Obrazy na stronie
PDF
ePub

ipsi regnarent, a quibus acceperant eam gratiam? A perstitiosa, nondum tamen aut simulacris aut templis

quem coluerat Saturnus et Jupiter? aliquem opinor Sterculium [sed Romæ postea] (a), cum indigenis suis (1). Etiam si qui non regnarunt, tamen regnabatur ab aliis nondum cultoribus suis, ut qui nondum dii babebantur. Ergo aliorum est regnum dare, quia regnabatur multo ante quam isti dii inciderentur. Sed quam vanum est fastigium Romani nominis religiositatis meritis deputare, cum post imperium sive adhuc regnum [auctis jam rebus] religio profecerit (2). Nam etsi a Numa concepta est, curiositas suLECTIONES

[blocks in formation]

res divina apud Romanos constabat; frugi religio et pauperes ritus, et nulla capitolia certantia cœlo, sed temeraria de cespite altaria, et vasa adhuc Samia (b), et nidor ex illis, et Deus ipse nusquam. Nondum enim tunc ingenia Græcorum (c) atque Tuscorum (d) fingendis simulacris urbem inundaverant. Ergo non ante religiosi Romani, quam magni ; ideoque non ob hoc magni, quia religiosi. Atqui quomodo ob religionem magni, quibus magnitudo de irreligiositate (e) (3) provenit? Ni fallor enim, omne regnum vel imVARIANTES.

[blocks in formation]

COMMENTARIUS.

Adsitis, Divi, nec vos e paupere mensa
Dona, nec e parvis spernite fictilibus.
Illustrat hoc Nostri vetus ille nec vetus minus pro-
verbialis versiculus :

Doen de kelken waren van hout,
Doen waren de priesters van goud.
Maar nu de kelken zyn van goud
Nu zo zyn de priesters van hout.

(a) Sed Romæ postea cum indigenis. Mira perturba- B De vasis Samiis Tibullus lib. 1. Eleg. 1: tio et varietas in editis et MSS Lugd Bat. et Agob. sed postea Romanam cum indignis suis. Fuld sed postea apud Romam cum inditamentis suis. Heraldus et Rigalt. silent, et aliud agit La Cerda, cum in paraphrasi sua, quam editioni subjunxit, nescio quid de aboriginibus,quorum nonnulli regnaverint, nonnulli non.profert, legens sed Romæ postea cum indigenis suis etiam si qui non regnarunt, tamen, etc. Aldus habet, sed Romam postea cum indigenis cultoribus suis. Pam. et Rhen. sed Romæ postea cum indigenis suis. Herald. et Rig. sed Romæ postea cum indigenis. MS. Cod. Fuld. lectioni adscripserat Scioppius, induamentis; lego indigitamentis, id est libris pontificalibus suis qui Sterculo serviant salse dictum. Glossarium Indigitamenta, Biblia iepurixá. Ita libri et interpretes, quorum tanta varietas abunde docet jam olim locum fuisse corruptum. Quid igitur sentiam quæris? Delenda illa sed Romæ postea et in morboniam releganda. Quis enim non videt ex glossa irrepsisse? Scilicet ita legendum judico aliquem opinor Sterculum cum indigenis suis; vel potius, si non frustra inditamentis suppeditat MS. Fuld. quod vanum haud reor, hoc modo: aliquem opinor Sterculum cum indigenis et inditamentis suis. In eo falsi fuerunt interpretes, quod & indigenis ad Romanos, non vero, ut debet, ad Sterculum retulerint. Sunt enim indigenæ illi qui una cum Sterculo vernaculi et proprii Romanorum dii, ut Mutunus, Tutunus et similes. Hos indigenas appellare voluit, ea forma qua Ovid. vi, Met. 330:

Naiadum Faunique foret tamen ara rogabam,
Indigenæve Dei.

