Obrazy na stronie
PDF
ePub

moria opus est ad (a) studendum (1), si quis velit ex A ne exprobrare possit. Nam et quod relatum est (10), litteris receptissimis quibusque (2) philosophorum vel poetarum vel quorumlibet doctrina sapientiæ (3) sæcularis magistrorum testimonia excerpere christianæ veritatis; ut æmuli persecutoresque ejus de suo proprio instrumento, et erroris in se, et iniquitatis in nos rei revincantur. Nonnulli (b) quidem (4), quibus de pristina litteratura et curiositatis labor et memoriæ tenor perseveravit, ad eum modum (5) opuscula penes nos condiderunt, commemorantes et contestificantes in suggillationem et originem et traditionem et sententiarum argumenta (c) (6), per quæ recognosci possit (7), nihil nos aut novum aut portentosum suscepisse, de quo non etiam communes et pública litteræ ad suffragium nobis patrocinentur, si quid aut erroris ejecimus, aut æquitatis admisimus. Sed ne suis quidem magistris, alias probatissimis atque lectissimis, fidem inclinavit humana de incredulitate duritia, sicubi in argumenta christianæ defensionis impingunt; tunc vani poetæ, cum deos humanis passionibus et fabulis designant (8): tunc philosophi duri, cum veritatis fores pulsant (d). Hactenus sapiens et prudens habebitur, qui prope christianum pronuntiarit, cum si quid prudentia aut sapientiæ affectaverit, seu ceremonias despuens, seu sæculum revincens, pro christiano denotetur (e). Jam igitur nihil nobis erit cum litteris et doctrina perverse felicitatis, cui in falso potius creditur (9), quam in vero. Viderint si qui de unico et solo deo pronuntiaverunt. Imo nibil omnino relatum fit, quod agnoscat christianus,

neque omnes sciunt; neque qui sciunt, constare confidunt. Tanto (11) abest ut nostris litteris annuant homines, ad quas nemo venit nisi jam christianus. Novum testimonium advoco, imo omni litteratura notius, omni doctrina agitatius, omni editione vulgatius, toto homine majus, id est totum quod est hominis. Consiste in medio, anima (f), seu divina et æterna res es secundum plures philosophos, eo magis non mentiens (12). Seu minime divina, quoniam quidem mortalis, ut Epicuro soli videtur, eo magis (g) mentiri non debebis (13), seu de cœlo exciperis, seu de terra conciperis, seu numeris, seu atomis concinnaris, seu cum corpore incoperis (14), seu post corpus induceris, unde unde (15) et quoquo modo B hominem facis animal rationale, sensus et scientiæ capacissimum. Sed non eam te advoco, quæ scholis formata, bibliothecis exercitata, academiis (16) et porticibus Attici partam (17) sapientiam ructas (18). Te simplicem et rudem et impolitam et idioticam compello, qualem (19) habent qui te solam habent, illam ipsam de compito, de trivio, de textrino totam. Imperitia tua mihi opus est, quoniam aliquantulæ peritiæ tuæ nemo credit. Ea expostulo, quæ tecum in hominem (20) infers, quæ aut ex temetipsa, aut ex quocumque auctore tuo sentire didicisti. Non es, quod sciam, christiana, fieri enim, non nasci solet (21) christiana (h). Tamen nunc a te testimonium flagitant christiani, ab extranea adversus tuos, ut vel

[blocks in formation]

el nimis levia esse videantur, sed curiositas nihil recusal. Casaubonus inquit in notis ad Vopisc. periergiam (quæ vox idem est cum curiositate) factam pedissequam philologiæ ab Mart. Capella, et alia quæpiam affert de Aristaa scriptore antiquissimo.LAC. (a) Opus est adstudendum. Opus quod adstuderi debeat magna curiositate, et majore inemoria. RIG. (b) Nonnulli quidem. Alludit ad eos, qui ante se adversus gentes scripserunt, Græcos præsertim (nam secundus ab Apollonio Latinorum scriptorum à D. Hieron. in catalogo recensetur ), Quadratum dico, Aristidem, Justinum philosophum, Anaxagoram, Melitonem, Theophilum Antiochenum, Apollinarium, Tatianum, Irenæum, Clementem Alexandr. et Miltiadem quorum quædam ad verbum pene suo Apologetico insparsit, ad quem tacito nomine etiam bic videtur alludere. PAM.

