Obrazy na stronie
PDF
ePub

ad magistrum sacrorum vel patrem adire. Tum ille A faucium, et alii ad incesti libidinem nervi? Non,

dicet Infans tibi qui adhuc vagit (1) necessarius, qui immoletur, et panis aliquantum, qui in sanguine infringatur, præterea candelabra, quæ canes annexi deturbent, et offula, quæ eosdem canes (2): sed et mater aut soror tibi necessaria est. Quid, si nullæ erunt? opinor, legitimus Christianus esse non poteris? Hæc, oro vos, denuntiata ab aliis sustinent prodi? Diversum opus non est scire illos (3); prius fallaciæ negotium perpetratur, ignaris et dapes et nuptiæ subjiciuntur. Nihil enim unquam retro de Christianis mysteriis audierunt. Tamen postea cognoscant necesse est vel aliis quos inducunt præmi. nistranda. Cæterum quam vanum est profanos scire quod nescial sacerdos? Tacent igitur, et accepto ferunt, et nihil tragoedia Thyeste vel Edipodis erumpunt, et non protrahunt ad populum, fide in ministros et magistris et de ipsis potiores morsus jam doctis... rapiuut. Si nihil tale probetur, grande. nescio quid æstimari oportet, cujus compensatio tantarum atrocitatum tolerantia constat. Miseræ atque miserandæ nationes, ecce proponimus vobis disciplinæ nostræ sponsionem. Vitam æternam sectatoribus et conservatoribus suis spondet, e contrario profanis et æmulis supplicium æternum æterno igni comminatur; ad utramque caussam mortuorum resurrectio prædicatur. Viderimus de fide istorum, dum suo loco digeruntur ; interim credite, quemadmodum nos. Volo enim scire, si per talia scelera adire parati estis, quemadmodum nos? Veni, si quis es, demerge ferrum in infantem; vel si alterius officium est, tum modo specta morientem animam, antequam vixit, certe excipe rudem sanguinem in quo panem tuum saties, vescere libenter; interea discumbens dinumera loca, ubi mater aut soror torum presserit; nota diligenter, ut cum tenebræ irruerint, tentantes scilicet diligentiam singulorum, non erres extraneam incursans: piaculum feceris, nisi incestum. Haec cum expunxeris, vives in ævum. Cupio respondeas, si tanti facias æternitatem? imo idcirco nec credis, et jam si credideris, nego te velle, et jam si velles, nego te posse. Cur autem alii possint, si vos non potestis? cur non possitis, si alii possunt? Impunitatem, æternitatem quanto constare vultis ? An hæ nobis omni modo redimendæ videntur? an alii ordines dentium Christianorum, et alii specuș

(1) Codd. Mss. vagetur.

[merged small][merged small][ocr errors]

opinior; satis enim est nobis sola veritate a vestra positione discerni. Tertium genus dicimur, cynopenna (4) (a) aliqui, vel sciapodes, vel aliqui de subterranea antipodes (b).

8. Si qua istic, apud vos saltem ratio est, edatis velim primum et secundum genus, ut ita de tertio constet. Psammetichus quidem putavit tibi se ingenio exploratus, si de prima generis dicitur enim infantes recenti e partu seorsum a commercio hominum alendos tradidisse nutrici, quam et ipsam propterea elinguaverat, ut in totum exsules vocis humane non auditu formarent loquelam, sed suo promentes eam primam nationem designarent, cujus sonum natura dictasset. Prima vox (c) Bekkos (5) Aidra for renuntiata est; interpretatio ejus Panis apud Phrygas nomen est; Phryges primi genus exinde habentur. Sed hoc unum erit de vanitatibus vestrarum fabularum non otiose nobis retractandum, quo fidem vestram vanitatibus quam veritatibus (6) delitam demonstrare gestimus. An omnino credibile sit, tali membro desccto, vastato ipsius animæ organo et utique radicitus cæso, castratis faucibus, quæ etiam extrinsecus periculose vulnerantur, exinde tabo in præcordia refluente, postremo aliquamdiu cessantibus. alimentis, vitam nutrici perdurasse? Age nunc, perseveraverit Philomele medicamentis.... quam et ipsam prudentiores, non linguæ cæde, sed pudoris rubore mutam interpretantur. Si ergo vixit, potuit effutire aliquid obtusum et exarticulatum sonum tinnitumque, sine modulatu labellorum, expanso ore, lingua stupente, de solis faucibus cogi licet: id fors tunc infantes, quia unicum, facilius commentati, pauso modulatius, utpote liuguatuli, in ventum (d) alicujus interpretationis impegerint. Sint nunc primi Phryges, non tamen tertii Christiani; quantæ enim aliæ gentium series post Phrygas? Verum recogitate, ne quos tertium genus dicitis, principem locum obtineant, siquidem non ulla gens non Christiana; itaque quæcumque gens prima, nihilominus Christiana. Ridicula dementia, novissimos dicitis et tertios nominatis. Sed de superstitione tertium genus deputamur, non de ratione, ut sint Romani, Judæi, dehinc Christiani. Ubi autem Græci? vel si in Romanorum superstitionibus censentur, quandoquidem

