Obrazy na stronie
PDF
ePub

(1) postes præstruebant (a)? quam elatissimis (b) et A esse, et hostes non esse (6), cum hostes reperiantur clarissimis lucernis vestibula enubilabant? quam cultissimis et superbissimis toris (c) forum sibi dividebant? non ut gaudia publica celebrarent, sed ut vota propria jam edicerent (2) et in aliena solemnitate exemplum atque imaginem spei sua inaugurarent, nomen principis in corde mutantes (3). Eadem officia dependunt et qui astrologos et aruspices et augures et magos de Cæsarum capite consultant, quas artes ut ab Angelis desertoribus proditas et a Deo interdictas ne suis quidem caussis adhibent Christiani. Cui autem opus est perscrutari super Cæsaris salute, nisi a quo aliquid adversus illam cogitatur vel optatur, aut post iliam speratur (4) et sustinetur? Non enim ea mente de caris consulitur, qua de dominis. Aliter curiosa est sollicitudo sanguinis, aliter servitutis.

CAPUT XXX VI.

Hostes igitur haberi posse, qui hostile nihil adversus Romanum vel Imperium vel Imperatorem spirent, imo qui quod Imperatori sunt, etiam sint aliis, quibus male velle, male cogitare non liceat de aliis, multo minus de Imperatore, qui ad tale fastigium a Deo evectus est.

Si hæc ita sunt, ut hostes deprehendantur, qui Romani vocabantur, cur nos, qui hostes existimamur, Romani negamur (5)? non possumus et Romani LECTIONES

(1) Hav. e cod. Fuld. nubilabant; Rig. et Jun. e cod. C Put. nebulabant. In cod. Lugd. desunt vv. quam elat. enubilabant.

(2) Rig. et Hav. edicerent in al. sol., et exemplum cet. Al. édiscerent; cod. Lugd. II. edisserent, ne in al. sol.jet exemplum cet.

(3) Rhen. et Gel.: imitantes, cod. Lugd. invitantes. (4) Separatur, Hay.

B

qui Romani habebantur. Adeo pictas (d) et religio et fides imperatoribus dedita non in hujusmodi officiis consistit, quibus et hostilitas magis ad velamentum sui potest fungi, sed in iis moribus, quibus civilitas in imperatorem tam vere (7), quam circa omnes necesse habet (8) exhiberi. Neque enim hæc opera bonæ mentis solis imperatoribus debentur a nobis. Nullum bonum sub exceptione personarum administramus, quia nobis præstamus, qui non ab homine aut laudis, aut præmii expensum captamus: sed a Deo exactore et remuneratore indifferentis benignitatis. Jidem sumus imperatoribus, qui et vicinis nostris. (9) Male enim velle, male facere, male dicere, male cogitare de quoquam ex æquo vetamur. Quodcunque non licet in imperatorem, id nec in quemquam, quod in neminem, eo forsitan magis nec in ipsum, qui per Deum tantus est.

CAPUT XXXVII.

A quibus Christianis nihil mali expectandum hinc patere possit, utpote apud quos malum málo compensare non liceat, quod si vellent, iniqua odia et contumelias ulturi, facillime possent, et ob ingentem numerum, quo brevi tempore orbis impletus est, et ob mortis contemptum, quem eliìam in tormentis pro Fide præstent : sive id agere mallent per incendia, sive per bella, sive denique per meram discessionem vastaturi Rempublicam. At nunc etiam benefactores inimicorum factos, a Dæmonum incursibus illos liberare, quos tamen generis, quam erroris humani hostes vocare maluerint. VARIANTES.

[blocks in formation]

COMMENTARIUS.

sent spe proscriptionum ex quibus ditati sunt. In voci bus vero sed et qui, rò et expungit Ald. et mox in Fuld. pro superstes mendosa scriptura habet superest, ut et B. pro quam semper qui. HAV.

(a) Recentissimis. Nota morem antiquum, recentes maxime lauros adhibere tantamque earum vim et magnitudinem,ut quasi aditus januarum præstrueretur.

(b) Elatissimis. Intelligo de serie lucernarum et suggestu, ut Noster supra locutus est, quomodo quasi D tabulatis aliquot in vestibulis vel postibus lucernarum istarum series ædificata fuisse videtur.

(c) Cultissimis et superbissimis toris. Scriverius ex V. C. notat tauris, ut ad sacrificia respiciat, quod non placet, sumi enim debet ut in principio hujus cap. Grande videlicet officium focos et toros in publicum educere. ubi vide Herald. Dicit autem dividebant, captantes sc. commodissimum optimumque locum, quasi olitores quidam aut tabernarii. Superbiam vero et cultum tororum seu lecticarum nemo melius describit Martiale. Is. lib. 11. epig. 16.