C

Jam vero glossator aliquis, observans hos Romæ demum cultos longe postquam Jupiter a suis in deorum numerum relatus sit, annotavit cultum illum Sterculo Romæ postea præstitum; ineptiores alii ut a Tertulliano profectum receperunt in contextum. Hav. (b) Vasa adhuc Samia. Cicero lib. m de Nat. Deo- D rum: Docebo meliora me didicisse de colendis diis immortalibus, jure pontificio et more majorum, capedunculis quas Numa nobis reliquit, de quibus in illa aureola oratiuncula dicit Lælius, quam rationibus Stoicorum. Cujus Lælianæ orationis mentio etiam occurrit inter fragmenta Ciceronis de Rep. 1. vi. Exstat oratio Lælii, quam omnes habemus in manibus, quam sympina pontificum diis immortalibus gratia sint, Samiæque, ut is scribit, capedines; ut emendavit Hadr. Junius. Vasa Samia sunt testæ fictiles. Imo usque ad devictam Asiam, quæ opes simul et luxum intulit, ipsa etiam deorum simulacra lignea tantum Romanis vel fictilia, fuisse diserte testatur Plinius Nat. Hist. xxxiv. 7: Mirumque mihi videtur, cum statuarum origo tam vetus in Italia sit, lignea potius aut fictilia deorum simulacra in delubris dicata usque ad devictam Asiam, unde luxuria.

Postquam scilicet munda balnea inventa sunt,spurciores sunt qui lavant, ut jam olim Seneca Epist. xxv. Sed proverbiale illud desumptum observavi ex dicto Bonifacii (episc. et mart.), quod exstat Decret. parte . de Consecrat. distinct. i. can. 44. Cum inquit, ligneis uleremur calicibus, aureos sacerdotes habebamus. Nunc aureos habemus calices, ligneos sacerdotes. Johannes Saresberiensis, in Polycratico lib. vi. cap. 24, acerrime seculum suum increpat. Ibi de sacerdotibus et presbyteris et alia et hæc Sedent in ea Scribæ et Pharisæi, ponentes onera importabilia in humeris hominum, quæ digito non contingunt. Dominantur in clero, nec forma fiunt gregi, qui recto calle pergit ad vitam (forte pergat el quæ); pretiosam supellectilem congerunt, auro el argento onerant mensas, sibi etiam ab avaritia nimis parci. Nam pauper aut nullus aut rarus admittitur, quem interdum non tam Christus, quam vana gloria introducit. Concutiunt Ecclesias, lites excitant, collidunt clerum et populum, laboribus et miseriis afflictorum nequaquam compatiuntur, Ecclesiarum lætantur spoliis, et quæstum omnem reputant pietatem, etc. Ibidem paulo post : Præterea omnes arguunt, quod ruentibus et collabentibus ecclesiis, quus patrum construxit devotio, altaribus quoque incultis, palatia exstruit, el ipse non modo purpuratus, sed et deauratus incedit. Palatia splendent sacerdotum, et in manibus eorum Christi sordidatur Ecclesia. Hæc ille. Hav.

(c) Nondum enim ingenia Græcorum atque Tuscor., fingendis simulacris. Priscos Romanos plusquam annos 170 sine simulacro Deos coluisse Varro tradidit. Quod si adhuc, inquit, mansisset, castius dii observarentur. Ejus sententiæ suæ testem adhibet inter cætera etiam gentem Judæam. Nec dubitat, inquit Augustinus IV de Civ. Dei, eum locum ita concludere, ut dicat eos qui primi simulacra deorum populis posuerunt, civitatibus suis et metum dempsisse, et'errorem addidisse, prudenter existimans deos facile posse simulacrorum stoliditate contemni. PAM.

(d) Tuscorum. A quibus in sacris multa mutuati sunt Romani. Noster de Spectac. c. 5. Igitur in Hetruria inter cæteros ritus superstitionum suarum spectacula quoque religionis nomine instituunt. Inde Romani arcessitos artifices mutuantur, lempus, enuntiationem. Plinius etiam de simulacris Hist. Nat. lib. xxxiv. 7: Signa quoque Tuscanica per terras dispersa, quæ in Iletruria factitata non est dubium. Hav.