LECTIONES VARIANTES.

2) Apol. 8. « offulae, quæ illos ad eversionem luminum extendant.» Quod voc. extendant hic aut restituendum aut subintelligendum esse censet Haverc.

(3) Rig. Diversum opus. Non est scire illos, etc. (4) Rig. Cynopennæ; sed cf. Apol 8. (5) Codd. Mss. Pactos. Cf. Herod. 2, 2. (6) Scrib. van potius quam rev.

COMMENTARIUS.

(a) Cynopennæ aliqui, vel Sciapodes? Legit Panelius, quem sequitur Lacerda, Cynophane, sicque sensus est: sumusne canino vultu aut canina impudentia um homicidium tam facile spectemus seu infanticidium? Vowerenius Cyclopes legit, At Desid. Heraldus habet Cynopennæ. LE PR.

(b) De subterranea Antipodes. Lib. de Anima, pag. 331. dixit, Animalia subterraneum viventia. RIG. (c) Prima vox Beccos renuntiata est. Depravatum

est quod in codice Agobardi legitur, Pactos. Nam apud Herodotum et alios, qui hane historiam Septimio tradidere, scribitur, Bizzos Apud Galenum quoque lab n. De diff. ἀλλ ̓ εἰ καὶ Βέκκος ἐθέλεις τὸν ἄρτον καλεῖν, ὥσπερ οἱ Φρύγες, οὐδὲν ἡμῖν διαφέρει. Idem.

(d) In ventum alicujus interpretationis impegerint. Hoc est, Temerario lingue in contrarium ventum sive ærem appulsu sonum alicujus interpretationis ediderint. Idem,

etiam deos Græciæ (c 6) Roma sollicitavit, ubi sal- A nostra eradicatione negligitis, absolutum est de infirtem Ægyptii, et ipsi, quod sciam, privatæ curiosaque religionis? Porro, si tam monstruosi, qui tertii loci, quales habendi, qui primo et secundo antecedunt?

9. Sed quid ego mirer vana vestra, cum ex forma naturali concorporata et concreta intercessit malitia et stultitia sub eodem mancipe (a) erroris ? Sane, quia non miror, enumerem necesse est, et vos recognoscendo miremini, in quantam stultitiam incidatis, qui omnis cladis publicæ vel injuriæ nos caussas esse vultis. Si Tiberis redundaverit, si Nilus non redundavit, si cœlum stetit, si terra movit.... tiva vastavit, si fames afflixit, statim omnium vox Christi.... tum. Quasi modicum habeant aut aliud metuere! Quid igitur? Opinor, ut contemptores deorum vestrorum hæc jacula eorum provocamus. Ut supra edidimus, ætatis nostræ (b) nondum anni trecenti, quanta clades ante id spatium supra universum orbem ad singulas urbes et provincias ceciderunt? quanta bella externa et intestina? quot pestes, fames, ignes, hiatus motusque terrarum seculum digessit? Ubi tunc Christiani, cum res Romana tot historias laborum suorum subministravit ? ubi tunc Christiani, cum Hierenappe (c) et Delphos et Rhodos (d) et Creta insulæ multis cum millibus hominum pessumierunt; vel quam Plato memorat majorem Asiam aut Africam in Atlantico mari mersam; cum Vulsinios de cœlo, Tarpeios de suo monte perfudit ignis, cum terræ motu mare Corinthium ereptum est, cum totum orbem cataclysmus abolevit? Ubi tunc, non dicam contemptores deorum Christiani, sed ipsi dei vestri, quos clade illa posteriores loca, oppida approbant, in quibus nati, morati, sepulti sunt, etiam quæ condiderunt? non alias enim snperfuissent ad hodiernum, nisi posthuma cladis illius. Sed relegere et revolvere non curatis testimonia temporum aliter vobis renuntiata, imprimis ne deos vestros injustissimos pronuntietis, qui propter contemptores etiam cultores suos lædunt; tunc enim vosmetipsos errare probatis, si deos traditis, qui vos a meritis profanorum non discernunt. Quod si, ut unus atque alius..... mus ait, idcirco vobis quoque irascuntur, quoniam de

