Obrazy na stronie
PDF
ePub

pergit: Rerum earum imaginem, quas facere non licet A quod Deo vivis? Hæ voluptates, hæc spectacula chris

videre non expedit ; atqui in Tragoedia horrenda crimina,
in Comœdia lasciviam, spectatorum oculis exhibetis.
Hominem ratione præditum, crudelem et sævum esse non
decet, ergo etiam aspectu horrido, ubi homines truci-
dantur, delectari non decet, quamvis etiam necati fuerint
morte ob scelera digni. Insanum est, artem illam magni
facere, cujus periti ob infamiæ notam honestorum ho-
minum societate excluduntur. Exin larvatorum pro-
terviam increpat, virisque, qui vestes muliebres as-
sumerent, intentatam a Deo maledictionem memo.
rat, quippe viri muliebri habitu mulierum personam
in scena agebant. Postea ostendit iterum spectaculo-
rum usum esse baptismo contrarium, ipsosque gen-
tiles christianos a repudio spectaculorum distinguere
consuevisse. Tandem exempla duo adducit christia. B
norum propter frequentata spectacula punitorum.
Dein exhortatur christianos, ut in gemitibus hic vitam
degant, dum gentiles voluptatibus sese immergunt,
nihilque magis in votis habeant, quam exire de hoc
sæculo, ut ad Deum perveniant. Volens autem osten-
dere Tertullianus quænam sint voluptates, et oblec-
tamenta, quæ christianos decent, scribit: Quæ major
voluptas, quam fastidium ipsius voluptatis, quam sæculi
totius contemptus, quam vera libertas, quam conscientia
integra.... quod calcas Deos nationum, quod dæmonia
expellis, quod medicinas facis, quod revelationes petis,

(1) Qui um, Seml.
(2) Tua add. Fran.
(3) Ista Rigalt.

LECTIONES

tianorum, sancta, perpetua, gratuita. Tandem agones
Martyrum, passionem D. N. J. Christi, propinquum
illius adventum, judicium extremum, poenas impio-
rum æternas, præmiaque bonorum, ut sedulo con-
templentur, hortatur.
LUMP.

CAPUT PRIMUM.

Qui status fidei (a), qux ratio veritatis, quod præscriptum disciplinæ, inter cætera sæcularium errorum, etiam (b) spectaculorum voluptates adimat, Dei servi cognoscite, qui cum maxime ad Deum acceditis: recognoscite, qui jam accessisse vos testificati et confessi estis, ne aut ignorando aut dissimulando quis peccet. Tanta est enim vis voluptatum, (c) ut et ignorantiam protelet in occasionem, et conscientiam corrumpat in dissimulationem. Ad utrumque, adhuc forsan alicui opiniones ethnicorum blandiuntur, quæ (1) in ista caussa adversus nos ita argumentari consueverunt: Nihil (d) obstrepere religioni in animo et consciencia (2) tanta solatia extrinsecas oculorum vel aurium: nec vero Deum offend oblectatione hominis, qua, salvo erga Deum metu et honore, suo in tempore et suo in loco frui, scelus non sit. Atquin hoc cum maxime paramus demonstrare, quemadmodum isthæc (3) non competant veræ religioni et vero obsequio erga Deum verum. Sunt qui existiment (e) (4) Christianos (5) expeditum VARIANTES.

Existimant Rigalt. (5) Christianum Seml.

COMMENTARIUS.

(a) Qui status fidei. Scriptum hunc librum non ad jam Christianos tantum, sed et Catechumenos, quos auctor Audientes solet nuncupare, patet, tum ex verbis istis Dei servi, cognoscite, qui maxime ad Deum acceditis, quæ ad Catechumenos: tum ex illis: Recognoscite qui jam accessisse vos testificati et confessi estis, quod ad jam baptizatos, qui fidei testificationem in baptismo reddiderant, pertinet. PAM.

(b) Spectaculorum voluptates. Illud est profecto quod dixit B. Athanasius hom. de Sem. Seatpoμaveîs hoovás. LE PR.

(e) Ut ignorantiam protelet in occasionem. Tanta est, inquit, voluptatum vis, ut hominem suum tamdiu doceri nolit vitanda esse Christiano spectacula, quamdiu spectandi occasio sperabitur. Ilac insania etiam ævi sui Christianos laborasse queritur Augustinus in Psal. lxxx: Sunt autem multi non digne viventes bap

tismo quem perceperunt. Quam multi enim baptizati hodie circum implere quam istam basilicam maluerunt! LE PR.