Zoilus ægrotat, faciunt hanc stragala febrem.
Si fuerit salvus, coccina quid facient?
Quid torus a Nilo, quid sindone tinctus olenti?
Ostendit stultas quid nisi morbus opes?

Quid tibi cum medicis? dimitte machaonas omnes.
Vis fieri sanus? stragula sume mea.

Qui idem nos docet tempus diei, quo scena ista dissolvebatur torique domum reducebantur lib. IV. ep. 8.

Imperat exstructos frangere nona toros. post illam horam enim non facile probus quis per plateas grassabatur, sed domum se ad cœnam et studia recipiebat, meretrices vero lupanar tunc aperire solitæ erant, inde nonaria dicta Persio in fine Sat. 1.

:

Si Cynico barbam petulans nonaria vellat. Hav. (d) In corde mutantes. Imitantes Rhen. L. B. invitantes. neutrum placet. Illustrat vero hoc admodum calumnia Valerii Omuli qua M. Antonini matrem apud Anton. Pium onerabat. Narrat Julius Capitolinus in vita M. Antonini Philosophi Erat autem in summis obsequiis patris Marcus, quamvis non deessent, qui aliqua adversum eum insusurrarent, et præ cæteris Valerius Omulus : qui quum Lucillam matrem Marci in viridario venerantem simulacrum Apollinis vidisset, insusurravit : Illa nunc rogat, ut diem tuum claudas, et filius imperet. HAV.

(e) Et qui astrologos. Attingit hoc crimen Tertullianus, quia sub Severo multi propter astrologos periere. Spartianus in Severo. LAC.

(f) Adeo pietas et religio. Hactenus refutavit illos ex propria ipsorum opinione; nunc clare ait pietatem et religionem, et fidem debitam Imperatoribus non

Si inimicos, ut supra diximus, jubemur dilligere, A conspiratis, de tam animatis ad mortem usque pro quem habemus (1) odisse? Item si (2) læşi vicem referre prohibemur, nec de facto pares simus, quem possumus lædere? Nam de isto ipsi recognoscite. Quoties enim in Christianos desævitis, partim animis propriis, partim legibus obsequentes? Quoties etiam præteritis (3) vobis suo jure nos inimicum vulgus invadit lapidibus (a) et incendiis? Ipsis Bacchanalium furiis (6) nec mortuis parcunt Christianis, quin illos de requie sepulturæ (c), de asylo quodam mortis, jam alios, jam nec totos avellant, dissecent, distrahant. Quid tamen unquam denotastis (4) de tam LECTIONES

(1) Habebimus, Paris.

(2) Iidem ad. Cod. Fuld.

(3) Præteritos a vobis, Paris.

(4) Denotatis, Fran.

(5) Repensati, Fran.

(6) Facidulis con, Haverc.

injuria repensatum (5), quando vel una nox pauculis faculis (6) largiter ultionis (7) posset operari, si malum malo dispungi penes nos liceret? Sed absit, ut aut igni humano vindicetur divina sectæ (8), aut doleat pati, in quo probatur. Si enim hostes exsertos, (9) non tantum vindices occultos (e) agere vellemus, deesset nobis vis numerorum et copiarum? Plures nimirum Mauri et Marcomanni ipsique, Parthi, vel quantæcumque unius tamen loci et suorum finium gentes, quam totius orbis. Hesterni (10) sumus et vestra omnia implevimus (f), urbes, insulas, castella, VARIANTES.

[blocks in formation]

esse positam in his officiis et rebus quibus velatur tegitur, dissimulatur hostilitas, ut faciunt gentiles qui cum dicant palam se romanos, clam tamen insi diantur. LAC.

:

(a) Lapidibus et incendiis. Tale supplicium vulgo familiare est, confer Joh. VIII. 59. X. 31. XI. 8. Luc. XX. 6. Act. V. 26. XIV. 19. Hoc modo Eusebius antistes Samosatensis interfectus fuit ab ariana muliere, tegula in caput ejus conjecta. De quo facto Nazianz. Orat. XI. Adv. Ar. et de seipso: ôv èx Tis ὑπερορίας ἀχθέντα λίθοις ἐδίδαξασδε μεσούσης ἡμέρας, ἐν μion modet. i. e. Quem ab exilio reductum lapidibus excepistis, ipsa in meridie, mediaque in urbe. Apud Petonium. Ex his qui in porticibus spatiabantur, lapides in Eumolpum recitantem miserunt. Ibidem Itaque non miror si te populus lapidibus prosequitur. Imo vel imagines Imperatorum Deorumque et ipsa templa a rabido vulgo lapidabantur, ut in morte Germanici docet Suetonius in Calig. cap. V. Insigne exemplum in Numidico, quem Carthaginiensibus presbyteris commendat, furiarum harum utroque genere proponit Cyprianus lib. IV. ep. 10. Qui hortatu suo copiosum martyrum numerum lapidibus et flammis necatum ante se misit; quique uxorem adhærentem lateri suo concremalam simul cum cæteris (vel conservatam magis dixerim) lætus aspexit. Ipse semiustulatus et lapidibus obrutus, et pro mortuo derelictus, dum postmodum filia, sollicito pietatis obsequio, cadaver patris inquirit, semianimis inventus, et refocillatus et extractus a comitibus, quos ipse præmiserat, remansit invitus. Hav.