B

mitate et mediocritate eorum : nam non irascerentur vobis in animadversione cessantibus, si ipsi exsequi possent; quanquam et alias confitemini istud, si quando illos supplicio nostro videmini ulcisci. Abaliud a majore defenditur (e).

10. Pudeat igitur deos ab homine defendi. Effundite jam omnia venena, omnia calumniæ tela infligite huic nomini, non cessabo ultra repellere; at postmodum obtundentur expositione totius nostræ disciplinæ; nunc vero eadem ipsa de nostro corpore vulsa in vos retorquebo, eadem vulnera criminum in vobis defossa monstrabo, quo machæris vestris admentationibus. que (2) cadatis. Jam primo, quod in nos generali ac cusatione dirigitis, divortium ab institutis majorum, considerate etiam atque etiam, ne vobiscum communicemus crimen istud. Ecce enim per omnia vitæ ac disciplinæ corruptam, imo delatam in vobis antiqui» tatem recognosco. De legibus quidem jam supra dictum est, quod eas novis de die consultis constitutisque obruistis. De reliqua vero conversationis humanæ dispositione palam subjacet, quanto a majoribus mutaveritis, cultu, habitu, apparatu, ipsoque victu, ipsoque sermone. Nam pristinum ut rancidum relegatis, exclusa ubique antiquitas in negotiis, in officiis; totam auctoritatem majorum vestra auctoritas dejecit. Sane, quod vobis magis probro est, laudatis semper vetustates, et nihilominus recusatis. Qua perversitate tant...... majorum apud vos permanere probari debuerunt, cum ea quæ probatis recusetis? Sed et ipsum quod videmini a majoribus traditum fidelissime custodire et defendere, vel quo maxime reos non transgressionis postulatis, de quo totum odium christiani nominis animatur, deorum dico culturam, perinde a vobis destrui ac despici ostendam, nisi quod non perinde; nos enim contemptores deorum haberi nulla ratio est, quia nemo contemnit quod sciat omnino non esse. Quod omnino est, id contemni potest, quod nihil est, nihil patitur. Igitur quibus est, ab eis patiatur necesse esse, Quo magis oneramini, credenles esse et contemnentes, colentes et despuentes, honorantes et lacessentes! Licet etiam hinc recognoscere, inprimis, cum alii alios deos colitis, eos quos non colitis, LECTIONFS VARIANTES.

C

(1) Scrib. Hiera, Anaphe (vel Napea) et delos etc., Cf. D (2) Rig. adment. i. e. jaculis.

Apol. 40.

COMMENTARIUS.

(a) Deos Græciæ Roma sollicitavit. In omnibus Græcos imitati sunt Romani, usque ad errores et vitia: si quæ in Græcia nata aut exculta fuit superstitio, statim Romam convolavit, ubi magno hominum plausu excipiebatur. Sollicitabant etiam, hoc est numina illa et vanitates barbarorum advocabant, sic Cybele mater Deorum ultro Pessinunte Romam advolavit. LE PR.

(b) Sub eodem mancipe erroris. Malum sive Satanam intelligit, magnarium illum fraudis et malitiæ negotiatorem. RIG.

(c) Elatis nostræ nondum, etc. Mox dixerat, nondum anni CCL. Hic vere nondum anni trecenti. In eo tamen tam brevi spatio, tot clades exstiterunt, tanta strages edita Christianorum in omnibus orbis parti

bus, ut incredibile omnino id habeatur parum attente considerantibus. LE PR.

(d) Hierennape. Pro Hierenape, ut supra, Cynopenne pro Cynopene. RIG.

