) de disciplina, qua nos adversus diaboli altitudines (11) munit (Matth., V, cf. Apoc., V. 24), si in his (12) tantum delictis judicaremur, que etiam nationes decreverunt vindicanda. Quomodo abundabit justitia nostra super scribas et pharisæos, ut Dominus præscripsit, nisi abundantiam adversariæ ejus, id est injustitiæ perspexerimus? Quod si caput injustitiæ idololatria est, prius est uti adversus abundantiam idololatriæ præmuniamur, dum illam non solum in manifestis recognoscimus.

C

Principale crimen generis humani, summus seculi reatus, tota caussa judicii, idololatria. Nam etsi suam speciem tenet unumquodque delictum, etsi suo quoque nomine (1) judicio destinatur, in idololatriæ tamen crimine expungitur. Omitte titulos, operas recognosce (2) idololatres, idem homicida est. Queris quem occiderit? si quid ad elogii ambitionem facit, non extraneum, nec ini. micum, sed se ipsum. Quibus insidiis? erroris sui. Quo telo? offensa Dei. Quot plagis? quotquot idololatriis. Qui negat idololatren perisse, is negabit idololatren homicidium fecisse. Proinde (3) adulterium et stuprum in codem recognoscas: nam qui falsis deis servit, sine dubio adulter est veritatis, quia omne falsum adulterium est. Sic et in (4) stupro mergitur. Quis enim immundis spiritibus operatus, non conspurcatus et constupratus incedit ( Ezech., XXIII ) ? Atque adeo Scripturæ sanctæ stupri vocabulo utuntur in idololatriæ exprobratione. Fraudis conditio ea est opinor, si quis alienum rapiat, aut alii debitum deneget, et utique erga hominem admissa fraus maximi criminis nomen est. Atenim idololatria fraudem Deo facit, honores illi suos denegans, et conferens aliis, ut fraudi etiam contumeliam conjungat. Quod si tam fraus quam stuprum atque adulterium mortem afferunt, jam in his æque (5)idololatria de homicidii reatu non liberatur. Post talia crimina, tam exitiosa, tam devoratoria salutis, cætera quoque aliquem ad D modum et seorsum proinde disposita, in idololatria conditionem suam repræsentant. In illa et concupiscentiæ sæculi. Que enim idololatria solemnitas sine ambitione cultus et ornatus? In illa lascivix et ebrietates, cum plurimum victus et ventris et libidinis caussa frequentantur (6). In illa injustitia. Quid enim injustius ea, quae justitiae Patrem nescit? In illa etiam yanitas, quum tota ejus ratio vana sit; in illa men

(1) Quodque nomine Jun.

(2) Opera recognosce Jun. Lalin.

(3) Perinde Paris.

(4) In abest Rig.

(5) Jam his æque Iun.

(6) Frequententur Rig.

CAPUT III.

Idolum aliquandiu retro non erat. Priusquam hujus monstri artifices ebullissent, sola templa et vacuæ ædes erant, sicut in hodiernum quibusdam locis vetustatis vestigia permanent. Tamen idololatria agebatur, non in isto nomine, sed in isto opere. Nam et hodie extra templum et sine idolo agi potest. At ubi artifices statuarum et imaginum, et omnis generis simulacrorum diabolus sæculo intulit, LECTIONES VARIANTES.

[blocks in formation]

rude illud negotium humanæ calamitatis, et nomen A versuros dæmonas et spiritus desertorum angelorum,

de idolis consecutum est, et profectum. Exinde jam caput facta est idololatriæ ars omnis quæ idolum quomodo edit. Neque enim interest, an plastes effingat, an cælator exsculpat, an phrygio detexat: quia nec de materia refert, an gypso, an coloribus, an lapide, an aere, an argento, an filo formetur idolum. Quando enim et sine idolo idololatria fiat, utique cum adest idolum nihil interest quale sit, qua de materia, qua de effigie (1), ne qui putet id solum idolum habendum, quod humana effigie sit consecratum. Ad hoc necessaria est vocabuli interpretatio : aidos græce formam sonat; ab eo per diminutionem (2) eïdwicy deductum, æque apud nos formulam fecit. Igitur omnis forma vel formula idolum se dici exposcit. Inde idololatria omnis circa omne idolum famulatus et servitus. Inde et omnis idoli artifex, ejusdem et unius est criminis nisi parum idololatriam populus admisit, quia simulacrum vituli, et non hominis sibi consecravit. CAPUT IV.