(c) Et sententiarum argumenta. Legendum videtur, et årgumenta sententiarum, et postea disjungende voces quæ recognosci, scribendumque re cognosci, disjunctim. LE PR.

(d) Veritatis fores pulsant. Hanc locutionem vidi etiam in epistola illa magni illius Clementis Papæ ad

D

Jacobum fratrem Domini, ubi loquens de iis qui nondum sunt Christiani, ait illos esse foris. LAC.

(e) Denotetur. Hoc verbum, hic et sæpe alias in malam partem sumitur. Hieronymus de suspecto contubernio. Vos cunctorum digui denotabuni, id est, infamabunt. LAC.

(f) Consiste in medio, anima. Prosopopoeia ad animam, a qua testimonium adversus gentes deposcit, in qua persistit, usque ad finem cap. 4. Varias autem de quibus hic paucis, Epicuri aliorumque philosophorum de anima opiniones latissime recenset infra lib. de anima. Hoc unum id dicam, nondum cum hæc scriberet, fuisse Auctorem in errore de anima traduce aut corporea. PAM.

(g) Eo magis mentiri non debens. In exemplaribus legitur, Non debebis. Animam compellat : Si divina, inquit, et æterna res es, eo magis non mentiris, cum sit turpe et indignum Deo mendacium. Si minime divina res es, eo magis mentiri non debes, ut testimonium dicas in gratiam Dei, ad quem minime pertines. RIG.

(h) Non nasci soles Christiana. Anima scilicet per fidem regeneratur, sicuti corpora a parentibus ge

tibi erubescant, quod nos ob ea oderint et irrideant, A dem (c) adscribunt. Nam si Deus (inquiunt) irascitur, quæ le nunc consciam detineant.

corruptibilis et passionalis est. Porro quod patitur, quodque corrumpitur, etiam interitum potest capere, quem Deus non capit. At iidem alibi animam divinam et a Deo conlatam confitentes, cadunt in testimonium ipsius animæ, retorquendum adversus opinionem superiorem. Si enim anima aut divina aut a Deo data est, sine dubio datorem suum novit. Et si novit, utique et timet, ut tantum postremo auctorem (d). An non timet, quem magis propitium velit, quam iratum? Unde igitur naturalis timor animæ in Deum, si Deus non (10) novit irasci? Quomodo timetur, qui nescit · offendi? Quid timetur, nisi ira (e)? unde ira, nisi ex animadversione? Unde animadversio, nisi de (11) Dei judicio? Unde judicium, nisi de potestate? Cujus

CAP. II. Non placemus, Dominum (a) prædicantes hoc nomine unico unicum, a quo omnia, et sub quo universa. Dic testimonium si ita scis. Nam te quoque palam et tota libertate, qua (1) non licet nobis, domi ac foris audimus ita pronuntiare, Quod Deus dederit, et, Si Deus voluerit, ea voce et aliquem esse significas, et omnem illi confiteris potestatem, ad cujus spectas voluntatem, simul et cæteros negas deos esse, dum suis vocabulis nuncupas, Saturnum, Jovem, Martem, Minervam. Nam (2) solum Deum confirmas, quem tantum Deum nominas, ut et cum illos interdum deos appellas, de alieno et quasi pro mutuo usa videaris. De natura quoque Dei quem (3) prædicamus, nec te latet: Deus bonus est (4), Deus be- B potestas summa, nisi Dei solius? Hinc ergo tibi nefacit, tua vox est. Plane ea dicis, sed homo malus scilicet (5), contraria propositione oblique et figuraliter exprobrans, ideo malum hominem, quia a Deo bono abscesserit. Etiam quod penes Deum bonitatis et benignitatis omnis benedictio inter nos summum sit disciplinæ et conversationis sacramentum, Benedicat te Deus, tam facile pronuntias, quam (6) christiano necesse est. At cum (7) in maledictum (b) convertis benedictionem Dei, perinde dicto omnem super nos potestatem ejus consistere secundum nos confiteris. Sunt, qui etsi Deum non (8) negent, dispectorem plane et arbitrum, et judicem non putent : in quo utique nos maxime rejiciunt, qui ad istam disciplinam metu prædicati judicii transvolamus; sic Deum honorantes (9), dum curis observationis, et C esse? sane quasi non et probemus, qui ea soli de molestiis animadversionis absolvunt, cui ne iram qui- corporibus exigimus (h). Aliqui Chrysippi adsenLECTIONES VARIANTES.

