Obrazy na stronie
PDF
ePub

opus immortalis memoria vir, Henricus Dodwellus A du FOSSE vitam TERTULLIANI, quam sine nomine (Ex vita ejus a Fr. Brockesby scripta vid. la Roche Bib. Angl. Tom. 1. P. 1. p. 86. 87). Mors quominus ad finem perducerct, prohibuit. Ego vero vehementer dubito, an par eruditioni candor ac judicii maturitas in eo futura fuisset. Habemus TERTULLIANI vitam a PETRO Allixio: At eam, quam si dixero minus esse perfectam ac elaboratam, a veritate non aberravero. Sint ea, quæ in hac Dissertatione ex ca consideravimus, speciminis loco. Petri Thomæ

auctoris prodiisse, Dupinius testatur (Bibl. des Auteurs eccl. Tom. XVIII. p. 258), nec ego, nec omnes forte, qui extra Galliam versamur, vidimus. Palma igitur adhuc in medio posita est; quam ut mihi vindicem, si vixero, studebo. Non is sum, qui me iis, quos nominavi, viris doctrina longe inferiorem esse nesciam. Idem tamen, nimis fortassis audacter, Dodwellum veritatis amore, cæteros assiduitate et diligentia me superaturum esse, spondeo.

QUINTI SEPTIMII FLORENTIS TERTULLIANI

AD NATIONES

LIBER PRIMUS.

tant; adeo nolunt suum esse, quia malum negare non possunt. Christiani vero (a) quid tale consequuntur? Neminem pudet, neminem pœnitet, nisi tantum pristinorum. Si denotatur, gloriatur : si tra hitur, non subsistit. Si accusatur, non defendit; interrogatus, confitetur; damnatus, gloriatur. Quod hoc malum est, in quo mali natura cessat?

1. Testimonium ignorantiæ vestræ, quæ iniquitatem B male mentis ab innocentia transitum vel fato impudum defendit, revincit, in promptu est, quod omnes, qui vobiscum retro ignorabant et vobiscum oderant, simul eis contigit scire, desinunt odisse qui desinunt ignorare, imo fiunt et ipsi quod oderant, et incipiunt odisse quod fuerant. Adeo quotidic adolescentem numerum Christianorum ingemitis. Obsessam vociferamini civitatem; in agris,. in castellis, in insulis Christianos; omnem sexum, omnem ætatem, omnem de. nique dignitatem transgredi a vobis quasi detrimento doletis. Nec tamen hoc ipso ad æstimationem alicujus latentis boni animos promovetis; non licet rectius suspicari, non libet propius experiri ; hic tantum curiositas humana torpescit. Amatis ignorare, quod alii gaudeant invenisse; mavultis nescire, quia jam odistis, quasi certe non odituros vos sciatis. Atquin, si nullum erit odii, reperietur optimum utique ab injustitia priore discedere; sin vero caussa constiterit, nihil odio detrahetur, quod adeo amplius justitiæ scientia cumulabitur, nisi si emendari pudet aut excusari piget. Scio plane, qua responsione soletis redundantiæ nostræ testimonium convenire: non utique co bonum præjudicari, quia plerosque convertat et sibi rapiat, inquitis. Novi demutationem mentis et malas partes. Quot desertores bonæ vitæ? quot transfugæ in perversum? Multi bona fide, imo jam plures pro extremitatibus temporum. Verum deficit adaquatio comparationis istius. Nam de malo ita constat apud omnes, ut ne ipsi quidem rei, qui ad malum D transeunt et a vobis in perversa divertunt, defendere malum pro bono audeant. Turpia timori, pudori impia habent; denique gestiunt latere, devitant apparere, trepidant deprehensi, negant accusati ;į ne torti quidem facile aut semper confitentur, certe damnati mærent; exprobrant etenim quod erant in semetipsos:

(1) Le Pr. leg. tunditis.

