Obrazy na stronie
PDF
ePub

QUINTI SEPTIMII FLORENTIS TERTULLIANI

AD MARTYRES
LIBER (a)

ARGUMENTUM.
nente sub Severo opusculum istud scripsit Septimius,
in quo martyres adhortatur ad constantiam in fide,
et alacritatem in subeundo carceris squallore, judi-
cumque decretis. Eos vero potissimum ad pacem in-
vitat, quam qui non habebant in Ecclesia, a martyri-
bus petebant.

Quinta persecutione jamjam immi- A Carnem enim saginari, et spiritum esurire non pro

CAPUT PRIMUM.

dest. Imo, si quod infirmum est, curatur; æque, quod infirmius est (2), negligi non debet. Nec tantus ego sum, ut vos alloquar; verumtamen et gladiatores per · fectissimos non tantum magistri et præpositi sui, sed etiam idiotæ et supervacui quique adhortantur de longinquo, ut sæpe de ipso populo dictata suggesta profuerint. In primis ergo, benedicti, nolite contristare Spiritum sanctum (Eph., IV, 3), qui vobiscum introiit carcerem. Si enim non vobiscum nunc introisset, nec vos illic hodie fuissetis. Et ideo date operam, ut illic vobiscum perseveret : ita vos inde perducat ad Dominum. Domus quidem diaboli est et carcer, in qua familiam suam continet. Sed vos ideo in carcerem pervenistis, LECTIONES VARIANTES.

Inter carnis alimenta, benedicti martyres (b) designati, quæ vobis et domina mater Ecclesia de uberibus suis, et singuli fratres de opibus (1) suis propriis in carcerem subministrant, capite aliquid et a nobis quod faciat ad spiritum quoque educandum.

(1) Operibus Rhen. Franeq. Paris. (2) Aug. Neander emend. firmius.

(b) Alii, supervacue.

COMMENTARIUS.

(a) Liber seu potius sermo ad Confessores, quos B ribus spectaculorum, atrocitate, vel furore, vel impu Martyras ex prisco loquendi more vocat, circa annum CXCVII. judice, Cl. Næsselto, exaratus est, eo fere tempore abs Tertulliano adhuc ex asse catholico, quo Severus in eos inquisiverat, qui partes Nigri et Albini secuti fuerant, quemadmodum haec ipsius Tertulliani verba innuunt (Tertullian. lib. ad. Martyr. c. 6): Ad hoc quidem vel præsentia vobis tempora documenta sint, quanto qualesque personæ inopinatos natalibus et dignitatibus, et corporibus, et ætatibus suis exitus referunt, hominis caussa: aut ab ipso si contra eum fecerint, aut ab adversariis ejus, si pro eo steterint. Acris is liber est ad Martyres adhortatio, qua eos christian religionis caussa in vinculis detentos ad constantiam in fide, alacritatem in perferendo carceris squallore et impendentibus sibi suppliciis vehementer movet et animat, eos vero potissimum ad pacem invitat, quam qui non habe. bant ab Ecclesia, a martyribus expetebant.

Ab initio laudat pietatem fidelium, qui Martyribus C in carcere constitutis alimenta corporalia ministrabant; dein ipsos Martyres hortatur, ne Spiritum sanctum contristari vellent, sed eum ita custodiant, ut pacem et concordiam invicem servent, quam quidem in Ecclesia non habentes, a Martyribus in carcere exorare consueverunt. Et ideo eam etiam propterea in vobis habere et fovere et custodire debetis: ut si forte et aliis præstare possitis ( Id. ibid. cap. 1) Ex Tertulliono vepbis viri docti colligunt, eumdem in communione Ecclesiæ catholicæ præsentem tractatum exarasse. Factus enim montanista hæc omnia ludibrio habuit, ut patet ex libro de Pudicitia cap. XXII. et lib. de Jejunio cap. XII). Ut vero Tertullianus Martyribus ad perferendos carceris squallores animos addat, proponit illis ipsum magis mundum carcerem esse, at illico utilitates ex eorum in carceribus detention é profluentes enumerat ita disserens: Segregati estis ab ipso mundo, quanto magis a sæculo,rebusque ejus?... Non vides alienos deos, non imaginibus eorum incurris, non solemnes nationum dies ipsa commixtione participas, non nidoribus spurcis verberaris, non clamo