(d) Obstrepere religioni. Verbum pro impedire et esse obstaculo. Omnino quod Seneca ep. 115. obstrigillant; et quod Synodus Tricastina ad Nicol. PP. obdicere: quæ duo verba notare volui, ut pecularia. LAC.

(e) Christianos, expeditum morti genus. Arrianus ad Epictetum, lib. iv. cap. 7. Christianorum in obeunda morte pro Christi nomine obstinationem non furori tribuit, sed ritui et assuetudini: ὑπὸ μανίας μὲν δύναται τις οὕτως διατεθῆναι πρὸς ταῦτα, και ὑπὸ ἔθους οἱ γαλιλαῖοι. Nos talem ritum agnoscimus, et constantissime retinendum scimus; imo furorem esse non negabimus, sed sanctum, sed divini spiritus afflatum vehementiorem, qui suos agat incitatos. Ilujus constantiæ gloriam Ethnici obstinationis appellatione deterere conabantur, adeoque inter proverbia rerum minime speran

C

D

darum dictitabant : Θᾶσσον ἄν τις τοὺς ἀπὸ Μωυσοῦ καὶ Χριστοῦ μεταδιδάξειεν ; Citius quispiam eos Moysen et Christuni dedoceret. Quod usurpavit Galenus lib. nr. de diff. pulf. Et ab Augustino, lib. de Civit. Dei XIX, Apollinis oraculum notatur, sciscitanti Porphyrio, qua ratione ab Christianismo conjugem suam revocare posset, respondentis, Facilius ipsum litteras impressurum flumini rapidissimo, aut per aera volaturum. RIG. - Christianos expeditum morti genus. Quasi èɩθανατίους ριψοκινδύνους, παραβόλους, παρακεκινδυνευμένους. Paulus ad Philipp. cap. 2. de Epaphrodito μέxp θανάτου ἤγγικε, παραβολευσάμενος τῇ ψυχῇ. Nam ita legitur in vetustissimo exemplari ubi et Latina versio sic habet Parabolatus de anima sua. Auctor illius versionis addubitavit, dicendum sibi esset, parabolatus animam suam an parabolatus de anima sua. Eodem vero sensu auctor historia Tripart. dixit artificem parabolum lib. XI. sub finem: Crudeli bestia artifex, parabolus pugnet. Quod Socrates hist. 7. dixerat, raçá60) evoάuevos. Minime autem Epaphroditus aliive Christiani, vitam suam ita sprevisse existimandi sunt, quasi obstinatione sola temerarii, perditi ac desperati mortem oppeterent, κατὰ ψιλὴν παράταξιν. Quod putavit M.Antoninus lib. de vita sua undec. Verum summo judicio, summa ratione ac prudentia paratissimi semper erant ad mortem fortiter obeundam pro Christi nomine, hoc est pro veritate fidei Christianæ, ¿πò ἰδίδης κρίσεως, λελογισμένως, καὶ σεμνῶς. Βισ.

Expeditum morti genus. Multa in hunc locum Rigal. tius de voce παραβολευσάμενος, quibus addi potest illud Hesychii : Παραβολευσάμενος, εἰς θάνατον ἑαυτὸν ἐκδούς. Legendus item Phrynichus in ecloge dictionum Atticarum ad vocem naρabóliov. Qua de re nos nonnulla diximus in notis ad Gloss. græcolat. pag. 141. col. 1. lin. 19. LE PR.

quæ

morti genus ad hanc obstinationem (a) abdicatione A runt, nisi naturali jure, non etiam familiari, de voluptatum (b) erudiri, quo facilius vitam contem- longinquo, non de proximo; necesse est ignorent nant, amputatis quasi retinaculis ejus, ne desiderent, quam jam supervacuam (1) sibi fecerint (2): ut hoc consilio potius et humano prospectu, non divino præscripto definitum existimetur. Pigebat scilicet etiam perseverantes in tantis voluptatibus propter Deum mori. Quanquam etsi ita esset, tam (3)apto consilio, tantæ obstinatio disciplinæ debebat obsequium. CAPUT II.