(e) De irreligiositate. Ita MS. L. B. Rig. Ald. He

perium bellis quæritur et victoriis propagatur. Porro A ille vices dominationum ipsis temporibus in sæculo bella et victoric captis et eversis plurimum urbibus constant. Id negotium sine deorum injuria (a) non est. Exdem strages monium et templorum, pares cædes civium et sacerdotum, nec dissimiles rapine sacrarum divitiarum et profanarum. Tot igitur sacrilegia Romanorum, quot trophæa; tot de diis, quot de gentibus triumphi; tot manubiæ, quot manent adhuc si mulacra captivorum deorum. Et ab hostibus ergo suis sustinent adorari, et illis imperium sine fine decernunt, quorum magis injurias quam adulationes (1) remunerasse debuerant. Sed qui nihil sentiunt, tam impune læduntur, quam frustra coluntur. Certe non potest fidei convenire, ut religionis meritis excrevisse videantur, qui, ut suggessimus, religionem aut lædendo creverunt, aut crescendo læserunt. Etiam illi, B quorum regna conflata sunt in imperii Romani summam, cum ea amitterent, sine religionibus non fue

[blocks in formation]

ordinarit, qui ante omne tempus fuit (2) et sæculum (3) (c) corpus temporum fecit; ne ille civitates extollat aut deprimat. Sub quo fuit aliquando sine civitatibus genus hominum (4)? Quid erratis? prior est quibusdam diis suis (5) silvestris Roma; ante regnavit quam tantum ambitum Capitolii exstrueret (6). Regnaverunt et Babylonii ante pontifices (d), et Medi ante quindecimviros, et Ægyptii ante Salios, et Assyrii ante Lupercos, et Amazones ante virgines Vestales. Postremo, si Romanæ religiones regna præstant,numquam retro Judæa regnasset despectrix communium (7) istarum divinitatum, cujus et deum victimis, et templum donis, et gentem foederibus aliquamdiu Romani (8) honorastis, numquam dominaturi ejus, si non ultimo deliquisset in Christum (9). CAPUT XXVII.

ARGUMENTUM.

Satis itaque confutasse se putat crimen læsæ Divinitatis, quæ, quia non est, nihil pati potest. Illam sibi demereri nolle Christianos ait, thure vilam redimentes, quod sciant diaboli hoc esse consilium, æmuli sui et invidi, qui, licet de Christi potentia illis subjectus sit, pro odio tamen et perfidia, pœnalis servitutis more renititur, et numquam magis ab illis, quam cruenta pro fide morte detriumphatur.

Satis hæc adversus intentionem læsæ (10) religionis ac divinitatis, quo non videamur lædere eam, quam ostendimus non esse. Igitur, provocati ad sacriVARIANTES.

C strueretur Leop.

Omnium Jun.

(8) V. Romani delevit Rig. Wauwer e ms. aliquando, o Romani, hon.

(9) Sic leg. in codd. Fuld. et Agob. ; in cæteris : si Deo non deliquisset, ultimo in Christum.

(10) Vv. religionis ac Haverç, addidit e cod. Fuld.

COMMENTARIUS.

rald. La Cerda ita omnino scribendum. Alii de religiositate. Cod. Pith. etiam devera irreligiositate, pro quo forte melius substituas revera de irr. Mithridates in epistola ad Arsacen, lib. iv. Hist. Sallustii, Romanos negat quicquam a principio, nisi raptum habere, domum, conjuges, agros, imperium..; quibus non humana ulla, neque divina obstant, quin socios, amicos, procul juxtaque sitos, inopes potentesque trahant excidantque; omniaque non serva, et maxime regna, hostilia ducant. HAV.

