Obrazy na stronie
PDF
ePub

gimus (4).

CAPUT L.

At vero, dum cruciatibus sese objiciunt, dum animam lubentes projiciunt, id non facere eos more gentilium, quibus desperatio et gloriæ pruritus eam contemmendi doloris et mortis viam sternit, sed more fortissimi militis, qui bellum sumit, licet non amel, et de victoria gaudet, in cujus tamen consecutione trepidavit. Fatendum itaque eam veram esse constantiam, quæ factis sese, non verbis prodat, apud Deum gratiam, non apud homines laudem quæral, el contemplatione exemploque ob stinationis suæ inconcussæ plures quotidie qui amplectantur ipsam gignal, quam unquam ex omnibus omnium philoso phorum scholis, capti verborum lenociniis, discipuli exierint.

norandi, nos irridendi, imo eo amplius et puniendi. A non gaudere debebant, consecutis nobis quod eleFalsa nunc sint quæ tuemur, et merito præsumptiones, attamen necessaria; inepta, attamen utilia; si quidem meliores fieri coguntur, qui eis credunt metu æterni supplicii et spe æterni refrigerii. Itaque non expedit falsa dici,nec inepta haberi, quæ expedit (1) vera præsumi. Nullo titulo damnari licet omnino quæ prosunt (2). In vobis itaque præsumptio est hæc ipsa, que damnat utilia. Proinde nec inepta esse possunt; certe etsi falsa et inepta, nulli tamen noxia; nam et multis aliis similia, quibus nullas pœnas irrogatis, vanis et fabulosis, inaccusatis et impunitis, ut innoxiis. Sed in ejusmodi errores (si utique) irrisu judicandum est (5), non gladiis et ignibus, et crucibus, et bestiis; de qua iniquitate sævitiæ non modo cæcum hoc vulgus casultat, sed et quidam vestrum, quibus favor vulgi de iniquitate captatur, gloriantur, quasi non totum, quod in nos potestis, nostrum sit arbitrium. Certe, si velim, christianus sum: tunc ergo me damnabis, si damnari velim; cum vero quod in me potes, nisi velim, non potes, jam meæ voluntatis est quod potes, non tuæ potestatis. Proinde et vulgus vane de nostra vexatione gaudet; proinde enim nostrum est gaudium, quod sibi vindicat, qui malumus damnari, quam a Deo excidere: contra, illi qui nos oderunt, dolere, LECTIONES

(1) Et expedit Fran.

(2) Quæ prosunt omnino Fran. Paris.

(3) Rig. Sed in ejusmodi enim, si utique, in risu jud. est, etc. Hav. delevit v. enim. In Heraldi mss. Sed in ejusmodi enim si utique irrisui jud. est., et ipse scribere maluit: Sed in ejusin. error sit. Utique irrisu jud. est, C etc. Cod. Fuld. ut noxiis æque enim, si utique in risum, jud. est. Ald., Rhen. et Gangu.. Sed in ejusm., si utique, irrisioni adjudicandum est, etc. Ed. Fran. Sed in

B

Ergo, inquitis, cur querimini quod vos insequamur, si pati vultis, cum diligere debeatis per quos patimini quod vultis? Plane volumus pati (a), verum eo more, quo et bellum nemo quidem libens (5) patitur, cum et trepidare et periclitari sit necesse (b); tamen et proeliatur omnibus viribus (c), et vincens in prælio gaudet, qui de prœlio querebatur, quia et VARIANTES.

ejusm. error si utique, irrisu vindicandum est, etc. Gelen. Sed in ejusm. error, si utique irrisioni adjudicandus est, non gladiis, bestiis vindicandus. Non dubitavimus pro error scribere errores, ut adsit, quo referatur et ejusmodi et judicandum.

[blocks in formation]

COMMENTARIUS.

Nos hebeles, stolidi, fatui, obtusi pronuntiamur et bruti, qui dedidimus nos Deo, cujus nutu et arbitrio omne quod est constat, et in sententiæ suæ perpetuitale defixum est. Idem, lib. II: Ita non injustissimum ducitis, inequitare, illudere, tanquam stulta nobis et bruta dicentibus. Quid est quod a vobis tanquam bruti et stolidi judicemur? Lactant., lib. cap. IV, 13: Cur igitur vulgo pro stultis, et vanis, et ineptis habemur, qui sectamur magistrum, etiam ipsorum deorum confessione sapientem? HAV.