dicitia celebrantium cœderis : non in loca libidinu m publicarum oculi tui impingunt: vacas a scandalis, a tentationibus, a recordationibus malis, jam et a persec utione. Hoc præstat carcer Christiano, quod eremus Prophetis.... Auferamus carceris nomen, secessum vocemus: etsi corpus iucluditur, etsi caro detinetur, omnia spiritui patent. Vagare spiritu, spatiare spiritu, et non stadia opaca, aut porticus longis proponeus tibi, sed illam viam, quæ ad Deum ducit: quotiens eam spiritu deambulaveris, totiens in carcere non eris. Nihil crus sentit in nervo, cum animus in cœlo est (Id., ibid., cap. II). Postea Martyres ad patientiam et constantiam adhuc excitare conatur petita ratione ab obligatione in baptismo contracta militandi pro servitio Dei. Sit nunc, inquit, carcer eliam christianis molestus : vocati sumus ad militiam Dei vivi jam tunc, cum in sacramenti verba respondimus: nemo miles ad bellum cum deliciis venit, nec de cubiculo ad aciem procedit.... etiam in pace, lahore, et incommodis bellum pati jam ediscunt.... Sudore omnia constant, ne corpora alque animi expavescant, de umbra ad solem, de sole ad cœlum (Id., ibid., cap. III). Tandem, ne tormentorum acerbitate vinci se sinant Confessores, exempla virorum et mulierum gentilium qui, ex solius vanæ gloriæ motivo, tormenta et mortem fortiter sustinuerunt adducit (Id., ibid., cap. IV et V). Nihil saue hoc brevi sermone vehementius, aut movendis animis aptius judice, perdocto viro Dupinio (Dupin. Biblioth. des auteurs, tom. 1). Hoc in argumento Tertullianum postea imitatus est beatus Cyprianus in suo de Exhortatione et laude Martyrii libro, et in suis ad Martyres et Confessores epistolis. Cæterum ad martyres in aliquo oppido ditionis Carthaginensis, aut etiam in Carthagine ipsa captivos perscripsisse hunc sermonem Septimium, censent fere omnes eruditi propter hæc illius verba: Judicia denique non Proconsulis, sed Dei sustine! (Tertull, in Tractal. ad Martyr. cap. 1). Nam de Proconsule Africa plurima fit mentio in Notitia imperii. LUMP.

(b) Benedicti martyres. Il est laudandi: hoc epithe

ut illum etiam in domo sua conculcetis. Jam enim A net, quod segregati estis a mundo (3). Si enim recoforis congressi conculcaveratis. Non ergo dicat: In meo sunt, tentabo illos vilibus (1) scidiis (2) (a), affectionibus, aut inter se dissensionibus. Fugiat conspectum vestrum, et ima sua delitescat contractus et torpens, tanquam coluber excantatus aut effumigatus. Nec illi tam bene sit in suo regno, ut vos committat sed inveniat munitos, et concordia armatos: quia pax vestra bellum est illi. Quam pacem (6) quidam in Ecclesia non habentes, a martyribus in carcere exorare consueverunt. Et ideo eam etiam propterea in vobis habere et fovere et custodire debetis, ut si forte et aliis præstare possitis.

[blocks in formation]

gitemus ipsum magis mundum carcerem esse, exisse vos e carcere, quam in carcerem introisse, intelligemus. Majores tenebras habet mundus, quæ hominum præcordia excæcant. Graviores (4) catenas induit (5) mundus, que ipsas animas hominum constringunt. Pejores immunditias èxspirat mundus libidines hominum. Plures postremo mundus reos continet, scilicet universum hominum genus. Judicia denique (c) non proconsulis, sed Dei sustinet. Quo vos, benedicti, de carcere in custodiarium si forte translatos existimetis. Habet tenebras, sed lumen (6) estis ipsi habet vincula, sed vos soluti Deo estis. Triste illic exspirat, sed vos odor estis suavitatis ; Judex exspectatur (7), sed vos estis de judicibus ipsis judicaturi ( Sap. II). Contristetur illic, qui fructum sæculi suspirat. Christianus etiam extra carcerem sæculo renuntiavit, in carcere autem etiam carceri.