[blocks in formation]

anima de conscientia suppetit domi ac foris, nullo irridente vel prohibente prædicare, Deus videt omnia, el Deo commendo, et Deus reddet, et Deus inter nos jubicabit. Unde hoc tibi non Christianæ ? Atque (12) id plerumque et vitta Cereris redimita (s), et pallio Saturni coccinata et deæ (13) Isidis linteata (14) (g)? In ipsis denique templis Deum judicem imploras, sub Esculapio stans, Junonem in aere exorans (15), Minerva (16) calceans (17) furvis galeam (18) formis (19), et neminem de præsentibus deis contestaris; in tuo foro aliunde judicem appellas, in tuis templis alium deum pateris. O testimonium veritatis, quæ apud ipsa dæmonia testem (20) efficit christianorum.

CAP. III. Enimvero cur (21) dæmonia affirmamus

[blocks in formation]

COMMENTARIUS.

nerantur, ut habet Catech. 1, Cyrillus Hierosol. Tertullianus ipse dixit in Apolog. c. 18: Fiunt, non nascuntur Christiani, quæ verba excripsit B. Hiero- 1) nymus, habenturque epist. ad Lætam. Mitto hic quosdam legere solet, non, soles. LE PR.

(a) Non placemus Deum. Rigaltius Deum legit cum Pamelio, cum tamen Lacerda Dominum habeat, suamque lectionem ex codicibus probet, et locis bene multis quibus utitur. LE PR.

(b) At cum in maledictum. Pamelius habet perperam, at cum id maledictum convertis in benedictionem Dei, perperam inquam : nam nunquam præcessit maledictum, ut notat Latinus, cujus est lectio quam sequor. Lac.

(c) Cui ne iram quidem. Fortassis hoc ad errorem Tertulliani vergit, quo Deum corporeum alicubi facit, et proinde passionibus obnoxium, nisi iram Dei improprie accipiamus, sicuti alii Patres pro vindicta Dei. PAM.

(d) Et tantum postremo auctorem. A quo scilicet tot beneficiis adaucta et cumulata est.

(e) Quid timetur nisa ira? Iram, inquam, ait timendam, quæ ejus est naturæ, ut naturam invertat. Ideo enim illam Nicetas David in Vita Ignatii episcop. Constantinop. napápur vocat, quasi contra nafuram, el Exotac, quæ naturam depravat. LAC.

(f) Vita Cereris redimita. Frustra adducunt coronam Cereris spiceam, cum Tertullianus vittatam dicat. Moris enim fuit viltas capiti apponere, auctore Plinio lib. XVIII. c. 5. LAC.

(g) Et Isidis_linteata. Pallio scilicet: ut Saturni coccineum fuerit Isidis linteum. Etenim fuit et pal lium muliebre. In exemplari legitur: Et Deæ Isidis lintiala. Adjectum Deæ vocabulum putavimus ab iis, qui nomen Isidis quasi minus notum declaratione aliqua indigere crediderunt. Nam cur. Isis Dea potius dicatur quam Ceres, Juno, Minerva ? quæ hic suis simpliciter nominibus appellantur. Rig. - Isidis linteata. Quæ Dea Romanis Ceres dicitur, ea Isis est apud Ægyptios. LE PR.

(h) Qui ea soli de corporibus exigimus. Sie lib. de Anima, pag. 304: Christiana potestas vim istam per

tator (a) illudit ea (1), et esse, et abominationem A quæ te ab interitu defendit : tamen propter (8) suum sustinere, execrationes tuæ respondent. Dæmonium vocas, hominem aut immunditia', aut malitia, aut insolentia, aut quacunque macula, quam nos dæmoniis deputamus, aut (2) ad necessitatem odii (3) opportunam. Satanam (b) denique in omni (4) aversatione et aspernatione et detestatione pronuntias, quem nos dicimus malitiæ angelum, totius erroris artificem, totius sæculi interpolatorem,per quem homo a primordio circumventus, ut præceptum Dei excederet, et propterea in mortem datus, exinde totum genus de suo semine infectum, suæ etiam damnationis traducem fecit. Sentis igitur perditorem tuum. Et licet soli illum noverint christiani, vel quæcunque (5) apud Dominum secta, et tu tamen eum nosti, dum odisti.