2. In quo ipsi etiam contra formam indicandorum malorum judicatis. Nam nocentes quidem perductos, si admissum negent, tormentis urgetis ad confessionem, Christianos vero sponte confessos tormentis comprimitis ad negationem. Quæ tanta perversitas, Cut confessioni repugnetis, tormentorum officia mutetis, gratis reum evadere, invitum compellentes negare? Præsides extorquendæ veritatis, de solis nobis mendacium exquiritis, ut dicamus nos non esse quod sumus. Opinor, non vultis nos malos esse, ideoque gestitis de isto nomine excludere. Sane cæteros ad hoc tenditis (1) et carnificatis, ut negent esse quod esse di cuntur. Atquin illis negantibus non creditis; nobis, si negaverimus, statim creditis. Si certi estis nos nocentissimos esse, cur etiam in hoc aliter quam nocentes a vobis agiinur? Non dico quod neque accusationi neque recusationi spatium commodetis; soletis et inaccusatos et indefensos non temere damnare. Sed verbi gratia si de homicida confutatur (2), non statim confesso eo nomen homicida dispuncta caussa est aut satiata cognitio. Quanquam confessis difficile creditis; verum insuper consequentia exigitis, quotiens cædem egerit, quibus in locis, quibus spoliis, sociis, receptoribus, ne quid omnino mali hominis delitescat, aut desit aliquid instruendæ ad sententiam veritati. Porro de nobis, quos atrocioribus ac pluribus criminibus deputatis, breviora ac leviora elogia conLECTIONES VARIENTES.

(2) Rigalt conjecit : consultatur.

COMMENTARIUS.

(a) Christiani vero. Christiani nulla vi coacti Christianos se dicebant, eaque de re summopere gloriabantur. sic Apolog. c. I. Si denotatur, gloriatur; si

accusatur,non defendit, interrogatus vel ultro confitetur; damnatus, gratias agit. qui vero id ultro fatebantur, ideo damnati aut rei non erant. LE PR.

ficitis. Credo, non vultis oneratos, quos omni opere A vestræ nihil nisi Christianum confessum` notant; nulperditos vultis, aut non putatis requirenda quæ nostis. Hoc ergo perversius, si cogitis negare, de quibus certissime scitis, imo, quod magis odio vestro competebat, seposita forma judicandi, proprio studio non ad negationem certare, ne quos odistis liberaretis, sed ad confessionem singulorum scelerum, quo magis inimicitiæ satiarentur ex aggeratione pœnarum, dum recognoscitur, quot quisque jam convivia illa celebrasset, quotiens in tenebris incursionis incesta. Quid? quod eradicandi generis diffundenda erat requisitio, porrigenda quæstio in socios consciosque. Perducerentur (a) infantarii et coqui et ipsi canes (b) pronubi, emendata res esset (c). Etiam spectaculis gratia aggregaretur; quanto enim studio in caveam conveniretur, depugnaturo aliquo, qui centum infan- B les devorasset? Sed enim tam horrenda tamque monstruosa de nobis deferuntur. Utique erui debuerunt, ne incredibilia viderentur, et odium in nos publicum refrigesceret. Nam et plerique fidem talium temperant, horrentes (d) naturam quærere pabulum'ferinum, quam concubitus ab humano genere præclusit. 5. Vos igitur, alias diligentissimi ac pertinacissimi discussores scelerum longe minorum, cum talibus tam horrendis et omnem impietatem supergressis eam diligentiam deseratis, neque confessionem recipiendo judicantibus semper laborandam, neque exquisitionem digerendo damnatoribus semper consulendam jam apparet, omne in nos crimen non alicujus sceleris sed nominis dirigi. Adeo, si de criminum veritate constaret, ipsa criminum nomina damnatis C accommodarent, ut ita pronuntiaretur in nos: illum homicidam, vel incestum, vel quodcumque jactamur, duci, suffigi, ad bestias dari placet. Porro sententiæ

(1) Hav. corr. ne prob. falsæ, etc.

