Obrazy na stronie
PDF
ePub

fronte et tergo (c). Quid itaque' nostrum unicum denotatis ?

cruces crunt intestina quodammodo tropæorum. A capite et leonino et de bove et de ariete et hirco Itaque in Victoriis et cruces colit castrensis religio, cornuti dii, caprigenæ vel anguini et alites planta, signa adorat, signa dejerat, signa ipsi Jovi præfert. Sed ille imaginum suggestus et totius auri cultus monilia crucum sunt. Sic etiam in cantabris atque vexillis, quæ non minore sanctitate militia custodit, siphara illa vestes crucum sunt. Erubescitis, opinor, incultas et nudas cruces colere.

15. Alii plane humanius solem Christianum deum æstimant, quod innotuerit ad orientis partem (a) facere nos precationem vel die solis lætitiam curare. Quid vos minus facitis? Non plerique affectatione adorandi aliquando etiam cœlestia ad solis initium labra vibratis? Vos certe estis, qui etiam in laterculum septem dierum solem recepistis, et ex diebus ipsum prælegistis, quo die lavacrum substrahatis, aut in vesperam differatis, aut otium et prandium curetis. Quod quidem facitis exorbitantes et ipsi a vestris ad alienas religiones. Judæi enim festi, sabbata el cœna pura, et judaici ritus lucernarum et jejunia cum azymis et orationes litorales, quæ utique aliena sunt a diis vestris. Quare, ut ab excessu revertar, qui solem et diem ejus nobis exprobratis, agnoscite vicinitatem; non longe a Saturno et sabbatis vestris

sumus.

B

В

14. Nova jam de Deo nostro fama suggessit. Adeo nuper quidam perditissimus in ista civitate, etiam sue religionis desertor, solo detrimento cutis Judæus (b), utique magis post bestiarum morsus, ad quas se locando quotidie toto jam corpore decntit, cum incedit, picturam in nos proposuit sub ista pros criptione: ONOKOITHZ (3). Is erat auribus canteriorum, et in toga, cum libro, altero pede ungulato. Et credidit vulgus judæo. Quod enim aliud genus seminarium est infamiæ nostræ? Itaque in tota civitate C broxotros prædicatur. Sed et hoc tamque externum et auctoritate temporis destitututum etqualitate auctoris infirmum, libenter excipiam studio retorquendi. Videamus igitur, an hic quoque nobiscum deprehendamini. Neque enim interest qua forma, dum deformia simulacra curemus? Sunt penes vos et canino LECTIONES

[blocks in formation]

15. Plures Onocot penes vos deprehenduntur. Si in deis æqualitate concurrimus, sequitur, ut sacrificii vel sacri quoque inter nos diversitas nulla sit, ut ex alia specie comparationis satis fiat. Nos infanticidio litamus sive initiamus? Vos, si de memoria abierunt, quæ cæde hominis, quæque infanticidiis transcgisse, recognoscetis suo ordine; nunc enim differimus pleraque, ne cadem videamur ubique retractare. Interim, ut dixi, ex alia parte non deest adæquatio. Nam etsi nos aliter (d), amen non aliter vos (e) quoque infanticidæ, qui infantes editos enecantes legibus quidem prohibemini, sed nullæ magis leges tam impune, tam secure sub omnium conscientiæ unius ................... tabellis eluduntur. Sed nec eo distant, si vos non ritu sacri, neque deo necatis. Atquin in hoc asperius, quod frigore et fame, aut bestiis........... tis, aut longiore in aquis morte demergitis. At et si quo........ dissimilius penes vos fit, eo addicite, quo vestra pignora ex. . . . . . .... S, et supplebitur. Imo superacervabitur in vobis quidquid..... ratione defecerit. Sed de ea impietatis hostia dicimur..... dum ita quoque in vobis recognoscitur, ubi opportunius positum est, non multo secernimur a vestra voracitate, si illa impudica est, nostra vero crudelis, conjungimur si forte natura, qua semper sævitia cum impudicitia concordat.