C

(b) Ipsis Bacchanalium furiis : Alludit ad descriptio nem Bacchi, quem postea, inquit B. Just. Mart. lib. de Monarch. furentem vocat. De Bacchi vero sacris, quam turpia, quam furiis plena, videat lector de Au- D gust. lib. VII, de Civ., Dei cap. 21. et ibi annotat. vivis. PAM.

(c) De requie sepulturæ. Atqui idem mox fere dicit in de asylo quodam mortis, nam ut templa Deorum sanctos et inviolatos præstabant eos qui in illa confugerant, vitam illis servantes, ita mors et sepulcrum cadaveribus nihil nisi requiem præstare possunt. Præferri itaque posset lectio Cod. Fuld. de reliquiis sepulturæ, nisi idem diceret mox quoque in jam alios, jam nec totos. Graviter itaque taxat Arianos Nazianz. loco adducto, quod nuda sanctorum corpora feris objecissent, prohibuissentque mortuos sepeliri: Tivas inquit, ἐπαρήκαμεν θῆρας ἁγίων σώμασιν; ἄς τινες τὴν ἀπάνθρωπον φύσιν δημοσιεύσαντες. id est, Quasnam feras in corpora sanctorum immisimus? Quod quidam fecerunt, qui naturam humanam publicarunt et prostituerunt. Et mox : Quibusnam crimini datum est a nobis, quod mortuos sepelissent, quos etiam ipsæ bestiæ fuis

sent reverite? Certe, ut idem in laudem Heronis Orat. XXXIII, sepultura ne impiis quidem et facinorosis hominibus negari debet. HAV.

(d) De requie sepulturæ. Locus insignis adversus nostræ tempestatis donatistarnm asseclas hæreticos, qui sepulta christianorum, imo regum corpora effoderunt, cum tamen asylum mortis sepultura recte a Tertulliano vocetur. Et certe gravissimæ pœnæ in sepulcrorum violatores, vel ab ipsis ethnicis, imperatoribus, jam olim statute sunt. PAM.

(e) Vindices occultos. Prout nunc, vindictam Deo committentes. An fautores subdolos adversarum partium intelligit? cum alias etiam vindices occulti possint dici illi qui, cum defectu virum ulcisci se in præsenti prohibentur, opportunum tempus vindicta captant, quomodo inculcat Theognis versu 362.

Εὖ κωτίλλι τὸν ἐχθρὸν. ὅταν δ' ὑποχείριος ἔλθῃ,

Τίσαι νιν, πρόφασιν μηδεμίαν θέμενος.

id est, Bene demulce inimicum, postquam vero sub potestatem venerit, ultionem sume de eo nullam admitlens excusationem. Et acutum illud docet Publii Syri Mimi versu 156.

De inimico ne loquaris male, sed cogites.

ad quem locum videri possunt, quæ ex posthumis Jani Gruteri observationibus publico dedimus. Politicum tamen hoc gentiles decet, non christianos. Humane scilicet Sophocles Ajacis Flag. versu 747.

Οτ' ἐχθρὸς ἡμην ἐς τοσόνδ' ἐχθραντίες,

ὡς καὶ φιλήσων αὖθις.

id est, Quum hostis essem ita odio eram habendus, ut qui rursus amicus fieri possem. Hav.

(f) Vestra omnia implevimus. Rapidus Evangelii cursus et potens sceptrum fortitudinis suæ quod ex Sione misit Dominus cito æternas orbis portas et fores ratas perfregit. Cujus illustre testimonium jam vel secundo post Christum natum sæculo potere est tum ex hoc loco, tum cap. primo. Obsessam vociferantur, etc. Ad Scap. etiam cap. 11. Cum tanta hominum multitudo, pars pene major civitatis cujusque, in silentio et modestia agimus, singuli forte noti magis quam omnes. et cap. v. Quid facies de tantis millibus hominum, tot viris ac fœminis, omnis sexûs. omnis ætatis, omnis dignitatis, offerentibus se tibi? Quantis ignibus, quantis gladiis opus erit? quid ipsa Carthago passura est decimanda a te, cum propinquos, cum contubernales suos illic unisquisque cognoverit, cum viderit illic fortasse, et tui ordinis viros et matronas, et principales quasque personas, el amicorum tuorum vel propinquos vel amicos? Ad Nation. 1. 8. Verum recogitate, ne quos tertium genus dicitis, principem locum obtineant, siquidem non ulla gens non christiana: itaque quæcumque