lum criminis nomen exstat, nisi nominis crimen est: hæc etenim est revera ratio totius odii adversus nos. Nomen (e) in caussa est, quod quædam occulta vis per vestram ignorantiam oppugnat, ut nolitis scire pro certo, quod vos pro certo nescire certi estis, et ideo nec creditis quæ non probantur, et, ne probentur facile (1), non vultis inquirere, ut nomen inimicum sub præsumptione criminum puniatur : adeo ut de nomine inimico recedatur, ideo negare compellimur, dehinc negantes liberamur tota impunitate proteritorum jam non cruenti, neque incesti, quia nomen illud amisimus. Sed dum hæc ratio suo loco ostenditur, vos quam insequimini ad expugnationem nominis, edite: quod nominis crimen, quæ offensa, quæ culpa? Præscribitur enim vobis, non posse crimina objicere, quæ neque institutum (f) dirigit, neque probatio (2) assignat, neque sententia enumerat. Quod præsidi offeratur, quod de reo inquiratur, quod respondetur vel negatur, quod de consilio recitatur, id reum agnosco. Itaque de nominis merito, si qui reatus est nominum, si qua accusatio vocabulorum, ego arbitror nullam esse vocabulo aut nomini querelam, nisi cum quid aut barbarum sonat, aut infaustum sapit, vel impudicum, vel aliter quam enuntiantem delectet. Hæc vocabulorum aut nominum crimina, sicuti verborum atque sermonum barbarismus est vitium et solecismus et insulsior figura. Christianum vero nomen, quantum significatio est, de unctione interpretatur; etiam cum corrupte a vobis Christiani pronuntiamur (uam ne nominis quidem ipsius liquido certi estis), sic quoque de suavitate vel bonitate modulatum est (g). Detinetis igitur in hominibus innoxiis etiam nomen innoxium nostrum, non incomLECTIONES VARIENTES.

[blocks in formation]

(a) Perducerentur infantarii, et coqui, et ipsi canes pronubi. Trium nempe criminum postulabantur: impietatis. Thyestæarum epularum, et concubitus incesti, sic Athenagoras τρία ἐπιφημίζουσιν ἐμῖν ἡγκλήμα τα αθεότητα, θυέστεια δεῖπνα, Οιδιποδείοι μεξεισ, aiebant enim Ethnici Christianos, ubi convenissent, niactare solitos infantem cujus carne manducata et epoto sanguine foedus inter se inire, ac post convivium cum quibus-vis mulieribus promiscue commisceri, adeo que adhibere canes in more erat ad candelabra alligatos, qui offa injecta candelabra everterent, extinctisque luminibus tunc fieri dicebant fœdissimarum illarum commixtionum scelera. LE PR.

(b) Et ipsi canes pronubi. In Apologetico, Lenones dicuntur, qui hic Pronubi, eversores luminum. RIG. (c) Emendata res esset. Tum demum justa et legitima inquirendi ratio esset, si perducerentur infantarii, coqui, etc. Idem.

(d) Horrentes naturam quærere pabulum ferinum quam conc. Sic restituimus quæ in codice Agobardi leguntur absque ullo sensu. Nam ita sunt depravata : Honorantes naturam quærere pabulum ferinum, quam concubitus ab humano genere præclusit. Ait Tertullianus, tam horrenda, tamque monstrosa de nobis deferuntur, ut plerique fidem talium temperent, hoc est, fidem talibus non adhibeant; horrentes naturam quærere pabulum ferinum; nempe homines ita natos,

[ocr errors]

recitetur.

ut quærant et appetant pabulum ferinum; naturam adeò ferinam, ut carnibus humanis libenter vescantur, quæ natura est ferarum. Eam vero naturam ferarum, id est, feras ipsas, concubitus ab humano genere preclusit. Unde igitur homines nati, ferum genus? ́Naturam quærere dixit Graco more, quod ita factum et natum est ut quærat. Idem.