LECTIONES VARIANTES.

(1) Odiis Fran., inediis Rhen., pro vilibus Jun. mavult utilibus; scidiis reposuit Rigalt. (2) Defectionibus Rhen. A mundo abest Rigall.

(4) Carcas Rigall. (5) Imbuit Seml.

6) Lumen vos ipsi Rigalt. (7) Rhen. add. de judicibus.

COMMENTARIUS.

to martyres ornat Tertullianus, ut paulo post Imprimis ergo benedisti, et infra ad Martyres. Quod Eleutherio pontifici Rom. et martyri jam defuncto superius etiam attribuit. Cyprianus fortissimos et beatissimos subinde vocare solet, quodam loco fortissimos et fideli-simos. RHEN,

(a) In meo sunt, tentabo illos vilibus odiis. Hanc esses Vaticanorum scripturam Pamelius testatur. Sed martyrum inter ipsos odia et quidem vilia, fuisse nemo christianus consenserit. Tum, si odia fuisse inter martyras Tertullianus tradidit, profecto futilem et frivolam affectionum ac dissensionum exprobrationem adjecit. Nam quæ odia sine affectionibus ac dissensione? Imo frigidissima *fue. rit Satanæ techna: Martyres qui sunt in carceres compulsi in meo sunt, tentabo igitur eos vilibus odiis. Quem non quotidie hujusmodi odiis tentat? etiam non in suo? etiam extra carcerem? Itaque non video qua ratione defendi queat Vaticanorum scriptura. In editionibus ante Pamelium vulgatis legebatur, Tentabo illos vilibus inediis, defectionibus, aut inter se dissensionibus. Sed nec sensus inde boni colligitur quidquam. Etenim quis sanus unquam dixerit, viles inedias? aut cur inedias hic ullas suspicabimur, inter carnis alimenta quæ his ipsis martyribus domina mater Ecclesia de uberibus suis in carcerem subministrabit? sic enim disertissime traditur istius scriptionis principio: quo satis etiam refellitur interpretatio Rhenani, vocabulum, defectionibus, ad rerum penuriam transferentis. Quare, nec ille ante Pamelium editiones difficultatem solvunt. Digitum ad veri fontem intendit quisquis codicem Divionensem exaravit. Illic enim legitur, Tentabo illos vilibuscidiis defectionibus, aut inter se dissensionibus. Disjungamus quæ prave cohærent, et genuinam Auctoris scripturam habemus: Tentabo illos vilibus scidiis. Audierat Tertullianus esse quædam inter martyras non odia, sed defectionum ac dissensionum semina, quibusdam forte sic disputantibus, Scripturarum auctoritate non prohiberi, quominus vincula sua mortemque ipsam annumerata concussoribus pecunia deprecarentur. Itaque hortatur, id potissimum videant ne consilia Satanas adversus ipsos coquat volvendo secum ista Homines ego tentavi quondam, cum in meo non erant: nempe cum erant in paradiso, tentavi

C

D

autem præstantissimo divinæ cujusdam arboris fructu: istos hodie, qui in meo sunt, nempe in carcere, tentabo quoque, sed vilibus scidiis. Quasi diceret : Olim tentando homini, cum esset in paradiso, adhibenda fuit magni apparatus tentatio, appetentia scilicet fructus qui de hominibus faceret deos: nunc vero in meo positos, quippe in carcere ac tenebrarum regno, tentabo nugis et quisquiliis, puta momentanea cujusdam vexationis formidine, aut producendæ in aliquot annos vitæ in dies mortalis desiderio : denique committam ipsos et exagitabo dissensionibus. Hæc sunt parabilia et obviam atque ad manum Satanæ tela; quasi de vilibus scopis et scidiis arborum cremialibus. Scidiae sive scidia, unde et discidia, sunt oxidaxes, ndáspara ğúlwv, vilia cesarum arborum segmina. Vitruvius lib. 1. cap. 1. Intervalla scidiis et luto obstruunt. RIG.