municipia, conciliabula, castra ipsa, tribus, decu- A ultioni, quod vacua exinde possessio immundis spi

rias, palatium, senatum, forum; sola vobis reliquimus templa. Possumus dinumerare (a) exercitus vestros unius provinciæ plures erunt (1). Cui bello non idonei, non prompti fuissemus, etiam impares copiis, qui tam libenter trucidamur (b), si non apud istam disciplinam magis occidi liceret, quam occidere? Potuimus et inermes, nec rebelles, sed tantummodo discordes, solius divortii invidia ad versus vos dimicasse. Si enim tanta vis hominum in aliquemn orbis remoti sinum abrupissemus a vobis, suffudisset [pudore] (2) utique dominationem vestram tot qualiumcumque amissio civium, imo etiam et ipsa destitutione punisset.Procul dubio expa vissetis ad solitudinem vestram, ad silentium rerum et stuporem quemdam quasi mortui orbis (3); quæsissetis quibus imperaretis. Plures hostes quam cives vobis remansissent. Nunc enim pauciores hostes habetis præ multitudine christianorum pene omnium civitatum (4) pene omnes cives christianos habendo. Sed hostes maluistis vocare generis humani. (5) Quis autem vos ab illis occultis et usquequaque vastantibus mentes et valetudines vestras hostibus raperet? a dæmoniorum incursibus dico, quæ de vobis sine præmio, sine mercede depellimus.. Suffecisset hoc solum nostræ LECTIONES (1) Vv. Possumus erunt ex uno cod. Fuld. recepit Hav., qui voc. Christiani excidisse arbitratus est. (2) V. pudore rec. Hav. e cod. Fuld.; Lugd. diffudisset utique.

[ocr errors]

(3) Sic Rig. et Hav. 'ex auctoritate cod. Fuld.; codd. Put. et Bong. quasi mortui, urbes quæs.; Pamel. quasi mortuæ urbis, quæsissetis, quibus in ea imperassetis; Rhen.

B

ritibns pateretis. (6) Porro nec tanti præsidii compensationem cogitantes, non modo non molestum vobis genus, verum eliam necessarium, hostes judicare maluistis: qui sumus plane, non generis humani tamen, sed potius erroris.

CAPUT XXXVIII.

Quæ quum ita sint, tolerari, ut Sectam aliquam, quæ nihil mali operetur debere, non enim metuendum, ne tales ad illicitas factiones coeant, qui loca factionum vitent, qui dudum renuntiare didicerint spectaculis, circo, theatro, arenæ, xysto, unde crudeles, insani, lascivi, vani, turbulenti, et ob id ad conspirandum apti redire soleant homines. Si igitur christiani alias eligant voluptates, easque innoxii, turbas non debere, cum gentibus etiam suas quieti relinquant. Proinde, nec paulo lenius, inter licitas fonctiones sectam istam deputari oportebat, a qua nihil tale committitur, quale de illicitis factionibus timeri solet. Nisi fallor enim, prohibendarum factionum caussa de providentia constat medestiæ publicæ (7), ne civitas in partes scinderetur, quæ res facile comitia, concilia, curias, conciones, spectacula etiam æmulis studiorum compulsationibus (c) inquietaret, cum jam et in VARIANTES.

C

Ald. et Gangn.: quasi mortuæ urbis reliquias quæs. etc. (4) Ita Haverc.; codd. omnes civium. Rig. delevit vv. pene omnium - generis humani, quibus alii addunt: potius quam erroris humani.

(5) Potius quam erroris humani add. Fran. Par. Rig. (6) Pateret, Fran. Paris.

(7) Pamel. aliique ac modestia publica.

COMMENTARIUS.

gens prima, nihilominus christiana. Adversus Judæos quoque c. vi, ubi exposuit: illud ex Act. Apost. 11. 9.-11. subjungit, ut jam Getulorum varietales, et Maurorum multi fines; Hispaniarum omnes termini, et Galliarum diversæ nationes, et Britannorum inaccessa Romanis loca, Christo vero subdita; et Sarmatarum, et Dacorum, et Germanorum, et Scytharum, et abditarum multarum gentium, et provinciarum et insularum multarum nobis ignotarum, et quæ enumerare minus possumus? In quibus omnibus locis Christi nomen, qui jam venit, regnat : utpote ante quem omnium civitatum portæ sunt apertæ, et cui nullæ sunt clause; ante quem seræ ferrea sunt comminutæ, et valvæ æreæ sunt apertæ. Quamquam et ista spiritualiter sint intelligenda, quo præcordia singulorum variis modis a diabolo obsessa, fide Christi sunt reserata: allamen perspicue sunt adimpleta, utpote in quibus omnibus locis populus nominis Dei inhabilet. Et ad eosdem c. xu. Aspice universas nationes de voragine erroris humani exinde emergentes ad Dominum Deum creatorem, et ad Deum Christum ejus. Et si audes, nega prophetatum; statim tibi promissio Patris occurrit in Psalmis, dicens : etc. De Corona denique militis c. xu et apud Barbaros enim Christus. Vociferaturque impostor ille apud Lucianum in Pseudom. impiis et christianis impleri Pontum. HAV.

