Obrazy na stronie
PDF
ePub

et discordias, et quidquid non licet sacerdotibus pacis. A bus opus non est, prædicatur. Taceo de reliquis, ea

Inde maledicta, convicia sine justitia, odii etiam suf-
fragia (1) sine merito amoris. Quid enim consecuturi
suum (2) illic agunt, qui sui non sunt? nisi forte hoc
solum, per quod sui non sunt de aliena infelicitate
contristantur, de aliena felicitate lætantur. Quidquid
optant, quidquid abominantur, extraneum ab illis est,
ita et amor apud illos otiosus, et odium injustum. At
forsitan sine (3) caussa amare liceat, quam şine caussa
odisse. Deus certe etiam cum caussa prohibet odisse,
qui inimicos diligi jubet. Deus etiam cum caussa ma-
ledicere non sinit, qui maledicentes benedici præci-
pit (Matth. V. Marc. VII. Rom. XIII). Sed Circo quid
amarius, ubi ne principibus quidem aut civibus suis
parcunt? Si quid horum quibus Circus furit, alicubi
competit sanctis, etiam in Circo licebit. Si vero nus- B
quam, ideo nec in Circo.

CAPUT XVII.

Similiter impudicitiam (a) omnem amoliri (4) jubemur. Hoc igitur modo etiam a theatro separamur, quod est privatum consistorium impudicitiæ, ubi nihil probatur, quam quod alibi non probatur. Ita summa gratia ejus de spurcitia plurimum concinnata est, quam Atellanus (6) gesticulator, quam mimus etiam per mulieres, repræsentat, sexum pudoris exterminans (c), ut facilius domi quam in scena erubescant; quam denique pantomimus a pueritia patitur in corpore, ut artifex esse possit. Ipsa etiam prostibula publicæ libidinis hostiæ in scena proferuntur, plus miseræ in præsentia feminarum, quibus solis latebant, perque omnis ætatis, omnis dignitatis C ora transducuntur; locus, stipes, elogium, etiam qui.

quæ in tenebris et in speluncis suis delitescere decebat, ne diem contaminarent. Erubescat senatus, erubescant ordines omnes. Ipsæ illæ pudoris sui interemptrices, de gestibus suis ad lucem et populum expavescentes, semel anno erubescant (d). Quod si nobis omnis impudicitia exsecranda est, cur liceat audire quæ loqui non licet? Cum etiam scurrilitatem el omne vanum verbum judicatum a Deo sciamus, cur æque liceat videre, quæ facere flagitium est? Cur quæ ore prolata communicant hominem, ea per oculos et aures admissa non videantur hominem communicare cum spiritui appareant aures (e) et oculi, nec possit mundus præstari, cujus apparitores inquinantur? Habes igitur et theatri interdictionem, de interdictione impudicitiæ.

CAPUT XVIII.

Sin et doctrinam sæcularis litteraturæ, ut stultitiæ apud Deum deputatam, aspernamur, satis præscribitur nobis et de illis speciebus spectaculorum, quæ sæculari litteratura lusoriam vel agonisticam (f) scenam (5) dispungunt. Quod si (6) tragœædiæ et comœdiæ scelerum et libidinum actrices (7), cruentæ et lascivæ, impia et prodige nullius rei aut atrocis, aut vilis, commemoratio melior est: quod in facto rejicitur, etiam in dicto non est recipiendum. Quod si et stadium contendas in Scripturis nominari, sane obtinebis. Sed quæ in stadio geruntur, indigna conspectui (8) tuo non negabis, pugnos et calces et colaphos et omnem petulantiam manus, et quamcumque humani oris (9), id est, divinæ imaginis depugnationem. Non probatis usquam vanos cursus jacuLECTIONES VARIANTES.

(1) Sine justitia odii; etiam suffragia Rig. (2) Quod enim suum consecuturi sunt qui Rig. (3) Et forsitan sine Fran. Paris. An fors sit. Seml. Oberth.

(4) Similiter nec impudicitiam omnem amare Rig.

(5) Scena Jun.

(6) Quod sint Fran. Oberth.
(7) Auctrices Fran. Oberth.
(8) Conspectu Jun.