(e) Et Delphos et Rhodos. Apologetici cap. illud tractavit; vide que habet et que annotata sunt. Nescio an corrigendum esset, Hiera, et Anuphe pro Hierenappe, et Delos pro Delphos. Ammianus quippe lib. 17. ut in Asia Delos emersit, et Hiera, et Anaphe, et Rhodus. LE PR.

(f) Ab aliud a majore defenditur. Sic omnino legitur in vetustiss. codice. Dixit autem Abaliud, cadem forma qua Græci Eğλ. Abaliud, quod refertur ad aliud, a quo est aliud; ut Deus, aliud ab homine. Homo, aliud a Deo. RIG.

[ocr errors]

utique contemnitis; prælatio alterius sine alterius con- A publicanis subd... tis (2), omui quinquennio inter tumelia esse non potest, nec ulla electio non (1) reprobatione componitur. Qui de pluribus suscipit aliquem, eum quem non suscipit despexit. Sed tot ac tanti ab omnibus coli non possunt. Jam ergo tunc primo contempsistis, non veriti scilicet ita instituere, ut omnes coli non possent. At enim illi sapientissimi ac prudentissimi majores, quorum institutis renuntiare non nostis, maxime in persona deorum vestrorum, ipsi quoque impii deprehenduntur. Mentior, si nunquam censuerant, ne qui imperator fanum, quod in proelio vovisset, prius dedicasset quam senatus probasset, ut contigit M. Æmilio, qui voverat Alburno deo. Utique enim impiisimum, imo contumeliosissimum admissum est, in arbitrio et libidine sententiæ humanæ locare honorem divinitatis, ut deus non sit, nisi B cui esse permiserit senatus. Sæpe censores inconsulto populo adsolaverunt; certe Liberum patrem (e) cum sacro suo consules senatus auctoritate urbe non solummodo, verum tota Italia eliminaverunt. Cæterum Serapem et Isidem (6) et Harpocratem et Anubem prohibitos Capitolio Varro commemorat, eorumque statuas a senatu dejectas, nonnisi per vim popularium restructas. Sed tamen et Gabinius consul Kalendis Januariis, cum vix hostias probaret, præ populariun cœto, quia nihil de Serape et Iside constituisset, potiorem habuit senatus censuram, quam impetum vulgi, et aras institui prohibuit. Habetis igitur in majoribus vestris, etsi non nomen, attamen sectam christianam, quæ deos negligit. Horum, si vos saltem integrum bonoribus vestris rei esse læsæ religionis : sed invenio conspirasse a vobis tam superstitionis quam impietatis profectum. Quanto enim irreligiosiores deprehendimini? Privatos enim deos, quos Lares et Penates domestica consecratione perhibetis, domestica licentia (c) inculcatis, venditando, pignerando pro necessitate ac voluntate. Essent quidem tolerabiliora ejusmodi contumacia sacrilegia, nisi quod eo jam contumeliosiora, quod modica. Sed aliquo solatio privatorum et domesticorum deorum querela ju. vantur, quod publicos turpius contumeliosiusque trac tetis. Jam primum, quos in hastarium regessistis,

vectigalia vestra proscriptos addicitis. Sic Serapeum, slc Capitolium petitur, addicitur, conducitur (5)..... sub eadem voce præconis, eadem exactione quæstoris. Sed enim agri tributo onusti viliores, hominum capita stipendio censa ignobiliora; nam hæc sunt captivitatis notæ et poena (4). Dei vero, qui magis tributarii, magis sancti, imo qui magis sancti magis tributarii. Majestas constituitur in quæstum, negotiatio (d) religione proscribitur, sanctitas locationem mendicat; exigitis mercedem pro solo templi, pro aditu sacri, pro stipitibus, pro ostiis; venditis totam divinitatem, non licet eam gratis coli; plus denique publicanis reficitur, quam sacerdotibus. Non suffecerat vectigalium deorum contumelia, de contemptu scilicet æstimanda, nec contenti estis deis honorem non habuisse, nisi etiam, quemcumque habetis, depretietis aliqua indignitate. Quid enim omnino ad honorandos cos facitis, quod etiam non mortuis vestris ex æquo præbeatis? Exstruitis deis templa, æque mortuis templa; exstruitis aras deis, æque mortuis aras, eisdem titulis superscribitis litteras (5), easdem statuis inducitis formas, ut cuique ars aut negotium aut ætas fuit senex de Saturno, imberbis de Apolline, virgo de Diana figuratur, et niiles in Marte, et Vulcano faber ferri consecratur. Nihil itaque mirum, si hostias easdem mortuis, quas et deis cæditis, eosdemque odores crematis. Quis istam contumeliam excuset, quæ ut aut (6) mortuos cum deis deputet? Regibus quidem etiam sacerdotia adscripta sunt, sacrique apC paratus, ut tense et currus el solisternia et lectisternia.... tie (7) et ludi (a). Plane, quoniam illis cœlum patet, hoc quoque non sine contumelia deorum : primo quidem, quod non decuerit alios eis annumerari, quibus datum sit post mortem deos fieri; secundum, quod tam libere atque manifeste coram populo pejeraret contemplator Proculus in coelum recepti, nisi contemneret quos dejeraret, quam ipse, quam ii, qui ei pejerare permittant; consentiunt enim ipsi nihil esse quod dejerant, imo insuper et præmio afficiunt, quia publice contempserit perjurii vindices; quanquam perjurii apud vos (8) unusquisque pu