qualiter administrari aut jubeat aut prohibeat qua instituit (9), simul quis sit æmulus (10) ex diverso, adulterandis usibus divinæ conditionis, quia neque voluntatem, neque adversarium noveris ejus, quem minus noveris. Non ergo hoc solum respiciendum est, quo (11) omnia sint instituta, sed a quo conversa. Ita enim apparebit cujus (12) vi sint instituta, si appareat cujus non sint (13). Multum interest inter corruptelam et integritatem, quia multum est inter institutorem et interpolatorem. Cæterum omnes species malorum, quæ (c) etiam ethnici (14) ut indubitata, et prohibent et defendunt, ex operibus Dei constant: Vis (15) homicidium ferro, veneno, magicis devinctionibus (d) perfici (16). Tam ferrum Dei res est, quam herbe, quam angeli : numquid tamen in hominis necem auctorista providit? Atquin omnem homicidii speciem uno et principali præcepto interemit: Non occides (Exod. 20.) Proinde aurum, æs, argentum, ebur, lignum, et quæcumque fabricandis idolis materia captatur, quis in sæculo posuit, nisi sæculi auctor Deus? Numquid tamen ut hac adversus ipsum adorentur? Atquin summa offensio (17) penes illum idololatria est. Quid non Dei est, quod Deum offendit? Sed cum offendit, Dei esse desiit; et cum desiit, offendit. Ipse homo omnium flagitiorum actor (18), non tantum opus Dei, verum etiam imago est (e), et tamen et corpore et spiritu descivit (19) a suo institutore. Neque enim oculos ad concupiscentias (20) C sumpsimus, neque (21) linguam ad maliloquium, et aures ad exceptaculum maliloquii, et gulam ad gulæ crimen (f), et ventrem ad gulæ satietatem (22), el genitalia ad excessus impudicitiæ, et manus ad vim, et gressus ad vagam vitam, aut spiritus ideo insitus VARIANTES.

Jam vero nemo est, qui non hoc quoque prætendat (Gen. 1.), omnia a Deo instituta, et homini attributa (sicut prædicamus), et utique bona omnia, ut boni auctoris (4) : inter hæc deputari universa ista, ex quibus spectacula instruuntur, circum (5) verbi gratia, et leonem, et vires corporis, et vocis B suavitates. Igitur neque alienum videri posse, neque inimicum Dei (6), quod de conditione constet ipsius: neque cultoribus Dei vitandum (7), quod Dei non sit inimicum, quia nec alienum. Plane et ipsæ exstructiones locorum, quod saxa, quod cœmenta, quod marmora, quod columnæ, Dei res sunt, qui ea ad instrumentum terræ dedit: sed et ipsi actus sub cœlo Dei transiguntur. Quam sapiens argumentatrix sibi videtur ignorantia humana, præsertim cum aliquid ejusmodi de gaudiis et de fructibus sæculi metuit amittere! Plures denique invenias, quos magis periculum voluptatis, quam vitæ, avocet ab hac secta. Nam mortem etiam stultus ut debitam non extimescit, voluptatem etiam sapiens (8) ut tantam non contemnit, cum alia non sit et stulto et sapienti vitæ gratia, nisi voluptas. Nemo negat, quia nemo ignorat quod ultro natura suggerit, Deum esse universitatis conditorem, eamque universitatem tam bonam, quam homini mancipatam. Sed quia non penitus Deum no

(1) Supervacuum Jun. Paris.

(2) Fecerant Jun. fecerunt Rigalt.

LECTIONES

(3) Quamquam et, si ita esset. Tam etc. distinguit Jun. Bona, ut omnia boni auctoris Rig.

(5) Equum Rigall.

(6) Deo Paris. Rigalt.

(7) Putandum Paris. neque culpe deputandum Rigalt.

(8) Utendam Jun.

(9) Administrari jubeat, quæ instituit Rigalt.
(10) Quæ vis æeniula ex adverso Rigall.
(11) A quo Wouw. M. S. Rigalt.

[blocks in formation]

COMMENTARIUS.

(a) Ad hanc obstinationem. Familiaris est auctori vox obstinatio in bonam partem, pro constantia, sicuti et apud Tacitum lib. IX obstinatio fidei. PAM.

(b) Abdicatione voluptatum. Vagabatur dogma inter gentiles philosophos, utpote magnos procuratores avertendi doloris, abdicandas esse voluptates ante mortem, ut hæc dolore careret. Dogma hoc philosophicum repræsentat Seneca epist. 27. Putabant ergo Gentiles illud praeceptum exerceri Christianis in abdicatione spectaculorum, ut ita paratiores essent ad ferendam mortem sine dolore. Lic.