(e) Nomen in causa est. Quoniam penuria criminum laborabant gentiles, ut Christianos opprimerent, nomen ipsum accusabant, qua de re hic multis Tertullianus, et antea in Apologetico. Erant quippe tune Christiani ὑπὸ συκοφαντών σφαττόμενοι, inquit Athenagoras in Apologia pro Christ-anis. In jus vocabantur et condemuabantur propter unum nomea, neque enim quærebatur ay mali quidquam perpetrassent Christiani, inquit idem, ἀλλ ̓ εἰς τὸ ὄνομα, ὡς εἰς ἀδίκημα, lis scribebatur; Nam Christianorum nullus in ullo est facinore deprehensus οὐδεὶς ἀδικῶν Χριστιανὸς ἐλήλεγκται. Nominis tantum ubique ratio et crimen erat, cùùèv dè ὄνομα, ἐφ' ἑαυτοῦ καὶ δι' αὐτοῦ, οὐ πονηρὸν οὔτε χρηστὸν νομί ζεσθαι, et antea, οὐ γὰρ τὰ ὀνόματα μίσοις άξια, λιὰ τὸ ἀδίκημα δίκης καὶ τιμωρίας. Sic passim Athenagoras sub initium Apolog. LE PR.

(1) Neque institutum dirigil. Hoc est, mandatum. infra, pag. 51. Institutum Neronianum. RIG.

(g) De suavitate vel bonitate. De suavitate, Christianus: De bonitate, Chrestianus. RIG.

B

modum lingua, non auribus asperum, non homini A est enim, se deum non esse, sed eum quoque samalum, non patriæ infestum, sed et græcum aliis et sonorum et interpretatione jucundum. Et utique non gladio aut cruce aut bestiis punienda sunt nomina. 4. Sed dicitis, sectam nomine puniri sui auctoris. Primo quidem, sectam de auctoris appellatione notari, utique probum usitatumque jus est, dum philosophi quoque de auctoribus cognominentur, Pythagorici et Platonici (a), ut medici Erasistratei, et grammatici Aristarchii. Itaque si ob auctorem malum mala secta, tradux mali nominis plectitur. Atquin temeritate præsumeretur; prius erat cognoscere auctorem, ut cognosceretur secta, quam de secta inspectionem auctoris retinere. At nunc necessario ignorando sectam, qui ignoratis auctorem, aut non recensendo auctorem, quia nec sectam recensetis, in solum nomen impingitis, quasi in illo detinentes sectam et auctorem quos omnino non nostis. Et tamen Philosophis patet libertas transgrediendi a vobis in sectam et auctorem et suum nomen, nec quisquam illis odium movet, cum in mores, ritus, cultus, vietusque vestros palam ac publice omnem eloquii amaritudinem elatrent, cum legum contemptu, sine respectu personarum, ut quidam etiam in principes ipsos libertatem suam impune jaculentur. Sed veritatem seculo operosissimam philosophi quidem affectant, possident autem Christiani; ideoque qui possident, magis displicent, quia qui affectat, illudit (b), qui possidet, defendit: denique Socrates ex ea parte damnatus est, quia propius tentaverat veritatem, deos vestros destruendo quanquam nondum tunc in terris nomen christianum, tamen veritas semper damnabatur. Itaque et sapientem non negabitis, cui etiam Pythius vester testimonium dixerat: Virorum, inquit, omnium Socrates sapientissimus (c). Vicit Apollinem veritas, ut ipse adversus se pronuntiaret; confessus

(1) Le Prior. conj. Alii, quos, etc.