:

LECTIONES VARIANTES.

(1) Ex Apol. 13. in corrig. sine reprobatione. (2) Haverc. ex Apol. 13. emend. subditatis. (3) Hav. ex Apol., 15. emend. conducitur divinitas sub eadem você, etc.

(4) Cod. ms. captivitate notæ pœna. Rigalt. captivitatis nota; sed voc. pœnæ non est delendum. Cf. Apul. 13.

(5) Ita Rigalt.: Semler (vel Schütz): aras eisdem tit. D superscriptis litt.

(6) Haverc. ad Apol. 21. emend. utut mortuos.
(7) Rig. et feriæ et ludi.

(8) Cod. ms. quanquam perjurii apud vos, quod un. 'p.

COMMENTARIUS.

(a) Certe Liberum patrem. Ablata fuisse olim et abrogata sacra Bacchi fere omnes testantur scriptores. S. Augustinus lib. VI. de Civ. Livius 1. XXXIX. et alii. Locum hic addam Ciceronis ex lib. 1. de legibus. Quid ergo, inquit, aget Jacchus, Eumolpidæque nostri, et augusta illa mysteria, siquidem sacra nocturna tollimus. LE PR.

(b) Cæterum Serapem et Isidem. Idem fere objicitlib. H. Arnobius, Quid? vos] Ægyptiaca numina, quibus Serapis atque Isis est nomen, non post Pisonem et Gabinium coss. in numerum vestrorum retulistis deorum ? Dixerat etiam Lucanus :

Nos in templa tuam Romana accepimus Isim,

Semideosque canes, et sistra jubentia luctus.
Quibus ex locis hujus loci expositio colligi potest.
Idem.

(c) Domestica licentia, etc. Quod vanitatem maxime arguit in fictis illis diis, solebant veteres, ven. dere, subhastare, et mutare deos suos sicut dixit Apolog. 13. mutantes aliquando Saturnum in cacabulum, Minervam in trullam, pro affecte aut necessitate. Idem.

(d) Negotiatio religione proscribitur. Aut, Negotiatione Religio. RIG.

(e) Ut tense et currus et solisternia et lectisternia. Legendum et supplendum: ut tense et currus

[ocr errors]

B

rus est (a). Imo jam per deos dejerandi periculum A sui in deos insolens, 'aut vera prodendo aut falsa evanuit (b), potiore habita religione per Cæsarem dejerandi, quod et ipsum ad offuscationem pertinet deorum vestrorum; facilius enim per Cæsarem pejerantes punirentur, quam per ullum Jovem (1). Sed con⚫ temptus honestior est, habens quamdam superbie gloriam venit enim aliquando etiam de fiducia vel conscientiæ securitate vel naturali sublimitate animi. Derisus vero quanto lascivior, tanto denotatior ad contumelia morsum. Recognoscite igitur, quam derisores inveniamini numinum vestrorum, non dico quales sitis in sacrificando, quod enecta et tabida quæque mactatis; de opimis autem et integris supervacua (2) esui capitula et ungulas et plumarum setarumque prevulsa, et si quid domi quoquè habituri non fuissetis. Omitto quæ vulge aut sacrilega gulæ videbuntur majorum prope religionem convenire; atquin doctissimi gravissimi, quatenus gravitas atque prudentia de doctrina proficere credunt, et irreverentissimi erga deos vestros semper existunt, nec eis ́cessit litteratura, quam ut aut turpia aut vana aut falsa de deis inferat. Ab ipso exordiar Homero (c) vestro, ejus unda omnis et omne æquor (d), cui quantum honorem additis, tantum deis vestris derogastis, magnificando qui de cis lusit. Adhuc meminimus Homeri; ille, opinor, est, qui divinam majestatem humana conditione tractavit, casibus et passionibus humanis deos imbuens, qui de illis favore diversis gladiatoria quodammodo paria commisit: Venerem saucial sagitta humana, Martem tredecim mensibus in vinculis detinet fortasse periturum, eadem Jovem pœne perpessum a cœlitum plebe traducit, aut laerymas ejus super Sarpedonem (e) excutit, aut luxuriantem cum Junone fondissime inducit, commendato Jibidinis desiderio per commemorationem amicarum. Exinde quis non poetarum ex auctoritate principis LECTIONES

