Obrazy na stronie
PDF
ePub

sic et de animæ statu, quam alii divinam et æternam, A poetæ et philosophi tribunal apud inferos ponunt. Si

alii dissolubilem contendunt: ut quis sensit, ita et intulit aut reformavit. Nec mirum, si vetus instrumentum ingenia philosophorum interverterunt. Ex horum semine et nostram hanc novitiolam (a) paraturam (b) viri quidam suis opinionibus ad philosophicas sententias adulteraverunt, et de una via obliquos multos tramites et inexplicabiles (1) sciderunt. Quod ideo suggesserim, ne cui nota varietas sectæ hujus in hoc quoque nos philosophis adæquare videatur, et ex varietate defensionum (c) indicet veritatem (2). Expedite autem præscribimus adulteris nostris illam esse regulam veritatis, quæ veniat a Christo, transmissa per comites ipsius, quibus aliquanto posteriores diversi isti commentatores probabuntur. Omnia adversus veritatem de ipsa veritate constructa sunt, operantibus æmulationem istam (d) spiritibus erroris. Ab his adulteria (3) hujusmodi salutaris disciplinæ subornata (4); ab his quædam etiam fabulæ immissæ, quæ de similitudine (5) fidem infirmarent veritatis, vel eam sibi potius evincerent (6), ut quis ideo non putet Christianis credendum, quia nec poetis, nec philosophis, vel ideo magis Poetis et Philosophis existimet credendum, quia non christianis. Itaque et ridemur Deum prædicantes judicaturum. Sic enim et LECTIONES

[ocr errors]

(1) Multos et inexplicabiles tramites, Seml. (2) Sic Her., Pam., la Cerda, Rig., Hav., Ald. et Rhen.: ut ex veritate defensionum vindicet veritatem. Wouw. vanitatem, cod. Fuld. defectionem vindicet veritatis. (3) Adulteriis, Haverc. e cod. Lugd.

[ocr errors][merged small]

gehennam comminemur, quae est ignis arcani subterraneus ad pœnam thesaurus, proinde decachinnamur. Sic enim et Pyriphlegethon (7) apud mortuos amnis est. Et si paradisum nominemus (e), locum divinæ amoenitatis recipiendis sanctorum spiritibus destinatum, maceria quadam igneæ illius zonæ a notitia orbis communis segregatum, Elysii campi fidem occupaverunt. Unde hæc, oro vos, philosophis aut poetis tam consimilia? non nisi de nostris sacramentis: si de nostris sacramentis, ut de prioribus, ergo fideliora sunt nostra, magisque credenda, quorum imagines quoque fidem nveniunt; si de suis sensibus, jam ergo sacramenta nostra imagines posteriorum habebuntur, quod rerum forma non sustinet; nunquam enim corpus umbra aut veritatem imago præcedit.

CAPUT XLVIII.

ARGUMENTUM.-Mirum quoque, quod Philosophis incredibilia docentibus credant, magis credibilia apud Christianos damnent; quod luculenter admodum exsequitur in resurrectionne et restauratione carnis seu corporis humani, opposita brute Laberii Pythagoræque animarum metempsychosi.

Age jam, si quis philosophus affirmet, ut ait LabeVARIANTES.

[blocks in formation]

COMMENTARIUS.

At manet incolumis mundus, suaque omnia versat,
Quæ nec longa dies auget, minuitque senectus,
Nec motus puncto currit, cursusque fatigat.
Idem semper erit, quoniam semper fuit idem.
Non aliam videre patres, aliumve nepotes
Aspicient.

Sed præter Sophoclem, cujus memorabile excerptum habes in collectione Grotiana, quæ inscribitur Excerpta ex Trag. et Com. Gr. p. 145. Lucanum lib. 1. versu 72. Ovidium aliosque, excellentissimis et argumentis et versibus ortum aliquando mudum et periturum olim invicte demonstravit Lucretius lib. v. versu 94.

Horum naturam triplicem, tria corpora Memmi,
Tres species tam dissimiles, tria talia texta,
Una dies dabit exitio : multosque per annos
Sustentata ruet moles et machina mundi.

Vide quæ ibidem sequuntur. Sed hic sibi etiam non defuit Lucianus, quin risum ex hac philosophorum rixa captaret. in Icaromenippo p. 276. edit. Bened. Πρῶτον μὲν γὰρ αὐτοῖς ἡ περὶ τοῦ κόσμου, etc. i. e. Primum enim varia est de mundo sententia: siquidem aliis non genitus, nec interiturus esse videtur: alii et ejus opificem, el fabricandi modum ausi sunt dicere. Prorsus impia sunt quæ ibidem sequatur. In eodem Dialogo p. 273. Οὐ γὰρ εἶχον εὑρεῖν οὐδ ̓ ὅπως ἐγένετο, οὔτε τὸν δημιουργόν, οὔτε ἀρχή, οὔθ' ὅτε τὸ τέλος ἐστὶν αὐτοῦ, i. e. Neque enim invenire poteram, neque quo pacto, neque quo opifice factus fuisset, neque quod esset illius vel initium vel finis

(a) Hanc novitiolam paraturam. Novum instrumentum. RIG.