(b) Quam pacem quidam, etc. De pace seu reconciliatione cum cæteris christianis ac Deo primum hæc intelligenda. Mos quippe inoleverat, ut qui præ tyrannide in carceribus detinebantur libellos petentibus darent fidelibus in poenitentia constitutis, quorum ope pacem Dei obtinebant et cum cæteris fratribus communicabant. Ad indulgentiarum vero auctoritatem plurimum ista conducunt, quarum forsan nimiam facilitatem arguebat olim Cyprianus. Atque superiori sæculo synodus Tridentina quæ adversus hæresin ex abusus indulgentiarum pretextu pullulantem coacta, hæresi et abusui occurrit: hæresi quidem, cum definit ab Ecclesia pendere, concedere indulgentias (nam B. Paulus Alexandro et flymenæo olim concessit). Abusui vero, cum in his concedendis moderationem, juxta veterem et probatam in Ecclesia consuetudinem, adhiberi cupit, etc. sess. 25. Dec. de indulg. unde nos ad antiquos canones rejicit conciliorum veluti ad Ancyranum multis in can. Neocæsariense, Carthag. Agatense, etc. LE PR.

(c) Judicia denique non proconsulis, sed Dei sustinet. Sustinet, exspectat. RIG.-Nobis liceat dubitare de interpretatione virorum eruditorum, qui in hac palæstra nomen aliquod sibi quæsiverunt: putant nimirum ferme omnes, in aliquo oppido ditionis Carthag, aut etiam in Carthagine ipsa captivos fuisse, propter hanc vocem Proconsulis; nam, inquiunt, de proconsule Afri

:

Nihil interest, ubi sitis in sæculo, qui extra sæculum A nis molestus? Vocati sumus ad militiam Dei vivi estis ; et si aliqua amisistis (1) vitæ gaudia, negotiatio est aliquid amittere, ut majora lucreris. Nihil adhuc dico de præmio, ad quod Deus martyres invitat. Ipsam interim conversationem sæculi et carceris comparemus, si non plus in carcere spiritus acquirit quam caro amittit, imo et quæ justa sunt caro non amittit per curam Ecclesiæ, agapen fratrum et insuper quæ semper utilia fidei, spiritus adipiscitur. Non vides alienos deos, non imaginibus corum incurris, non solemnes nationum dies ipsa commixtione participas, non nidoribus spurcis verberaris, non clamoribus spectaculorum, atrocitate, vel furore, vel impudicitia celebrantium cæderis non in loca libidinum publicarum oculi tui impingunt: vacas a scandalis, a tentationibus, a recordationibus malis, jam B et a persecutione. Hoc præstat carcer christiano, quod eremus prophetis (Marc, I). Ipse Dominus in secessu frequentius agebat, ut liberius oraret, ut sæculo cederet (Luc, IV). Gloriam denique suam discipulis in solitudine demonstravit (Matth., XVII; Marc, IX; Luc, II: 1 Petri, 1). Auferamus carceris nomen, secessum vocemus. Etsi corpus includitur, etsi caro detinetur, omnia spiritui patent. Vagare spiritu, spatiare spiritu, et non stadia opaca (c) aut porticus longas (2) præponens tibi, sed illam viam, quæ ad Deum ducit. Quotiens eam spiritu deambulaveris, totiens in carcere non eris. Nihil crus sentit in nervo (d) (3) cum animus in cœlo est. Totum hominem animus circumfert, et quo velit transfert (Matth., VI): C Ubi autem erit cor tuum, illic erit et thesaurus tuus. Ibi ergo sit cor nostrum, ubi volumus babere thesaurum. CAPUT III.

[blocks in formation]