(a) Possumus dinumerare exercitus vestros: unius provincia plures erunt. Totum hoc in solo Fuldensi invenitur, et tamen plane Tertull. sapit. Scimus, inquit, quot exercitus hodie Romani alant, quis illorum justus sit numerus at tanta christianorum multitudo est, ut vel una provincia majores copias de iis instruere possit. Pulchre his sequentia respondent.

D

Præteriisse alios, et inprimis Rigaltium, vix fero. Arbitror tamen excidisse vocem Christiani. Hav. (b) Tam libenter trucidamur. Nam ut vere Publius Syrus Mimus versu 259.

Heu quam est timendus, qui mori tutum putat. Ut enim idem versu 422.

Mortem ubi contemnas, omnes viceris metus.

Ex eodem fonte illud Senecæ ad Helvid. c. xi. Ex quo pectore mortis metum ejeceris, in id nullius rei timor audebit intrare.

quos ille timorum

Maximus haud urget lethi metus, inde ruendi
In ferrum mens prona viris, animatque capaces
Mortis;

de Druidis ut canit magnus Lucani spiritus lib. 1. ubi pro capaces lego rapaces. præripiuut quasi mortem suam. Hav,

(c) Emulis studiorum comp. Prout factiones illæ retiariorum et parmulariorum venetorum, et prasinorum, et similes ex suetonio præcipue et aliis Scriptoribus notae sunt, de quibus Lipsius in Saturnalibus lib. 1. c. 24. Alluditque Chrysost. flom. ad Esai. vi. 1. ubi vetat compulsationes in Ecclesia. Neque prohibemus vocem laudis, sed vocem absurditatis et incondilam, ac mutuas inter vos contentiones, manus incassum temereque sublatas in aerem, pedes supplodentes, indecoros effœminatosque mores, qui sunt illorum, qui in theatris ac circensibus ludis versantur, ludicra et delicia. Illinc nobis perniciosa invehuntur exempla, illinc irreligiosæ vulgaresque voces, illinc manuum ineptæ gesticulationes, contentiones, concertationes, mores instabiles,

quæstu habere cœpissent venalem et mercenariam (a) A mundum. Æque spectaculis vestris (d) in tantum rehomines violentiæ suæ operam (1). At enim nobis ab onini gloriæ et dignitatis ardore frigentibus (6) nulla est necessitas cœtus, nec ulla magis res aliena, quam publica. Unam omnium rempublicam agnoscimus (c), LECTIONES

(1) Corrigit Haverc. vilem et mercenariam omnes vio. lentiæ suæ operam.

nuntiamus, in quantum originibus eorum, quas scimus de superstitione conceptas, cum et ipsis rebus, de quibus transiguntur, prætersumus (2) (e).Nihil est nobis dictu, visu, auditu (f) cum insania cirVARIANTES.

(2) Præsumimus, Latin. præferimus, Paris.

COMMENTARIUS.

alque insulsi incompositique clamores. Itaque tota civitas, ut vulgus in spectaculis, scinderetur in partes. Ibidem: Ex innumeris contentionibus, ex temere factis dejerationibus male loquentium, etc. Hav.

(a) Venalem et mercenariam homines. Pro venalem MS. L. B. ostendit vellent, Fuld. vero delet vocem homines. Sed legendum puto, cum jam et in quæstu habere cœpissent vilem et mercenariam omnes violentia suæ operam; ut dicat omnis ordinis et conditionis ho mines per factiones impulsos, se suaque periculo et internecioni exponere. Is enim miserrimus Reip. status est, quando avaritia fidem, probitatem, cæterasque artes bonas subvertit, pro his superbiam, crudelitatem, Deos negligere, omnia venalia habere edocuit; ut recte observat Sallustius Cat. cap. x. Quando jam non amiciti inicitiæ qune im ex re, sed ex commodo æstimantur. ut docet ibidem. HAV.