(9) Humanioris Fran.

COMMENTARIUS.

totus gurges, totus vorago expanditur, et furit effu sus toto circo, et sævit immaniter. RIG. Diaboli ab alto præcipitati. Sic libro de Anima, pag. 319. Satanam prospectarit de cœlo præcipitatum. Rig.

CAP. XVII. (a) Similiter impudicitiam omnem amoliri jubemur. In quo illum diserti imitantur B. Cypr.(ep.2 et l. de Spect., c. 5); Lactant. (/.VI, c 20); Aug. (l. II, de Civit. Dei, c. 4, 5, 6, 7, 8, 9, 10, 11, 12 el 13).

Alludit autem hic Auctor ad illud Marci (VII), de quo reliqua citat sub finem hujus capitis: Quæ de homine exeunt, illa communicant hominem, etc.; fortassis et ad illud Rom. XIII: Non in cubilibus et impudicitüs. PAM.

(b) Allelanus gesticulatur. Ludiones Attellani notissimi sunt ab urbe Atella, vetusto Oscorum oppido : ea in urbe egregium erat olim amphitheatrum; videris. C. Hieronymum epist. ad Sabinianum. LE PR.

(c) Sexum pudoris exterminans. Græca phrasis. Sexum longe a pudore abducens. græca locutio : statuens extra terminos pudoris.RIG.-Sexum pudoris exterminans. Retuli ad nudationem corporum, nam mimæ ita sæpe in theatro. Valer. Max. lib. 3. loquens de floralibus ait, M. Porcio Catone spectante hos ludos populum erubuisse postulare, ut mimæ nuda. rentur. Quod cum Cato cognosceret a Faonio amicissimo una secum sedente in ludis, discessit e theaTERTULLIANI 1.

D

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]
[ocr errors]

Sed hæc ethnicis respondi. Cæterum absit ut de istius spectaculi aversione diutius discat Christianus : quanquam nemo hæc omnia plenius exprimere potest, nisi qui adhuc spectat malo non implere, quam meminisse.

latus et saltus vaniores, nusquam tibi vires aut A viore delicto in homicidas emendatione proficiant. injuriosæ aut vanæ placebunt, sed nec cura factitii corporis, ut plasticam Dei supergressa. Et propter (1) olium Græciæ altiles homines (a) oderis. Et palæstrica diaboli negotium est (b). Primos homines diabolus elisit (Genes. III). Ipse gestus colubrina vis, est tenax ad occupandum, tortuosa ad obligandum, liquida ad elabendum. Nullus tibi coronarum usus est, quid de coronis voluptates aucuparis?

CAPUT XIX.

Expectabimus nunc (2) et amphiteatri repudium de Scripturis (3) (Gen. IX. Exod. XX. Matth. VI). Si sævitiam, si impietatem (c), si feritatem permissam nobis contendere possumus, eamus in amphiteatrum. Si tales sumus, quales didicimur, delectemur sanguine humano. Bonum est cum puniuntur nocentes. Quis hoc nisi nocens negabit? Et tamen innocens de supplicio alterius lætari non potest, cum magis competat innocenti dolere, quod homo par ejus tam nocens factus est, ut tam crudeliter impendatur. Quis autem mihi sponsor est, nocentes semper vel ad bestias vel ad quodcunque supplicium decerni, ut non innocentia (4) quoque inferatur, aut ultione judicantis, aut infirmitate defendentis, aut instantia quæstionis? Quam melius ergo est nescire cum mali puniuntur, ne sciam (d) et quum boni pereunt, si tamen bonum sapiunt. Certe quidem gladiatores innocentes in ludum veniunt, ut publicæ voluptatis hostia fiant. Etiam qui damnantur in ludum, quale est ut de le

[blocks in formation]

CAPUT XX.