(a) Plane volumus pati. Postremam vocem delet MS, Fuld., et abesse potest. Huc spectant illa, cap. 1: Quid hoc mali est, cujus reus gaudet? cujus accusatio volum est, et pæna victoria. Et ad Scap., cap. 1: magis- D que damnati, quam absoluti, gaudemus. Ibid., cap. 11. Absit enim ut indigne feramus ea nos pati quæ optamus. Et cap. ult., Crudelitas vestra gloria est nostra. Vide tantum, ne hoc ipso, quod talia sustinemus, ad hoc solum videamur erumpere, ut hoc ipsum probemus, nos hæc non timere, sed ultro vocare. Absit enim, inquit, lib. de Patientia,cap. vin, a servo Christi tale inquinamentum, ut patientia majoribus tentationibus præparata in frivolis excidat. Hav.

(b) Cum et trepidare et periclitari sit necesse. Ita scilicet natura comparatum est, ut cum ad ipsum prælium et vitæ discrimen ventum sit, etiam fortissi mos quosque horror quidam invadat, quandoquidem dies ille

Οὐ μὴν ἔς γε χορὸν κέλετ' ἐλθέμεν, ἀλλὰ μάχεσθαι.

i. e., non ad tripudium venire jubet, sed pugnare, ut est apud Homerum, Iliad. O, versu 508. Et eleganter

docetur a Lucano in descriptione decretorii illius inter Cæsarem et Pompeium prælii lib. vii, 467 :

Tamen omnia torpor

Pectora constrinxit, gelidusque in viscera sanguis
Percussa pietate coit, totæque cohortes
Pila parata diu tensis tenuere lacertis.
quando, ut idem ibidem versu 128,

Animique truces sua pectora pulsant
Ictibus incertis. Multorum pallor in ore
Mortis venturæ est, faciesque simillima fato.
Nam Στρατιώτης ἐν χερσὶν ἔχων μάχην, πῶς οἶδεν εἰ ζήσε
ται; τοσαῦται τῶν θανάτων εἰσὶν ὁδοι. i. e., quis enim præ-
lium jamjam initurus, victurum se certus sit, cum lot
viæ mortis militi sint? ut ait Charmides, amoris im-
patiens, apud Achillem Tatium, lib. iv.

(c) Tamen et præliatur omnibus viribus. Namque, ut Ajaci congruens est verbum, apud Homerum, Iliad. 0, versu 808 :

Βίλτερον ἢ ἀπολέσθαι ἕνα χρόνον, τὲ βιῶναι,

Η δηθὰ φρεύγεσθαι ἐν αἰνῇ δηλότητι,

i. e., melius aut perire semel aut vivere, quam diu consumi in gravi pugna. Ibi quoniam

pavido fortique cadendum est, juxta oraculum Catonis apud Lucan. lib. ix, 583, sæpe ignavi fugientes turpiter pereunt, strenui et vivunt et vincunt. Cicero pulchre, lib. 11 Tusculanar.: Ut fit in prælio, ut ignavus miles ac timidus simul ac viderit hostem, abjecto scuto, fugiat quantum possit, ob eamque causam pereal, nonnunquam etiam integro corpore, quum ei qui steterit, nihil tale evenerit: sic qui doloris speciem ferre non possunt, abjiciunt se, atque ita afflicti et exanimati jacent : qui autem restiterint,

mamur. Sed hæc desperatio et perditio penes vos, in

gloriam consequitur et prædam (a). Proelium est A mus; propterea enim desperati et perditi existinobis, quod provocamur ad tribunalia, ut illic sub discrimine capitis pro veritate certemus. Victoria est autem, pro quo certaveris, obtinere. Ea victoria habet, et gloriam placendi Deo, et prædam vivendi in æternum. Sed obducimur (b), certe cum obtinuimus : ergo vieimus, cum occidimur; denique evadimus, cum obducimur: licet nunc sarmenticios (c) ct semaxios (1) appelletis, quia ad stipitem dimidii axis. revincli sarmentorum ambitu exurimur. Hic est habitus victoriæ nostræ; hæc palmata vestis (d); tali curru triumphamus. Merito itaque victis non place

LECTIONES

(1) Ald. semassios; Rhen., Gangn., Barræus semissios; Gelen. semissarios.; cod. Lugd. semarios; Fuld. sarmen.

caussa gloriæ et famæ, vexillum virtutis extollunt. Mucius dextram suam libens in ara reliquit: o. sublimitas animi! Empedocles (e) totum sese Catanensium Ætnæis incendiis donavit o vigor mentis! Aliqua Carthaginis conditrix rogo secundum matrimonium dedit: o præconium castitatis! Regulus, ne unus pro multis hostibus viveret, toto corpore cruces patitur: o virum fortem et in captivitate victorem (f)! Anaxarchus, cum in exemplum (2) ptisane pilo contunderetur: Tunde, tunde, aiebat (g), Anaxarchi follem (h), VARIANTES.