(b) Novitiolam paraturam. Novellam sectam christianorum alibi vocat est enim ab Tiberio, cujus ævo explicari cœpit bæc lex. LAC.

(c) Et ex varietale defensionum judicet veritatem. Sic

D

legitur passim hic locus, tamen, si quis alius, male affectus. Quæ enim in illo vel mica sani sensus? Cum videant veritatem, exponit La Cerda, a multis diverso tramite defendi. Itane, vir docte, Marcionitæ, Gnostici, Valentiniani et similia hominum purgamenta veritatem aliquo modo defendunt? Non potest ineptius. Videamus itaque quid libri editi et MSS. suppeditent. Aldus, ut ex veritate defensionum vindicet veritatem. Rhen. ut ex veritate defensionum vindicet veritatem. Herald. Pam. la Cerda, et ex varietate defensionum judicet veritatem. Sed La Cerda in notis cum Wouw. legit vanitatem. MS. L. B. conspirat cum Herald. nisi quod preferat cum Rhenano [ quod et facit Cod. Agob. ] vindicet. Optimus denique Fuld. hanc lectionem exhibet defectionem vindicet veritatis, adscripsit Junius. quæ lectio est rectissima. Ego huic quoque acquiesco, nam optimus est sensus: ne quis, inquit, arguat nos a veritate, quæ una est, defecisse, tam multæ et diverse inter nos sint sententiae, quod abnuit Tertullianus, quia illi qui nobiscum dissentiunt nostri non amplius jam sunt, sed adulteri ex schola nostra ejecti. vide cap. XLVI. in fine.

cum

(d) Operantibus æmulationem istam spiritibus erroris. Augustin. de Trinit. lib. m. cap. 10. Diabolum animas deceptas illusasque præcipitasse, quum polliceretur purgationem animæ, per eas quas reλeràç appellant trans figurando se in angelum lucis, per multiformem machinationem, in signis et prodigiis mendacii. Quomodo vero varia Ecclesiæ Dei arcana miseris gentilibus obtenebraverit antiquus serpens, omnino videri debet doctissima Casauboni opera in Exercit. ad Annal. Baron. Exercit. XVI cap. 43. et ejusdem nota ad Persii Sat. v. versum 129.

(e) Et si Paradisum nominemus. In eo fuit errore Tertullianus, ut sanctorum animas ad diem usque Judicii in Paradiso servari crediderit. LE PR.

rius (a) de sententia Pythagoræ, hominem fieri ex A tur. Quasi non, quæcumque ratio præest (g) animulo, colubram (1) (b) ex muliere, et in eam opinionem omnia argumenta eloquii virtute detorserit (2), nonne consensum (3) movebit et fidem infiget etiam ab animalibus abstinendi? proptereaque persuasum quis hoc habeat, ne forte bubulam de aliquo proavo suo obsonet (c). At enim christianus, si de homine hominem ipsumque de Caio Caium (d) reducem repromittat, statim illic vesica queritur (4) (e), lapidibus magis, nec saltem cæstibus (5) (f) a populo exige

(1) Colubrum, Fran.

(2) Distorserit Seml.
(3) Sensum Ald. Rhen.

LECTIONES

(4) Statim illic vesica queritur addit Hav. e cod. Fuld. (5) Cædibus Fran.

(6) Ita Hav. e cod. Fuld. In prioribus edd. locus ita erat descriptus: Si quæcumque ratio præest animarum huma

marum humanarum in corpora reciprocanda rum, ipsa exigat illas in eadem corpora revocari; quia hoc sit revocari, esse quod fuerant. Nam si non id sunt quod fuerant, id est, humanum et id ipsum corpus induta, jam non ipsæ erunt quæ fuerant. Porro, quæ jam non erunt ipsæ, quomodo redisse dicentur? Aut aliud factæ non erunt ipsæ (h), aut manentes ipsæ non erunt aliunde (6). Multis etiam jocis et olio (7) opus erit, si velimus ad hanc partem lasciVARIANTES.

stantiam redeant, cum boc sit restitui, id esse quod fuerat? Jam non ipsæ sunt, quæ fuerant, quia non potuerunt esse quod non erant, nisi desinant esse quod non erant, nisi desinant esse quod fuerant. Ex hac quoque scripturæ diversitate conj. Hav., Apologeticum a Tertull. bis editum

esse.

(7) Sic Wouw. e ms. et Rig., Pamel. aliique : jocis ex narum reciprocandarum in corpora, cur non in eamdem sub- B otio, Gel.: jocis et ocio, Hav. jocis ex otio.

COMMENTARIUS.

CAP. XLVIII.-(a) Ut ait Laberius. Poeta fuit mimographus cujus meminit etiam Auctor lib. de Pallio cap. 1, et Macrobius Saturnal. lib. II, ac Gellius lib. XI, cap. 9. de quo plura apud Crinitum in Decio Laberio. Alludit ad eumdem Minutius his verbis: Mimi officio digna ista sententia est. Atqui locum ipsum Laberii his verbis expressit idem Crinitus de Honestat. discipl. lib. II, cap. 3.