est. Hav. ad Apol. 23. tanquam pericuria apud vos, quod un. p. est.

(1)Hav. corr. per parvulum Jovem.

C

fingendo? Et tragici quidem aut comici pepercerunt, ut non ærumnas ac pœnas dei præfarentur ? Taceo de philosophis, quos superbia severitatis et duritia disciplinæ ab omni timore securos, nonnullus etiam afflatus veritatis adversus deos erigit : denique et Socrates in contumeliam eorum quercum (1) et canem et hircum (f) jurat. Nam et si idcirco damnatus est, cum pœnituerit Athenienses damnationis, discriminatores quoque impenderit, restituitur testimonium Socrati, et possum retorquere, probatum esse in illo, quod nunc reprobatur in nobis. Sed et Diogenes nescio quid in Herculem lusit, et Romani stili Diogenes, Varro trecentos Joves, seu Jupiteres dicendum est, sine capitibus inducit. Cætera lasciviæ ingenia etiam voluptates vestras per dedecus deorum administrant. Dispicite apud vos Lentulorum et Hostiorum sacrilegas venustates, utrum mimos an deos vestros in strophis et jocis rideatis; sed et histrionicas litteras magna cum voluptate suscipitis, quæ omnem fæditatem designant deorum. Constuprantur coram vobis majestates in corpore impuro. Famosum et diminutum caput imago cujuslibet dei vestit. Luget Sol filium fulmine extinctum letantibus vobis, Cybela pastorem suspirat fastidiosum non erubescentibus vobis, et sustinetis Jovis elogia modulari. Plane religiosiores estis in gladiatorum cavea, ubi super sanguinem humanum, super inquinamenta pœnarum, proinde saltant dei vestri, argumenta et historias nocentibus erogandis, aut in ipsis dei nocentes puniuntur. Vidimus sæpe castratum Attin deum a Pessinunte, et qui vivus cremabatur Herculem induerat. Risimus et meridiani ludi de deis lusum, quo Dis Pater, Jovis frater, gladiatorum exsequias cum malleo deducit, quo Mercurius, in calvitio pennatulus (m), in caducco ignitulus (g), corpora exVARIENTES.

(2) Rigalt. supervacui; cf. Apol. 14.

(5) Rigalt. heram, sed hircum scribendum esse docet Apol. 14. COMMENTARIUS.

solisternia et lectisternia et ferix et ludi.› A solio sternendo solisternium dici innuit Festus. Solium et Soliar dixere veteres. Et in Glossis Philoxeni legimus, Soliar, dippuğ. In aliis, Eeààás posts, Sellisternium. Idem.

(a) Quanquam perjurii apud vos unusquisque vos unusquisque purus est. Nam quis haberi perjurii reus debeat, ubi fals divinitatis religio nulla? In cod. Agobardi legitur: quamquam perjurii apud vos quod unusquisque pures est. Unde aliquis conjiciat legengendum, Quanquam perjurii apud vos quotusquisque purus est? Augustinus lib. III de Civ. Dei. Corruptissimis moribus, ad hoc mos jurandi servabatur antiquis, non ut a sceleribus metu religionis prohiberentur, sed ut perjuria quoque sceleribus cæteris addereptur. RIG.