16. Quanquam quid minus, imo quid non amplius facitis? parum scilicet humanis visceribus inhiatis, quia vivos et puberes devoratis? parum humanum sanguinem lambitis, quoniam futurum sanguinem elicitis? parum infante vescimini, quia infantem totum præcoquum perhauritis? Ventum est ad horam lucernarum et caninum ministerium et ingenia tenebrarum. Quo in loco metuo ne cedam. Quid enim tale in vobis detinebo? Verum jam laudate consiliu m incesti verecundi, quod adulteram noctem com menti sumus, ne aut lucem, aut veram noctem contaminaVARIANTES.

et hoc in l. el in Apologet. scr. Onochoetes.

COMMENTARIUS.

cicatricibus formosiores sibi videntur. RIG.

(c) Alites planta fronte et tergo. In exemplari legitur: Alites plana fronte et tergo, mendose; legendum : Planta fronte et tergo. Mercurium enim designat. Idem.

(a) Ad Orientis partem facere nos precationem. Veris- D ipsas affectatione descendunt, et de morsibus et de simum certissimumque est christianos orientem versus preces suas nuncupare solitos; illius autem consuetudinis hæc erat ratio. Christus dominus in cruce constitutus ad Occasum respiciebat, inde christiani tanquam defixis in Christum oculis versus orientem se obvertebant, S. Hieronymus ad cap 6. prophetæ Amos: In mysteriis primum renuntiamus ei, qui in ocfidente est, nobisque moritur cum peccatis, et sic versi ad Orientem pactum inimus cum Sole justitiæ, et ei uos servituros esse promittimus. Profani et gentiles, qui veritatis omnino erant expertes obvertebantur quoque ad Orientem, sed Orientem solem deum suum falso credentes LE PR.

(b) Utique magis post bestiarum morsus, ad quas se locando. Ipse libro ad Martyras: Quot otiosos affectatio armorum ad gladium locat? Certe ad feras

(d) Nam etsi nos aliter. Nos infanticidæ, cum infan tes ad sacrificia nostra cædere dicimur; vos infanticida, qui infantes recens editos pro arbitrio vestro necatis: Nos pro nostra, ut dicitis, religione. Vos pro arbitrio vestro. Vos quidem infantes, aliter ac nos cædere dicimur, cæditis; verumtamen cæditis. Eo igitur quod cæditis, æque estis infanticide. RIG.

(e) Tamen non aliter vos. Infanticidii crimen et cætera flagitia in gentiles retorquet, qni christianos earum rerum postulabant quarum erant conscii, et quas soli gnostici perpetrasse dicebantur. LE PR.

:

B

remus, quod etiam luminibus terrenis parcendum ex- A ex aliqua disciplina severiores aut certo respectu
istimavimus, quod nostram quoque conscientiam
ludimus; quodcumque enim facimus, si volumus, sus-
picamur. Cæterum incesta vestra pro sua libertate el
Juce omni et nocte omni et tota cœli conscientia
fruuntur, quodque felicius proveniat, cum palam
misceatis incesta toto conscio cœlo, soli ipsi ignoratis;
nos vero etiam in tenebris scelera nostra recognos-
cere possumus, Plane Perse, Clesias edit, tam
scientes quam non horrentes cum matribus libere
fiunt. Sed et Macedones, id quod probaverunt, palam
est factitare, siquidem cum primus scenam eorum
OEdipus intravit trucidatus oculos, risu ac derisu
exceperunt; tragadus consternatus retracta persona :
Numquid, ait, domini, displicui vobis? responderunt
Macedones Imo tu quidem pulchre. Aut scriptor
vanissimus si finxit, aut OEdipus dementissimus si
ita fecit; atque exinde alter ad alterum, ʊv: dice-
bat eis Tiv prépa (1). Sed una vel alia gens quantula
macula totius orbis? Nos enim omnem infecimus solem,
omnem polluimus Oceanum! Date igitur aliquam
nationem vacantem ab eis, quæ omne hominum
genus ad incestum trahunt. Si qua gens concubitu
ipso et aetatis ac sexus necessitate, ne dixerim libi-
dine et luxuria, caret, ea erit quæ carebit incesto; si
qua ab humana conditione privata quadam natura
remota est, ut neque ignorantiæ neque errori neque
casui opposita sit, ea erit quæ sola Christianis res-
pondere constantius possit. Respicite igitur luxuriam
inter errores et ventos fluctuantem, si desunt populi,
quos ad hoc sceleris incursent lata vada et aspera C
erroris. Imprimis cum infantes vestros aliena mise-
ricordiæ exponitis aut in adoptionem melioribus pa-
rentibus, obliviscimini, quanta materia incesti, sub-
ministratur, quanta occasio casibus aperitur? Plane
LECTIONES