Quam vana igitur, imo desperata argumentatio eorum, qui sine dubio tergiversationem (5) admittendæ voluptatis (6) obtendunt, nullam ejus abstinentiæ mentionem specialiter (7) in Scripturis determinari, quæ directo prohibeat, ejusmodi conventibus interesse servum Dei. Novam proxime defensionem (e) suaviludii cujusdam (f) audivi. Sol (inquit), imo etiam ipse Deus de cœlo spectat, nec contaminaB tur. Plane sol et in cloacam radios suos defert (8), nec inquinatur. Utinam autem Deus nulla flagitia hominum spectaret, ut omnes judicium evaderemus. Sed spectat et latrocinia, spectat et falsa, et adulteria, et fraudes, et idololatrias, et spectacula ipsa. Idcirco ergo nos non spectabimus, ne videamur ab illo qui omnia spectat. Comparas (9), homo, reum et judicem reum, qui quia videtur, reus est ; judicem, qui quia videt, judex est. Numquid ergo et extra limites circi furori studemus, et extra cardines theatri impudicitiæ intendimus, et insolentiæ extra stadium, et immisericordiæ extra amphitheatrum, quod deus etiam extra cameras, et gradus (g), et apulias (h) (10) oculos habet. Erramus, nusquam et nunquam excuVARIANTES.

[ocr errors][merged small]

COMMENTARIUS.

tariis non modo revelarent, sed et multis exponerent. LE PR.- Agonisticam scenam. Quanquam prima facie pertinere istud adhuc videatur ad theatrum, certe et in olympiis, ac quinquenniorum certaminibus que in stadio fiebant more Græcorum (que pertinet illud propter Græciæ olium) cœperunt tandem etiam co mœdiæ et tragoedia celebrari. PAM.

(a) Altiles homines. Athletas seu palæstritas intelligit, ab gymnasiarchis ali solitos summa cura, ut essent viribus ad certamina valentissimis nobiles. Talium vero certaminum studiosissimi erant Græci, publica securitatis otio gaudentes. Hæc enim patiebantur longa pacis mala. Altiles homines Septimius D dixit, ut Varo et Martialis boves et gallinas altiles, pro opimis et saginatis. Sic lib. de Pœnitentia, Enormem altilium saginam, pag. 147. RIG.

(b) El palæstrica diaboli negotium est. Pakestra, inquit Isodorus vel ámò tís máìns, id est a luctatione, vel άnd Toũ málie, id est a motu ruinæ fortis, scilicet quod in luctando, cum medios arripiant, fere quatiant, idque apud Græcos male vocatur. Et recte quidem ille, non secus ac qui derivant àmò toũ málhew, id est a molu urnæ eo quod ducta forte luctabantur. Nam máde vibrare, et concutere, et fortiri significat. PAM. CAP. XIX.--(c) Si Sævitiam, si impietatem. Alludit ad Scripturas interdicentes sævitiam, impietatem, feritatem. Quales sunt imprimis illa Genes. IX. Qui effuderit sanguinem hominis, pro sanguine hominis ejus effundetur. Deinde præceptum Decalogi, Exod., XX, Non occides illique correspondet sermo Domini

in monte, Matth. VI, et complures alii. PAM.

(d) Ne sciam et quum boni pereunt, si tamen bonum sapiunt, certe quidem, etc. De ethnicis loquitur, qui magistratum ethnicorum sententiis ad bestias damnantur. Ait igitur : Quis autem mihi sponsor est, nocentes semper damnari, ut non quandoque etiam innocentes? Quam melius ergo est, nescire quum mali puniuntur ! ne sciam et quum boni pereunt. Hic vero, ne quis christianus obstreperet, Ergo sunt inter ethnicos boni, corrigit semetipsum, si tamen bonum sapiunt, inquit, hoc est, si tamen est ullus boni sapor hominibus ad Christum minime pertinentibus ! Deinde adjicit Certe quidem gladiatores innocentes in ludum veniunt, ut publicæ voluptatis hostiæ fiant. Jam non dicit, bonos; sed tantur innocentes, qui non damnati, sed ultro in ludum veniunt. RIG.

CAP. XX.— (e) Novam proxime defensionem suaviludii cujusdam audivi. Sic lib. de Baptis.: Audivi Domino teste, ejusmodi, etc. RIG.

(1) Suaviludii cujusdam. Eodem modo dixit Suaviludios vestros lib. de corona militis, quos recte Rhenanus ibi interpretatur, eos qui ex Christianis spectaculorum adhuc oblectamentis, seu suavitate ludorum delectabantur. PAM.