(c) Quæ etiam Ethnici ut indubitata et prohibent et defendunt. Defendunt, hoc est, asserunt, nempe esse mala, et quidem indubitata; quæ scilicet mala esse nemo etiam Ethnicorum ambigit. RIG.

(d) Magicis devinctionibus. Devinctiones accipit pro ligaturis, de quibus latius lib. de Anima. Et hic vero

pulchra est Gelenii castigatio, in hominis necem auctor, pro in nece est auctor. Ex Ms. paulo post lego, flagitiorum actor pro auctor: neque enim homo, sed Diabolus interpolator illorum est auctor. PAM.

(e) Imago Dei est. Intellige mentem scriptoris ; ait hominem esse et opus Dei et imaginem Dei: opus propter corpus, imaginem propter spiritum. Ideo statim adjicit, defecisse et corpore et spiritu. Itaque non debent confundi verba. Nam homo imago Dei tantum dicitur propter spiritum. Zeno Veronen. serm. 2. in gen. LAC.

(f) Et gulam ad gulæ crimen. Gulæ crimen solummodo ecclesiasticis notum pro gula intemperantia seu gulositate; profanis non item. Similiter dixit lib. de Jejuniis: Adam salutem gula vendidit, et lib. I. adv. Marc. comitibus gulæ, libidini scilicet atque luxuriæ. PAM.

corpori, ut insidiarum, et fraudum, et iniquitatum A spectaculorum de Scripturis auctoritatem exposcit

cogitatorium fieret, non opinor. Nam si omnem ma-
lignitatem, et si tantam (1) malitiam excogitatam
Deus exactor innocentiæ odit, indubitate quæ-
cunque condidit, non in exitum operum constat
condidisse (a) quæ damnat, licet eadem opera per ea
quæ condidit administrentur, quando hæc sit tota
ratio damnationis, perversa administratio conditionis
a conditis (2). Nos igitur qui, Domino (3) cognito (b),
etiam æmulum ejus inspicimus (4), qui, institutore
comperto, etiam interpolatorem una deprehendimus,
neque mirari, neque dubitare oportet, quum ipsum
hominem, opus et imaginem Dei, totius universitatis
possessorem, illa (5) vis interpolatoris et æmulatoris
angeli ab initio de integritate dejecerit, (6) universam
substantiam ejus (7) pariter cum ipso in perversi- B
tatem demutatam (8) adversus institutorem, ut quam
doluerat homini concessam, non sibi, in ea ipsa et
hominem reum Deo faceret, et suam dominationem
collocaret.

CAPUT III.

(c), et se in incertum constituit, quod non significanter neque nominatim denuntietur servis Dei abstinentia ejusmodi. Plane nusquam invenimus, quemadmodum aperte positum est (Exod., 20.), Non occides, non idolum coles, non adulterium, non fraudem admittes; ita exerte definitum, Non in Circum ibis (11), non in theatrum; agonem, munus non spectabis (12). › Sed invenimus ad hanc quoque speciem pertinere illam primam vocem David, Felix, inquit (ps. 1.), qui non abiit in concilium impiorum, el in via peccatorum non stetit, et in (13) cathedra pestium (d) non sedit. Nam (e) etsi justum illum videtur prædicasse, quod in concilio et in concessu (14) Judæorum de Deo denegando (15) consultantium, non communicavit ; late tamen scmper Scriptura divina (f) dividitur, ubicunque secundum præsentis rei sensum etiam disciplina munitur, ut hic (16) quoque non sit aliena vox a spectaculorum interdictione. Si enim pauculos tanc judæos impiorum concilium (g) vocavit, quanto magis tantum conventum ethnici populi ! ni pii ethnici, (17) minus peccatores, minus hostes Christi, quam tunc Judaei, quo (18) et cætera congruunt. Nam apud spectacula et in via statur. Vias enim vocant (h) cardines balteorum per ambiLECTIONES VARIANTES.