(b) Ab omni gloriæ et dignitatis ardore. Eleganter ardorem vocavit gloriæ cupiditatem, quæ homines quasi urit, unde verba inflammare et similia Poetis. Ita Iphiclus Argonautis additus apud Val. Flaccum lib 1. 75, non ut laboret:

Monitus sed tradat ut acres,

B

Magnorumque viros qui laudibus urat avorum. Quum itaque proprio vocabulo Christianos ab illo ardore frigere dicit, ex Philosophia penetralibus ostendit illos esse viros sapientes, ducentes non esse C administrandam sibi corruptis moribus Remp. Videntur vero hæc adumbrata ex Platone, cujus locum multo pulcherrimum huc pertinentem vide infra cap. XLVI. ad illa : et necessario appetunt. Sallustius etiam de se ipso in Cat. c. m. Ac pie cum ab reliquorum malis moribus dissentirem, nihilo minus honoris cupido eadem, quæ cæteros, fama, atque invidia vexabat. Fuld. legit. gloria, Ald. vero delet rò ab. llav.

(c) Unam omnium rempublicam. Et hoc ex sapientum definitione, quibus totus mundus domus est et patria ubique. Non abludnnt hinc illa Joannis Chrysostomi de sancto Luciano; is, quæstione per tormenta habita, interrogatus, ποίας εἰ πατρίδους; Χριστιανὸς εἰμι, φησι. Τί ἔχεις ἐπιτήδευμα; Χριστιανὸς εἰμι. Τίνας προγόνους; ὁ δὲ πρὸς ἅπαντα ἔλεγεν, ὅτι Χριστιανὸς εἰμι. id est, Quæ tibi patria est? Christianus sum, inquit. Quam artem profiteris? Christianus sum. Quibus majoribus? Ille vero ad omuia dicebat, audis, quod sum Christianus? Ita Aristippus evaí. Te TαTρioα To xogμov aiebat, el D sublimior illo Crates Thebanus in Tragoed.

Οὐχ εἷς πάτρις μοι πύργος, οὐ μία στέγη,
Πάσης δὲ χέρσου καὶ πόλισμα καὶ δόμος
Έτοιμοις ἡμῖν ἐνδιαιτᾶσθαι πάρα.

id est, Nec pro patria mihi turris una nec casa est, sed
universæ arces terræ et domus paratam nobis mansio-
nem et cœnaculum præbent. Scilicet ut Aristophanes in
Pluto v. I.

Πατρὶς γὰς ἐστι πῶσ' ἐν' ἂν πράττῃ τὶς ἐν. id est, patria illic cuique sua est, ubi bene est. Scripsi locum cum Rigaltio, consentiente MS. L. B. nam Ald. et alii omnes. Barr. et Rhen. el alii cognoscimus. Cod. vero L. B. ita totum lacum exhibet. Nobis, etc. frigentibus nulla magis res aliena qui publicam unam omnium rempublicam agnoscimus mundum. Ut autem hic vocat mundum unam omnium rempublicam, sic cap. seq. naturam matrem unam omnium. Hav.

(d) Eque spectaculis. Junius vocem æque annecti voluit prioribus, et post illam punctum poni. Inique. Si enim quid mutandum, præstaret legere Equi spectaculis vestris, sc. sumus, quod cum iis quæ sequuntur conciliari potest. Sed vetus lectio omnino sana est. Ut enim foro et curiæ renuntiabant Christiani, quia laudis et gloriæ cupidi non erant, ita etiam spectaculis, quoniam et de idololatria nata erant et humana divinaque jura fœdabant. Membrana Fuld. legunt, Atque adeo. Nec immerito spectaculis renuntiabant Christiani, qui ipsi mundo spectaculum facti cum Paulo 1. Cor. iv. 9. abunde spectaculorum in verbo Dei habent. Prosperum Aquitanicum audiamus Prom. et Prædict. Dei de gloria Sanct. in Peroratione. Si spectandi voluptas est, inquit, habes hic aurigam spiritalem Christum, Heliam," qui" curru igneo usque ad metas pervectus est cæli, currusque Pharaonis demersos in profundo. In munere habes Danielem sanctum, leonem non ferro sed oratione vincentem: ursosque vexantes eos, qui Heliseum prophetam contumeliis lacesserant. Habes quoque in sancto speciaculo non mimicas turpitudines, sed Christo sacralas virgines. Habes cabalistarum loco Rebecca geminos mystice ludentes. Habes David coram arca saltantem, el nudatum in passione Christum, coram servis et ancillis suis, illa ipsa sua historia exhibentem. Habes postremo fletus planctusque Hieremiæ decantatos, non arte tragica, sed prophetica. Adde Nostrum lib. de Specl. c. xxix. HAV.