pientissimum affirmans, qui deos abnuebat; porro apud vos eo minus sapiens, quia deos abnuens, cum ideo sapiens, quia deos abnuens. Quo more etiam nobis soletis bonus vir Lucius Titius, tantum quod Christianus; item alius ego miror Caium Scium gravem virum factum Christianum. Pro stultitiæ cæcitate laudant quæ sciunt, vituperant quæ nesciunt, et id quod sciunt eo quod nesciunt vitiant. Nemini subvenit ne ideo bonus quis et prudens, quia Christianus; aut ideo Christianus, quia prudens et bonus; cum sit humanius occulta manifestis adjudicare, quam manifesta de occulto præjudicare. Aliquos rctro ante hoc nomen vagos, viles, improbos norant, emendatos repente mirantur, et tamen mirari quam assequi norunt. Alii tanta obstinatione certant, ut cum suis utilitatibus depugnent, quas de commercio istius nominis capere possunt. Scio maritum unum atque alium, anxium retro de uxoris suæ moribus, qui, ne mures (d) quidem in cubiculum irrepentes sine gemitu suspicionis sustinebat, comperta caussa novæ sedulitatis et inusitatæ captivitatis (e), omnem (f) uxori patientiam obtulisse, negasse zelotypum, maluisse lupa quam Christianæ maritum; ipsi suam licuit in perversum demutare naturam, mulieri non permisit in melius reformari. Pater filium, de quo queri desierat, exhæredavit. Dominus servum, quem præterea necessarium senserat, in ergastulum dedit. Simul quis intellexerit Christianum, mavult nocentem. Nam et ipsa per se traducitur disciplina, nec aliunde prodimur, quam de bono nostro. Si et mali (g) de suo malo radiant, cur nos soli contra instituta nature pessimi de bono denotamur? Quid enim insigue præferimus, nisi primam sapientiam, qua frivola humanæ manus opera non adoramus; abstinentiam, qua ab alieno temperamus: pudicitiam, quam nec LECTIONES VARIANTES.

C

COMMENTARIUS.

(a) Pythagorici et Platonici. Dixerat antea in apol. Nonne Philosophi de auctoribus suis nuncupantur Platonici, Epicurei, Pythagorici? Sic Christiani gloriosum sibi ducebant ducis sui nomine indigetari, unde Chrysostomus de B. Luciano. molus et narplios; Xpeστιανός εἰμι, φησί, τί ἔχεις ἐπιτήδευμα; Χριστιανός εἰμι. τί· νας προγόνους ; ὁ δὲ πρὸς ἅπαντα ἔλεγεν, ὅτι Χριστιανὸς εἰμι : D cujus es religionis? Christianus sum. Quam artem profileris? Christianus sum. Quos habes majores? Is vero ad omnia reponebat, Christianus sum. LE PR.

(b) Quia qui affectat includit. Includit, in Apologetico. Adulterat. RIG.

(c) Virorum, inquit, omnium Socrates. Vulgare est Apollinis oraculo Socratem mortalium omnium fuisse sapientissimum : Ανδρῶν ἁπάντων Σωκράτης σοφώτατος : unde Valerius Max. lib. III. c. 4. Socrates non solum hominum consensu, verum etiam Apollinis oraculo sapientissimus judicatus est. Et Salvianus lib. 8. de gubernatione: Contra seipsum tamen Apollo Pythius locutus est, et veritas superior exstitit, dum enim Socratem hominum sapientissimum pronuntiavit, se deum esse negavit. Socrates quippe quod de diis male sentiret, ab Atheniensibus fuit in judicium vocatus, et morte damnatus. Attendenda vero sunt quæ

[ocr errors]

Minutius Felix Quanquam si philosophandi libido est, Socratem sapientiæ Principem, quisquis vestrum tantus est, si potuerit, imitetur. Ejus viri, quoties de cœlestibus rogabatur, nota responsio est : Quæ supra nos, nihil ad nos. Idem.

(d) Ne mures quidem irrepentes. Cum hæc scriberet Septimius, liabebat in mente illud Juvenalis, Testiculi sibi conscius unde fugit mus. RIG.

(e) Inusitata captivitatis. Qua jam Christiana facta, domo pedem vix efferebat, rebus domesticis attenta, quasi ipsa sibi captivitatem indixisset, quæ antea vaga et effreni libidine huc illuc ferebatur. Idem.

(f) Omnem uxori patientiam. Gentilium consuetudinem et pessimos mores ac corruptissimos tangit, apud quos maritus profundo somno involutum sepultumque se veluti ebrium simulat, et ut habet Juven. Sat. I.

Doctus spectare lacunar,

Doctus et ad calicem vigilanti stertere naso.

Hic in Christianis nihil ejusmodi ait occurrere. LE PR. (g) Mali de suo malo non radiant. Insignes fiunt, demonstrantur, denominantur. RIG.

legum constitisset. Quid ergo'prohibuit apud executo

oculis contaminamus; misericordiam, qua super in- A rent sectam istam, nisi de meritis apud conditores digentes flectimur; ipsam veritatem, qua offendimus; ipsam libertatem, pro qua mori novimus? Qui vult intelligere qui sint Christiani, istis indicibus utatur

necesse est.