[blocks in formation]

COMMENTARIUS.

́discedunt sæpissime superiores. Laudat idem animum B
magnum et constantem in Trebonio, de quo, in Phi-
lipp. xi, cap. vi, ait crudelitatem Dolabella et cor-
poris carnificinam tulisse fortiter et patienter. Addit-
que: Magna laus, meoque judicio omnium maxima.
Est enim sapientis, quidquid homini_accidere possit,
id præmeditari, ferendum modice, si advenerit, esse.
Majoris omnino est consilii, providere, ne quid tale ac-
cidat ; sed animi non minoris, fortiter ferre, si evene-
rit. HAV.

(a) Quia et gloriam consequitur et prædam. Menedemus duriter nimis filium objurgans apud Terentium in Heautontim. Act. I, Scena 1, inter alia inquit :

Ego istuc ætatis, non amori operam dabam,

Sed in Asiam abii hinc propter pauperiem: atque ibi Simul rem, et gloriam armis belli repperi. Christianæ militiæ gloria placere Deo, præda vivere in æternum, prout mox sequitur, imo accusatio votum est, et pæna victoria, ut dixit, cap. 1, Cod. Agob. qui ct g. HAV.

(b) Sed obducimur, certe cum obtinuimus. Morimur, inquit, in prælio, idque objicitis. At vero decorum mori pro patria, quæ nobis cœlum est, cap. 1.

Τεθνάμεν.

Οὐ γὰρ ἀεικὲς ἀμυνομένῳ περὶ πάτρης

Hectoris apud Homerum gererosa vox est, Il. O, 496, decorum etiam victores mori adeoque τὸν ἀγῶνα τὸν xaìòv åywviċeco, ut de se testatur Paulus II, Timoth., iv, 7. Nam xxλãs dywvífeolni a Lacedæmoniis dicebantur illi qui fortiter et gloriose parta patriæ victoria occubuerant ut notum ex Æliani loco, lib. vi, 6: Οἱ δὲ καλῶς ἀγωνισάμενοι καὶ ἀποθανόντες θάλλοις ἀνεδοῦντο, καὶ κλάδοις ἑτέροις, καὶ δι ̓ ἐπαίνων ἤγοντο. 1. e., Qui vero se strenuos præbuissent, et occubuissent, oliva et aliis ramis redimili, laudibus vehebantur. Egregie Chrysost. Serm. de Martyrib. imitand. Denique in certamine christianus, aut superstes miles prostrato hoste beatus de prælio redit, aut hostem victor moriendo devincit. Feliciter enim vincit, qui post victoriam vinci non novit. Nam, ut Prosper in lib. Epigramm.,

Non certanti nulla est speranda corona. Palmam, qua capitur gloria, finis habet. Recte autem a rationibus desumptum obducere aquæ scil. ut expungere, quod dum non intellexerunt librarii locum corruperunt, unde in Fuld., sed occidimur certo. Male quoque sic, præter Rigalt. et Junium distinguunt editi, sed obducimur certe, cum, etc. Ita supra, c. XLVI, Dum de bono sectæ hujus obducitur. Hav.

(c) Sarmenticios el Semaxios. Cur ita vocarentur Christiani explicat verbis sequentibus, quia ad stipitem dimidii axis revincti sarmentorum ambitu exurimúr. Ista enim constanter legunt Mss. omnes tam Belgici

C

quam Gallici et Vaticani, et accessit conjectura qua proxime latinius legendum putat semiaxarios et axis, pro eo quod hactenus exc. semissarios, et crinitus jam olim de honesta disciplina, lib. I, cap. 13, semissios, ac uterque dimidii assis. PAM.

(d) Hæc palmata vestis. Tunica illa palmata, tam ceJebris apud Romanos, vestis fuit triumphantium dicta palmata a palmis quæ intertexte erant, sarmenta aulem quibus cremabantur prædecessores nostri et axis cui alligabantur, habitus erant triumphi Christianorum, illa erat pompa qua recti in coelum evolabant. LE PR.

(e) Empedocles. Quem salse deridet lib. de Anima, cap. XXXII, ubi de Pythag. Metemps. Sed enim Empedocles, quia se Deum delirarat, idcirco opinor dedignatus aliquem se heroum recordari thamnus et piscis fui, inquit; cur non magis et pepo tam insulsus, et chamæleon tam inflatus? Plane, ut piscis, ne aliqua sepultura conditio reputresceret, assum se maluit in Etnam se præcipitando. LE PR.