Et audio mala multa etiam ex bonis,
Per illud,ut nos olim mutant philosophi,

Et nunc de mulo hominem, de muliere colubrum,
Faciunt, et ex diversis diversa alia. PAM.

(b) Colubram ex muliere. Recte sic Junius et Rigalt. etiam Cod. Agobard. alii colubrum. Sed veteres illi fœmininum magis amarunt, quod hic in muliere etiam aptius. Lucilius satyrographus apud Nonium Marcellum:

Jam disrumpetur medius jam ut Marsu colubras
Disrumpit cantu.

Turpilius ibidem : Arripuit colubram mordicus; et Var-
ro Eumenidibus :

Quid dubitatis, utrum nunc sitis cercopitheci,

An colubræ, an beluæ ? an de albu cibus labus Athenis? Quo in loco forsan et ipse irridet pythagoricum dogma, nam ut fragmenta docent, in illa satyræ parte, super cœnam de philosophis sermo fuit. Quod patet evidentius si, cum populari meo Ausonio Popma, ultima ista manifesto corrupta ad græcas litteras retrahas, locumque sic restituas :

An colubræ, an beluæ ἐν κεφαλή quibus λόγος άτενης; ut de cristatis gallis sit sermo, pythagoricis etiam apud Lucianum in Micyllo philosophis. Hav.

(c) Ne forte bubulam de aliquo proavo suo obsonet. Satis ridicule dictum, potuissetque, si carmen condidisset, ita efferre :

Cumque boum dabitis casorum membra palato,
Mandere vos vestros scite et sentite parentes.
Ubi tamen melius forsan legas sentire; Ovidii sunt
versus, sed ad præsentem rem accommodati, cum ille
scripserit, non parentes, sed colonos (Lib. XV. Met.,
versu 141). Sed eccum ibidem ipse in hunc modum
apposite fatur Pythagoras versu 173.:

Ergo ne pietas sit victa cupidine ventris,
Parcite [vaticinor] cognatas cæde nefanda

Exturbare animas, ne sanguine sanguis alatur. Hav.
(d) De Caio Caium reducem repromittat. Caius juris-
consultus adhibetur in exemplum ad res singulas.
Repromittere autem est nuda pollicitatione cautio-
neque promittere, non satisdato. Alias habet signifi-
cationes, vide Schardium. PAM.

(e) Statim illic vesica queritur. Apparet hic, sed et passim alibi, bonitas Codicis Fuldensis, absque quo ne per somnium quidem excogitari hoc potuisset. In omnibus certe editionibus et MSS. aliis frustra quæ. ras locus sic concipitur in istis membranis, reduTERTULLIANI. I.

cem repromittat, statim illic vesica quæritur, et lapidibus etc. Adscripsit collationi, sive Modius is, sive Scioppius, sive Junius legendum vesica quæritur; id est quasi ventis distenditur cruciaturque pectus illorum vehementissime. Hactenus ille. Sed mihi proverbium hoc videtur desumptum a puerulis, qui mingendi necessitatem ultra ferre non possunt, vesica lotio impleta, adeoque sæpe virgam inetuentes exclamant. Sic illi audita hac Christianorum oratione, statim egrediuntur auditorio, quasi mingendi necessitas urgeret. Rigaltius transiit, nec ullo in notulis indicio relicto. Non absimile nobis est proverbium de re ingrata: Men zeu er de koude pis van krygen. HAV.

(f) Nec sallim cæstibus." Veteres membranæ, Cœtibus. Omnimo legendum, Costibus, et scite admodum cæstus dixit, pugnos vilis plebeculæ callosos, Chabuitque in mente illud Juvenalis:

et pugnis concisus adorat,

Ut liceat paucis cum dentibus inde reverti." (Sat. 3.) Ait igitur Septimius: Si christianus aliquis in turba forte, ad populum verba faciens, de resurrectione corporum sermonem habeat, de qua Caio aut Sempronio ipsum Caium et Sempronium resurrecturos asserat, is bene a populo secum agi putabit, si pugnis tantum, et non magis lapidibus exigatur. Ipse Tertullianus ad Marcionem lib. IV, pag. 568, lapidationem dixit popularibus cœtibus, et inermi tumultui familiarem. Et lib. II, ad Nat., lapidein, telum esse ait vulgare atque caninum. RIG.