Idolum tam fieri, quam coli, Deus prohibet. Quanto præcedit ut fiat (a) quod coli possit, tanto prius est, ne fiat, si coli non licet. Propter hanc caussam, ad eradicandam scilicet materiam idololatrie, lex divina proclamat (Exod., XXXII; Levit., XXVI, 1; Deut., V, 8): Ne feceris idolum (b). Et conjungens (Exod., XX, 8), neque similitudinem: eorum quæ in cœlo sunt, et quæ in terra, et quæ in mari. Toto mundo ejusmodi artibus interdixit servis Dei. Antecesserat (3)prædicens Enoch (4) (c) omnia elementa, omnem mundi sensum(5)quæ cœlo, quæ mari,quæ terra continentur, in idololatriam

[blocks in formation]

B

C

ut pro Deo adversus Dominum consecrarentur. Omnia igitur colit humanus error, præter ipsum omnium conditorem. Eorum imagines idola, imaginum consecratio idololatria. Quicquid idololatria committit, in artificem quemcunque et cujuscunque idoli deputetur necesse est. Denique idem Enoch simul et cultores idoli et fabricatores in comminatione prædamnat. Et rursus (6) Juro vobis peccatores, quod in diem sanguinis (7) perditionis poenitentia parata est. Qui servitis lapidibus, et qui imagines facitis aureas et argenteas, et ligneas, et lapideas, et fictiles, et servitis phantasmatibus, et dæmoniis, et spiritibus infamibus (8) (d), et omnibus erroribus non secundum scientiam, nullum ab iis invenietis auxilium. Esaias vero (Is., XLIV, 8), Testes, ait, non vos estis, si est Deus absque me. Et non erant tunc qui fingunt el exsculpunt, omnes vani, qui faciunt libita sibi, quæ illis non proderunt. Et deinceps tota illa pronuntiatio, qua in artifices, qua in cultores detestatur, cujus clausula est (Is. XLIV, 20), Cognoscite quod cinis sit cor illorum, el errant (9) (e) et nemo animam suam liberare possit. Ubi (10) que David, Et (11) tales fiant (f), inquit, qui faciunt ea (Ps. CXIII, 8). Et quid ego modicæ memorie homo? ultra quid suggeram? quid recolam de Scripturis ? quasi aut non sufficiat vox Spiritus Sancti, aut ultra deliberandum sit, an maledixerit atque damnaverit Dominus ipsos prius artifi ces eorum, quorum cultores maledicit et damnat ? CAPUT V.

Plane impensius respondebimus ad excusationes

[blocks in formation]

CAP. IV.—(a) Quanto præcedit ut fiat. Locus notatis simus ut scias nunquam jure naturali prohibitas imagines veri Dei. Itaqué ab omni ævo, ab ipso Adamo potuit fieri imago Dei ut coleretur. Hujus sententiæ laudandus Tertullianus hoc loco : paritatem enim temporis in utraque constituit. Sicut nullo aevo potuit fieri quod non potuit coli; ita omni ævo potuit fieri quod potuit coli. An vero jure scripto id vetitum Judæis, dissident doctores duo ævi hujus gravissimi, Vasquius affirmat prohibitum, Soarius negat; postremo hæreo ego tantulus. LAC.

(b) Ne feceris idolum. Ad verbum transtulit, cum vulgato interprete, 70. Græce est ɛidwio», quemadmodum et B. Cyprianus cap. lib. I, de exhort. mart. qua versione explicatur verus hujus loci sensus, de quo Auctor latius lib I, adv. Marcionem ubi locum hujus Scripturæ interpretatur de imaginibus idololatrix substantiam continentibus. Uno autem verbo, et quæ in mari, pro eo quod ex grarco alii recte transferunt: et quæcumque in aquis sub terra. РАМ.