jam tunc, cum in sacramenti verba respondimus (5). Nemo miles ad bellum cum deliciis venit; nec de cubiculo ad aciem procedit, sed de papilionibus (a) expeditis et substrictis, ubi omnis duritia et imbouitas et insuavitas constitit. Etiam in pace, labore et (6) incommodis bellum pati jam ediscunt, in armis deambulando, campum decurrendo, fossam moliendo, testudinem (7) densando (e). Sudore omnia constant, ne corpora atque animi expavescant: de umbra ad solem, de sole ad cœlum (8) de tunica ad loricam, de silentio ad clamorem, de quiete ad tumultum. Proinde vos, benedicti,quodcumque hoc durum est, ad exercitationem virtutum animi et corporis deputate. Bonum agonem (9) subituri estis in quo agonothetes, Deus vivus est; xystarches (f), Spiritus sanctus corona, æternitatis; brabium, angelicæ substantiæ, politia in cœlis, gloria in sæcula sæculorum. Itaque Epistates (g) vester Christus Jesus, qui vos spiritu unxit, et ad hoc scamma produxit, voluit vos ante diem agonis ad duriorem tractationem a liberiore conditione seponere, ut vires corroborarentur in vobis. Nempe enim et athletæ segregantur ad strictiorem disciplinam, ut robori ædificando vacent: continentur a luxuria, a cibis lætioribus, a potu jucundiore. Coguntur, cruciantur, fatigantur: quanto plus in exercitationibus laboraverint, tanto plus de victoria sperant. Et illi, inquit Apostolus (I. Cor. 9), ut coronam corruptibilem consequantur; nos æternam consecuturi. Carcerem nobis pro palestra interpretemur, ut ad stadium tribunalis bene exercitati incommodis omnibus producamur: quia virtus duritia extruitur, mollitia vero destruitur. CAPUT IV.

Scimus ex dominico præcepto, quod caro infirma VARIANTES.

(7) Desiccando Rhen. densitando Lacerda, desidendo, vel desudando alii.

(8) De sole ad gelu Latin. de sole ad gelum Jun.
(9) Finem Rigalt.

(10) Benedictæ

COMMENTARIUS.

cæ plurima fit mentio in Notitia imperii. Verum pro Cæsarum cupiditate mutatos fuisse magistratus nullus ignorat. LE PR.

(a) Stadia opaca. Arboribus longa utrinque serie dispositis. LE PR.

(b) Nihil crus sentit in nervo. Nervus hic ligni genus

est multis foraminibus distinctum, quo tyranni utebantur, ut martyres cruciarent, cruraque disjuncta et luxata frangerentur; genus illud supplicii græcis nonnullis est go, sed pluribus vetustiorum, est καλον, que duo vocabula idem significant. Atque docuit me Scaliger éyx¤à¤×¤à¤îç dictos fuisse reos apud Athenienses. LE PR.

(c) Sed de papilionib. Rhenanum sequor qui tentoria involuta expediri ait, cum in castris extenduntur, et funiculis ad palos terræ fixos substringuntur, alliganturque, ne vento disturbante corruant. Le Pr.

(d) Testudinem densando. Sic habent libri veteres : alii vero perperam, desudando, aut desidendo. Livius lib. XLIV: Quadrato agmine facto, scutis super capita densatis, stantibus primis, secundis submissioribus, tertiis magis et quartis, postremis etiam genu nixis, fastigiatam, sicut tecta ædificiorum sunt, testudinem faciebant. Lucanus, in:

D

subituræ Rhen.

[blocks in formation]

(e) Testudinem densando. Omnium optima mihi videtur hæc Rigaltii lectio, densando, id enim intellisatis scutis fiebat. Junius habet desudando; forte gendum censeo de testitudine scutorum, quae denipsius sensum, non contemnendum. Rhenanus desiccando, alii desidendo, alii desudan do, Lacerda densitando rescripsit. LE PR.

(f) Xystarches spiritus sanctus. Eleganter xystarchen vocat spiritum sanctum. Nam hujus auxilio constantiam martyres debent. Proinde supra dixit de Spiritu sancto: Si enim non vobiscum nunc introisset, nec vos hodie illic fuissetis. Significat autem Xystarches Xysti præsidem. RHEN.

(g) Itaque epistates vester Christus. Epistatem hic accipit pro magistro qui athletis præest, nam utitur hac metaphora Tertullianus. Apud Athenienses qui decem viris diurno imperio præerat, imitats appellatur Demostheni; alioqui in acie επιστάς et παραστὰς substites et astites dicuntur apud Ælianum, quemadmodum elegantissime vertit Thessalonicensis Gaza.

RHEN.