(g) Quæcumque ratio præest. Ita explico: quasi non omnis argumentorum vis, quibus præstruitur et defenditur reciprocatio animarum humanarum et in alia corpora transmigratio, magis etiam stringit si affirmetur revocari animas ad sua quasque corpora. In hoc enim sensu verbum præesse usurpatum disciD mus ex lib. De Carne Christi, cap. XVII. Ante omnia autem commendanda erit ratio quæ præfuit. Cum vero totus ordo dictionis a me ex Cod. Fuld. sit transumplus, æquum est ut etiam vulgata lectio apponatur, quæ ita se habet : Si quæcumque ratio præest animarum humanarum reciprocandarum in corpora, cur non in eamdem substantiam redeant? cum hoc sit restitui, id esse, quod fuerat? Jam non ipsa sunt quæ fuerant, quia non potuerunt esse quod non erunt, nisi desinant esse quod fuerant. Et omissis que uberiora in MS. F. exstant, sequitur Multis, etc. Ubi in Juniana editione post erant interseritur etiam nisi desinant esse quod non erant. Apparet id quod statuimus verum esse, bis a Tertulliano Apologeticum suum publicatum.HAV (b) Aut aliud factæ non erunt ipsæ. Si enim Euphorbi anima corpus induat Pythagoræ, jam iste homo non Euphorbus est amplius, sed Pythagoras. Itaque non rediit totus homo, quia is anima et corpore constat. (Dix-sept.)

cum esse desieris, cur non possis esse rursus de nihilo, ejusdem ipsius auctoris voluntate, qui te voluit esse de nihilo? Quid novi tibi eveniet? qui non eras, factus es; quum iterum non eris, fies. Redde si potes rationem qua factus es, et tune require qua fies. Et tamen facilius utique fies quod fuisti aliquando, quia æque non difficile factus es, quod nunquam fuisti aliquando. Dubitabitur (2), credo, de Dei viribus, qui tantum corpus hoc mundi de eo quod non fuerat, non minus quam de morte vacationis et inanitatis composuit (3) animatum spiritu omnium animarum animatore, signatum (f) et per ipsum (4) humanæ resurrectionis exemplum in testimonium vobis. Lux quotidie interfecta resplendet (g), et tenebræ pari vice decedendo succedunt (5), sidera defuncta revivis

vire, quis in quam bestiam reformari videretur (1) (a). A nihil fueras priusquam esses, idem nihil factus (e) Sed de nostra magis defensione, qui proponimus, multo utique dignius credi, hominem ex homine rediturum (b), quemlibet pro quolibet, dum hominem, ut eadem qualitas animæ (c) in eamdem restauretur conditionem, etsi non effigiem, certe quia ratio restitutionis destinatio judicii est, necessario idem ipse qui fuerat exhibebitur, ut boni seu contrarii meriti judicium a Deo referat. Ideoque repræsentabuntur et corpora, quia neque pati quicquam (d) potest anima sola sine stabili materia, id est carne; et quod omnino de judicio Dei pati debent animæ, non sine carne meruerunt, intra quam omnia egerunt. Sed quomodo, inquis, dissoluta materia exhiberi potest? Considera temetipsum, o homo, et fidem rei invenies. Recogita quid fueris, antequam esses: utique nihil; meminisses enim, si quid fuisses. Qui ergo LECTIONES

[blocks in formation]

VARIANTES.

sentientibus Rig. et Hav.
-(4) Et ipsum Fran.

(5) Havercampius suspicatur legendum vel decedendæ succedunt vel decedendo succedunt.

COMMENTARIUS.

Juvat adscribere sententiam aurei oris, magni illius Chrysostomi. Is, Homil. I, de Resurr.: Ad hæc, si non resurgit corpus, non resurgit homo. Homo enim non est anima sola, sed corpus et anima. Si ergo anima sola resurgel, dimidium animal resurget, et ita non integrum. Sed et de animæ non proprie dicitur resurrectio. Resurrectio enim ejus est quod cecidit, et quod dissolutum est. Anima autem non dissolvitur, sed corpus. Hav.

(a) Quis in quam bestiam reformari videretur. Editi veicres, ut Aldi, Barræi, Pam. et MS. L. B., quis, inquam, bestiam reformari vidit? Rhenan., unquam, insulse. Sed ex Vet. Cod. correxit Wouwerius velit, quasi rogetur mulier, utrum gallina an vacca, vir vero, an passer, taurus, an searabæus esse velit. Sed præstat lectio Fuldana, quam amplexus est Scioppius et Rigalt, et ex suis MSS. probavit etiam Heraldus, videretur; cui assensum non tantum præbent Latinius et Junius ex MSS. Put. et Ursini, sed et Cod. Agob. Sic quaereretur vir bellicosus, avarus, timidus, voluptuarius, in quæ animalia post mortem corporis animam velit migrare, prout commode Micyllus : ille, somnio dives et nunquam non aurei illius insomnii memor, sciscitatus quis ipse olim fuisset, a contubernali gallo suo docetur fuisse formicam indicam ex illis quæ, aurum effodiunt, ut jocatur Lucianus in Gallo. Imo et hominem induta rursus pythagorica illa anima deberet simillimum priori contubernali reddere. Et quantum ipse Mnesarchi filius a Panthoide aliisque abfucrit, more suo, id est jocose docet Tertull., lib. De Anima, cap. XXXI: Ecce enim Euphorbum militarem et bellicam animam satis constat vel de ipsa gloria clypeorum consecratorum: Pythagoram vero tam residem et imbellem, ut prælia tunc Græciæ vitans, Italiæ maluerit quietem, geometriæ et astrologiæ et musicæ devotus, alienus studio et affectu Euphorbi. Sed et Pyrrhus ille fallendis piscibus agebat, Pythagoras contra, nec adeundis, ut animalibus abstinens. Ethalides autem et Hermotimus fabam quoque in pabulis communibus inruerat; Pythagoras vero ne per fubalia quidem transeundum discipulis suis tradidit. Quomodo ergo eædem animæ recuperantur, quæ nec ingeniis, nec institutis jam, nec victibus eædem probabuntur? HAV.