(1) O virum fortem et in captivitate victorem. Quod illi præconium assignatur a Cicerone, lib. 1, de Officiis, cap. XCIX. Ibi narratur historia infelicis fortitudinis M. Atilius Regulus cum Consul iterum in Africa ex insidiis captus esset, duce Xanthippo lacedæmonio, imperatore autem patre Hannibalis Hamilcare, juratus missus est ad senatum, ut, nisi redditi essent Pœni captivi nobiles quidam, rediret ipse Carthaginem. Is, cum Romam venisset, utilitatis speciem videbat, sed eam, ut res declarat, falsam judicavit : quæ erat talis, manere in patria, esse domi suæ cum uxore, cum liberis: quam calamitatem accepisset in bello, communem fortunæ bellica judicantem, tenere consularis dignitatis gradum, quis hæc neget esse utilia? Quid censes? additque statim: Magnitudo animi et fortitudo negat.

(g) Anaxarchus cum in exempl. Celebre est illud Anaxarchi apud Laertium, lib. 9, qui cum tunderetur Dab Nicocreonte atonpois népois ferreis malleis, proplerea quod audisset Nicocreon se dignum esse ut apponeretur epulandus; dixisse ferunt philosophum plenum animo : πτίσσε τοῦ Ἀναξάρχου θύλακον, Ανάξαρχον de où πTÍTOLS, Tunde Anaxarchi folliculum, Anaxarchum non tundis. LAC.

nam

(h) Anaxarchi follem. Eleganter dictum: cum enim ad instar ptisanæ vel hordei tunderetur, pariter nihil aliud sibi contingere profitetur quam quod hordeo contingat, scilicet ut divina illa interior particula vigor mentis, illæsa maneret, solusque caducus folliculus rumperetur, dissiparetur. Ita enim corpusculum suum appellabat, in quo illud nullo modo affligebatur: quod Marco Antonino dicitur lib. x. o Evdov ἐγκεκρυμμένον, Jamblicho θεῖος άνθρωπος, Stobæo in Excerpt. Phys. To nyepoved μépos, Philoni Judæo denique in lib. de Conventu ad primas disciplinas ἄνθρωπος ἐν ἀνθρώπῳ, κρείττων ἐν χείρονι, ἀθάνατος ἐν

Anaxarchum enim non tundis (a): o philo- A quantum sanguinis fuderint. O gloriam licitam, sophi magnanimitatem, qui de tali suo exitu etiam jocabatur! Omitto eos qui cum gladio proprio aliove genere mortis mitiore de laude pepigerunt. Ecce enim et tormentorum certamina coronantur a vobis. Attica meretrix (b), carnifice jam fatigato, postremo linguam suam comestam in faciem tyranni sævientis exspuit, ut exspueret et vocem, ne conjuratos confiteri posset, si etiam victa voluisset. Zeno Eleates, consultus a Dionysio quidnam philosophia præstaret, quum respondisset, contemptum mortis (1), flagellis tyranni subjectus sententiam suam ad mortem usque signabat. Certe Laconum flagella, sub oculis etiam hortantium propinquorum acerbata, tantum honorem tolerantiæ domui (6) conferunt,

quia humanam, cui nec præsumptio perdita, nec persuasio desperata deputatur in contemptu mortis et atrocitatis omnimoda, cui tantum pro patria, pro agro (c), pro imperio, pro amicitia pati permissum est, quantum pro Deo non licet! Et tamen illis omnibus et statuas (d) defunditis, et imagines (e) inscribitis, et titulos (f) inciditis in æternitatem ; quantum de monumentis potestis scilicet, præstatis et ipsi quodammodo mortuis resurrectionem. Ilanc qui veram a Deo sperat, si pro Deo patiatur, insanus est. Sed hoc agite, boni Præsides, meliores multo apud populum, si illis Christianos immolaveritis. Cruciate, torquete, damnate, atterite nos probatio est enim innocentiæ nostræ iniquitas vestra. Ideo nos LECTIONES VARIANTES.

*(1) Sic Gelen. et Rig. Cod Fuld. et ed. Hav. contemptu B bus flagellis, alii : impassibilis flagellis, etc. Voc. subjectus mortis impassibilem fieri, etc. Rhen. et Her. impassibili- recepimus ex cod. Fuld., vulgo leg. objectus.