(1) Cf. Apolog. 9.

ejusmodi eventuum a libidine temperatis quocumque loco domi aut peregre, ut non dispersio seminum et saltus ubique luxuriæ nescientibus filios edat, quos aut ipsi postmodum parentes, aut alii. . ... incursent, quando etiam ætatum moderatio libidine exclusa sit. Quotcumque adulteria. quotcumque stupra, quotcumque publicatæ libidinis..... sive stativo vel ambulatorio titulo, tot sanguinis mixtiones, tot compagines generis, tot inde traduces ad incestum; unde adco mimis et comœdis argumentorum venæ fluunt, unde ista quoque talis ante tragoedia erupit. Fusciano (a) præfecto urbi, judicata punitione reatus, fortuita negligentia comitata ultra januam progressus iter, prætereuntibus tractus domo excidit. Græculus vel a limine Græculo more (b) captaverat intrans (2), inde mutatus Asiæ ætate Romam in venalicio refertur. Emit imprudens pater et utitur Græco. Dehinc, ut vestra, adolescentem dominus in agrum et vincula legat. Illic jam dudum pædagogus et nutrix pœnas dabant. Repræsentatur eis tota caussa, referunt invicem exitus suos illi, quod alumnus in pueritia periisset; ille, se quoque a pueritia periisse, cæterum eodem eventu Romæ natum honesta domo. Forsitan et signa quædam retexuerit. Igitur Dei voluntate, ut tanta seculo macula exprobraretur, spiritus dei (d) de die concutit : tempora cum ætate respondent, aliquid et oculi de lineamentis recordantur, proprietates nonnullæ in corpore recensentur. Dominos, imo jam parentes tantum prolatæ inquisitionis diligentia impellit. Investigatur venaliciarius (e), infeliciter invenitur. Revelato scelere, parentes sibi laqueo medentur. Bona filio male superstiti præfectus adscribit, non ad hereditatem, sed ad stipendium stupri et incesti. Satis erat unum istud exemplum publicæ erubescenVARIANTES.

:

vulg. senatus scriberet reatus et v. instrans deleret.

(2) Corruptum hunc locum ita emendavit Rigalt. ut pro COMMENTARIUS.

(a) Fusciano præfecto. Scio Fusciano senatorii ordinis viro, condiscipulo M. Antonini philosophi imp. Hujus meminit Julius Capitolinus in M. Antonino et in Pertinace præfectum Urbi, et hominem sincerum fuisse refert. Iterum consulem fuisse tradit Lampridius in Commodo. Fusciani Numidiæ legati mentio fit 1. 7 de leg. præst. quæ est Tryphoni respondentis secundum constitutionem Divi Pii ad Tuscium Fuscianum. RIG.

(b) Græculo more. Hune morem explicat Julianus Cæsar libello quodam acephalo editionis Petavianæ pag. 157. ὥσπερ οἱ τὰ παιδία τοῦ πλακοῦντος ἐξαπατῶντες, τῷ καὶ δὲς καὶ τρὶς προέσθαι πείθουσιν ἀκολουθεῖν ἑαυτοῖς· εἶθ' ὅταν ἀπόστησωσι πόῤῥω τῶν οἰκιῶν, ἐμβάλλοντες εἰς ναῦν ἀπέδοντο. Β.