(a) Deorum injuria. Livius de Marcello Syracusæ debellatore et destructore lib. xxv, c. 40: Ornamenta urbis, signa tabulasque, quibus abundant Syracuse, Romam devexit. Hostium quidem illa spolia, et parta belli jure cæterum inde primum initium mirandi Græcarum artium opera, licentiæque hinc sacra profanaque omnia vulgo spoliandi, factum est, qua postremo in Romanos deos, templum idipsum primum, quod a Marcello eximie ornatum est, vertit. Visebantur enim ab externis ad portam Capenam dedicata a Marcello templa, propter excellentia ejus generis ornamenta, quorum perexigua pars comparet. Ita enim videtur legendum, non videtur enim, etc. Vide de eodem Marcello Plutarchum. HAV.

--

CAP. XXVI. (b) Regna dispenset. Quod et ipsi imperatores intellexisse se agnoverunt in tot nummis inscriptis PROVIDENTIA DEORUM, ut patet ex illis

D

Pertinacis, Severi, Balbini Pupieni, Aureliani etiam et Antonini Pii. Ut inde etiam in nummo Severi, quem vulgavit Tristanus, legatur Jupiter Imperator, quasi illi soli hoc nomen competeret. Hav.

(c) Qui sæculum. Ita malo cum Fuld. Cod quam cum aliis et sæculum. Zephyrus intelligit de atate illa incerta, in qua nec prius nec posterius dignoscebatur, in ordinem vicesque redacta. De mundo tamen mavult Heraldus, ille enim est corpus temporum, a cujus creatione ævum, annos menses, dies numeramus; ultra quem vices temporum distinguere non possumus, sed ipsa est æternitas, ipse Deus sibi et tempus et omnia invenitur. Potest etiam simpliciter sæculum pro corpore centum annorum capi.-HAV. Et sæculum corpus temporum fecit. Corpus temporum est collectio seu comprehensio complurium annorum, aut sæculorum. Sic corpus Homeri, omnia scripta Homeri, I. Libror. de leg. III. Augustinus dixit ordinem sæculorum a Deo conditum tamquam pulcherrimum carmen, ex quibusdam etiam quasi antithetis honestatum. Cap. 18: lib. XI. de Civ. Dei. Lac.

(d) Babylonii ante pontifices. Dicti, inquit Varro, de Ling. lat. lib. IV, ut Q. Scævola pontifex maximus dicebat, a posse et facere. Pontifices ego a ponte arbitror nam ab iis Sublicius pons factus est primum, et restitutus sæpe, quod eo sacra et uls et cis Tiberim fiant. PAM.

ficandum, obstruimus gradum pro fide (a) conscientiæ A sit nobis tota vis dæmonum et ejusmodi spirituum (1) nostræ, qua certi sumus, ad quos ista perveniant officia sub imaginum prostitutione et humanorum nominum consecratione. Sed quidam dementiam existimant, quod cum possimus et sacrificare in præsenti, et illæsi abire manente apud animum proposito, obstinationem saluti præferamus. Datis scilicet consilium, quo vobis abutamur; sed agnoscimus, unde talia suggerantur, quis totum hoc agitet, et quomodo nunc astutia suadendi nunc duritia sæviendi ad constantiam nostram dejiciendam operetur. Ille scilicet spiritus dæmoniacæ et angelicæ paraturæ, qui noster ob divortium æmulus et ob Dei gratiam invidus, de mentibus vestris adversus nos præliatur, occulta inspiratione, modulatis et subornatis ad omnem,

ut nequam tamen servi metui nonnunquam contumaciam (2) miscent, et lædere gestiunt quos alias verentur : odium enim etiam timor (3) inspirat (b), præterquam quod (4) desperata conditio eorum ex prædamnatione (c) solatium reputat fruendæ interim malignitatis de pœnæ mora. Et tamen apprehensi subiguntur et conditioni suæ succidunt (5), et quos de longinquo oppugnant, de proximo obsecrant. Itaque dum vice (6) rebellantium ergastulorum (d) sive carcerum, vel metallorum, vel hoc genus poenalis servitutis (e) erumpunt adversus nos, in quorum potestate sunt, certi et impares se esse et hoc magis perditos (7) ingratis resistimus ut æquales, et repugnamus perseverantes in eo quod oppugnant, et illos nunquam magis detrium

quam in primordio exorsi sumus, et judicandi per- B phamus (e), quam quum pro fidei obstinatione damversitatem et sæviendi iniquitatem. Nam licet subjecta

(1) Spiritus, Paris. Rig.

namur.