5. Quod ergo dicitis: pessimi et probrosissimi avaritia, luxuria, improbitate; non negabimus quosdam; sufficit et hoc ad testimonium nominis nostri : si non omnes, si non plures. Necesse est in corpore, [et] quantum velis integro aut puro, ut nævus aliquis effruticet, aut verrucula exsurgat, aut lentigo sordescat. Cœlum ipsum nulla serenitas tam colata purgat, ut non alicujus nubecula flocculo resignetur. Modica macula in fronte, iu parte quadam exemplari visa, quo universitas munda est : major boni portio modico malo ad testimonium sui utitur. Cum tamen aliquos de nostris malos probatis, jam hoc ipso Christianos non probatis; quærite, secta cui malitiæ deputatur? Ipsi in colloquio, si quando adversus nos, cur ille, inquitis, fraudator, si abstinentes Christiani? cur immitis, si misericordes? Adeo testimonium redditis, non esse tales Christianos, dum cur tales sint qui dicuntur Christiani, retorquetis. Multum distantiæ inter crimen et nomen inter opinionem et veritatem. Nam et nomina sic sunt instituta, ut fines suos habeant inter dici et esse. Quot denique philosophi dicuntur, nec tamen legem philosophiæ adimplent? Omnes nomen de professionibus gestant; seducant nomen professionis præstantia, qui superficie vocabuli infamant veritatem. Non statim sunt, qui dicuntur; sed quia non sunt, frustra dicuntur, et fallunt eos, qui rem nomini addicunt cum de re status nominis competat. Et tamen ejusmodi neque congregant neque participant nobiscum, facti per delicta denuo vestri; quando ne illis quidem misceamur quos vestra vis atque sævitia ad negandum subegit. Utique enim facilius inter nos inviti desertores disciplinæ, quam voluntarii continerentur. Cæterum sine caussa vocatis Christianos, quos ipsi negant Christiani, qui se negare non norunt (a).

[ocr errors]
[ocr errors]

B

res quoque legum proinde constare, cum de cæteris criminibus, quæ similiter legibus arcentur ac puniuntur, nisi prius requiratur, pœna cessat? verbi gratia, homicidam, adulterum lege, discutitur tamen de ordine admissi; et tamen cognitum est omnibus genus facti. Christianum puniunt leges. Si quod est factum Christiani, erui debet; nulla lex prohibet inquirere. Atquin pro legibus facit inquisitio. Quomodo enim legem observabis cavendo quod lege prohibetur, adempta diligentia cavendi per defectum agnoscendi quid observes. Nulla sibi lex debet conscientiam justitiæ suæ, sed eis a quibus captat obsequium. Cæterum suspecta lex est, si probari se non vult. Merito igitur tamdiu justæ in Christianos et reverendæ et observandæ censentur, quamdiu ignoratur quod persequuntur; merito, post agnitionem iniquissimæ repertæ, cum suis machæris et patibulis et leonibus despuuntur; legis injustæ honor nullus est. Ut opinor autem, dubitatur de iniquitate legum quarumdam, cum quotidie novis consultis constitutisque duritias nequitiasque earum temperetis.

7. Unde ergo, inquitis, tantum de vobis famæ licuit, cujus testimonium suffecerit forsitan conditoribus legum? Quis, oro, sponsor aut illis tune aut exinde vobis de fide? Fama est. Nonne hæc est : Fama (b) malum, quo non aliud velocius ullum. (Virg. Æneid. IV, 174.)