(e) De quibus transiguntur, prætersumus. llæc est constans lectio omnium MSS. quam editiones veteres Barræi, Aldi et Rhenani depravarant in exiguntur (vel transiguntur) præterimus. Restituerant veram Pam, et alii. Sed ubi illi posuerant cum et ipsis rebus, Ald. cum ipsis rebus edidit. Rigalt. qui ipsis rebus etc. contra MSS. tamen. Eleganter autem dicit Tertullianus Christianos præteresse illis ipsis rebus de quibus spectacula transiguntur, id est, quæ eorum est materia, sc. furor, libido, crudelitas, quoniam hisce renuntiarunt christiani facti, adeoque illis amplius non vivunt, sed mortui sunt, ut loquitur Petrus Epist. 1. c. 11. 24. et Paulus etiam Rom. vi. 2. et Coloss. m. 7; imo nulli sunt rebus mundanis, quomodo apposite Deum quem sibi fingunt Epicurei neminem humanis rebus vocat c. XLVII. HAV.

(f) Quia et ipsis rebus de quibus transiguntur, prætersumus. Præteresse dicit, ut superesse. Prætersumus igitur iis rebus, quas præterimus ac prætermittimus, et a quibus valde alieni sumus: videlicet ab insania circi, impudicitia theatri, etc. et M. Cato Præterire dixit, quod vulgo spernere, contemnere. Forum rationes, inquit, ivi præter. Sic enim habent exemplaria Plinianæ ad Vespasianum præfationis, ubi verba illa Catonis citantur, sub finem. RIG.

imo

(g) Nihil est nobis, visu, auditu. Cod. Fuld. Nihil enim. Reliqui nihil est. sed Rig. ò est delevit, recte forte, at in illo quod etiam exsulare jubet cum Rhenauo illa dictu, visu, auditu, sequi non ausim, nolo. Omnes enim MSS. agnoscunt, editiones omnes alia, denique sensui non repugnat; dictu enim respicit clamores inconditos factiosorum, qui cum inter se de illis aurigis qui sibi placebant, certarent et tumultuarentur, tum acclamationibus suas quique

ci(a) cum impudicitia theatri (b), cum atrocitate arena A (c) cum vanitate xysti (d). Licuit Epicureis aliquam decernere voluptatis veritatem (1). Quo vos offendimus,si alias praesumimus voluptates? Si oblectari novisse (2) nolumus, nostra iniuria est, si forte, non vestra. Sed reprobamus quæ placent vobis, nec vos nostra delectant.

CAPUT XXXIX.

Ut itaque gentes de præjudicio suo recedant, liberaliter illis christianæ factionis (ut appellabant) disciplinam communicat, nobis veteris Ecclesiæ statum tantum non ante oculos ponit: quomodo scilicet soliti sint in unum coire, ad quem, pro quibus, quidve precari, monita Scripturæ et voces dirigere, censuram morum exercere, conventum ordinare, eleemosynas colligere, istas distribuere in usum sepulturæ, aut ad alendos B egenos, orphanos, senes emeritos, aut ad refocillandos.

naufragos, vel ob fidem in metella, insulas, carceres relegatos. Quam tantam affectionem omni labe carere docet, verumque amoris titulum mereri, qui apud gentes non nisi impurus sit et simulatus : apud hos convivia esse opipara, sumptuosa, libidinosa, infamia; apud Christianos, sobria, modica, casta, pia. Talem igitur societatem non factionem vocandam, sed curiam.

Edam jam nunc ego ipsa negotia christianæ factionis, ut qui (3) mala refutaverim, bona ostendam. Corpus sumus de conscientia religionis et disciplinæ divinitate (4) et spei fœdere. Coimus in cœlum et congregationem, ut ad Deum (5), quasi manu facta, precationibus ambiamus. Hæc vis Deo grata est. Oramus etiam pro imperatoribus, pro ministeriis (6) eorum ac potestatibus (7), pro statu seculi (8), pro rerum quiete, pro mora finis. Cogimur (9) ad littera LECTIONES VARIANTES.

(1) Hæc. vv. in edd. ante Rig. in fine demum capitis leguntur ita scripta: Sed licuit Epicureis aliquam decernere voluptatis veritatem, id est animi æquitatem et ampla negotia. Sed hoc loco ea in solo cod. Fuld. posita sunt additis his id est animæ æquitatem. Herald. scribere maluit: Scilicet licuit Epicureis, etc. Wouw. ex suo cod. hanc protulit Scripturam Sed licuit Ep. al. dec. vol. veritatem, atpažiav xal apatia id est animi æquitatem et a publicis negotiis requiem.

(2) Rhenanus et Gelenius: si oblectari nolumus; cod. Fuld. si oblectare novissime nolumus. Nescio an scriben

[blocks in formation]

COMMENTARIUS.

factiones adhortabantur. Unde famosus ille auriga Scorpus appellatur a Martiale

Clamosi gloria circi.