COMMENTARIUS.

[blocks in formation]

Ex hinc intelligitur eruditissimus Pauli sermo, cum
scribit ad Rom. vi, 24, Τίς με ῥύσεται ἐκ τοῦ σώματος
TOŬ OKVάTOU TOÚTov; ut et illa quæ leguntur versu 23.
Exemplo hujus Anaxarchi passim follis et folliculus
pro corpore mortali usurpatum est, vidi exempla in
Notis Lindenbrogii ad Virgilii Catalecta, p. 301. El-
menhorstii ad Arnob., p. 66, et Lydio de Re Mil.,
77. Quibus addi potest illud Gregorii Nazianz.
Vitæ differ. Esto autem, non jam Imperatori ut prius C
contubernalis erit Gregorius, utri suo nonnihil gratifi-
cans, atque inter medios epulones tristis et tacitus ac-
cumbens, greque anhelitum ducens, ac servilem in
modum edens. Hav.

:

(a) Anaxarchum enim non tundis. Idem Gregorius Cygn. Carm. de Animi Summissione, Num in morlario contusionem manuum Anaxarchi veluti non præsentis, et tamen jubentis utrem suum vehementer tundi, tanquam ipse non contusus maneret, ne quis esset cernerctur. De Zenone Diogenes Laertius, cui hoc adscribit:

Ήθελες, ὦ Ζήνων, καλὸν ἤθελες, άνδρα τύραννον
Κτείνας, ἐκλύσαι δουλοσύνας Ελέαν.

Αλλ' ἐδάμης, δὴ γὰρ σε λαβὼν ὁ τύραννος ἐν ὅλμῳ
Κόψε. τὶ τοῦτο λέγω; σῶμα γὰρ, οὐχὶ δὲ σε.

i. e, Egregie voluisti, o Zeno, occiso tyranno a servi-
tute liberare Eleam. Sed domitus est, le
namque са-
piens tyrannus conludit in mortario. Quid dico? non te,
sed corpus tuum. Nonnus loco supra citato de Epic-
leto: Huic a Macedone tyranno crus vinculis adstric-
tum est. Postea autem cum eum solvere tyrannus vellet,
ex eoque quæreret: Visne, Epictete, le solvam? Quid,
inquit, an sum adstrictus? Quibus videlicet verbis hoc
significabut, animam suam nequaquam, vinctam fuisse.
Ilaque non corpus homo esse dicitur, sed anima. HAV.

(b) Attica meretrix. Scortum hoc lyre cantu familiare Harmodio et Aristogitoni, consilia eorum de tyrannicidio, ad mortem usque excruciata a tyrannis, on prodidit. Quamobrem Athenienses eam in honore habere volentes, ne tamen scortum celebrasse viderentur, animal nominis ejus fecere, atque ut intelligeretur causa honoris, in opere linguam addi ab artifice vetuerunt. PAM.

(c) Pro patria, pro agro. Cum in Fuld. utiliter nobis augmentum illud suppeditetur pro agro, non debuit illud rejicere Rigaliius, nam alios non moror,

D

qui ne dignati quidem sunt inspicere tam præclara. Sic enim singula singulis respondent: Mutins, Regulus, Zeno, patriæ; Lacones, et forsan ipse Zeno, imperio; amicitiæ, meretrix attica; gloriæ humanæ, Empedocles et Anaxarchus. At agro, regina Dido que, corio bovis immensam latitudinem dimensa Afros deceperat ; ipsa enim crat Tyria. Nec enim tantum connubium farba fugit, sed providenter providit Carthaginem sub illa specie peti, ut egregie patet in nuptiis Arsinoes et Ptolemæi apud Justinum, lib. xxi, cap. 3. Hav.

(d) Statuas. Quibus sibi ad eternitatem patrocinata est antiquitas. Unde solers Phidiae inventum nar rat Cicero Tuscul. Quæst. 1, 34: Sed quid poetas? opifices etiam post mortem nobilitari volunt. Quid enim Phidias? Sui similem speciem `inclusit in clypeo Minervæ, cum inscribere non liceret. Insignis Eusebii locus est in lib. 1 de Vita Constantini Magni, c. 2, Videlicet natura hominum sortis fragilis et caduca commenta solatium, imaginibus edendis, majorum memoriam colere se putavit honore permansuro: partim adumbratione picturæ cera delibutæ, partim e materia sculptum et dolatum experte motus, simulacrum machinata. ĦAV.