LECTIONES VARIANTES.

(2) Metum nonnunquam contumaciæ, cod. Fuld. (3) Ita Havercamp. et Fuld. reliqui spirat.

Præterquam et, Fran., præterque et, Rig.

(5) Succinunt, Paris.

(6) Repugnantium et add. Haverc. Fuld.
(7) Perditos, Fran. Paris. L.

COMMENTARIUS.

CAP.XXVII.—(a) Pro Fide.Non contemnenda est lectio Cod. L. B. perfidia, cui assentitur editio Rhenani et MS. Agob. ut ita innuat Tertullianus nolle Christianos illud quærere effugium, ut hostias tantum mactent, carnes sacrificiorum comedant, thura accendant, absque inquirendo qua illud occasione fiat, quia perfidam ita redderent conscientiam suam, cui perfidiæ, i. e., persuasioni malæ obviam ire et omnes introitus in corda sua occludere debent. Tunc illud qua, quod sequitur et nunc ad fidem refertur, habet relationem ad ipsam C Conscientiam, quasi scripsisset, per quam certi sumus. Conferri possunt, qua disputat Paulus de esu siówλoSÚTwv 1. Cor. vii. 1. 8. 10. Hav.

(b) Timor inspirat. Ita reposui ex Fuld.; non enim spiral, ut alii, i. e.: audet præ se ferre odium apertum obnoxia servitus, sed inspirat illi odium, quia quem metuit, non diligit. Ennius apud Cic. 11 Off. quem metuunt oderunt: quem quisque odit perisse expedit. Huc pertinet tyrannicum illud:

Oderint dum metuant.

Quod exagitans Seneca 1. Clem. 12. scribit: Nam et invisus est, quia timetur, et timeri vult quia invisus est. Scilicet.

Necesse est multos timeat, quem multi timent, pronunciante Publio Syro, vers 455. Hav.

(c) Ex prædamnatione, solatium. Adv. Marcionem lib. 1. c. 10. Quem tamen et prædamnando testatus est, ab institutionis forma libidine propria conceptæ ultro D malitiæ exorbitasse. Sensus est, immundos spiritus scientes reservari se ad pœnam in diem Judicii, solatium quærunt poenarum in ipsa illa mora temporis, ut interim sese expleant omnigena bonorum afflictione et fruantur malignitate sua. Nam

Solamen miseris socios habuisse malorum.

Et hinc invidiosa illa oratio Possini ad Prolemæum de Ponpejo profugo apud Lucanum, vi. 504.

[blocks in formation]

inquit Prosper Aquitanus de Promiss. et Prædict. Dei dimid. Temp. cap. vi. HAV.

(d) Ergastulorum. Non dubium quin loquatur cum respectu ad Romanas historias, in quibus tritum est, serviles homines sæpe revelasse: videndus Plutarchus in Vita Crassi, ubi conspirant homines upVELXOÉVTES vincti. Ponit autem ergastula pro hominibus vinctis in ergastulis, sicut postea metalla pro hominibus damnatis ad metalla. LAC.

(e) Pœnalis servitutis. Quibus servi affici solent. Unde inter nefaria Caii Caligula facinora numerat Sueton. c. xxvi. Multos honesti ordinis, deformatos prius stigmatum notis, ad metalla, aut ad viarum munitiones, aut ad bestias condemnavit; erant enim servo-. rum passim talia. Unde ille apud Plaut. Poen. iv. 11.5. Ita me Dii ament, vel in latumiis, vel in pistrino ma[velim Agere ætatem, præpeditus latera forti ferro mea. El minax Hegio Caput. m. v. 64.