Visu ad impudicos gestus et nuditates theatri et xysti, auditu ad arenam pertinet, cum certe humanum non sit gemitus cadentum et a feris discerptorum ululatum cum voluptate auribus haurire. Hav.

(a) Insania circi, Ubi inconditos clamores jaci, cum alii, tum Chrysost. docuit loco supra allato. In arena etiam obtinuisse docet Tertull. ad Mart. c. 1. Verumtamen et gladiatores perfectissimos non tantum magistri et præpositi sui, sed etiam idiotæ, el supervacue quique adhortantur de longinquo, ut sæpe de ipso populo dictata suggesta profuerint. Hav.

C

(b) Impudicitia theatri. Quod alibi vocat suo nominé consistorium libidinis et impudicitiæ. Ubi et argumenta - fabularum, et personæ, et verba, et omnia obscœna, turpia, indigna auditu et aspectu boni viri sunt. Itaque acriter passim in illa cum aliis invehitur Chrysost. Ita enim in Ep. ad Cor. 1. cap. IV. Hom. xi. Theatra congregant et meretricum choros illuc inducentes, et pueros scortantes, et qui injuria D ipsam afficiunt naturam; totum populum in loco superiore faciunt considere, sic civitatem recreantes. Et ad Matth. cap. xi. Hom. 37. Cuncta enim simpliciter quæ ibi fiunt turpissima sunt, verba, vestitus, tonsura, incessus, voces, cantus, modulationes, oculorum eversiones ac motus, tibiæ, fistulæ, et ipsa fabularum argumenta, omnia, inquam, turpi lascivia plena sunt. elc. quas ob res non cachinnis diffluere sedentes, lacrymis gemere ac dolore oportet. Graviter itaque increpat christianos nefanda hæc spectare ausos, Hom. VII. in cap. Matth. u. Nam et cum eum videris (Christum), ita cum relinquis, ut post illum curras ad theatra, ac mimum potius et videre et audire desideres. Christum quidem in spiritali situm præsepio derelinquis, properas vero jacentem in scena spectare meretricem. Et mox: At vero ex hac mensa spiritalium fons emanat bonorum, et hanc tu statim relinquens curris ad thea trum, ut natantes fœminas et sexum illum publicis ocu

sed

lis intuearis expositum. Et ibidem: Tu vero relinquis hujus sanguinis fontem calcemque reverendum, ei ad diabolicum istum fontem festinus accurris, ut scilicet spectes meretricem natantem, et naufragium animæ patiaris, qua quippe illa pelagus quoddam est immane luxuriæ, quo non corpora submerguntur, sed naufragium infertur animabus. Nam illa quidem in mediis aquis nuda ludit natalu, tu vero de sublimi spectans gradu, in libidinis profunda demergeris. Vide et quæ ibidem longe plura in hanc sententiam sequuntur. Rursus idem Hom de Davide et Sante: Non metuis, non expavescis, dum oculis, quibus illic lectum, qui est in orchestra, aspectas, ubi detestandæ adulterii fabulæ peraguntur, iisdem hanc sacram mensam intueris, ubi tremenda peraguntur mysteria?' Dum iisdem auribus audis et scortum obscene loquens, et Prophetam Apostotumque ad arcana Scripturæ introducentem? Denique Hom. Quod omnia vitia orig. ab ignavia ducant : Quo tempore alii quidem, quum nos hæc ex hoc loco dissereremus, in theatris otiose diaboli pompam spectarunt: et quidem meretricias cantilenas illi tum audiverunt: vos vero jucundissima doctrina spirituali vocastis. Et illi quidem impurissimis diaboli escis vescebantur: Vos vero unguento spiritali delibuti estis. Unde recte Cyrillus Hierosol. Mystag. sive Catech. 1. cap. 4. explicaturus pompam diaboli cui in baptismo renuntiavimus, ait esse θεατρομανίας καὶ ἐπποδρομία, κυνηγορίαν καὶ πᾶσαν τοιαύτην ματαιότητα.

(c) Atrocitate arena. Ubi nihil aliud agitur, quam ut deposita humanitate rabide feræ fiant homines. Itaque et hic prodeat Chrysost. Hom. x. in Epist. Ad Cor. 1. iv. Quid opus est dicere fraudes et imposturas, quæ fiunt in equorum curriculis, et quæ in pugnis ferrarum. Sunt enim illa omnia plena stuporis et amentiæ. Docent assidue habere populum immisericordem, sævum, et inhumanum, et exercent ad videndum homines discerpi ac dilaniari, effluere sanguinem, et ferarum crudelitatem omnia confundere.

(d) Vanitate xysti. Idem Chrysost. Hom. in Ps. CXVIII. Non debetis, filii Ecclesiæ, depravari in vanitatibus spectaculorum. De his ludis scripsere Bulengerus,

« PoprzedniaDalej »