(e) Imagines inscribitis. Quæ passim adhuc in marmoribus, gemmis et sacris veteris ævi reliquiis apparent. Quare de Varronis opere [mortali, heu! et mortalitatis leges experto] quo illustrium Romanorum imagines seu descriptiones amplexus fuit, ita augurabatur Plinius Nat. Hist. lib. xxxv, cap. 2: Inventione muneris etiam Diis invidiosus, quando immortalitatem non solum dedit, verum etiam in omnes terras misit, ut præsentes esse ubique et claudi possent. HAV.

(f) El titulos inciditis in æternitatem. Callido itaque ad nominis sui perennationem consilio usus est are hitectus ille, qui in superbis Ægyptiorum struc turis nomen suum et operis dedicationem duriori materiæ insculpsit, cui calce oblite et absconditæ regis nomen superscripsit, facile prævidens fragiliori materia delapsa, regis memoriam abolendam, suam perniansuram fore. Eusebius ibidem : Sunt qui pilas et cippos inscriptos sempiternam commendationem virtutis eorum, quos habent annotatos, conferre crediderint. Unde Pansam et Hirtium consules pro Rep. casos ita celebrat Cicero Philipp. xiv, cap. 33: Erit igitur exstructa moles opere magnifico, incisæque litteræ, divinæ virtutis testes sempiternæ : nunquamque de vobis, eorum, qui aut videbunt vestrum monumentum, aut audient, gratissimus sermo conticescet. Ita pro mortali conditione vila immortalitatem estis consecuti. HAY.

hæc pati Deus patitur. Nam et proxime, ad lenonem A Christiani factis docendo. Illa ipsa obstinatio, quam

[ocr errors][merged small][merged small][merged small]

(a) Ad lenonem damnando chris'ianam. Vitiose Fuld. ad leonem damnandam christianam potius, quam ad leonem putastis, et confessi estis, etc. Barr. ad lenonem clamando. Erat vero et hæc ex populi furentis accla- B mationibus, ut docet Ferrarius de Ver. Acclam. lib. vu, cap 18, Maxima sane pudicarum contumelia, quam mille mortibus redemptam mallent. Itaque non immerito tela orationis su vibrat, cum simile fere facinus inhumanum et scelestum exprobret furentibus Arianis Nazianzenus, Orat. Ad. Arian. et de se ipso: Παρθένων, inquit, αἰδὼς καὶ σεμνότης ὄψεις ἄνδρων μηδὲ σωφρόνων φέρουσα· σὲ δὲ τῆς ἡμῶν ᾔσχυνε καὶ καθύβρισε μέχρι τῶν ἀθεάτων, καὶ ἀσεβῶν ὄψεσι προέθηκε θέαν ἐλεεινὴν καὶ τοῦ Σοδομιτικοῦ πυρὸς ἀξίαν, εἰ γὰρ θανάτους λέγειν Tās a¡oxúvns KVIXTOTEρove: id est : Ovirginum pudor alque verecundia, quæ ne modestorum quidem vivorum conspectum ferre potes, quis nostrum te affecit ignominia, etiam ad illas usque partes, quas spectari nefas est, et impiorum oculis miserabile spectaculum proposuit, igneque Sodomitico vindicandum? Millo enim cædes hoc dedecore tolerabiliores. Sarisberiensis in Polycratico lib. 1, cap. xш, A patribus tamen pridem definitum est, quia pudicitia auferri non potest, nisi C mentis corruptio antecedat. Quod enim, ut magnus asserit Augustinus, non præcedente libidine violenter pa· titur corpus, vexatio potius dicenda est, quam corruptio. Ibi ergo servari pudicitia potest, ubi nulla nisi voluntaria esse potest corruptio, in mentis scilicet integritate, ubi in æternum servari pudicitia potest. Scilicet, ut Noster alia in re, in libro De Monogamia, cap. xv: Utique enim illam magis excusari, capit, quæ in præ lio cecidit, quam quæ in cubiculo; quæ in equuleo succubuit, quam quæ in lectulo; quæ crudelitati cessit, quam quæ libidini; quæ gemens devicta est, quam quæ subans. HAV.