[blocks in formation]

Atque ubi ego fui in lapicidinis.
Hæc pœnarum genera recensentur ab Nostro etiam
infra c. XLIV. De vestris simper æstual carcer: de ves-
tris semper metalla suspirant: de vestris semper bestia
saginantur: de vestris semper munerarii noxiorum gre
ges pascunt. At vero, etiam qui damnantur in ludum,
quale est, ut de leviore delicto in homicidas emen-
datione proficiant, inquit lib. de Spectac. Nota vero
metalla etiam significare venas lapidum. Lucanus iv.
303.

Tunc exhausta super multo sudore juventus
Extrahitur duris silicum lassata metallis.

et vi. 34.

Ingentes cautes avulsaque saxa metallis. Hav. () Nunquam magis detriumphamus. Prosper Epigr. Quod plerumque mali in sanctos sævire sinuntur,

CAPUT XXVIII.

ARGUMENTUM.-Hine, postquam paucis ostendit iniquitatem coacia religionis, qualis vis Numini probari non potest,cui (vel ex illorum sententia)libens animus addici debet, pergit ad secundum titulum læsæ, et quidem majoris, Divinitatis : siquidem illi Numen viventium Imperatorum præ omnibus Diis suis, mortuis scilicet venerari sint soliti; "deprehundunturque ita irreligiosi erga Deos suos, quos præ Cæsaribus suis contemnere et perjuriis polluere non desistant.

Quoniam autem facile iniquum videretur (1), liberos homines invitos urgeri ad sacrificandum (nam et alias divinæ rei faciendæ libens animus indicitur):

[blocks in formation]

A (2) certe ineptum existimaretur, si quis ab alio cogeretur ad honorem deorum, quos ultro sui caussa placare deberet, ne præ manu esset jure libertatis dicere: Nolo mihi Jovem propitium; tu, quis (3) est me conveniat Janus (a) iratus ex qua velit fronte; quid tibi mecum est? Formati estis (4) ab iisdem utique spiritibus, ut nos pro salute imperatoris sacrificare cogatis, et imposita est tam vobis necessitas cogendi, quam nobis obligatio periclitandi. Ventum est igitur ad secundum titulum læsæ augustioris majestatis, siquidem majore formidine et callidiore (5) timiditate (b) Cæsarem observatis, quam ipsum de Olympo Jovem, (c) et merito (d) si sciatis. Quis enim ex viventibus non quolibet mortuo tuo potior (e) (6) ? Sed nec hoc vos ratione

LECTIONES VARIANTES.

B (6) Wouwer. e ms. et Scalig. mortuo potior? Haverc. : Quid enim? (ex conject. Rigalt.) ex viventibus quilibet non omni mortuo potior? Herald. ex viv. non quilibet mortuo potior? Pamel. aliique: ex viv. non cuilibet mortuo potior?

COMMENTARIUS.

Quodque bonis pravi sæpe nocere queunt.
Hosque Dei nutu non fit, qui corda suorum
His etiam bellis glorificanda probat.
Crescunt virtutum palmæ, crescuntque coronæ
Mutantur mundi prælia pace Dei.

CAP. XXVIII. (a) Ex qua velit fronte. Quem itaque tuto subsannabo, nec videbit me.

O Jane, a tergo quem nulla ciconia pinsit, Nec manus auriculas imitata est mobilis albas, Nec linguæ, quantum sitiat canis appula, tantæ; apud Persium Sat. 1. 5. Qui Janus in ridicula illa Claudii Apocolocyntosi, quam lusit Seneca, vocatur Homo C quantumvis vafer, qui semper videt åμa wρóσos xai bnisw. Quem itaque bilinguem inducit Statius Sylv. iv. 2. 15. Consulat. Domitiani:

Levat ecce supinas

Hinc atque inde manus, geminaque hac voce profatur. Hoc loco ò ex expungit Fuld. : unde fortasse vera conjectura Junii et quia velit fronte. Hav.