(b) Per deos dejerandi periculum evanuit. Tolerabilius crat apud Gentiles, si quis in suorum Deorum non jam eorum numen jurasset, quam si Principis nomen aut fortunam non jurasset; unde Christiani aliquando sollicitabantur ut non deos, non Jovem lapidem, sed Cæsaris fortunam jurarent, quod etiam ex Eusebio probavimus in Apolog. Le PR.

D

(c) Ab ipso exordiar Homero. Nihil illustrius habere se credebant antiqui Gentiles, Homero suo, qui tamen absurda plurima, ut et vana et falsa de diis scribit. Idem.

(d) Ejus unda omnis et omne æquor. a quo ceu fonte perenni Vatum Pieriis ora rigantur aquis. RIG.

(e) Super Sarpedonem. Hæc habentur apud Homerum Iliados 16. ubi Sarpedonem intuitus Jupiter, Junonem alloquitur, summumque quem ex ejus morte futura hauriebat dolorem, indicat:

Ωμοι ἐγῶν, ὅτε μοὶ Σαρπήδονα φίλτατον άνδρων,
Μοῖρ ̓ ὑπὸ Πατρόκλοιο Μενοιτιάδαι δαμήναι.
Quod ut alia infinita deo non solum aut heroe,
viro forti indigna sunt. LE PR.

sed

(f) Quercum et canem et feram jurat. Alii habent hircum, sic legimus in Apolog. solebat etiam jurare anserem et platanum, (sic) Σwxpárny öμvúsy TÒY XÚVZ καὶ τὸν χῶνα καὶ πλάτανον. Theophilus lib. III. ad Autolycum. Idem.

(g) Incalvitio pennatulus. Galero pennato.

(h) In caducao ignitulus. Serpentes implexi virgæ linguas ignitulas vibrabant. RIG.

animala jam mortemve simulantia e cauterio probat. A hoc differentia intercedit, quanto distinguitur a

Singula ista quæque adhuc investigare quis possit ? Si honorem inquietant divinitatis, si majestatis fastigium adsolant, de contemptu utique censentur, quam eorum qui ejusmodi factitant, quam eorum qui ita suscipiunt. Quare nescio, ne plus de vobis dei vestri quam de nobis qucrantur..... ex alia parte adulamini, redimitis si qua delinquitis, et postremo licet vobis in eos quos esse voluistis; nos vero in totum aversamur.

crucis stipite Pallas Attica et Ceres Pharia, quæ sine forma rudi palo et solo staticulo ligni informis repræsentatur (a)? Pars crucis, et quidem majus, est omne robur, quod de recta statione defigitur. Sed nobis tota crux imputatur, cum antemna scilicet sua et cum illo sedilis excessu (b). Hoc quidem vos incusabiliores, qui mutilum et truncum dicastis lignum quod alii plenum et structum consecraverunt. Enimyero de reliquo integra est religio vobis integræ crucis, sicut ostendam. Ignoratis autem etiam originem istam deis vestris de isto patibulo provenisse. Nam omne simulacrum, seu ligno seu lapide desculpitur, seu ære defunditur, seu qua cumque alia locupletiore materia producitur, plastica manus præcedent B necesse est; plasta autem lignum crucis in primo statuit, quoniam ipsi quoque corpori nostro tacita et secreta linea crucis situs est. Quod caput emicat, quod spina dirigitur, quod humerorum obliquatio... Si statueris hominem manibus expansis, imaginem crucis feceris. Huic igitur exordio, et velut statumini argilla desuper intexta paulatim membra complet, et corpus struit, et habitum, quem placuit argillae, intus cruci ingerit; inde circino et plumbeis modulis præparatio simulacri in marmor, in lutum, vel æs, vel quodcunque placuit deum fieri, transmigratur. A cruce argilla, ab argilla deus; quodammodo transit crux in deum per argillam. Crucem igitur consecratis a qua incipitur consecratus. Exempli gratia dictum erit, nempe de oliva nucleo et nuce persici et grano piperis sub terra temperato arbor exsurgit in ramos, in comam, in speciem sui generis. Eam si transferas, vel de brachiis ejus in aliam subolem utaris, cui deputabitur quod de traduce provenit? non illi grano aut nuci aut nucleo? Nam cum tertius gradus secundo adscribibitur, æque primo secundus, sic tertius redigitur ad primum transmissus per secundum. Nec diutius super isto argumentandum est, quando naturali præscriptione omne omnino genus censum ad originem refert, quantoque genus censetur, tanto origo convenitur in genere, Si igitur in genere deo12. Crucis qualitas, signum est de ligno; etiam de rum crucum originem colitis, hic crit nucleus et materia colitis penes vos cum effigie; quanquam sicut granum primordiale, ex quibus apud vos simulacrovestrum humana figura est, ita et nostrum propria. rum silvæ propagantur. Ad manifestą jam (2): VicViderint nunc liniamenta, dum una sit qualitas; vitorias ut numina, et quidem augustiora quanto lætiora, derit forma, dum ipsum sit dei corpus. Quod si de D veneramini. Con........ one (3) quid melius extollant,