(b) Plures efficimur, quoties metimur a vobis. Fuld. Ms. etiam p. e. Quid ergo mirum, si Julianum illum Apostatam, Epist. XXII, Constantium vocare audias wolunépalov üopav: multorum capitum hydram? cum etiam Herculii Maximiani numinus ex ære maximo exstet in gaza Christianæ Reginæ, in quo ille velut D

Hercules visitur hydræ moluxepálo, cum qua decertat victor, cum inscriptione HERCULI DEBELLATORI. Diocletiani etiam, socii ejus in imperio et odio adversus Christianos, nummus jaureus singularis exhibeatur a Spanhemio de U. et Pr. N. p. 838, in quo æque mendaci titulo abolitio christianæ religionis celebratur. Stant ibi tria Fata, cum inscriptione FATIS VICTRICIBUS.Theodoret,Serm. ix, de Leg., p. 127: καὶ κορυβαντιώντες καὶ λυττώντες, etc., i. e.. Itaque Corybantium more capita præ furore jactantes, inciti rabie, technisque ac veteramentis usi quamplurimis, piscatorum leges non dissolverunt quidem, sed multo validiores oppugnando eas reddiderunt; planeque illis persimiles inventi sunt, qui flammam quidem restinguere concupiscunt, oleum vero fatui instillantes, ardentiorem illam efficiunt. Etenim hi quoque, contra pietatem bello sumpto, piæ veritatis robur manifestius declararunt. Ac veluti quondam rubus ille, quem vidit Moses, ardore ignis non est absumptus; ita nec Christianos, impiorum bellis pelitos, tela hostilia consumpserunt: quin potius, sicut lignatoribus sylvam credentibus multo plures pullulant propagines ab radicibus, quam sint rami qui inciduntur; ita tunc quoque piis compluribus interfectis, multo plures quotidie ad doctrinam evangelicam accedebant ; cruorque ille casorum corporum, irrigatio erat novis in Ecclesia emergentibus plantis. Mox male Junii editio sanguinis. HAV.

(c) Semen est sanguis Christianorum. Non possunt Christiani persecutionibus imminui, quia si semen est eorum sanguis, cujusque plus effusum fuerit, eo major promittitur fidelium proventus, sicut messis copiosa, amplioris segetis præparatio est. Lac.

(c) Ut omnem veniam. Simile est illud D. Cypr. epist. 52, ad Antoniam, ubi martyres dicit statim ad gloriam pervenire fidei, statim et virtutis accipere mercedem, statim a Domino coronari. Atque adeo hic locus annotandus est contra eorum errorem, qui coronam justitiæ, adeoque et martyrii, ad diem usque Judicii differendam dicere non verentur. PAM.

JOANNIS LAURENTII MOSHEIM,

DE

ÆTATE APOLOGETICI TERTULLIANI,

INITIOQUE PERSECUTIONIS SEVERI,

DISQUISITIO.

§ 1. Summa disquisitionum ejusmodi utilitas docetur.

Occasio hujus.

§ II. Diversarum de hoc argumento opinionum duplex classis constituitur.

8 III. Sc. producuntur primum, qui post a. CC Apo- A stre exercuisse. Unde tamen illud peti poterat, quo logeticum scriptum esse volunt. Contra quos, § IV, V, VI. Multis ostenditur, cœpisse afflictiones Christianorum sub SEVERO, antequam peculiaria is decreta eam in rem rogarel.

VII. Dodwelli speciatim argutiæ examinantur.
VIH. Qui post mortem SEVERI Apologeticum pro-
diisse dicunt, refelluntur. Quo facto,

§ IX. Ad alteram eorum classem acceditur, qui licet
concedant ante a. CC eum esse consignatum, de anno
tamen dissident.

§ X. Nostræ sententiæ proponendæ initium fit, ac primo sub SEVERO scriptum esse ostenditur. Deinde, § XI. Post motus ALBINI. Quo vero annus recte possil

constitui.

[blocks in formation]