(b) Calidiore timiditate. Ita expresse legitur in Cod. Fuld. adstipulante etiam Aldino, cum in aliis legatur locumque passim occuparit vox calidiore. Quæ hic minus apta videtur; vult enim exprimere auctor fervorem et zelum religionis quem prætendebant gentiles, quemque ostendit ardentiorem multo circa Imperatores, qui homines tantum, quam Deos ipsos quos credebant immortales. Et sicut calidam timiditatem appellat Tertull. assentationem illam quæ sub religionis et honoris specie multis ineptis verbis fit Csari, ita Lucretius quoque amicam cujus lingua nunquam silet, sed verbosas nugas semper et ubique profundit, aptissimo verbo vocat flagrantem. lib. iv. 1159.

At flagrans, odiosa, loquacula, λapenádiov lit. Facile itaque Diis suis superinduxit Asia Romam et Cæsarem, quibus templa erexit adhucdum in nummis conspicua, titulo ROM. ET AVG. COM. ASI. Consule proferentem illos Patinum in Thes. p.48 et 52. Cod. L. B. majori et callidiori. HAV.

(c) De Olympo Jovem. Ita eleganter loquitur, cum potuisset dicere Jovem Olympium. Sed voluit imitari Lucretium suum, qui ita mammosam Cererem appellavit ab laccho, pro lacchi vel Bacchi amicam, vel, ut notat Salmas, ad dedicat. statuæ Regillæ p. 36. Jacchi matrem qui frater fuerit Proserpina. Locus poetæ est IV. 1162.

At gemina et maminosa, Ceres est ipsa ab Iaccho.

D

Quo respiciens Arnob. lib. 1. Avet animus, atque ardet in chalcidicis illis magnis, atque in palatiis cœli deosque deasque conspicere intectis corporibus atque nudis: Ab Iaccho Cererem [musa ut prædicat Lucretii] mammosam. etc. Hav.

(d) Et merito. Voculam et delet L. B. Ald. Barr. et Rhen. ed. prima: etiam legunt, Scilicet ut Juvenalis Sat. v. 152. ille deus erat, qui prodesset.

Quadringenta tibi si quis deus, aut similis dis,
Et melior fatis donaret homuncio.

Πle ἐπιφανέστατος cujus praesens erat auxilium. Hinc Valerii Maximi adulatorium, illud in prologo ad Tiberium, quem diis præponit, quod, inquit, cætera Divinitus opinione colligitur, Lua præsenti fide, paterno avitoque sideri par videtur. Quid miremur itaque Ovidii votum, ubi loquitur de Augusto?

Ut mihi Di faveant, deus est manifestior ipsis. HAV. (e) Quilibet non omni m. p. Expressi Cod. Fuld. lectionem. pro qua Rig. mavult quilibet non mortuo potior? Quomodo et representant Membrane L. B. Herald. non quilibet. Wouw. ex MS. et Scaliger præferunt ron quolibet mortuo p. Pam. denique et alii, non cuilibet m. p. Puto tamen scripsisse Nostrum, nonne omni mortuo potior? Est vero dictum proverbialiter, pulchreque extulit sapientissimus rex Salomo in libro cui titulus Eccles. IX. 4. Canis vivus mortuo leone potior. Cum enim mortuus nihil sentiat, lepide non sepulcro, sed sibi vivo videnti sentientique dona exhiberi vult iste in Anthologia lib. 1. c. XLVII. ep.3. Μὴ μύρα, μὴ στεφάνους λιθίναις στήλαισι χαρίζου, Μηδὲ τὸ πῦρ φλέξης· εἰς κενὸν ἡ δαπάνη. Ζωντί 1401,

εἴτε θέλεις, χάρισαι· τέφρην δὲ μεθύσκων
Πηλὸν ποίησεις, κ' οὐχ ὁ θανών τίεται.
Qued præter alios venuste ita transtulit Buchananus.
Nemo meas cumulet violis fragrantibus umbras,

Nec mihi pyramidum mole sepulcra locet.
Si quis amat, vivo largum se præstet amico,
Talibus officiis dum locus esse potest.
Verum ubi consumptos Lachesis inihi finiet aunos,
Vel fracta incultis horreat urna rubis.