Hac conscientia instructi (9) adversus opinionem ethnicorum, convertamur magis ad nostrorum detractatus (10). Quorumdam enim fides aut simplicior, aut scrupulosior, ad hanc abdicationem

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

(a) Non in exitum operum condidisse. Locus annotandus contra Calvinum, qui Institut. lib. III. cap. 22, 23 et 24. adstruit, quod Deus creavit maximam partem mundi ad damnationem et perditionem simplici decreto voluntatis suæ, quemadmodum ipsi ab Helvetiis objectum est. PAM. - In exitum operum. Non placet Pamelius, qui hic exitum accepit pro exitio. Perfectissimus est sensus. Nam vox conferenda est ad pravum usum rerum, et ita omnia cohærent; non ad perniciem : nam de hac non disputat Tertullianus, LAC.

(b) Nos igitur qui Deo cognito etiam æmulum ejus inspeximus. Nihil mutavimus in hac periodo, quia sic constitutam reperimus in codice Agobardi. Et si commodior videatur scriptura cod. Fulvii Ursini : Nos igitur qui Deo cognito etiam æmulum ejus inspeximus, quid institutore comperto etiam interpolatorem una deprehendimus, nec mirari, neque dubitare oportet, cum ipsum hominem, opus et imaginem Dei, totius universitatis possessorem, illa vis interpolatoris et æmulatoris angeli ab initio de integritate dejecerit, quin universam substantiam ejus, pariter cum ipso integritati institutam, pariter cum ipso in perversitatem demutarit adversus institutorem, etc. RIG.

(c) De scripturis auctoritatem exposcit. Cyprianus de spectaculis ait quoque ita quæsitum a Christianis: (verba ejus) Ubi, inquiunt, scripta sunt ista? ubi prohibita? et adjicit loca Scripture, quibus niterentur ad Luenda spec acula, male explicata, post quæ subjicit: Hoc in loco dixerim, longe melius fuissel istis nullas litteras nosse, quam sic litteras legere. LAC.

(d) In cathedra pestium. Idem habet eruditus Clemens Alex. Pædagogi lib. III. cum enim utitur hoc loco prophetæ regii, infertque Christianis omni genere spectaculorum esse interdictum,subjicit, Ov dè ámeixáτως τὰ στάδια καὶ τὰ θέατρα καθέδραν λοιμιῶν προσέιποι Tis, neque abs re quis theatra et spectacula cathedram pestilentiæ dixerit. LE PR.

(e) Nam etsi justum illum videtur prædicasse. Inuit Josephum Arimathæensem, quem Lucas ait virum fuisse probum ac justum, nec interfuisse aut consensisse Judæorum consilio adversus Christum. Auctor Commentariorum in Psalmos, Præf. Psal. 1. D Tertullianus in libro de Spectaculis, asserit hunc_Psalmum et de Josepho posse intelligi, qui corpus Domini sepelivit, et de his qui ad spectacula Gentium non conveniunt. Sunt qui eos Commentarios Hieronymo adscribant. Inserti sunt autem operibus Bedæ. RIG.

(f) Late tamen semper Scriptura divina dividitur. Ex divinae copiae occasione, ut ait adversus ValentiHianos. RIG.

(g) Judæos impiorum concilium. Iloc misero elogio affecti sunt isti miserrimi. Sic et Augustinus epist. 54. Impios vocat Judaeos, Joan. Chrysost. orat. 2. adv. illos, dat illis debita, et conc. Trullense cap. 1. Surriba. Dionysio Alexandrino vocantur perfidi. Et Joan. Chrysost. loco citato vocat illos pásov λιτεία», et infra ἐναργεῖς καὶ μικρους. LAG.

(b) Vias enim vocant et cardines balteorum. De his omnibus que ad Circum pertinent notabilia multa collegit doctissimus Salmasius Plinianis ad Solinum

tur tum (4) loca, quibus præsidibus dicentur : tum (5) artes, quibus auctoribus deputentur. Si quid ex his non ad idolum pertinuerit, id neque ad idololatriam, neque ad nostram ejerationem pertinebit. CAPUT V.

tum (a), et discrimina popularium per proclivum. A in cunabulis (3) in sæculo adoleverint: exinde tituCathedra quoque nominatur ipse in anfractu ad con- los quorumdam, quibus nominibus nuncupentur: sessum situs. Itaque e contrario infelix qui in quod exinde apparatus, quibus superstitionibus instruancunque concilium impiorum abierit, et in quacunque via peccatorum steterit, et in quacunque cathedra pestium sederit. Generaliter dictum intelligamus, cum quid etiam specialiter interpretari capit. Nam et specialiter quædam pronuntiata (b), generaliter sapiunt. Cum Deus Israelitas admonet disciplinæ vel objurgat, utique ad omnes habet (Exod. 12.): cum Ægypto et Ethiopic exitium comminatur, in omnem gentem (c) peccatricem præjudicat. Sic omnis gens peccatrix vocatur Ægyptus et Æthiopia (1s. 14 et alibi.), a specie ad genus. Quemadmodum etiam de origine spectaculorum omne spectaculum concilium vocat impiorum, a genere ad speciem.