Cur malum, si vera semper sit, non mendacio (1) C plurimum (c)? quæ ne tum quidem cum vera defert, a libidine mendacii cessat, ut non falsa veris intexat adjiciens, detrahens, varietate confundens. Quid, quod ea conditio illi, ut nonnisi cum mentitur perseveret; tamdiu enim vivit, quandiu non probat quidquam; siquidem approbata cadit, et quasi officio nuntiandi functa decedit; exinde res tenetur, res nominatur; nec quisquam dicit, verbi gratia: hoc Romæ aiunt factum; aut fama est, illum provinciam sortitum ; sed ille provinciam sortitus est, et: hoc factum est Roma. Nemo famam nominat, nisi incertus, quia nemo sit fama, sed conscientia certus; nemo famæ credit, nisi stultus, quia sapiens non credit incerto. Fama, quantacumque ambitione diffusa est, ab uno aliquando ore exorta sit necesse est,

6. His propositionibus responsionibusque nostris, quas veritas de suo suggerit, quotiens comprimitur et coarctatur consciencia vestra, tacitæ ignorantiæ suæ testis, confugitis æstuantes ad arulam quamdam, id est, legum auctoritatem, quod utique non plecte- D exinde in traduces quodammodo linguarum et aurium LECTIONES VARIANTES.

(1) Rig. assentiente Haverc. emend. mendacior.

COMMENTARIUS.

(a) Qui se negare non norunt. Erant enim pro fratribus suis mori invicem parati : atque hanc mutuæ caritatis constantiam Ethnici mirabantur. Unde illa in Apologetico: vide, inquiunt, ut invicem se dili. gant, et ut pro alterutro mori sint parati. RIG.

(b) Nonne hæc est fama. Apologetici capite septimo famam descripserat, levem, mendacem, injustam : hic eadem repetit, quasi illius falsitatem iterum argueret. Crederes Tertullianum respicere ad Martialem qui lib. VII. epigr. 5. de Domitiani reditu sic ait: Certus abest auctor, sed vox hoc nuntiat omnis⚫ Credo tibi, verum dicere, fama, soles.

Ut nimirum illum falsitatis cum fama deprehendat et

convincat. Legendus Plutarchus in quaestionibus Ro-
manis quaest. 5. διὰ τί τους τεθνάναι φημισθέντας ἐπὶ ξέ
της ψευδώς, καν ἐπανέλθωσιν, οὐ δέχονθαι κατὰ θύρας,
ἀλλὰ τῷ κεράμῳ τροσβαίνοντες εἴσω καθιᾶσιν ἀυτούς ; lauma
quippe doupósтous sen ut habet Nicetas Choniates in
Andronico Supóyrtos. Sic Thebaidos 3. facta in-
fecta loqui posse dicitur, et apud Claud. contra Eutrop.
lib. II.

Jam vaga pallentem densis terroribus aulam
Fama qualit.

(c) Non mendacio plurimum. Sic habet exemplar Agobardi. Emendabimus reddita litterula que excidit. Non mendacior plurimum. RIG.

serpit et modicum originum vitium rumores obscu- A licita mysteria omnem arbitrii extraneum caveant? rat, ut nemo recogitet, ne primum illud os mendacia seminaverit, quod sæpe fit aut æmulationis ingenio, aut suspicionis arbitrio, aut etiam nova mentiendi voluptate. Sed bene, quod omnia tempus revelat, testibus sententiis et proverbiis vestris, ipsa que natura, quæ ita ordinata est, ut nihil lateat, etiam quod fama non prodidit. Videte, qualem prodiciam (a) adversus nos subornastis, quia quod semel detulit tantoque tempore ad fidem corroboravit, usque adhuc probare non potuit. Principe Augusto (b) nomen hoc ortum est, Tiberio disciplina ejus illuxit, sub Nerone damnatio invaluit, ut jam hinc de persona persecutoris ponderetis: si pius ille princeps, impii Christiani, si justus, si castus, injusti et incesti Christiani, si non hostis publicus, nos publici hostes; quales simus damnator ipse demonstravit, utique æmula sibi puniens. Et tamen permansit erasis omnibus hoc solum institutum Neronianum, justum denique ut dissimile sui auctoris. Igitur ætati nostræ (c) nondum anni CCL. Tot iniqui interea, lot cruces (d) divinitatem consecutæ, tot infantiæ trucidatæ, tot panes cruentati, tot strages lucernarum, tot errores nuptiarum, et adhuc Christianis sola fama decernit. Habet quidem grande fundamentum de vitio ingenii humani, felicius in acerbis atrocibusque mentitur; quanto enim proni ad malitiam, tanto ad mali fidem opportuni estis, facilius denique falso malo, quam vero bono creditur. Si quem tamen apud vos prudentiæ locum iniquitas reliquisset, C ad explorandam famæ fidem, utique justitia poscebat dispicere, a quibus potuisse! fama in vulgus, et ita in totum orbem dari. Ab ipsis enim Christianis non opinor, cum vel ex forma ac lege omnium mysteriorum silentii fides debeatur; quanto magis talium, quæ prodita non evitarent interim humana auimadversione præsentaneum supplicium? Si ergo non ipsi proditores sui, sequitur ut extranei. Oro vos, extraneis unde notitia, cum etiam justa et