CAP. IV. Jam nunc quod ad necessariorem sententiam tuam spectet, quantum (6) et ad ipsum statum tuum tendit, affirmamus, te manere post vitæ dispunctionem, et exspectare diem judicii, proque meritis (c) aut cruciatui destinari, aut refrigerio, utroque sempiterno. Quibus sustinendis necessario tibi substantiam pristinam, ejusdemque hominis materiam, et memoriam reversuram, quod et nihil mali ac boni sentire possis, siue carnis passionalis facultate, et nulla ratio sit judicii sine ipsius exhibitione, qui meruit judicii passionem. Ea opinio Christiana etsi honestior multo pythagorica, quæ te non in bestias transfert; etsi plenior platonica, quæ tibi etiam dotem corporis reddit; etsi epicurea gratior (7), LECTIONES

nomen soli vanitati et stupori, et ut dicitur, præsumptioni deputatur (d). Sed non erubescimus, si tecum erit nostra præsumptio. Primo enim cum alicujus defuncti recordaris, misellum vocas eum : (9) non utique (10) quod de bono vitæ ereptum, sed ut poenæ et judicio jam adscriptum. Cæterum alias securos vocas defunctos. Profiteris et vitæ incom. modum, et mortis beneficium. Vocas porro securos, si quando extra portam (e) cum obsoniis et (11) matteis (f) tibi potius parentans ad busta recedis (g), aut a bustis dilutior redis. At ego sobriam tuam sententiam exigo misellos vocas mortuos, cum de tuo loqueris, cum ab eis longe es. Nam in convivio (12) eorum quasi præsentibus et conrecumpentibus sortem suam exprobrare non possis, debes adulari propter quos (13) lætius vivis. Misellum ergo vocas, qui nihil sentit? quid quod ut sentienti maledicis, (14) cujus memoriam cum alicujus offensæ morsu facis. Terram gravem (4) imprecaris, et cineri penes inferos tormentum. Æque ex bona parte, cui gratiam debes, ossibus et cineribus ejus refrigerium comprecaris, et ut bene requiescat apud inferos cupis. Si nihil passionis est tibi post mortem, si nulla sensus perseverantia, si denique nihil es ipsa ubi corpus reliquisti: cur mentiris in te, quasi aliquid ultra pati possis? Imo cur in totum times mortem, si nihil est (15) tibi timendum post mortem, qua nec experiundum post mortem (i)? Nam etsi dicere (16) potes, VARIANTES.

B

ideo

[blocks in formation]

niciosissimam sola traducit. Et tamen hoc etiam Judæos præstitisse adfirmat Irenæus lib. XI. cap. 5. etiam postquam in eorum olea ex oleastro insili sumus. RIG.

(a) Aliqui Chrysippi assentator. Est plane Tertullianicum, aliqui pro aliquis. Videtur autem Chrysip. pus philosophus, (de quo latius infra lib. de Anima) dæmonia illusisse, libro quantum apparet de Divinatione, quem citat Lactantius lib. 1. PAM.

(b) Satanam denique in omni aversatione pronuntias. Ergo Satanæ vocabulum usurpatum Græcis aut D Latinis nondum Christianis? etenim alloquitur animam non Christianam, minime vero: Sed Malum dixere, nota interjectione apud Comicos aversantium aliquid, aut aspernantium ac detestantium. Terentius Eunucho, qui, malum, alii? Plautus Epidico: Quæ, malum, hæc, impudentia est. At Christianis, Malus, absolute ponitur pro Satana. et hoc loco vicissim Tertullianus Satanam posuit pro Malo. RIG.

(c) Proque meritis, etc. Auctor libri de fide, pag. 43. habituri unusquisque nostrum specialem resurrectionem, pro merito fidei ac vitæ, sive ad refrige rium sive ad ustionem. Vide quæ ad illud Septimii ; Modico quoque delicto mora resurrectionis expenso, pag. 338. RIG. Locus pro operum meritis, quales alibi complures. En vero rursus vocem obsoletam, passionalis pro passioni obnoxia. PAM.

(d) Præsumptioni deputatur. Resurrectio hoc nomine enuntiabatur a gentilibus. Christiani enim glo

[blocks in formation]

(f) Cum obsoniis et malleis. Certum est hic Matteas esse convivia illa feralia, quæ in sepulcris fieri consueverant, legendum porro videtur Mattyis, Nam apud Athenæum Ματτύη πᾶν τὸ πολυνελὲς ἔδεσμα, id, est Mattya opiparum quodlibet est ferculum.LE PR. (g) Ad busta recedis. Recedere eos dicit, qui extra urbem ad busta parentatum ibant. RIG.