ad audaciam hancce infringendam nil certius, aut utilius esse potest, Patrum quamdiu verba cum alio. rum pugnant locis, semper fere elabendi facultas dabitur. Nullum si aliud perfugium adsit, aut nota quædam testibus inuritur, aut novum quoddam critices genus advocatur, quod desperatis opibus auxilium ferat. Intervalla vero temporum si curate notentur, si rerum sibi succedentium ordo diligenter explicetur, aut perfrictæ frontis infamia subeunda, aut vero error ejurandus est. Enimvero defuerunt huic cause eruditi homines; sive quod molestiam his negotiis familiarem fugerent; sive quod eximium illius commodum non perspicue satis cernerent, sive denique quod non tam circumstantiarum, quam ipsarum rerum, rationem sibi habendam esse putarent.Fuerunt quidem, B fateor, quibus partem hujus laboris suscipere placuit. Nescio vero,qui factum sit, ut aut nimis indiligenter, aut nimis infeliciter sese expediverint. Fuerit festinatio, fuerit tædium, fuerit sectæ studium, aut nescio quid praeterea; fuisse aliquid, quod, ut pessime interdum rationes subducerent, effecerit, exploratum est. His ego de caussis, etsi illis longe inferiorem me esse sentio, saxum hocce volutandi consilium ante aliquod tempus cœpi, ac de nova quadam afflictionum christianarum historia, quæ quum aliis rebus, tum præcipue diligentiori temporum notatione cmineret, cogitavi. Specimen haud ita pridem nostra de Athenagoræ ætate Dissertatio (1) exhibuit, qua me celeberrimi Dodwelli rationibus plurimum intulisse damni, lectio testabitur. Usus quoque ea est felicitate spinosus licet labor, ut non displiceret iis, quorum plurimum valet apud me auctoritas, quosve intelligentes harum rerum existimatores quidquid prudentiorum est agnoscit. Quapropter nunc denuo vires periclitari, ac num eadem dexteritate tempus celeberrimi APOLOGETICI, quem ingeniosissimus patrum TERTULLIANUS reliquit, eruere quem, tentare decrevi. Excitavit me, ut citius quam constitueram id oneris mihi imponerem, elegantissima APOLOGETICI illius editio, quam curis viri longe eruditissimi, mihique in primis amici, Sigiberti Havercampi debemus. Tanto eam nitore quum præditam, tam varia elegantique eruditione munitam, tam ab omni parte illustrem ac emaculatam consD picerem, id unice statim optabam, ut eodem habitu non hujus tantum, verum reliquorum etiam Patrum, potiores prodirent libri. Sic etenim statuebam, magna tædii illius parte, quod cum litteris hisce conjunctum est, hoc pacto abstersa, fore ut non amplius relicta fere ac orbæ a cultoribus antiquitates sacræ reperirentur. Erat tamen, quod in tam exculto opere desiderarem, de ætate nimirum ac rationibus ejus disquisitio. Polliceri quidem intelligebam eruditissimum virum, se in præparatione reliquis TERTUL. LIANI adversus gentes libris præmittenda (Præf.), huic etiam desiderio consulturum esse. Ego vero,

§ I.-Si, qua se utilitate commendat certa temporum, quibus libros suos prisci doctores litteris mandavere, scientia, eo semper studio ac diligentia a viris eruditis quæsita fuisset, non dubito quin multo paucioribus hodie difficultatibus historia sacra abundare!, concinniorique instructa esset ordine. At qui barbariei sordes primi absterserant, majores nostri, id potius agebant, ut collapsæ plane litterarum res erigerent, quam ut istis, quas putabant, minutiis sibi aliisque earum conciliarent fastidium. Alia quidem iis, qui divinos illos restauratores consecuti sunt, mens fuit, quos Scaligero, Baronio, Petavio, Calvisio, aliisque præeuntibus, magna in his curis stadia confecisse constat. Sed, et patrum nostro- C rum, nostraque ælas summos in hoc genere viros tulit, Norisium, Pagium, Lloydium, Dodwellum, Tillemontium, Nourrium, multosque, qui Patruni edidere scripta, benedictinæ familiæ socios. Quorum omnium de laudibus quanquam ego nihil de. traho, non tamen multa ab eis relicta esse dissimulo, multa eruditius quam felicius tractata, multa quod sectæ flagrarent amore, aut novæ cuidam nimium faverent opinioni, implicata potius, quam evoluta. Nulla alia ejus rei testimonia si existerent, ipsa, quibus mutuo se oppugnant, scripta, ipsi, quibus novas subinde rationes constituunt, libri loquerentur. In historia præcipue calamitatum, quibus vetustissimi fratrum nostrorum defuncti sunt, magno id fuisset emolumento, si librorum, quos pro illis imperatoribus ac præsidibus oblatos esse accepimus, cæterorumque, quæ ferv. ntibus istis vexationibus consignata sunt, scriptorum ætas curate definita fuísset. Sic etenim de rerum gestarum serie, malorum illatorum magnitudine, confessorum numero, invicto, quo sanctissimi homines valuerunt, animi robore, certior nobis ac plenior esset notitia. Quam quidem egregiam quibuscumque utilitatem præstare posse, nulli, quibus maturius est judicium, ignorare possunt. Certe miror, quum vir alioqui immortalis, Henricus Dodwellus, bono fortassis consilio, totos martyrum exercitus civitate sacra ejiceret, neminem illorum, qui adversus cum prodiere, in hac sese palæ

(1) Exstat in bibliotheca theol. hist. philol. quæ Bremo prodiit; t. II, fascic.

« PoprzedniaDalej »