[blocks in formation]

nisi inclita minus spernunt. Atquin extrancis tam honorare quam confingere magis competit... domesticorum curiositas furata est per rimulas et cavernas. Quid, cum domestici cos vobis prodant? Omnes a nullis magis prodimur, quanto magis, si atrocitas tanta sit, quæ justitia indignationis omnem familiaritatis fidem rumpit, non potuerit continere, quod horruit, mens, quod expavit, oculus? Hoc quoque mirum, si et ille, qui tanto impatientiæ jure prosiluit, deferre et non probare gestit, et ille, qui audiit, non et (1) videre curavit; siquidem par fructus est et delatoris, si quod detulit probet, el auditoris, si quod audit etiam sibi credat. Tunc, inquitis, primo delatum et exhibitum est, auditum et inspectum est, B atque exinde famæ commendatum. Hoc quidem superscendit omnem admirationem, si semel deprehensum est quod semper admittitur, nisi desivimus jam talia factitare. Atquin et idem vocamur, et in iisdem deputamur, et de die redundamus; quo (2) plures, hoc pluribus odiosi; magis increscit odium, increscente materia; proficiente multitudine reorum, quid ita non proficit multitudo nuntiatorum ? Quod sciam, et conversatio notior facta est; scitis et dies conventuum nostrorum ; itaque et obsidemur et opprimimur, et in ipsis arcanis congregationibus detinemur. Quis unquam tamen semeso puero (e) supervenit? quis in cruentato pane vestigia dentium deprchendit? quis tenebris repentino lumine irruptis immunda aliqua, ne dixerim incesta, indicia, recognovit? Si præmio impetramus, ne tales in publicum extrahamur, quare et opprimimur? Possumus et omnino non extrahi; quis enim proditionem criminis alicujus sine crimine ipso aut vendit aut redimit? Sed quid extraneis speculatoribus et indicibus detractem, qui talia objiciatis, quæ non ab ipsis nobis cum maxima vociferatione publicentur, aut statim audita, si prius demonstrantur, aut postea reperta, si interim celentur? Sine dubio enim initiatum volentibus mos est prius LECTIONES VARIANTES.

[blocks in formation]

(a) Qualem prodiciam. Prodiciam hic vocat quam in Apologetico, Indicem. Hanc, inquit, indicem adversus nos profertis, quæ quod aliquando jactavit, tantoque spatio in opinionem corroboravit, usque adbuc probare non valuit, RIG.

(b) Principe Augusto, etc. Dum rerum potiebatur Augustus Imp. natus est Christus Dominus, regnante Tiberio mortis supplicium perpessus est; At Imperante Nerone persecutio gravissima exorta est, in qua nimirum interempti sunt sancti Petrus et Paulus. LE PR.

(c) Igitur ætati nostræ nondum anni CCL. A nato Christo ad Severum sub quo vixit Tertullianus nondum anni CCL. effluxerant. Nam Eboraci in Britannia majoris filii Caracalle insidiis periit circa an. Ch. 211. regnavitque octodecim fere annis, unde palet nondum effluxisse annos 50. ætatis Christianorum. Idem.

(d) Tot cruces divinitatem, etc. Tiberii immanitas hic reprehenditur; cujus ea fuit sævitia, et sangui

[blocks in formation]
« PoprzedniaDalej »