(g) Extra gradus. In circo gradus fuisse patet ex Suetonio. Hinc lex illa Othonis, Livio et Plinio testibus, ne quis nisi cui 400 essent sestertia ex 14 gradibus spectaret: cum legem Juliam theatralem alicubi Plinius nuncupat. PAM.

(b) Et apulias. Sic legitur in cod. Agobardi. Atque hoc vocabulo significari videntur vela quae in theatris

recognoscens de proximo, quem voluit (5) occidere
de longinquo, tanto durior si noluit (6).
CAPUT XXII.

satur quod Deus damnat. Nusquam et nunquam licet, A fectum (e) etiam oris (4) spectaculo repetat, libentius quod semper et ubique non licel. Hæc est veritatis integritas (a), et quæ ei debetur discipline plenitudo et a qualitas timoris, et fides obsequii, non immutare sententiam, nec variare judicium. Non potest aliud esse, quod vere quidem est bonum seu malum. Omnia autem penes veritatem Dei fixa sunt.

CAPUT XXI.

Ethnici (b), quos penes nulla est veritatis plenitudo, quia nec doctor veritatis Deus, malum ac bonum pro arbitrio ac libidine interpretantur, alibi bonum quod alibi malum, et alibi malum quod alibi bonum. Sic ergo evenit, ut qui in publico vix necessitate vesica tunicam levet, idem in circo alider non exsultet (1), nisi totum pudorem in faciem omnium intentet; et qui (2) filie virginis ab omni spurco verbo aures tuctur, ipse eam in theatrum ad illas voces gesticulationesque deducat; et qui in plateis litem manu agentem ant compescit, aut detestatur, idem in stadio gravioribus pugnis suffragium ferat; et qui ad cadaver hominis communi lege defuncti exhorret, idem in amphiteatro derosa et dissipata (c), et in suo sanguine squalentia corpora patientissimis oculis desuper incumbat. Imo qui propter homicidæ pœnam probandam ad spectaculum veniat, idem gladiatorem ad homicidium flagellis et virgis compellat invitum; et qui insigniori cuique homicidæ Jeonem poscit, idem gladiatori atroci petat rudem, et pileum (d) præmium conferat: illum vero (3) conLECTIONES

[blocks in formation]

B

Quid mirum de (7) inæquata ista hominum miscentium et commutantium statum boni et mali per inconstantiam sensus et judicii varietate (8)? Etenim ipsi actores (9) et administratores spectaculorum, quadrigarios, scenicos, xystices, arenarios (/) illos amentissimos (10), quibus viri (11) animas (g), fœminæ, aut illi etiam,corpora sua substernunt, propter quos in ea committunt quæ reprehendunt, ex eadem arie (12), quam (13) magnifaciunt, deponunt (14), imo manifeste damnant ignominia et capitis minutione (h), arcentes curia, rostris, senatu, equite, cælerisque honoribus omnibus simul ac ornamentis quibusdam. Quanta perversitas! Amant quos mulctant, depreciant quos probant. Artem magnificant, artificem notant. Quale judicium es!, ut ob ea quis offuscetur, per quæ promeretur? Imo quanta confessio est malæ rei, cujus auctores (15), cum acceptissimi sint, sine nota non sunt!

[blocks in formation]

COMMENTARIUS.

et amphitheatris, ad ornatum, et ad excludendos ictus solis fervidos. Ea vero quandoque purpurea, quo colore præstantissimæ, ut versimile est, lanc imbuebantur, quales ex Apulia. Martialis, Velleribus primis Apuleia. Unde et velis nomen Apularium. RIG.

(a) Veritatis integritas. Incorrupta debet esse veritas quæ et virginitatis nomine aliquando donatur. unde hæretici veritatem cauponari seu corrumpere dicuntur, Ì¿Dɛ‹æv xuπŋkɛve, can. 2. synodi Trullanæ, ubi recensentur canones tum Apostolorum,tum D superiorum conciliorum, quibus adhærendum decernitur. LE PR.

CAP. XXI. - (b) Ethnici, quos penes nulla est veritatis plenitudo. Hoc est, quod supra explicavimus, Si tamen bonum sapiunt. RIG.