B

torqueretur a tyranno, et non prodidit conjuratos, et novissime linguam suam comestam in faciem tyranni exspuit, ut nihil agere se scirent tormenta, etsi ultra perseverarent. Nam quod (7) hodie apud Lacedæmonas solemnitas maxima est, dixμxoriywols (e), id est, flagellatio, non latet. In quo sacro, ante aram nobiles quique adolescentes, flagellis affliguntur, astantibus parentibus et propinquis, et uti perseverent adhortantibus. Ornamentum enim et gloria deputabitur majore quidem titulo, si anima potius cesserit plagis, quam corpus. Igitur, si tautum terrenæ gloriæ licet de corporis et animi vigore, ut gladium, ignem, crucem bestias, tormenta contemnant, sub præmio laudis humanæ, possum dicere, modica sunt ista passiones ad consecutionem gloriæ cœlestis et divinæ mercedis. Si tanti vitrum (f)? quanti (8) margaritum? Quis ergo non libentissime tantum pro vero habeat erogare, quantum alii pro falso?

sit, spiritus promptus. Non ergo nobis blandiamur, A atheniensis? quæ conscia conjurationis, cum propterea quia Dominus consensit carnem infirmam esse. Propterea enim prædixit spiritum promptum (1), ut ostenderet, quid cui debeat esse subjectum, scilicet, ut caro serviat spiritui, infirmior fortiori, ut ab eo etiam ipsam (2) fortitudinem assumat. Colloquatur spiritus cum carne de communi salute, nec jam de incommodis carceris, sed ipso agone et prælio cogitans. Timebit forsitan caro gladium gravem, et crucem excelsam, et rabiem bestiarum, et summam ignium pœnam, et omne carnificis ingenium in tormentis. Sed spiritus contra ponat sibi et carni, acerba licet ista, a multis tamen æquo animo excepta, imo et ultro appetita, famæ et gloriæ caussa; nec a viris tantum, sed etiam a feminis, ut vos quoque, benedictæ, sexui vestro respondeatis. Longum est, si enumerem singulos, qui se gladio confecerint, animo suo ducti (a). De foeminis ad manum est Lucretia, quæ vim stupri passa, cultrum sibi adegit in conspectu propinquorum, ut gloriam castitati suæ pareret (b), Mutius (c), manum suam dexteram in ara cremavit, ut hoc factum ejus fama haberet. Minus fecerunt philosophi : Ileraclitus (d), qui se bubulo stercore oblitum exussit; item Empedocles, qui in ignes Ætnæi montis dissilivit; et Peregrinus, qui non olim se rogo immisit : cum fœminæ quoque contempserint ignes: Dido (3), ne post virum dilectissimum nubere cogeretur; item quum Asdrubalis uxor, quæ jam ardente Carthagine maritum suum supplicem Scipionis videret, cum filiis suis in incendium patriæ devolavit. Regulus, dux Romanorum, captus a Carthaginiensibus, cum se unum pro multis captivis Carthaginiensibus compensari noJuisset, maluit hostibus reddi et in arcæ genus stipatus undique extrinsecus clavis transfixus, tot cruces sensit. Bestias fœmina libens appetiit, et utique aspides, serpentes tauro vel urso horridiores, quas Cleopatra immisit sibi, ne in manus inimici perveniret. Sed mortis metus non tantus est, quantus tormentorum (5). Itaque, cessit carnifici (6) meretrix

(1) Esse addit Franeq.

(2) Ipsa Fran. Paris. Rig.

(5) Cum Rhen.

(4) Quum abest Fam.

C

CAPUT V.

Omitto nunc glorie causam. Eadem omnia sævitiæ et cruciatus certamina, jam apud homines affectatio (g) quoque et morbus quidam animi conculcavit. Quot otiosos affectatio armorum ad gladium (9) locat? Certe ad feras ipsas affectione descendunt et de morsibus et de cicatricibus formosiores sibi videntur. Jam et ad ignes quidam se autoraverunt, ut certum spatium in tunica ardente (h) conficerent. Alii inter venatorum taureas scapulis patientissimis inambulaverunt. Hæc, benedicti, non sine caussa Dominus in seculum admisit; sed ad nos et nunc (10) exhortandos, et in illo die confundendos, si reformidaverimus pati pro veritate in salutem, quæ alii affectaverunt pro vanitate in perditionem.