(h) Terram gravem imprecaris. Plinius lib. XI. ubi de Terra Cujus numen ultimum jam nullis imprecemur irati grave; tanquam nesciamus hanc esse solam quæ nunquam irascatur homini. Jam nullis, id est mortuis. Cicero Tusculanarum 1. De mortuis loquor, qui nulli sunt. RIG. Proverbialis hæc est formula, sit tibi terra gravis, ut et altera sub hujus capitis finem, abiit jam et reverti debet, quæ etiamnum vulgo quoque Teutonico in ore est. PAM.

(i) Qua nec experiundum post mortem? Semper

mortem timeri, non ut (1) aliquid minantem, sed A putem cuiquam frivolum et frigidum videri posse, si

ut commodum vitæ amputantem : atquin cum et
incommoda longe plura vitæ pariter (2) excedas,
(3) et lucratione gravioris partis metum diluis,
nec jam timenda est amissio bonorum, quæ altero
bono, id est incommodorum pace, pensatur. Non
est timendum (a), quod nos liberat ab omni timendo.
Si times vita decedere, quia optimam nosti: certe
mortem timere non debes, quam malam nescis. At
cum times, scis malam. Non scires autem malam
quia nec timeres, si non scires aliquid esse post
mortem, quod eam malam faciat, ut timeas. Omit-
tamus nunc naturalem formam timendi mortem.Nemo
timeat, quod evadere non potest. Ex altera parte
congredior, lætioris spei post mortem. Nam omni-
bus fere ingenita est famæ post mortem cupido. Lon- B
gum est retexere (b) Curtios (c) et Regulos, vel
Græcos viros, quorum innumera (4) elogia sunt con-
temptæ mortis propter posthumam famam. Quis non
hodie memoriæ post mortem frequentandæ ita studet,
ut vel litteraturæ operibus, vel simplici ¡laude mo-
rum, vel ipsorum sepulcrorum ambitione, nomen
fuum servet (d)? Unde anima (5) hodie affectare ali-
quid, quod velit post mortem, et tantopere præpa-
rare, (6) quo sit usura post obitum : si nihil de pos-
tero sciret? Sed forsitan de sensu post excessum tui
certiores, quam de resurrectione quandoque, cujus
nos præsumptores denotamur. Atquin hoc quoque ab
anima prædicatur. Nam si de aliquo jam pridem
defuncto tanquam (7) vivo quis requirat, præ
manu occurrit dicere: Abiit jam (e), et reverti C
debet.

CAP. V. Hæc testimonia animæ quanto vera, tanto simplicia; quanto simplicia, tanto vulgaria; quanto vulgaria, tanto communia: quanto communia, tanto naturalia: quanto naturalia, tanto divina. Non (8)

[blocks in formation]

recogitet naturæ majestatem, ex qua censetur auctoritas animæ. Quantum dederis magistræ, tantum adjudicabis discipule. Magistra natura, anima discipula. Quicquid aut illa edocuit, aut ista perdidicit: a Den traditum est, magistro scilicet ipsius magistræ. Quid anima possit de principali institutore præsumerc, in te est æstimare de ca quæ (9) in te est. Senti illam, quæ ut sentias efficit! recogita in præsagiis vatem, in ominibus augurem, in eventibus prospicem. Mirum si a Deo data homini, novit divinare. Tam mirum, si eum a quo data est, novit. Etiam circumventa ab adversario, meminit sui auctoris, et bonitatis, et decreti ejus, et exitus sui et (10) adversarii ipsius. Sic mirum, si a Deo data, eadem canit, quæ Deus suis dedit nosse. Sed qui ejusmodi (11) eruptiones animæ non putavit doctrinam esse naturæ et (12) congenitæ et ingenita conscientiæ (13) tacita commissa, dicet potius diventilatis in vulgus opinionibus, (14) publicatarum litterarum usum, jam et quasi vitium corroboratum taliter sermocinandi. Certe prior anima, quam littera (/); et prior sermo, quam liber, et prior sensus, quam stylus; et prior homo ipse, quam philosophus et poeta. Numquid ergo credendum est, ante litteraturam et divulgationem ejus mutos` absque hujusmodi pronuntiationibus homines vixisse? Nemo deum et bonitatem ejus, nemo mortem, nemo inferos loquebatur: mendicabat sermo, opinor, imo nec ullus esse poterat, cessantibus etiam tunc, sine quibus etiam hodie jam beatior, et locupletior, et prudentior esse non potest, si ea quæ tam facilia, tam assidua, tam proxima hodie sunt, in ipsis quodammodo labiis parla, retro non fuerunt, antequam litteræ in sæculo germinassent, antequam Mercurius (opinor) natus fuis set. Et unde ordo ipsis litteris contingit, (15) nosse,

LECTIONES VARIANTES.