(c) Et dissipata. Intellige hane voculam, et simul cape incredibilem atrocitatem ludi gladiatorii. Solebat victor gladiator ita frequenter vulnera repetere, ut victum miserum dissiparet in partes, divideretque horrenda laceratione. Testis hujus crudelitatis Lactant. quin etiam percussos jacentesque repeti jubent spectatores, el cadavera ictibus dissipari, ne quis illos simulata morte deludat. Habentur haec lib. VI. c. 20. LAC.

(d) Petat rudem et Pileum. Rudis et pilens signa libertatis, rude nimirum seu baculo grandiore dona. bantur gladiatores qui in arena feliciter pugnaverant, atque radiari dicebantur. LE PR.

(e) Illum vero confectum etiam oris spectaculo repetal. Ut etiam os et vultum expirantis intueri velit. RIG.

CAP. XXII.—(f) Arenarios. Ludus quippe gladiatorius, sicut et amphitheatrum, dictus xox arena. Nam tametsi hæc sparsa in locis aliorum Indorum, sed nomen ipsum tantum communicatum est amphitheatro, pessime vero Barræus explicat: Quadrigarios et arenarios, illos qui currus reficiebant, istos qui arenam deferebant in amphitheatrum. Non est. ita; aurigas et gladiatores intelligit. LAC.

(g) Quibus viri animas, fœminæ, aut etiam illi, corpora sua substernunt. Gladiatores significat, amatos ad insaniam usque et viris et fœminis: viris, etiam ex nobilium ordine, in arenam descendentibus; fœminis quoque nobilissimis, imo et viris, pudicitiam suam vilissimi alicujus mirmillonis aut retiarii amore profligantibus. Cujus insania exempla suggerit sexta Juvenalis satira. RIG.

(h) Et capitis minutione. Hæc phrasis est jureconsultorum apud quos est D. lib. IV, tit. 5. de capite diminutis. PAM.

CAP. XXIII.—(i) Tot furiarum minister, tot statuum. Notal furiosa veterum circa aurigas sive agitatores studia, in quæ sæpenumero contrariis votis spectantium mentes scindebantur; aliis prasinæ fictioni, aliis venetæ faventibus: unde animorum varii motus, et varii status, pro varia scilicet agitatione, ministrati. Itaque vulgatam ab Rhenano et Pamelio lectionem retinemus,

non sit, si omnia propter diabolum instituta, et ex diaboli rebus instructa monstravimus: nihil enim non diaboli est, quidquid Dei non est, vel Deo displicet : hoc erit pompa diaboli, adversus quam in signaculo fidei ejeramus. Quod autem ejeramus, neque facto, neque dicto, neque visu, neque prospectu participare debemus. Cæterum nonne ejeramus et rescindimus signaculum, rescindendo testationem ejus? Numquid ergo superest ut ab ipsis ethnicis responsum flagitemus? Illi jam nobis renuntient, an liceat christianis spectaculo uti. Atquin hinc vel maxime intelligunt factum christianum, de repudio spectaculorum. Itaque negat manifeste, qui per quod agnoscitur tollit. Quid autem spei superest in hujusmodi homine? Nemo in castra hostium transit, nisi projectis armis suis, nisi destitutis signis et sacramentis (d) principis sui, nisi pactus simul perire.