(c) Judicata punitione reatus. Hic vero nonnihil indulsimus conjecturis. In exemplari legitur, Judicata punitione Senatus. Quod aperte mendosum est. Nam quid illud tandem significabit? Tragœdia judicata punitione Senatus. Quare autem meminit Fusciani Præfecti Urbi, si judicata fuerit punitione Senatus? Imo, nihil hic punitum, neque a Senatu, neque a Præfeeto Urbi. Itaque hoc primum statuo, Præcedentia sic esse distinguenda, Unde adeo mimis et comœdis argumentorum venæ fluunt. Unde ista quoque, talis ante tragædia, erupit Ista scilicet vena comici argumenti,

D

que talis ante tragoedia fuit. Deinde narare incipit
tragoediam, casum plane miserandum. Fusciano Præ-
fecto Urbi judicatà punitione reatus, facinorosi ni-
mirum alicujus, populo ad spectaculum concurrente,
fortuita negligentia comitum ultra januam progressus
iter, prætereuntibus tractus, domo excidit. Hoc de
puero sex aut circiter annos nato intelligendum esse
vel ex eo fit verisimile, quod is meminerit se in pue-
ritia periisse, dehinc mutatum ætate, relatum Ro-
mam, et jam adolescentem in vincula legatum. Sic
igitur procedat historia: Fortuita negligentia comitum
ultra januam progressus iter, præterenutibus tractus,
domo excidit. Sequitur in eodem manuscripto codice,
Græculus vel a limine Græculo more captaverat intrans,
ut hace postrema dictio, intrans, interpretatio videa-
tur ejus quod præcesserat, a limine. Quod si proba-
vimus, eadem opera probabitur, nulla ratione defendi
posse quæ uncis ideo comprehendi volumus, ut de-
trahantur. Quare, sic pergat historia : Græculus Groe-
culo more captaverat. Inde mutatus Asia artate, etc.
Denique, Etatem Asiæ dixerit, in Asia transactam.

(d) 'Spiritus de die concutit. In exemplari,legitur, Spi-
ritus Dei die concutit. Nullo sensu. Vocabulum, Dei,
proxime antecedit, neque debet hic reperiri; visum
scribere, Spiritus de die concutit. Idem.

(e) Investigatur Venaliciarius. Hic advertendum ve

[ocr errors]

tiæ ejusmodi scelerum delitescentium in vobis. Nihil A tis, quod neque gladios neque cruces neque bestias semel evenit in rebus humanis, semel plane erui potest. De sacramentis nostræ religionis opinor intentatis, et sunt paria vestris etiam non sacramentis.

sane

B

17. De Obstinationibus vero vel præsumptionibus, si qua proponitis, ne istæ quidem ad communionem comparationis absistunt (a). Prima obstinatio est, quæ secunda ab eis religio constituitur Cæsariance majestatis, quod irreligiosi dicamur in Cæsares, neque imagines corum repropitiando, neque genios dejerando hostes populi nuncupamur. Ita vero sit, cum ex vobis nationibus quotidie Casares, et Parthici, et Medici, et Germanici. Hoc loco Romana gens viderit, in quibus indomitæ et extraneæ nationes. Vos tamen de nostris adversus nostros conspiratis. Agnoscimus romanam in Cæsares fidem. Nulla unquam conjuratio erupit, nullus in senatu vel in palatiis ipsis sanguis (1) Cæsaris notam fixit (b); nulla in provinciis affectata majestas. Adhuc Syriæ cadaverum odoribus spirant; adhuc Galliae Rhodano suo non lavant. Sed omitto vesaniæ crimina, quia nec ista Romanum nomen admittunt. Vanitatis sacrilegia conveniam, et ipsius vernaculae gentis irreverentiam recognoscam, et festivos libellos, quos statuæ sciunt (c), et illa obliqua nonnunquam dicta a concilio atque maledicta, que circi sonant. Si non armis, saltem lingua semper rebelles estis. Sed aliud, opinor, est, non jurare per genium Cæsaris. Dubitatur enim de perjuris jure, cum ne per deos quidem vestros ex fide dejeretis. Sed non dicimus deum imperatorem; super hoc enim, C quod vulgo aiunt, sannam facimus (d).