(9) Est in te Rig.

(10) Et abest Paris.
(11) Eruptionis wouwer.

(12) Et abest Rig.

(15) Tacite commissam Wouwer.
(14) Publicatum Jun.

(15) Contigit? Unde nosse Jun.

COMMENTARIUS.

hæc particula significat partem, aut locum, ut qua D mani non coituram labem, nisi aliquis ex nobilibus parte, quo loco. Ergo: cur times mortem, si nihil Limendum post mortem, eo loco aut parte, qua nihil experiundum post mortem ? LAC.

(a) Non est timendum, etc. S. Chrysostomus ad pop. hom. 21. nihil ex morte timendum docet quoniam ad meliorem vitam et optabiliorem, xxì mons ἀπηλλάγμενην ἀνωμαλίας tendimus.Sicque Seneca etiam epist. 102: Proinde intrepidus horam illam decretoriam prospice, non est animo suprema, sed corpori. LE PR.

(b) Longum est retexere. Notior est Curtiorum et Reguli qui pro patria mortem oppetierunt, historia, quam ut pluribus sit opus. Posthumam famam postea metaphoricôn dixit, eam quæ post mortem perdurat. PAM.

(c) Curtios. Hic est ille qui se diis manibus dicavit pro salute patriæ cum enim ingenti hiatu desedisset terra in medio foro, responsumque accepissent Ro

eo se dejecisset, Curtius vitam impendit patriæ. Lag. (d) Nomen suum servet. Virgilius lib. VII. Æneidos de Cajeta Æneæ nutrice paria ferme habet.

Et nunc servat honos sedem tuus, ossaque nomen.
Hesperia in magna, si qua est ea gloria, signat. LE PR.

(e) Abiit jam. Veteres pro mortuus est dicebant, vixit, abiit, abiit ad plures, apud Festum etiam abitio pro morte sumitur. LE PR.

(f) Certe prior anima quam littera. Locus iste quandoquidem paulo post hanc animæ loquelam, Traditionem nuncupat, optime potest adaptari ad Traditionum ecclesiast. auctoritatem, quippe quæ libris omnibus et stylo, id est litteratura omni priores sunt. РАМ. - Prior anima quam littera. Idem argumentum conficit Magnus Antonius teste Athanasio in ejus vita, contra philosophos quosdam. LAC.

et in usum loquelæ disseminare, quæ nulla unquam A tianus, eam conveni: cur alium colens, Deum nomens conceperat, aut lingua protulerat, aut auris exceperat? At enim quum divinæ Scripturæ, quæ penes nos vel Judæos sunt, in quorum (1) oleastro insiti sumus, multo sæcularibus litteris non modica tantum ætate aliqua antecedant, ut loco suo edocuimus ad fidem earum demonstrandam ; etsi hæc eloquia de litteris usurpavit anima, utique de nostris credendum erit, non de vestris : quia potiora sunt ad instruendamı animam priora, quam postera, quæ et ipsa a prioribus instrui sustinebant (a); cum, etsi de vestris instructam concedamus, ad originem tamen principalem traditio pertineat, nostrumque omnino sit, quodcunque de nostris sumpsisse et tradidisse contigit vobis. Quod cum ita sit, non multum refert, an a Deo formata sit animæ conscientia, an litteris Dei. Quid igitur vis, homo, de humanis sententiis litterarum tuarum exisse hæc in usus (b) communis callositatem?

CAPUT VI.