CAPUT IV.

De originibus quidem ut secretioribus et ignotis penes plures nostrorum altius, nec aliunde investigandum fuit (d); quam de instrumentis ethnicarum (6) litterarum. Exstant auctores multi, qui super ista re commentarios ediderunt. Ab his ludorum origo sic traditur Lydos ex Asia transvenas in Hetruria consedisse, ut Timæus refert, duce TyrB rheno, qui fratri suo cesserat regni contentione : igitur in Hetruria, inter cæteros ritus superstitionum suarum spectacula quoque religionis nomine instituunt inde Romani accersitos artifices mutuantur, tempus, enuntiationem, ut ludi a Lydis (e) vocarentur. Sed etsi Varro ludos a ludo, id est a lusu interpretatur, sicut et Lupercos ludos appellabant, quod ludendo discurrant; tamen eum lusum juvenum et diebus festis, et templis, et religionibus reputat. Nihil jam de caussa vocabuli, cum (7) rei caussa idololatria sit. Nam et cum promiscue ludi Liberalia (f) vocarentur, honorem Liberi patris manifeste sonabant. Libero enim a rusticis primo fiebant ob beneficium quod ei adscribunt pro (8) demonstrata gratia vini. Exinde ludi Consualia dicti, qui (9) initio Neptunum honorabant. Eumdem enim et Consum vocabant (10). Dehinc Equiria (11) Marti LECTIONES VARIANTES.

Ne quis argumentari nos putet, ad principalem auctoritatem convertar ipsius signaculi nostri. Cum aquam ingressi christianam fidem in legis suæ verba profitemur, renuntiasse nos diabolo et pompæ et angelis ejus ore nostro contestamur. Quid erit summum ac (1) præcipuum, in quo diabolus et pompe et angeli ejus censeantur, quain idololatria? ex qua omnis immundus et nequam spiritus, ut ita dixerim, quia nec diutius de hoc. Igitur si ex idololatria universam spectaculorum paraturam constare constiterit, indubitate præjudicatum erit enam ad spectacula pertinere renuntiationis nostræ testimonium in lavacro, quæ diabolo et pompæ et angelis eius sint mancipata, scilicet per idololatriam. Commemorabimus origines singulorum, quibus (2)

[blocks in formation]

Exercitationibus, pag. 895. RIG.

C

(7) Dum Rig.

(8) Pro abest Rig.
(9) Queis Jun.
(10) Vocant Rig.
(11) Quis add. Rig.

COMMENTARIUS.

(a) Et cardines Balteorum. Baltei repagula erant, seu cingula coriacea bullis ornata, quibus constringebantur equitum romanorum subsellia qui in cavea sedebant, loco operto : baltei autem isti hamis seu fibulis quibusdam erant annexi, quam ob rem theatri luxum indicans Themistius orat. Dixit,ó xósμos tãv m ριστύλων τοῦ θεάτρου, mundus peristylorum theatri ; quo sensu dicitur mulieibris. EDD.

(b) Nam et specialiter quædam pronuntiata. Regula ad intellectum Scripturæ sacræ apprime utilis. Atqui quod dicit hic omnibus, dictum quod israelitis dicebatur, non uno in loco annotavit B. Hieronymus in proph. PAM.

(c) In omnem gentem peccatricem præjudicat. Hunc locum tractat etiam adversus Judaeos. Sic et Ægyptus, inquit, nonnunquam totus orbis intelligi tur, etc. RIG.

(d) Altius nec aliunde investigandum fuit. Sic libri hactenus excusi, Penes plures nostrorum altins. In exemplari Agobardi legitur: Ut secretioribus ignotis penes plures nostrorum artis. Forte, actis, ut Romanorum sive Gentilium rerun Origines, acta esse dixerit secretiora, et plerisque christianorum ignota. Sed minime displicet vulgata lectio, Altius nec aliunde.