vestras, non ignem, non tormenta, ob duritatem ac contemptum mortis, animo recusemus. At enim hæc omnia apud priores majoresque vestros non contemni modo, sed etiam magna laude pensari ac virtute didicerunt. Gladius quot et quantos viros voluntarios! piget prosequi. Crucis vero novitatem numerosæ abstrusæ Regulus vester libenter dedicavit. Regina Ægypti bestiis suis usa est. Ignes post Carthaginensem feminam Asdrubale marito in extremis patriæ constantiorem docuerat invadere ipsa Dido. Sed et tormenta mulier Attica fatigavit tyranno negans, postremo, ne cederet corpus et sexus, linguam suam pastam exspuit, totum eradicatæ confessionis ministerium. Sed vestris ista ad gloriam, nostris ad duritiam deputatis. Destruite nunc gloriam majorum, quo nos quoque destruatis. Contenti estote detrahere etiam laudi parentum ad præsens, ne nobis locum detis. De his forsitan et temporum qualitas robustio ris antiquitatis exegerit ingenia duriora, at nunc tranquillitas pacis et ingenia mitiora et mentes hominum etiam in extraneos (e)... Ergo, inquitis, veteribus vos comparate; nobis necesse est in vobis odio prosequi quod a nobis non probatur, quia nec invenitur in nobis. Respondete igitur ad singulas species. Non eadem voce exempla deposco. Si contemptu scilicet mortis gladius de majoribus fabulas fecit, utique non vitæ amore gladio vos ad lanistas auctoratis, sed mortis nomen militiæ datis (f). Si feminæ alicui de bestiis famosa mors est, medio quotidie pacis sponte libera ad bestias itis. Si crucem, configendi corporis machinam, nullus adhuc ex vobis Regulus pepigit, attamen jam ignis contemptus evasit (g), ex quo se quidam proxime vestiendum incendiali tunica ad certum usquequaque locum auctoravit. Si flagris mulier insultavit, hoc quoque proxime inter venatoLECTIONES VARIANTES.

18. Imo qui deum Cæsarem dicitis, et deridetis, dicendo quod non est, et male dicitis, quia non vult esse quod dicitis; mavult enim vivere, quam deus fieri. Reliquum obstinationis in illo capitulo colloca

(1) Ila Hav.; cod. ms. sanguinis.

COMMENTARIUS.

naliciarium non esse mercatorem, sed mangonem ; mangones enim proprie non dicuntur mercatores, quia venalia mancipia non sunt in merce discernunturque merces a venalibus, et mercatus a venalitiis l. I. Cod. de Nund. et mercat. Mancipia venalia non referuntur ad res mobiles proprie, nam licet res vendatur non tamen traditur qui exceptio apud Jurisconsultos solemnis. Mercis autem appellatio ad res tantum mobiles pertinet ut habetur (l. 69. D. de Verb. signif.) LE PR.

(a) Ne iste quidem ad communionem comparationis absistunt. Emendatio in promptu videatur. A communione comparationis absistunt: Verum ita scripsisse Tertullianum existimo, adcommunionem. Etenim amat hujuscemodi compositiones, Adstudendum, Adsacrificium, Adlarderentur. Hic igitur ait, ne ista quidem quæ objicitis, absistunt adcommunionem comparationis. hoc est, nou impediunt quo minus sistat se adcommunio comparationis. RIG.

(b) Vel in palatiis ipsis. Romanorum crudelitatem in suos imperatores arguit, qui in regia, in palatiis, in ipso Senatu Principes confodiebant: cum tamen nulla neque seditio a christianis concitaretur, neque novis unquam rebus studere visi fuerint. LE PR.

D

(c) Quos statuæ sciunt. Adfixis aut appensis ad statuas tabellis. RIG.

(d) Quod vulgo aiunt, sannam facimus. Sanna derisionis species est que fiebat ore distorto vultuque, aut certa digitorum manuumve conformatione, aut ductu labiorum sine ullo verbo, Sanna græce prxŵv, Adhibitas fuisse illas Sannas ét oris distorsiones ad terrefaciendos plorantes pueros patet ex Arnobio lib. V. Usque adeone mortales sæculi illius ac temporis corde fuerant vacui, rationisque sensusque nullius, ut ab actionib. improbis tanquam parvuli, pusiones, personarum monstruosissima torvitate sannis etiam constringerentur, et maniis? Unde Samniones dicti homines vultu magis quam facetiis aut dicteriis ridiculi. Genus etiam Sannæ quoddam erat, quod ciconia dicebatur, cum nempe ciconiae collum manibus fingebatur, de Sannis et derisionibus apud plerosque multa legas, apud Persium Sat. 1, et 5. LE PR.