tot statuum, ut (1) sacerdos coronatus, vel coloratus A aut congruens Dei servis (8), quod Domino placitum ut leno, quem curru rapiendum diabolus adversus Heliam exornavit? Placebit et ille (2), qui vultus suos novacula mutat? infidelis erga faciem suam, quam non contentus Saturno et Isidi et Libero proximam facere, insuper contumeliis alaparum sic obji cit, quasi de præcepto Domini ludat? Docet scilicet et diabolus verberandam maxillam patienter offerre (Matth. VI). Sic et tragœdos cothurnis extulit, quia nemo potest adjicere cubitum unum ad staturam suam (Luc XII): mendacem facere vult Christum. Jam vero ipsum opus personarum, quæro an Deo placeat, qui omnem similitudinem vetat fieri, quanto magis imaginis suæ. Non amat falsum auctor veritatis (Exod. XX): adulterium est apud illum omne quod fingitur. Proinde vocem, sexus, ætates mentientem, amores, iras, gemitus, lacrymas adseverantem non probabit, qui omnem hypocrisin damnat. Cæterum cum in lege præscribit, maledictum esse qui muliebribus (a) vestietur (Deut. XXII), quid de pantomimo judicabit, qui etiam muliebribus (b) curatur (3)? Sane et ille artifex pugnorum impunitus ibit? Tales enim cicatrices cæstuum, et callos pugnorum, et aurium (4) fungos a Deo cum suo plasmate (5) accepit. Ideo illi (6) oculos Deus plasmavit, ut vapulando deficiant. Taceo de illo, qui hominem leoni præ se opponit, ne parum sit homicida (c), (7) qui eumdem postmodum jugulat.

CAPUT XXIV.

B

CAPUT XXV.

An ille recogitabit eo tempore de Deo, positus illic ubi nihil est de Deo? pacem, opinor, habebit in animo contendens pro auriga; pudicitiam ediscet, attonitus in mimos. Imo in omni spectaculo nullum magis scandalum occurret, quam ipse ille mulierum et virorum accuratior cultus: ipsa consensio, ipsa in favoribus (e) aut conspiratio aut dissensio inter se de commercio (f) scintillas libidinum constabellant (g). Nemo denique in spectaculo ineundo prius cogitat, nisi videri et videre. Sed tragœdo vociferante (h), exclamationes ille alicujus prophetæ retractabit, et inter effœminati histrionis modos psalmum secum comminiscetur, et cum athleta agent, LECTIONES VARIANTES.

Quot adhuc modis perorabimus, nihil ex his C quæ spectaculis deputantur, placitum Deo esse

(1) Velut Wouw. M. S.
(2) Et ille abest Rigall.
(3) Utatur Wouw. M. S.
Rudium Latin.

(5) Cum plasmaretur Rig.
(6) Illos Rig.

(7) Quam, add. Pam. Seml.
(8) Servo Dei Rig.

COMMENTARIUS.

nihil enim hic juvat mutila codicis Agobardini scriplura, Tot furiarum minister, tot status ut leno. Cassiodorus: Transit prasinus; pars populi moret; præcedit venetus; et potior turba civitatis affligitur, nihil proficientes ferventer insultant; nihil patientes graviter vulnerantur : et ad inanes contentiones sic descenditur, tanquam de statu periclitantis patrie D laboretur. RIG.

(a) Qui muliebribus vestietur. Illud quoque B. Cyprianus exagitat ep. 61, ad Euchratium. Atqne can. 62 concilii in Trullo prohibetur, ne vir foemineis vestibus, atque etiam ne foemina virorum vestibus utatur, aut comicas personas, satiricas, aut tragicas quisquam induat. LE PR.

(b) Qui etiam mulieribus curatur. Qui nimirum et voce et gestur et incessu accuratissime effœminatur ut saltandis fœminarum fabulis pro fœmina haberi possit. RIG.

(c) Ne parum sit homicida, qui eumdem postmodum jugulat. Gladiatoribus commissis populus nonnunquam deposcebat leonem. Emisso leone, gladiator periculo proximus, quacunque arte poterat, subtili recessu aut declinatione, commilitonem opponebat. Plerumque autem accidebat, ut secundus iste gladia tor, post rem cum leone feliciter gestam, repetita commissione gladiatoria, cum primo illo compositus, jugularetur. Hac ratione, primus ille Tertulliano dicitur non parum homicida, hoc est, iterum homicida: nempe jam semel, cum hominem leoni præ se

opposuit; iterum vero, cum eumdem ipsum, cujus se corpore texerat, postmodum jugulavit. Denique n on parum homicida est, qui servatorem suum jugul at. RIG.

[ocr errors]

CAP. XXIV. (d) Signis et sacramentis. A militia sumptum ut reliqua hujus tractatus. Fulbertus Carnotensis epist. 41. LAC.