(c) Antecesserat Enoch. Liber Enoch, cui titulus duodecim patriarcharum testamentum, sæpe citatur ab Origene, Procopio, Tertulliano, et aliis. Multa ibi vaticinia de sceleribus Hebræcorum et pœnis, interque illa tum et hoc propagandæ per universum terrarum orbem idololatriæ. Jactatum et illud vulgo

D

de duabus columnis, lapidea que resisteret aquis; lateritia, quæ ignibus; in quibus inclusi libri hujus viri. LAC.

(d) Et spiritibus infamibus. In cod. Fulvii Ursini legitur, insanis. At in cod. Agobardi, infamis. RIG.

Spiritibus infamibus. Desertores hic spiritus infames dici existimo, desertoris nomen a militia deSumptum est, at miles desertor infamis erat ut videre est 1. I, D. de his qui notantur infamia, Lɛ PR.

(e) Cognoscite quod cinis sit cor illorum et errant. Sic omnino restituendus est hic locus, pro co quod corruptissime legebantur, et terra. Nam magna dictionum vicinitas ob easdem litteras, et græce cst καὶ πλανῶνται. ΡΑΜ. Cognoscite quod cinis sit, etc. Hoc Isaias non dicit; imponit ergo illi Tertullianus? non, sed explicat. Ait Isaias ita homines stultos fuisse, ut medium lignum crement ad calefaciendum se, ad coquendos panes et carnes, de reliquo ligno sibi Deum faciant, et adorent. Ait ergo Tertullianus sub persona Isaia cor deorum esse cinerem, quia media pars arboris et princeps conversa in cinerem. Itaque cor Septimii et medium Isaia idem est. LAC.

(1) Et tales fiant qui faciunt ea. Quum repetitio alioquin esset ejusdem supervacanea, omisimus facto res. Nam lib, adv. Gnosticos non aliud legit, quant : Similes erunt illis qui ea faciunt. Lac.

:

ipsum diabolum, id est, serpentem interfectum suspendit, sive quæ alia figuræ istius expositio dignioribus revelata est, dummodo (1 Cor., X) apostolus affirmet omnia tunc figurate populo accidisse bene quod idem Deus qui lege (7) vetuit similitudinem fieri, extraordinario præcepto serpentis similitudinem indixit (8). Si eumdem Deum observas, habes legem ejus (Exod., XX, 4), Ne feceris similitudinem. Si et præceptum facta postea similitudinis respicis, et tu imitare Moysen, ne facias adversus legem simulacrum aliquod, nisi et tibi Deus jusserit.

CAPUT VI.

Si nulla lex Dei prohibuisset idola fieri a nobis, si nulla vox Spiritus sancti fabricatoribus idolo

hujusmodi artificum, quos nunquam in domum A ab angelis diaboli liberaturæ nos, dum per semetDei admitti oportet, si quis eam disciplinam norit. Jam illa objici solita vox: Non habeo aliud quo vivam (a). Districtius repercuti potest: vivere ergo habes, Quid tibi cum Deo est, si tuis legibus (1)? Tum quod et de Scripturis audent argumentari (b), dixisse apostolum, ut quisque fuerit inventus, ita et perseveret (I Cor. VII,20). Possumus igitur omnes in peccatis perseverare ex ista interpretatione. Nee enim (2) quisquam nostrum non peccator inventus est (I Cor., IV), cum Christus non alia ex caussa descenderit, quam peccatorum liberandorum, Item eumdem præcepisse (I Thess., IV, 11) dicunt secundum suum exemplum, ut manibus unusquisque operetur ad victum. Si hoc præceptum ab omnibus manibus defendatur, credo et fures (c) balnearios (3) manibus suis vivere, B rum non minus quam cultoribus comminaretur : de et ipsos latrones manibus agere quo vivant. Item falsarios utique non pedibus, sed manibus opcrari malas litteras. Histriones vero non manibus solis, sed totis membris (d) victum elaborare. Pateat igitur Ecclesia omnibus, qui manibus et suo opere tolerantur, si nulla exceptio est artium, quas Dei disciplina non recipit (4). Sed ait quidam adversus similitudinis interdictæ propositionem (Num. XXI): Cur ergo Moses in eremo simulacrum serpentis ex ære fecit? Seorsum figuræ, quæ dispositioni alicui arcanæ præstruebántur, non ad derogationem (5) legis, sed ad exemplarium caussæ sux (e). Alioquin si hæc ut adversarii legis interpretemur, numquid et nos, quod et Marcionitæ, inconstantiam adscribimus Omnipotenti? quem illi (6) hoc modo destruunt ut mutabilem, dum alibi vetat, alibi mandat? Si quis autem dissimulat illam effigiem ærei serpentis, suspensi in modum, figuram designasse dominicæ crucis (f), a serpentibus, id est LECTIONES