Crede itaque tuis, et de commentariis nostris tanto magis crede divinis, sed de anima ipsius arbitrio perinde crede natura. Elige quam ex his fidelius (2) sororem observes veritatis (c). Si de tuis litteris dubitas, neque Deus, neque natura mentitur: utel naturæ et Deo credas, crede animæ ; ita fiet, ut e: tibi credas. Illa certe est, quam tanti facis, quantum (3) illa te facit: cujus es totus ; quæ tibi omnia est; sine qua nec vivere potes nec mori; propter quam Deum negligis (d). Quum enim times fieri chris

B

minat? Cur, cum maledicendos spiritus denotat, dæmonia pronuntiat? Cur ad coelum contestatur (e), et ad terram detestatur? Cur alibi servit, alibi vindicem convenit ()? Cur de mortuis judicat? Cur verba habet Christianorum, quos ne (4) auditos visosque vult? Cur aut nobis dedit ea verba, aut accepit a nobis? Cur aut docuit, aut didicit? Suspectam habe (5) convenientiam prædicationis in tanta disconvenientia conversationis. Vanus es, si huic linguæ soli aut græcæ, quæ propinquæ inter se habentur (g), reputabis ejusmodi, ut neges naturæ universitatem. Non Latinis nec Argivis solis anima de cœlo cadit. Omnium gentium unus homo nomen est (6)., una anima, varia vox, unus spiritus, varius sonus; propria cuique genti loquela, sed loquelæ materia communis. Deus ubique (h), et bonitas Dei ubique; dæmonium ubique, et maledictio dæmonii ubique, judicii divini invocatio ubique, mors ubique, et conscientia mortis ubique et testimonium ubique. Omnis anima suo jure proclamat, quæ nobis ne (7) mutire conceditur. Merito igitur omnis anima rea et testis est, in tantum et rea erroris, in quantum (8) testis veritatis; et stabit ante aulas (i) Dei die judicii, (9) nihil habens dicere. Deum prædicabas, et non requirebas; dæmonia abominabaris', et illa adorabas, judicium Dei appellabas, nec esse credebas; inferna supplicia præsumebas, et non præcavebas; Christianum nomen sapiebas et Christianum persequebaris.

LECTIONES VARIANTES.

(1) In quorum olea ex oleastro insiti sumus, Lal. Rigal. C gentium varium nomen est Wouw.

(2) Fidelibus Rig.

(3) Quanti Jun."

(4) Nec Rig.

(5) Habes Jun. Rig.

(6) Unus homo, varium nomen est Jun. Rigalt. Omnium

(7) Nec Wouwer. Rig.

(8) Et add. Rig.

(9) Nihil habens dicere. sed audiens dicere,Deum prædicabas, Jun.

COMMENTARIUS.

(a) Instrui sustinebant. Hoc est, exspectabant. RIG. (b) In usus communis callositatem, Consuetudinem significat, quæ longo usu veluti callum obduxit.

(c) Sororem observes veritatis. Id est quæ propius ad veritatem accedat, τῆς ἀληθειας ἀδελφή». LE PR. (d) Propter quam Deum negligis. Qui scilicet times fieri christianus, ne nobiscum pro nomine Christi animam, hoc est vitam, ponas. RIG.

(e) Cur ad cælum contestatur. Notat Macrobius lib. 3. cap. 9. et Servius lib. 3. Æneid. Veteres pro qualitate numinum, interdum ima, interduin summa respexisse. Et Contestari testem palam ciere. Cicero in Verrem: Deos hominesque contestatus. Idem Cic. D appellat contestatum (de Divinat.) : Quem enim non moveat clarissimis monumentis contestata consignataque auctoritas. Est autem detestor exeeror, et abominor. LAC.

(f) Cur alibi servit, alibi vindicem convenit? Alludit

ad id quod supra cap. 2 dixit, in ipsis denique_templis Deum judicem imploras, præterquam quod hic non solum ut judicem, sed et ut vindicem invocari ab ipsis Deum innuit, id est ut redemptorem et assertorem, quemadmodum ad leges 12 tab. hunc locum citans latius interpretatur Reynardus noster cap. 8. et 9. PAM.

(g) Quæ propinquæ inter se habentur. Veteres enim græcas litteras easdem pene fuisse, quæ nunc latina sunt, indicio esse scribit Plinius. PAM.

(h) Deus ubique, etc. Ubique praesens est et omnia replet, Ρο πανταχοῦ παρὼν καὶ πάντα πληρῶν, inquit S. Chrysostomus orat. 2. adversus Jud.cos. LE PR.

(i) Et stabil ante aulas Dei. Rhenanus, et stabilis. Nihil mutandum Illud, ante aulas Dei, est ante palatia Dei, nisi fortasse sermo ad oves pertineat, et legendum sit, ante caulas Dei; nihil tamen mutandum. LAC.

TERTULLIANI I.

(Vingt.)

« PoprzedniaDalej »