(b) Hominem ex homine rediturum. Minucius p. 38. Cæterum quis tam stultus aut brutus est, ut audeal repugnare, hominem a Deo, ut primum potuisse fingi, ita posse denuo reformari? ubi vide notam Elmenhorstii. Pertinet et le Chrysostomi simillimus locus in Epist. Pauli ad Thessalon. I, cap. IV, Homil. VII: Si

C

sint quidem græci, qui de his dubitant, iis dicemus innumerabilia. Quidnam ? Sunt enim apud ipsos qui animas ad plantas deducunt, ad frutices, et canes. Dic mihi, quid est facilius, suum corpus accipere, an alienum ? Hav.

(c) Ut eadem qualitas. Etiam hoc inter Tertulliani errores, quod videatur animæ effigiem attribuere, aut si de hominis effigie agat, etiam caute legendum perinde ac si videatur non satis intellexisse eumdem hominem in eadem effigie resurrecturum. Seipsum autem explicat paulo post dum dicit, sed erimus iidem qui et nunc, nec alii post. Eo quod omnino de judicio Dei pati debent. Hæc verba absunt a libro Puteani. PAM.

(d) Quia neque pati quidquam, etc. Ilis locis ubi de anima disserit, caute legendus: animas impiorum post mortem nihil pati ait, cum ex sint a corpore separate; quod inter Tertulliani errores numerandum, nisi moleste ferant Magdeburgenses, qui inter dogmata illud recensent. LE PR.

(e) Idem nihil factus. Caute etiam hic legi debet et auctor, et Minutius, neque enim nihil sumus, aut esse desinimus post obitum, sed ad illud videtur alludere, quod mortuus homo non sit homo. PAM.

(1) Signatum et per ipsum. Non solum creavit mundum ex nihilo, illumque animavit, sed in ipso signata notataque sunt exempla plurima resurrectionis animorum, ut sint illa in testimonium gentibus. Quæ hæc sint narrat in sequentibus. LAC.

(g) Lux quotidie interfecta resplendet. Ad hæc et sequentia videri potest industria Elmenhorstii qui ad Dilla Minutii a Nostro desumpta p. 39. Sol demergit et nascitur; astra labuntur et redeunt. etc. in notis p. 100. multa coacervavit. Sed et insignis est locus apud Epiphanium, qui me cuéìo esse non sinit. Is in libro Ancoratus pag. m. Gr. edit. 595. Kai ý xvístę TÕSK διαρρήδην αὐτοὺς ἐλέγχει ὑποφαίνουσα καθ ̓ ἑκάστην ἡμέραν ἀναστάσεως τὸ εἶδος, ete. i. e. Et universa creatura palam ipsos redarguit, singulis diebus resurrectionis speciem ostendens. Occidit enim dies, el mortuorum modum in nuimus per soporem. Exoritur dies nos expergefaciens, et resurrectionis signum demonstrans. Decerpuntur fructus, et status rerum exscinditur, ita ut hinc nostri discessus facies præstituatur. Seminatur terra et germinat, quoniam fracta post sectionem resurgent. Locusta moritur,ubi quamdam sui ipsius fœturam abjectam in terram defodit, el post tempus terra reddit ea quæ defossa sunt Semina fructuum seruntur, et primum moriuntur, deinde perficiuntur : nisi enim mortua fuerint non vivifcantur. Pergit deinde hoc modo : Σφραγίδας ἐν ἡμῖν ὁ

cunt (1), tempora ubi finiuntur incipiunt, fructus A, non aliter destinavit, quam prædicavit. Quæ ratio

consumuntur (2) et redeunt; certe semina non nisi corrupta et dissoluta fœcundius surgunt, omnia pereundo servantur, omnia de interitu reformantur. Tu, homo, tantum nomen (a), si intelligas te, vel de titulo Pythia discens (b), dominus omnium morientium et resurgentium (c), ad hoc morieris ut pereas? Ubicumque resolutus fueris, quæcumque te materia destruxerit, hauserit, aboleverit, in nihilum prodegerit, reddet te. Ejus est nihilum ipsum, cujus et totum. Ergo, inquitis, semper moriendum erit, et semper resurgendum. Si ita rerum dominus destinasset, ingratis (3) (d) experireris conditionis tuæ legem. At nunc

(1). Vivescunt Fran.
(2) Consummantur Fran.

universitatem ex diversitate composuit, ut omnia ex æmulis substantiis sub unitate constarent ex vacuo et solido, ex animali et inanimali, ex comprehensibili et incomprehensibili, ex luce et tenebris, ex ipsa vita et morte; eadem ævum quoque ita destinata ac distincta conditione conseruit, ut prima hæc pars ab exordio rerum, quam incolimus, temporali ætate ad finem defluat, sequens vero, quam expectamus, in infinitam æternitatem propagetur. Cum ergo finis et limes medius (e), qui interhiat, adfuerit, ut etiam mundi ipsius species transferatur æque temporalis, quæ illi dispositioni æternitatis aulaci vice oppansa LECTIONES VARIANTES.