(e) Etiam in extraneos. Ipse in Apologetico Christianus et extra fidelis vocatur. RIG.

(f) Sed mortis nomen militiæ datis. Nempe armicoclores et ὁ πλοδιδασκάλοις appellatis lanistas, dueto de laniena vocabulo. Idem.

(g) Evasit. Exarsit, perque omnia membra evasit concremata. Idem.

B

rios (a) ordine transcurso remensus est, ut taceam de A læsimus, pariter indignationem eorum provocamus. Laconica gloria (b). Habetis et vos tertium genus, etsi non de tertio ritu, attamen de tertio sexu (d). Illud aptius de viro et fœmina, viris et foeminis junctum. Aut numquid ipso vos collegio offendimus? Solet æqualitas æmulationis materiam subministrare. Sic figulus figulo, faber fabro invidet. Imo jam de fine simulata confessio redigit conscientiam ad veritatem et ad constantiam veritatis, (nam omnia ista in nobis solis erunt, et a nobis solis revincuntur, quibus illata sunt;) agnitione scilicet diversæ partis, unde scientia instructa et consilium inspirat et judicium gubernat. Vestra denique sententia est, ne caussam quis judicet (e), nisi duobus auditis. Quod in nobis solis negligitis, naturæ vitio satisfacitis, ut quæ in nobis non refutetis, in aliis .... tis, aut quorum reatum in vobis memineritis, ea in alios jactetis.... opere occupatiores eritis, in extraneos casti, in vosmetipsos incesti, exsertiores foris, subjecti domi. Hæc est iniquitas, ut gnari ab ignaris, absoluti a reis judicemur. Auferte stipulam de oculo vestro, aut trabem de oculo vestro, ut stipulam de alieno extrahatis (1). Emendate vosmetipsos prius, ut christianos puniatis ; nisi quod emendaveritis, non punietis, imo eritis christiani, imo si fueritis christiani, eritis emendati. Discite quod in nobis accusetis, et non accusabitis. Recognoscite quid in vobis non accusetis, et accusabitis. Patet etiam hinc vobis, quantum aperire potuerimus (e paucis istis libellulis ), erroris inspectio et veritatis recognitio. Damnate veritatem, sed inspectam si potestis, et probate errorem, sed repertum si putatis. Quodsi præscribitur vobis errorem amare et odisse veritatem; cur quod amatis et odistis, non noveritis?

19. Hucusque, opinor, horrenda obstinationum christianarum; quæ si vobiscum communicamus, superest deridenda personarum conferamus; quamquam de persuasionibus omnis obstinatio nostra præstruitur: mortuorum enim præsumimus resurrectionem. Spes resurrectionis fastidium est mortis. Ridete igitur quantumlibet stupidissimas mentes, quæ moriuntur ut vivant; sed quo facilius rideatis et resolutius decachinnetis, arrepta spongia vel interim lingua delete litteras interim vestras, quæ similiter asseverant animas in corpora redituras. Attamen quanto acceptabilior nostra præsumptio est, quæ in eadem corpora redituras defendit? vobis autem quanto vanius traditum est, hominis spiritum in cane vel mulo aut pavone rediturum? Item judicium annuntiamus a Deo pro cujusque meritis post interitum destinatum. Id vos Minoi et Radamantho adscribitis, justiore interim Aristide recusato. Eo judicio iniquos æterno igni, pios et insontes amono in loco dicimus perpetuitatem transacturos. Apud vos... quoque Pyriphlegethontis et Elysii non alia conditio disponitur. Nec mythici ac poetici soli talia canunt, sed et philosophi (c) de animorum reciprocatione et judicii distributione confirmant. Quoniam igitur usque, iniquissimæ nationes, non agnoscitis, imo insuper exsecramini vestros, si nihil inter vos diversitas habet, si unum et eidem sumus; quia non odistis quod estis : date dextras potius, compingite oscula, miscete complexus, cruenti cum cruentis, incesti cum incestis, conjurati cum conjuratis, obstinati et vani cum æqualibus. Pariter deorum numina

C

LECTIONES VARIANTES.