[blocks in formation]

ipso sacramento nostro interpretaremur nobis adversas (g) esse fidei ejusmodi artes. Quomodo cnim renuntiavimus diabolo et angelis ejus, si eos facimus? Quod repudium diximus iis, non dico cum quibus, sed de quibus vivimus? Quam discordiam suscepimus in eos, quibus exhibitionis nostræ (h) gratia obligati sumus? Potes lingua negasse, quod manu confiteris? verbo destruere, quod facto struis? unum Deum prædicare, qui tantos efficis? verum Deum prædicare, qui falsos facis? Facio (ait quidam), sed non colo. Quasi ob aliquam (9) caussam colere non audeat, nisi ob quam et facere non debeat, scilicet ob Dei offensam utrobique. Imo tu colis, qui facis ut coli possint. Colis autem, non spiritu vilissimi nidoris alicujus, sed tuo proprio : nec anima pecudis impensa, sed anima qua. Illis ingenium tuum immolas, illis sudorem tuum libas, illis prudentiam tuam accendis. Plus es illis quam sacerdos, cum per te habeant saVARIANTES.

с

(5) Erogationem Seml.

(6) Omnipotenti? Quod illi Wouwer. M. S.
Et lege Paris. Jun.

(8) Fieri jussit Latin. interduxit Jun. interdixit Fran.
Aliam Fran.

COMMENTARIUS.

CAP. V. (a) Non habeo aliud quo vivam. Satis indicat, multos prævaricari solitos a fide propter necessitatem de his qui præter illam adhuc prævaricarentur est can. II, conc. Nic. LAG.

(b) Audent argumentari. Homines quibus hic ausus ad torquendas Scripturas, vocantur ab Alexandro episc. Alexandrino μaléoves, quibus animalculis insita mutatio. Vide illum in epist. quæ proponitur Nicænæ synodo. Notetur verbum Theodoriti lib. 1, hist. cap. IV, ταῖς γραφαῖς ἐμπαροινοῦτες. Loquitur de hæreticis iis scilicet qui audent vim sacris Scripturis adducere, qui veluti debacchari per ebrietatem in sacras litteras videntur. LAC.

(c) Fures balnearios. Cod. Agobardi, fures et balneatores. Emendat Rigalt., fures et aleatores. Nam et alea manibus exercetur. Si quis tamen retinere velit, fures balneatores, non contradicit. Nam et libro de Fuga, dixit Noster, fures balnearum. Imo addidit, et aleones. In Apologetico, p. 496, reperitur, lavantium prædo. RIG. Fures balnearios habet Pamelius, quam lectionem veram puto, nam sic Catull.

lo furum optime balneariorum. Fures erant nimirum adversus quos in balneis constituebantur custodes

D

ad servandas vestes, custodes ii dicebantur capsarii. Si vero ii quoque furati essent, in jus vocabantur coram præfecto vigilum sic 1. nam salutem Iil, dig. de off. præf. vig. LE PR.

(d) Totis membris victum elaborare. Pantomimos significat. RIG.

(e) Exemplarium. Quod esset posteris pro signo, figura, ænigmate. RIG.

Caussæ suæ. Hoc est, rei significatæ, nimirum Dominca crucis. RIG.

(f) Figuram designasse Dominicæ crucis. Latius hoc tractat. lib. adv. Judæos, et lib. III adv. Marcionem. PAM.

CAP. VI. (g) Adversas esse fidei. Ad sententiam legantur quæ scripta de quinque martyribus, qui passi, quod nollent facere idolorum statuas. Habentur in vita sanctorum quatuor coronatorum. Certe quia putarunt hanc artem esse adversam fidei. LAC.

(h) Exhibitionis nostræ gratia. Quod capite præcedenti ad victum dixit, hic ita circumloquitur, in qua significatione eadem voce utitur, cap. VIII, et XII. РАМ.

« PoprzedniaDalej »