CAPUT VI.

Sed hæc exempla constantia omittamus de affectatione venientis, Convertamur ad ipsam conditionis humanæ contemplationem, ut et illa nos instruant, si quá constanter adeunda sint, quæ et invitis

LECTIONES VARIANTES.

(5) Quantus tormenti. Non itaque cessit carnifici, etc. Jun. itaque nec cessit Latin.

[blocks in formation]

COMMENTARIUS.

(a) Animo suo ducti. Præclare: nam martyr verus D non debet sequi ductum suum, sed Dei : non se interficere, sed tunc cadere cum Deus voluerit. LAG. (b) Ut gloriam castitati suæ pareret. Non fuit pudicitiae caritas, sed pudoris infirmitas. Augustinus Jib. de Civ. Dei. RIG.

(c) Mutius dexteram suam. Proculdubio sentit Tertullianus Mutium ex eo vulnere crematæ dexteræ animam amisisse, quod in nemine scriptorum vidi. Ponit enim in Catalogo eorum, qui se voluntaria morte confecerint. LAC.

(d) Heraclitus. Is, uti annotavit Rhen., laborabat morbo aqua intercutis, et cum obscuris sermonibus assuetus homo, quærendum e medicis jussisset, num ex imbre- siccitatem facere possent; et ab illis ludi se putantibus fuisset neglectus, tandem ipse sibi subvenire volens, bubulis excrementis oblini corpus suum inflatum fecit. Est apud Laertium. Pay.

(e) Aμorly was, Id est flagellatio. Ilujus meminit et in Apolog. sub finem. RHEN.

(f) Tanti vitrum, quanti margaritum? Forma adagii. Hieronym. ad Lætain: si tanti vitrum, quare non majoris pretii sit margaritum? Et ad Demetriadem, adhuc ad Salvinam. Sumitur ad explicandam ingentem rerum inæqualitatem et distantiam. Nam quis comparat vitrum cum margarito, nisi amens? LAC. (g) Apud homines affectatio. Quæ ab Ethnicis paulo religiosius fieri videbantur, ea affectationi tanquam morbo cuidam tribuebantur, ita ut fictum judicetur, et tantum ad ostentationem, non vera virtus. Lac.

(Ir) In tunica ardente. Tunica illa erat pice et bitumine illita, qua induebantur olim sancti martyres antequam in ignem projicerentur. Tunica dicitur molesta Martiali, epigr. 25. lib. 10 et Juvenali Sat. 8.

... Quod liceat tunica punire molesta. RIG.

evenire consueverunt. Quotiens enim incendia vivos A pati potest, quod in caussa Dei pati dubitat. Ad hoc

eremaverunt (a)! quotiens feræ et in silvis suis et in mediis civitatibus elapse cáveis (6), homines devoraverunt! quot á latronibus ferro, ab hostibus etiam cruce extincti sunt, torti prius, imo et omni contumelia expuncti (e)! Nemo non etiam hominis caussa

quidem vel præsentia nobis tempora documenta sint, quante qualesque persona inopinatos, natalibus, et dignitatibus, et corporibus, et ætatibus suis, exitus referunt, hominis caussa: aut ab ipso, si contra eum fecerint aut ab adversariis ejus, si pro eo steterint.

COMMENTARIUS.

(a) Quoties enim incendia vivos cremaverunt. Omisit morborum quorumdam acutissimos cruciatus, et febrium, quarum incendia plerumque tyrannicis tetriora, certe diuturniora; quod eleganter observavit ad Epictetum suum Arrianus, lib. 11 : ObdéπOTE οὐδεὶς τύραννος ἓξ μησί τινα ἔσφαξε, πυριτὸς δὲ καὶ ἐνιαυτῷ Toxic. Ibidem ait nihil referre qua via per veniatur ad mortem. Imo, si verum amamus, eam esse breviorem, qua duci jubet tyrannus. RIG.

(b) Et in mediis civitatibus elapsa caveis. Hic venit mihi B

in mentem duarum sævarum ursarum, quas Valentinianus Augustus alebat, carum caveas juxta cubiculum suum locare solitus. Alteri Micæ aureæ nomen erat, alteri Innocentiæ. Multos illæ mortales laniarunt, ridente et hac svitia delectato principe. Auctor Ammianus Marcell. lib. 39. RHEN.