(1) Haverc. ad Apolog. 39. emend. Auferte trabem de oculo vestro, ut stipulam de alieno extrahatis. COMMENTARIUS.

(a) Inter venatorios. Libro ad Martyras. Inter venatorum taureas. RIGALT.

(b) Ut taceam de Laconica gloria. Sic apud Petronium, Eumolpus, et ego quidem tres plagas Spartana nobilitate concoxi. LE PR.

(c) Sed et philosophi. Non solum poetæ quibus omnia comminiscendi potestas data est, vana illa somnia et vacui cerebri deliramenta invexerunt; sed etiam D philosophi, iique majorum gentium ut Plato, qui metempsychosin tuitus est. LE PR.

(d) Habetis et vos tertium genus. Alexander Severus, narrante Lampridio, tertium genus hominum Eunuchos esse dicebat, nec videndum, nec in usu habendum a viris, sed vix a feminis nobilibus. RIG.

(e) Ne causam quis judicet. Justitiæ leges postulant, ut causa fiat disceptatio, antequam judicium feratur, unde apud Senecam, Medea, act. II, sc. 2. sic Creontem alloquitur :

Qui statuit aliquid, parte inaudita altera,
Equum licet statuerit, haud æquus fuit. LE PR.

[blocks in formation]

B

nes istos deos ab hominibus institutos, non.... hinc A est, certa, integra, communis, quia scilicet omnium. excidere fidem veræ divinitatis, quo nihil utique Cæterum quem Deum credam? quem suspicio æstimaaliquando cœptum divinum videri jure possit. Sed vit, quem historia jactavit, quem civitas voluit? Dienim multa sunt, quibus teneritas conscientiæ obdu- gnius multo neminem credam, quam dubitandum aut ratur in callositatem voluntarii erroris. Ingenti ma- pudendum aut adoptivum. nu (a) veritas obsidetur; at ipsa de sua virtute secura est. Quidni? quoscumque (b) vult, de ipsis adversariis socios protectoresque sibimet assumit, et omnem illam expugnatorum multitudinem (c) prosternit. Adversus hæc igitur nobis negotium est, adversus institutiones majorum, auctoritates receptorum (d), leges dominantium, argumentationes prudentium ; adversus vetustatem, consuetudinem, necessitatem; adversus exempla, prodigia, miracula, quæ omnia adulterinam istam divinitatem corroboraverunt. Quare secundum vestros commentarios, quos ex omni theologiæ genere cepistis, gradum conferens, quoniam major in hujusmodi penes, vos auctoritas litterarum, quam rerum est, elegi ad compendium Varronis opera (e), qui rerum divinarum ex omnibus retro digestis commentatus, idoneum se nobis scopum exposuit. Hunc si interrogem, qui insinuatores deorum? aut philosophos designat aut populos ant poetas. Triplici enim genere deorum censum distinxit: unum esse physicum, quod philosophi retractant; aliud mythicum, quod inter poetas volutetur; tertium gentile, quod populi sibi quique adoptaverunt. Igitur cum philosophi physicum conjecturis concinnarint, poetæ mythicum de fabulis traxerint, populi gentile ultro præsumpserint, ubinam veritas collocanda ? in conjecturis? sed incerta conceptio est; in fabulis? sed foeda C relatio est ; in adoptionibus ? sed passiva et muncipalis adoptatio est. Denique apud philosophos incerta, quia varia; apud poetas omnia indigna, quia turpia; apud populos passiva omnia, quia voluntaria. Porro divinitas, si veram retractes, ea definitione est, ut istud neque argumentationibus incertis colligatur, neque fabulis indignis contaminetur, neque adoptionibus passivis judicetur; haberi enim debet, sicut

(1) Hav. ad Apol. 47. plerumque.