11. Nec tantum in hoc nomine rei desertæ communis religionis, sed superductæ monstruosæ superstitionis. Nam, ut quidam, somniastis caput asinium esse deum nostrum. Hanc Cornelius Tacitus suspicionem fecit. Is enim in quarta historiarum suarum, ubi de bello judaico digerit, ab origine gentis exorsus et tam de ipsa origine quam de nomine religionis ut voluit argumentatus, Judæos refert in expeditione vastis in locis aquæ inopia laborantes, onagris, qui de pastu aquam petituri æstimabantur, indicibus fontis (1) usos evasisse; ita ob eam gratiam consimilis besti superficiem a Judæis coli, inde opinor præsumptum, nos quoque ut Judaicæ religionis propinquos eidem simulacro initiari. At enim idem Cornelius Tacitus, sane ille mendaciorum loquacissimus, oblitus affirmationis suæ in posterioribus refert, Ponpeium magnum Judæis debellatis captisque Hierosolymis templum adisse et perscrutatum nihil simulacri reperisse. Ubi ergo is deus fuerit? utique nusquam magis quam in templo tam memorabili, præsertim omnibus præter sacerdotibus clauso, quo non vererentur extraneum. Sed quid ego defendam, professus interim confessionem temporalem omnium in vobis ex pari transferendorum? Credatur deus noster asinina aliqua persona; certe negabitis vos eadem habere nobiscum? Sane vos totos asinos colitis et cum sua Epona, et omnia jumenta et pecora et bestias, quæ perinde cum suis præsepibus consecratis. Et hoc forsitan crimini datis, quod inter cultores omnium tantum asinarii sumus. Sed et qui nos crucis antistites affirmat, consecraneus crit noster.

C

LECTIONES VARIANTES.

(1) Sic recte jussit Haverc. scribi pro vulg.: fontibus; cf. (2) Rigall. At man.; Verias Hav. ad man. Apol. 16. (3) Hav. contignatione.

COMMENTARIUS.

(a) Pars crucis, et quidem majus est, etc. Cruces nobis reliquuntur, nobis figuntur,at ex eo maximus in nos honos redundat. Apud veteres quippe Christianos crux semper rebus in omnibus adhibebatur, signumque illius ante res omnes imprimebatur. Ipse Tertul. de corona mil. Cyrillus catech. 4 Hoseî dè τοῦτο τὸ σημεῖον, ἐσθίων καὶ πίνων, καθήμενος, κοιταζόμενος, ἐξανιστάμενος, λαλῶν, περιπατῶν, ἅπαξαπλῶς ἐν παντὶ πράγ pari. Fac illud signum, comedens et bibens, sedens, recubans, erectus, loquens, ambulans, uno verbo in omni occasione. Basilius Mag. 1. de S. Spir. c. 27, illud reponit inter traditiones apostolicas non scriptas. LE PR.

(b) Cum illo sedilis excessu. Sedile Crucis palus fuit brevior, medio stipiti impactus. Excessum vero sedilis dicit, quia palus iste in quo sedebant cruciarii, eminebat in medio stipite ad usum sedilis. Év T μTO) πηγνύμενον ξύλον ὡς κέρας, καὶ αὐτὸ ἔξεχον, ἐφ ̓ ᾧ ἐποχοῦνται oi stavpovμevos, inquit Justinus, Dialogo advers. Tryphonem Judæum. Irenæus lib. II, cap. 42. Ipse habitus crucis fines et summitates habet quinque, duos in lon gitudine, duos in latitudine, et unum in medio ubi requiescit, qui clavis affigitur. Palus iste medianus lib. adv. Judæos dicitur, Unicornis in medio stipata RIG.

« PoprzedniaDalej »