(c) Omni contumelia expuncti. Hic audis Tertulliani verbum, significat nihil contumelia omissum, quod illi non sint perpessi. RHEN.

QUINTI SEPTIMII FLORENTIS TERTULLIANI

DE SPECTACULIS

LIBER.

Cum non Romæ solum, sed per provincias etiam propter Severi reditum, victoriamque de Albino reportatam ederentur spectacula, libros de Spectaculis et de Idololatria ea occasione scripsisse Tertullianum Cl. Nosseltus demonstravit. Nonnulli equidem C conjectant librum de Spectaculis abs Tertulliano compositum fuisse in montanismo, quia in illo iis suffragari videtur, qui revelationes petebant (Tertull. lib. de Spect., cap. 29). Verum quis nescit, et ipsos Ecclesiæ catholicæ martyres revelationes a Deo pos. tulasse, ut videre est in actis sanctarum Perpetuæ et Felicitatis (XXXV. Acta sincera, Ruinart, pag. 87); Quae publice in collectis legebantur temporibus D. Augustini (Augustin. Serm. 280)? Adde, quod S. Cyprianus expresse asserat, confessores de imminenti eorum martyrio per visionem sæpe admonitos fuisse (Cyprian. Epist, XI et XVI). Utut autem hæc sint, certe scopus hujus tractatus fuit apud Tertullianum, christianos, ipsosque catechumenos a spectaculis avocare, demonstrando quam inverecunda sint hujusmodi oblectamenta, veræ pietati, cultuique sincero quem Deo debemus, contraria, atque iis etiam infesta qui fastus mundi, voluptates, ac idololatriam ejurarunt. Primo duo plausibilia ethnicorum argumenta removet, quorum primum: Nihil obstrepere religioni in animo et in conscientia tanta solatia extrinsecus oculorum, vel aurium, nec vero Deum offendi oblectatione hominis. Secundum: Christianos, expeditum morti genus, ad hanc obstinationem erudiri abdicatione voluptatum quo facilius vitam contemnant, amputatis quasi retinaculis ejus. Explosa dein alia ridicula objectione paganornm, quod omnia quæ theatro inserviunt, terra, saxa, leones, vires corporis, vocis

D

suavitates sint res a Deo creatæ, atque propterea non repudiandæ, exceptioni quorumdam christianoruin asserentium, in Scriptura sacra nullibi spectaculis adesse expresse prohiberi, opponit illa regii Prophet: Beatus vir, qui non abiit in concilium impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiæ non sedit. Addit dein ad hanc fugam teneri fideles, quia aquam ingressi fidem professi sunt, et renuntiasse diabolo, et pompæ et angelis ejus ore suo contestati sunt, et ludos ac spectacula ad idololatriam pertinere affirmat, a qua originem suam traxisse demonstrat, atque ludorum nomina, eorumdem apparatum idololatricum, loca superstitiosa, et artes recenset. De circo disserens ait: quamvis circus idolis, et signis superstitiosis esset impletus, nihilominus christianos extra spectaculorum tempus sine crimine possc intrare, sicnt in ipsa templa intrarent, si caussa intrandi culpa vacet. De circo transit ad theatrum particulariter Veneri et Baccho consecratum; inde ad athletarum certamina suo quæque numini sacrala et denique ad gladiatores, qui suum pompis funereis originem debebant; ultima hæc spectacula ad amphitheatrum pertinebant. Sed præter idololatriam, caussam principalem, alias adhuc commemorat rationes, ob quas spectacula a christianis vitanda sint, Periculum scilicet amittendi Spiritum sanctum in commotione passionum nostrarum; damnum temporis christiano adeo pretiosi; injurias, maledicta, calumnias, et convicia. Ibi quippe publice omnia nefanda producebantur, quæ alibi summa cura occultabantur. Quantum a sana ratione abhorreat, ostendit, ea in spectaculis cupide quærere, quæ in reliquo vitæ commercio videre vel committere pudor et horror vetant. Tum

« PoprzedniaDalej »