B (3) Ingratiis conj. Haverc.

COMMENTARIUS.

Θεὸς ἐποίησε διὰ τῶν ὀνύχων, δέκα καὶ δέκα ἀναστάσεως μaçτupoúsas, etc. i. e. Signacula in nobis fecit Deus per ungues decem et decem, qui de resurrectionis nostræ spe testimonium præbent. Sed et velut per coronam capilli resurrectionem nostram declaravit. Nam quod in nobis mortuum corpus videtur, hoc est pili, singulis vicibus resecti rursus pullulant, resurrectionis spem indicantes. Et innumera dici possunt ad incredulorum certitudinem ab exemplis. Verum non persuasit his palumbes avicula, neque animalculum myoxus. Moritur enim hoc semestre, et palumbes in diebus quadraginta, el rursus post tempora sua reviviscunt. Scarabai morti vicini, in pila stercoris se ipsos occultant, talem pilam in terram sepelientes ac defodientes, atque sic ex suo ipsorum humore rursus reviviscentes comperiuntur. HAV.

(a) Tantum nomen. Ingens momentum ! magna gloria! Horat. lib. III, Ode IX:

Multi Lydia nominis. Virgil, 11. Æneid., 89:

[ocr errors]

Et nos aliquod nomenque decusque. De Miltiade Nepos in fine: nobile nomen. Vere Chrysost. in Ps. CXLIII. de præstantia hujus creaturæ, magna res homo; addit enim totius creaturæ præsecturam sortitum. De homine quoque Manilius lib. IV:

Exemplumque Dei quisque est in imagine parva.

Et quæ ibidem sequuntur. Hav.

nihil super terram homine majus est, sed omnia sub potestate illius sunt. Idem in cap. Gen. IV, Hom, xxi: Nam sicut omnium Deus principatum habet, super omnia tam visibilia quam invisibilia, qui omnium conditor et opifex est; sic et cum formavit rationale hoc animal, voluit omnium visibilium præfectura insigne esse. Rursus in Sermone, Quod Adam prælatus omni creaturæ: Maxime, cum idem artifex Deus potestatem suam in omnem fabricam eidem homini fuerat traditurus ; ut quem secundum præsidem post se facere disponebat, eumdem faceret plenum atque perfectum, habentem in sese et dignitatem qua præcelleret, et potestatem qua cunctis animantibus imperaret; soli serviens illi, a quo ei cuncta fuerant subjugata, ut imperaret mundo, serviret Deo, Creatorem suspiceret, creaturam sibi parere compelleret, tantumqueditionis sese Domino debere perspiceret, quantum ipse à creatura exigeret. Sed quanC doquidem lectione Chrysostomi delector valde et incredibiliter afticior, liceat mihi alium hisce attexere locum ex Expos. ejus in Ps. ix, ubi ille ostendit diminutum quidem dominium istud in homine post peccatum, sed tamen satis magnum pro utilitate hominis et providentia Divina relictum. Aurea ejus verba, sunt: Si autem parum quid detraxit, hoc est etiam ejus providentiæ. Nam ante inobedientiam dominabatur bestiis; post inobedientiam autem de hac potestate aliquantum detractum est. Nam nunc etiam dominatur iis aliquibus artibus, sed cum timore ac tremore. Nam nec totum imperium sustulit, nec totum reliquit, sed quæcumque erant ei quidem ad alimentum et exercitationem necessariæ, subjectas esse permisit : quæ autem sunt efferatiores, non itidem, ut ex sua cum illis contentione, primi parentis Ade veteris peccati admoneretur. Unde etiam ex eo quod non valde nobis subjiciuntur, magnum lucrum accedit; quid enim nos juvaret, si leonem nostræ potestati obnoxium et mansuefactum haberemus? quid nobis prodesset, si pardum haberemus cicurem? Nihil nisi ad arrogantiam tantum et superbiam: propterea has quidem permisit esse exemptas ab imperio; quæ sunt autem nobis utiles, effecit mansuetas, bovem aruntem, et ovem amicientem nostri nuditatem corporis, et jumenta apta ad ea vehenda quæ importari aut exportari possunt, aves et pisces ut esset nobis mensa lautior. Illustratque rem a simili: Quemadmodum enim cum quis exhæredat filium, non privat eum omnibus, sed parte aliqua, ut se corrigat, ita etiam Deus. Imo non sic, sed contra potius. Homo enim, qui exhæredat, majore parte privat, minorem vero relinquit; Deus autem majore relicta, exigua privavit portiuncula, idque ad ejus utilitatem, ne alia omnia facile superarent. Hav.