CAP. XXV.-(e) Ipsa in favoribus aut conspiratio, aut dissensio inter se de commercio scintillas libidin um conflabellant. Itaque hoc etiam præcipit magister Artis, lib. I:

Cujus equi veniant facito studiose requiras:

Nec mora, quisquis erit cui favet illa, fave etc. RIG. (f) De commercio. Jungenda hæc vox cum sequentibus, non cum præcedentibus attende itaque interpunctioni nostræ. Junius commercium explicat

μiği, nam olim, teste Velio Longo, dictum commercium a commiscendo esse, ex litterarum commutatione. Originatio ista hie ad rem, nam a promiscua conjunctione scintille libidinum. Quod illustratur cap. 2. lib. III. pædag. Clem. Alex. et cap. 7. lib. II. LAC.

(g) Scintillas conflabellant. Codex Agob. Flagellant, non spernenda lectione: quamvis ipse Tertullianus adversus Valentinianos, dixerit, Ignem inflabellatum corporibus. Scintillas autem absistere oculis dixit Virgilius; et absistendo quasi flagellant. RIG.

(h) Sed tragoedo vociferante. Studium fuit tragi

CAPUT XXVII.

ille dicturus est repercutiendum non esse (Matth. V) ? A bus dominis servire (Matt., VI; Il Cor. VI; Eccl., XXXIII). Poterit et de misericordia moneri defixus in morsus Quid luci cum tenebris? quid vitæ et morti? ursorum et spongias retiariorum (a)? Avertat Deus a suis tantam voluptatis exitiosæ cupiditatem. Quale est enim de Ecclesia Dei (b) in diaboli Ecclesiam tendere? de cœlo (quod aiunt) in cœnum? illas manus quas ad Dominum extuleris (c), postmodum laudando histrionem fatigare? ex ore quo amen in Sanctum protuleris (d), gladiatori testimonium reddere, eis αἰῶνας απ' αἰῶνος (1) (e) alii omnino dicere nisi Deo Christo?

CAPUT XXVI.

Cur ergo non ejusmodi etiam dæmoniis penetrabiles fiant? Nam et exemplum accidit, Domino teste, ejus mulieris (f) quæ theatrum adiit, et inde cum dæmonio rediit. Itaque in exorcismo cum oneraretur immundus spiritus, quod ausus esset fidelem aggredi constanter et justissime quidem (inquit) feci, in meo eam inveni. Constat et alii linteum in somnis ostensum ejus diei nocte, qua tragodum audierat, cum exprobratione nominato tragœdo, nec ultra quintum dien eam mulierem in saeculo fuisse. Quot utique et alia documenta cesserunt de his qui cum diabolo apud spectacula communicando a Domino exciderunt. Nemo enim potest duoLECTIONES

[blocks in formation]

B

Odisse debemus istos conventus et coetus ethnicorum, vel quod illic nomen Dei blasphematur, illic quotidiani in nos leones expostulantur, inde persecutiones decernuntur, inde tentationes emittuntur. Quid facies in illo suffragiorum impiorum æstuario deprehensus, non quasi aliquid illic pati possis ab hominibus, nemo te cognoscit christia num, sed recogita quid de te fiat in cœlo. Dubitas enim illo momento, quo in diaboli Ecclesia fueris (2), omnes angelos prospicere de cœlo, et singulos denotare, quis blasphemiam dixerit, quis audierit, quis linguam, quis aures diabolo adversus Deum administraverit? (Ps. I). Non ergo fugies sedilia hostium Christi, illam cathedram pestilentiarum (3), ipsumque aerem, qui desuper incubat, scelestis vocibus constupratum? Sint dulcia licet et grata et simplicia, etiam honesta quædam. Nemo venenum temperat felle et elleboro, sed conditis pulmentis et bene saporatis, et plurimum dulcibus id mali injicit ita et diabolus letale quod conficit, rebus Dei gratissimis et acceptissimis imbuit. Omnia illic seu fortia, seu honesta, seu sonora, seu canora, seu subtilia, proinde habe ac si stilliciVARIANTES.

(3) Pestilentiariam Fran.