D

(e) Ut ludi a Lydis vocarentur. Varia hic ludorum genera enumerat quæ fuse a bene multis explicata sunt. Lupercales ludi in honorem Panis primum, ac deinde in honorem Lupe Romuli nutricis instituti sunt. Liberalia in honorem Liberi, seu Bacchi. Consualia, ab aliis ludi circenses, in honorem Neptuni. Cerealia in honorem Cereris, Equiria in honorem Martis, sic dicti sunt ii ludi ab equorum cursu, qui in campo Martio exercebantur. LE PR.

(f) Promiscue ludi liberalia voc. Non intellexere hunc locum qui dixere ludos omnes promiscue dictos Liberalia, multos noto, in primis Heraldum lib. 1, digress. cap. 28. nihil absurdius. An, obsecro, Consualia, Equiria, Tarpeia, Robigalia, dici poterant Liberalia? apage. Hoc enim nemo dixit, nemo audivit. Qui istud imponunt Tertulliano, injuriam faciunt homini scientissimo. Tantum promiscuam hanc usurpationem nominis in eo ponit, quod Liberalia, Consualia, et reliqua hujusmodi, dicuntur etiam absolute ludi. Itaque vox ista, ludus, miscetur omnibus festivitatibus idololatricis ; nam omnes isti dicuntur ludi. Et ideo statim addit, Exinde tudi Consualia dicti; et inde liquet non nomen solum ludi, sed rem significatam per ludum mancipatam esse damonibus hoc enim probare Tertullianus vult. LAG.

Judi (d) notarentur, Megalenses (12) (e) et Apollina-
res, item Cercales et Neptunales, et Latiares (f),
et Florales in commune celebrantur: reliqui ludo-
rum, de natalibus et solemnitatibus (13) regum, et
publicis prosperitatibus et municipalibus fastis (14)
superstitionis (15) caussas originis (16) habent. Inter
quos etiam privatorum memoriis legataria editiones
parentant, id quoque secundum institutionis antiqui-
tatem. Nam et a primordio bifariam ludi censeban-
tur, sacri et funebres (g), id est, diis nationum et
mortuis. Sed de idololatria nihil differt apud nos,
sub quo nomine et titulo, dum ad eosdem spiritus
perveniat, quibus renuntiamus (17), licet mortuis,
licet (18) diis suis faciant. Proinde mortuis suis ut
diis faciant (19), una conditio partis utriusque est,
una idololatria, una renuntiatio nostra adversus
idololatriam.

Romulus dixit: quanquam et Consualia Romulo (1) A idolo, et cui superstitioni nitriusque (11) generis
defendunt, quod ea Conso dicaverit Deo, ut volunt,
consilii ejus scilicet, quo (2) tunc Sabinarum vir-
ginum rapinam militibus suis in matrimonia excogi-
tavit. Probum plane consilium, et nunc quoque apud
(3) ipsos Romanos justum et licitum, ne dixerim,
penes Deum. Facit etenim (4) ad originis maculam,
ne bonum existimes, quod initium a malo accepit,
ab impudentia, a violentia, ab (a) odio (5), a
fratricida institutore, a filio Martis: et nunc ara
Conso illi in Circo defossa est ad primas metas sub
terra, cum inscriptione hujusmodi, CONSUS CONSILIO,
MARS DUELLO, LARES (b) COMITIO (6) POTENTES. Sa-
crificant apud eam nonis Juliis sacerdotes publici,
XI. Kalen. Septembres (7) flamen Quirinalis, et
virgines. Dehinc idem Romulus Jovi Feretrio ludos
instituit in Tarpeio, quos Tarpeios dictos et Capito-
linos Piso tradidit. Post hunc Numa Pompilius Marti
et Robigini fecit (8). Nam et Robiginis (9) Deam (c)
finxerunt. Dehinc Tullus Hostilius. Dehine Ancus
Martius, ét cæteri. Qui quotque per ordinem (10),
et quibus idolis ludos instituerunt, positum est apud
Suetonium Tranquillum, vel a quibus Tranquillus
accepit. Sed hæc satis erunt ad originis de idololatria
reatum.

CAPUT VI.

Accedit ad testimonium antiquitatis subsecuta posteritas, formam originis de titulis hujus quoque temporis præferens, per quos signatum est, cui

(1) A Romulo Jun.