(b) Vel de titulo Pythiæ discens. Respicit nobilem illam inscriptionem Delphis ad fores Apollinis, quæ nota satis est: гNQQI YEAYTON. Male itaque Cod. Agobard. editio Aldina, dicens dominum omnium, etc.; ct Rhen. diceris dominus, etc.; etiam MS. Fuld. disces Deum, dominus o. m.; ubi putavit librarius solum Deum hic dici dominum (ita enim vel scripsit, vel voluit) omnium morientium, et resurgentium. Sed vide mox nostram notam. Risi etiam acumen bardi cujusdam, D qui in linguam belgicam hoc opusculum vertere, imo pervertere ausus est, qui interpretatur quasi legisset tu homo tantum si intelligas tuum, vel de t. P. d. Dominum, etc. Nomen, inquit, homo quasi humus; et titulum Pythia interpretatur nomen, et in notulis addit in græco sermone fœtorem significare et putredinem. Sed bene quod ab inquinatissimis manibus nova et accurata versione auctorem tam morosum vindicare [si tamen per typographos emptoresque licuerit], constituerim, ut qui absoluta jam duorum ad nationes lib. interpretatione, etiam in hoc Apolog. salis magnos progressus fecerim. Hav.

(c) Dominus omnium morientium et resurgentium. Id est qui es dominus etc. earum scilicet creaturarum, quas modo dixi mori et reviviscere, quae omnes aut sunt sub jugo hominis, aut commodis ejus serviunt. Chrysost. ad Gen. cap. I, 28, Hom. ix: Deus fecit hominem principem ominium quæ sunt super terram, et

(d) Ingratis experireris conditionis tuæ legem. Ingratis, quod alii dicunt Ingratiis, hoc est, Etiam nolens experireris conditionis tuae legem. RIG.

(e) Cum ergo finis et limes medius, qui interhiat, ad

jugis judicii pœnam nutrientis. Montes uruntur et
durant quid nocentes et Dei hostes?
CAPUT XLIX.

est (a); tunc restituetur omne humanum genus, ad ex- A gitur, salvus est, ut nullo jam igni decinerescat (d). pungendum quod in isto ævo boni seu mali meruit, Et hoc erit testimonium ignis æterni, hoc exemplum et exin dependendum in immensam (1) æternitatis perpetuitatem. Ideoque nec mors jam, nec rursus ac rursus resurrectio, sed erimus iidem qui nunc, nec alii post: Dei quidem cultores apud Deum semper, superinduti substantia propria æternitatis; profani vero et qui non integri ad Deum, in pœna æque jugis ignis, habentis ex ipsa natura ejus, divinam scilicet subministrationem incorruptibilitatis (2). Noverunt et Philosophi diversitatem arcani et publici ignis. Ita longe alius est qui usui humano, alius qui judicio Dei apparet, sive de coelo fulmina stringens (b), sive de terra per vertices montium eructans (c); non enim absumit quod exurit, sed, dum erogat, reparat, Adeo manent montes semper ardentes, et qui de cœlo tan- B signia ingenia. Illi prudentes, nos inepti (e); illi hoLECTIONES VARIANTES.

(1) Et exinde perdendum immensam Fr.

(2) Hav. et qui non integre ad deum, in pœna [Rig. in pœnam] æque jugis ignis, habentis [Rig. habentes] ex i. n.

ARGUMENTUM.-Ineptum itaque, laudari idem in Philosophis et admirationi esse, in Christianis odiri et persequi: quorum opinio, vel si falsa sit, cum tamen ad recte vivendum prosit, irrisui magis quam pœnis adjudicari debeat, quibus tamen exsultat vulgus, ineple quidem, quum pœnæ istæ gaudium sint Christianorum, qui injuste vexari et damnari malint, quam a Deo excidere.

Hæc sunt (3) quæ in nobis solis præsumptiones vocantur, in Philosophis et Poetis summæ scientiæ et in

e. divina sc. subm. incorr.
(3) Hæc Rig. Haverc.

COMMENTARIUS.

fuerit. Loci subobscuri hic est sensus: quum ergo constitutum tempus et terminus ille extremus, qui inter temporalem et perpetuam ætatem est, dictus a Paulo Apostolo ἄτομος καὶ ῥιπὴ ὀφθαλμοῦ (Epist. I, ad Corinth., cap. xv, 52) aderit, ut etiam ipsius mundi species, quæ æque temporalis est ac ævum et tempus ipsum, et hactenus quasi densum velum et maceria ingens prohibet æternitatis usum, transeat et immutetur, tunc restituetur omne humanum genus, etc. Oratio Septimii ita distingui melius forsan possit, cum ergo finis et limes, medius qui interhiat, adfuerit. HAV.

(a) Aulai vice oppansa est. Supra cap. xvi, de velo sanctuarii etiam conspectui cæterorum velo oppanso interdicebatur. Hic forsan respexit ad illud Virgilii, qui sic loquentem Venerem ad filium Æneam inducit, lib. II, 604 :

Aspice, namque omnem, quæ nunc obducta tuenti
Mortales hebetat visus tibi, et humida circum
Caligat, nubem eripiam.