2. Sed physicorum auctoritas philosophorum ut mancipium sapientiæ patrocinatur. Sane mera sa. pientia philosophorum (f), cujus infirmitatem prima hæc contestatur varietas opinionum, veniens de ignorantia veritatis. Quis autem sapiens expers veritatis, qui ipsius sapientiæ ac veritatis patrem et dominum deum ignoret?.... divina alias enuntiatio Salomonis (Prov. IX.10; Ps XI. 10): Initium, inquit, sapientiæ metus in Deum. Porro timoris origo notitia est (g); quis enim timebitquod ignorat? Ita qui Deum timuerit, omnium notitiam et veritatem assecutus, plenam atque perfectam sapientiam obtinebit. Hoc autem philosophiæ non liquido successit. Licet enim per curiositatem omnimodæ litteraturæ inspiciendæ, divinis quoque scripturis ut antiquioribus possint videri incursasse, et inde nonnulla dempsisse, cum tamen ....ut (h), probant sese aut omnia despexisse aut non omnibus .... Nam et alias veritatis simplicitas per serupulositatem.... ve (1) fide nutat, et ita accedente libidine gloriæ ad proprii ingenii opera mutasse, per quod ín incertum abiit etiam quod invenerant, et facta est argumentationum inundatio de stillicidio uno atque alio veritatis; invento enim solummodo eo, non ut invenerant, exposuerunt, ut de qualitate ((2) ejus et de natura et jam de sede disceptent: Platonici quidem curantem rerum et arbitrum et judicem ; Epicurei oliosum et inexercitum, et ut ita dixerim, neminem ; positum vero extra mundum, Stoici; intra mundum, Platonici. Quem non penitus admiserant, neque nosse potuerunt, neque timere, nec inde sapere, exorbitantes scilicet ab initio sapientiæ, id est, metu in Deum. Exstant testimonia tam ignoratæ quam dubitatæ inter philosophos Divinitatis. Diogenes consultus, quid in cœlis agatur: Nunquam, inquit, ascendi. LECTIONES VARIANTES.

(2) Rigall. invenerunt qualitatis; cf. Apolog. 47.

COMMENTARIUS.

velle superstitione non careat. RIG.

(d) Auctoritates receptorum. Quæ jam pridem recepla, consensus publici actoritatem obtendunt. Idem.

(a) Ingenti manu veritas obsidetur. Quoniam expu- D ut in apice nullius momenti veterem manum sequi gnari non poterant Christiani nisi mendacio obruerentur; veritatem nationes quantum in se erat premebant, verbisque et calumniis infinitis causæ suæ licet deplorata patrocinabantur. Veritas nullo fere testimonio indiget, nullo verborum strepitu, &πlous 6 μῦθος τῆς ἀληθείας ἔφυ, qui versus Euripidis ea Pliceniss. citatur a Juliano imp. orat. 7. subjicitque idem Julianus σκιαγράφιας γάρ φησι τὸν ψευδῆ καὶ ἄδικον δεῖσθαι quæ verba ex eodem loco Euripidis adducuntur. Sic apud Strobæum Eschylus. Theodor. lib. 1. therap. Bafil. Cæsar. orat. 14. et Simeon Cancellar. orat. 1. LE PR.

(b) Quoscumque. In exemplari legitur, Quæcumque. RIG.

(c) Expugnatorum multitudinem. In libro Agobardi legitur, expugnatorem multitudinem. Quod defendi posse jam monuimus ad illud Apologetici, cap. 25. Græciam debellatorem. Sed hic tain facilis fuit lapsus,

(e) Varronis opera. Ne tergiversari videatur, atque ut gentiles quavis sponsione premat, illorum testimonia, auctoresque apud eosdem probatissimos excutit, Varronem scilicet Romanorum omnium doctissimum. LE PR.

(f) Mera sapientia philosophorum. Quæ nihil christianum, nihil divinum sapit. RIG.

(g) Porro timoris origo, notitia est. Ex illo Salomonis loco verissime argumentatur, ut numen adstruat: Apud gentiles vulgatum erat Primus in orbe Deos fecit timor... Nullusque tunc ferine erat qui non ita sentiret ac loqueretur. LE PR.

(h) Cum tamen... Lacuna illa sic explenda videtur? Cum tamen credunt, probant sese aut omnia despexisse, aut non omnibus credidisse. LE PR.

« PoprzedniaDalej »