B

CAPUT VII.,

Communis igitur (20) origo ludorum utriusque generis, communes et tituli, ut de communibus caussis, proinde (21) apparatus communes habeant necesse est de reatu generali (22) idololatrix conditricis suæ. Sed Circensium paulo pompatior suggestus, quibus proprie hoc nomen, pompa, præcedit (23), quorum sit in semetipsa probans (24), de simulacrorum serie, de imaginum agmine, de curribus, de thensis (h), de armamaxis (i),

[blocks in formation]

21"

(2) Quod Rig.

(3) Inter Rig.

(4) Enim et hoc Rig.

(5) Ab impudentis violentiæ alio deo Fran.

(6) COLLO Rig.

(7) XV Kalendr. septembris Junius.

(8) Fecit abest Rig.

(9) Robiginem Wouw. M. S.

(10) Et cæteri quoque per ordinem. Et Fran.

(11) Uniuscujusque alii.

(12) Additur enim Rig.

(14) Festis Wouw. M. S.

(15) Superstitionibusque Paris. Jun.

(16) Originis abest Rig.

(17) Renuntiavimus Wouw. M. S.

(18) Mortuis. Licebit Rig.

(19) Faciunt Jun. proinde mortuis faciunt Rig.

(20) Igitur abest Rigalt.

(21) Perinde Rigall.

(22) Genitali Jun. ex M. S.

(23) Præcedens Rig.
(24) Probat Rig.

COMMENTARIUS.

(a) "A violentia, ab odio. Sic emendandum censuit Wowerenius, nec habeo quod Auctoris menti magis conveniat, aut proprius accedat ad hæc veteris scripturæ vestigia, a violentiæ alio deo. LAC.

(b) Lares coillo potentes habet vetus exemplar. Græcum est Koto, Cavo, penetrali. Cœlum veteres dixisse Coum, auctor est Festus. Ad eum vero Sealiger se in veteri membrana legisse refert ex Ennio,

complere coum terroribus cœli. Primum igitur Coum, cavum, xotkov, deinde coilum, aut coillum, domus penetrale, ubi Lares colebantur. Ab hoc igitur Coilli vocabulo, coillinus et coilinus: unde incoilinus, qui et inquilinus. LAC.

(c) Nam et Robiginem deam. Quemadmodum Deus eral Robigus, ita et Dea Robigo, quæ rubiginem averteret; sic et Pallorem Deam, et Febrim fecerant. Huic Deæ sacra fieri solita erant, ne rubigo segetes corrumperet. LE PR.

(d) Utriusque generis ludi. Legunt aliqui uniuscujusque: non placent; præstat certe Pamelii explicatio, qui ait Scriptorem locutum cum respectu ad duo tantum ludorum genera, Circensium et Theatralium. Hæc enim solum comprehendit superiore cap. LAC. (e) Megalenses. Megalesia, (inquit Varro lib. 5. de

D

ling, lat.) dicta a Græcis, quod ex libris sibyllineis
accersita ab Attalo rege Pergami Pessinunte, ubi
Megalesion templum ejus Dex, magna inquam ma-
tris Deum, unde advecta Romam. Hinc et lù di Mega-
lenses. PAM.

(f) Latiares. Sacri Jovi Latiari cujus in Caligula
meminit Suetonius, et alii passim. Puto decipi Pa-
melium qui hos ludos ad gladiatores refert: exorbi-
taret sic a suo argumento Tertullianus, qui ludos
comprehensos superiore et isto capite, tantum de-
terminat ad Scenam et Circum, ut apparet ex cap.
10. hujus operis. LAC.

(g) Sacri et funebres. Sacri erant ludi de quibus egit antea, nimirum Megalenses, Apollinares, etc. funcbres vero de quibus acturus est, quoniam mortuis in ejusmodi conventibus parentabatur. LE PR.

(h) De Curribus, de thensis. Currus profana, thensæ sacra erant vehicula: Thensam enim [teste Festo] ait vocari Sinnius (sen uti legendum ex Lactantio patet Sisinnicus ) Capito, vehiculum, quo exuviæ Deorum ludicris circensibus in Circum ad pulvinar vehuntur, et ex ebore, ut apud Litinium in Barbato, et ex argento. PAM.

(i) Armamaxis. Discriminat harmamaxam (sive

« PoprzedniaDalej »