Homerus illi præiverat, apud quem, lib. Iliad. E, ver-
su 127, ad Diomedem ita fatur Pallas:

Αχλύν δ' αὖ τοι ἀπ ̓ ὀφθαλμῶν ὅλον ἢ πρὶν ἐπῆεν,
ὄφρ' εὖ γινώσκῃς ἡ μὲν Θεὸν ἠδὲ καὶ άνδρα.

I. e., Caliginem vero tibi ab oculis abstuli, quæ prius
oberat, ut benc dignoscas, tum hominem, tum Deum.
Quomodo fere Eunapius Sardianus in simili fabula de
Jamblichi discipulis, p. 25 : ὡς ἐνοχλοῖ ἡ μὲν αὐτῶν πολύ
λάκις μικρὶν εἶναι φάσκοντες. 1. e., quod forte impeditus
essel ipsorum visus minus acer. Et in vera historia ad
preces Elise aperuit Deus famuli oculos, ut videret
coelestes copias (II Reg. vi. 17). Spectatque buc om-
nibus gentibus desiderabilis promissio Dei apud
Isaiam, xxv, 7: Et in hoc monte abolebit Dominus faciei
involucrum, et tegumentum quo omnes teguntur natio-
nes. HAV.

(b) Sive de cælo fulmina stringens. Id est cliciens, adeoque igneum quasi ensem ex nubibus, ut vagina, educens. Sic Ajačem Oilei filium a Minerva fulmine qua ferro transfixum pectora inducit Virgilius lib. 1. Eneid. 48.

Illum expirantem transfixo pectore flammas

Turbine corripuit, scopuloque affixit acuto. HAV.

(c) Sive de terra per vertices montium eructans. Conjunxit ut poenales, cap. xL: Cum Vulsinios de cœlo, Pompeius de suo monte perfudit. Appellat vertices undantes flammas quæ in montibus ignivomis magno urbine adactæ eructantur et foras prorumpunt. Di

C

D

xerunt veteres et vorticem et verticem. Lucretius, lib.
VI, 296 :

Quam cum perscidit, extemplo cadit igneus ille
Vortex.

Idem, lib. I, 294 :

Interdum vertice torto

Corripiunt, rapidoque rotantia turbine portant. HAV. (d) Ut nullo jam igni decinerescat. Vel ita locum hunc percepit Minutius, quasi innuat Tertullianus id quod experientia docet, scilicet corpora fulminata illæsa videri, dum scribit, p. 39: sicut ignes fulminum corpora tangunt, nec absumunt. Quomodo et Gallus interpres. Vel recessit ab illa opinione quam vel tueri vel respicere videtur Auctor noster. Dum enim dicit salvum, ut nullo jam igni decinerescat, videri potest docere cadavera fulminata ab igni consumi non posse. Sic negabaut veteres illis qui venenum hauserant cor cremari. Plinius, lib. x1, cap. 37: Cor negatur cremari posse in iis qui cordiaco morbo obierunt, aut veneno interemptis. Certe exstat oratio Vitellii, qua reum Pisonem ejus sceleris coarguit, hoc usus argumento: palamque testatus, non potuisse ob venenum cor Germanici Cæsaris comburi. Et ex illa forsan Hetruscorum disciplina lex illa Numæ apud Festum in voce Occisum, SEI. HOMINEM. FULMIN. JOBIS. OCCISIT. EM. SUPRA. GENUA. NE. TOLLITO. et ibidem HOMO. SEI. FULMINE. OCCISUS. ESIT. EI. JUSTA. NULLA. FIERI. OPORTERE. Sepeliebantur enim ibi, ubi erant fulminati, nec ut alia cadavera cremabantur, locusque is sacer erat et bidental appellabatur. Persius, Sat. 1, 27:

Triste jaces lucis evitandumque bidental.

Ubi inspici possunt doctissimi Casauboni Notæ, ut et Scaligeri ad Festum in voce, Bidental. Addique potest Jacob. Nicol. Loensis Miscell., lib. III, cap. xvn, qui ex Euripide et Statio docet græcis moribus illud incognitum. Vel denique, ad hunc ritum respiciens hic auctor, dicere voluit illum, qui fulmine adeoque igni cœlesti interfectus est salvum esse a flamma rogi, quia non cremaretur, sed sepeliretur, quomodo omnes Christiani, qui rogo imponi abnuebant, ut patet ex cap. XLII: Scient Sabæi pluris et carioris suas merces Christianis sepeliendis profligari, quam Diis fumigandis. Sed hoc non eligo. HAV.

(e) Illi prudentes, nos inepti. Arnobius, lib. I: Et illi cali, sapientes, prudentissimi vobis videntur, nec reprehensionis ullius, qui Fannos, qui Fatuas, civitatumque Genios, qui Pansos reverentur atque Bellonas.

« PoprzedniaDalej »