COMMENTARIUS.

attollitur. LAC.

corum vastissime loqui et vociferanter. Illustrat He- C tione ad adorandum corpus Christi, cum in missa raldus in Arnobium, lib. 7. ex Crantore, qui apud Diogenem dicebat tragoedos habere vocem XEτον. Ex Demosthene qui Æschini objicit φωνασκίας ἐπίde. Nam Aschines histrioniam exercuerat. LAC.

(a) Spongias retiariorum. Spongias dicit retia sic apta certamini, ut effusa in adversarium sese expanderent, confestimque contracta sic prehensum attraherent, non ut vivus caperetur, sed ut retiarii fulcina seu tridente confoderetur. Tale forte an fuit rete quo Pittacus Phrynona Pancratiasten singulari certamine involutum correptumque interfecit. En Græci dixere up to owάy, el opóyyo», quod propius accedit ad verbum piye, utrumque retiariorum certamini couveniens. Nam sunt retiarii σπαστικοὶ πρὸς αὐτούς. - Spongias retiariorum. Mitto quæ Rigaltius adduxit. Retiarii spongiis uti solebant ad extergendurn sanguinem e vulneribus defluentem. LE PR.

-' (b) Quale est enim de Ecclesia Dei. Etiam ad sæculum Augustini durasse istam perversitatem testatur sanctissimi viri gravis querela in psal. 39: Quantis turbis implentur Ecclesiæ, stipantur parietes, pressuris se urgent, prope se suffocani multitudine. Rursus ab eis ipsis, si mimus est, curritur ad amphitheatrum. Et in psal. 50: Si forte in ipso Circo aliqua ex caussa exparescant, continuo se signant, et stant illic portantes in fronte, unde abcederent, si hoc in corde portarent. RIG.

(c) Illas manus quas ad Deum extuleris. Dolet, eas manus quæ sublate ad Deum, occupari rei idololatrice. Eadem querela magni Athanasii Apolog. adversus gentes, ubi dolet membra dicata Deo, inservire idolorum obsequio, interque alia adducit etiam manus quae facta εἰς ἔκτασιν τῆς πρὸς τὸν Θεὸν εὐχής. Ρutant aliqui verba Tertulliani (in his est Stephanus Dur. de ritib, eccl.) capienda esse de manuum subla

D

(d) Ex ore quo amen in Sanctum protuleris. Sanctum intellige, mysterium, sacramentum, Corpus Domini. Etenim Fidelis quisque oblatam sibi a præside eucharistiæ buccellam cum his verbis, CORPUS CHRISTI, accipiens dicebat, AMEN, quod est, Fiat. Augustinus Sermone ad infantes de Sacram. : Si ergo vos estis corpus Christi et membra, mysterium vestrum in mensa Domini positum est: mysterium Domini accipitis. Ad id quod estis, Amen respondetis, et respondendo subscribitis. Audis ergo, CORPUS CHRISTI, et respondes, AMEN. Esto membrum corporis Christi, ut verum sit Amen. Ambrosius lib. IV de Sacram. cap. 5. Dicit tibi sacerdos, CORPUS CHRISTI, et tu dicis AMEN, hoc est Verum. Quod confitetur lingua, teneat affectus. Cornelius Episcopus Rom. in illa epistola quæ refertur ab Eusebio lib. V Hist. eccl. cap. 31. jure notavit sacrilegam Novati mentem, eo quod ab suarum partium fratribus Eucharistiam accipientibus, pro formula solemni, qua porrigenti sacramentum, dicentique corpus Christi respondebatur, Amen, jusjurandum adversus Pontificem Rom, exigit. άvTì TOũ εἰπεῖν λαμβάνοντα τὸν ἄρτον ἐκεῖνον, τὸ ἀμήν. RIG.

(ε) ΕΙΣ ΑΙΩΝΑΣ ΑΠ' ΑΙΩΝΩΝ. In cod. Agobardi tantum legitur, ΕΙΣ ΑΠ' ΑΙΩΝΟΣ. alii omnino dicere, nisi Deo et Christo. Notat Tertullianus quod acclamatum fuisse Commodo Narrat Dio, ΝΙΚΑΣ ΝΙΚΗΣΕΙΣ AП' AIQNO. lib. LXXI. RIG.

[blocks in formation]
« PoprzedniaDalej »