Et pressius paulo Opsopœus.

Marmoreas statuas noli redimire coronis,
Grata nec in flammas fundere vina velis.
Viventi, siquid placitum est, largire sodali;
Perfundens cinerem, reddis amice lutum.
Qua tibi re saltem sumptus perduntur inanes,
Et mihi defuncto nullus habetur honos.

Quod argumentum Anaxarchus sophista etiam non neglexit apud Arrianum de Exped. Alex. p. 165.

[blocks in formation]

lib. IV. cum contenderet vivo Alexandro divinum honorem esse præstandum. Kai yap, aiebat, cùôè èxɛïvo εἶναι ἀμφίλογον, ὅτι ἀπελθόντα γε ἐξ ἀνθρώπων ὡς θεὸν τις μήσουσι, πόσῳ δὴ δίκαιότερον ζῶντα γεραίρειν ήπερ τελευ τήσαντα, ἐς οὐδέν ἔγελος τῷ τιμωμένῳ ; i. e. Neque enim dubium esse, quin postquam e vivis excessisset, ut deum culturi essent, multo igitur satius esse, vivo illi honores divinos conferre quam mortuo, quum nulla ad eum cultus utilitas esset perventura. Verissime itaque Publius Syrus Mimus versu 808.

Mortuo munus qui mittit, nil dat illi, adimit sibi. Imo omnium mortuorum parva ratio habetur, unde Mnesilochus ille Plautinus jussus a Pistoclero Bacch. iv. m. 16. bonum habere animum, respondit :

Unde habeam? mortuus pluris pretii est, quam ego [sum.

Itaque ut mortuo leoni insultant lepores, non aliter Megapenthes ille servulo suo, jam mortuus, impune contemnitur, cæditur, conspurcatur. Vide Lucianum in Tyranno. Pro vos, in sequentibus, vobis habet Cod. Agob. HAV.

C

(a) Repræsentanea potestatis. Aldus et Rhen. præferunt præsentaneæ, quasi alterum illud vel minus sit latinum yel hoc loco sit inconveniens, quomodo in MSS. suis exstare etiam testatur Heraldus, qui tamen recte veterem et optimorum codicum lectionem adstruit. Est enim repræsentanea potestas hic illa, quæ divinam repræsentat et sustinet in terris vicem, quam non ratione illa quod Dei vicem præstet, sed sui ipsius respectu, quasi in se divina sit, illos colere ait Tertullianus, utpote quæ etiam potis erat repræsentare pœnas, id est, confestim exigere, essetque ideo timenda magis quam illa miserorum deorum, qui fato obnoxii inultos dolores cum Junone sæpe flere coguntur, vel si fulmen emittant tandem el scro, nonnunquam aberrantes a scopo alienos a D culpa transverberare putabantur, quum viderent, quomodo ex Epicurea Lucretii mente II. 1102. lelum Jovis ipsius

Sæpe nocenteis

Præterit, exanimatque indignos inque merenteis. Quem locum imitatus est Lucianus cum in Jove Confutato Cynicum ita loquentem facit, altercantem cum Jove : Τί δήποτε τοὺς ἱεροσύλους, etc. i. e. Qui fit tandem, ut omissis tot sacrilegis, latronibus, flagitiosis, violentis, perjuris, quercum aliquam plerumque, aut lapidem, aut navis insontis velum fulmine petatis, interdum etiam frugi ac sanctum viatorem? Nec in Nat. Quaest. neglexit Seneca. Ibi cap. XLI. Utrum enim, inquit, cum emisit ignes, quibus innoxia capita percuteret, scelerata transiret, aut noluit justius mittere, aut non successit? Quare ita quoque interpretatur fax eruditionis Is. Casobonus illud Suetonii in Claudi.

C. XXXIV. pœnasque parricidarum repræsentabat, i. e. sine dilatione exigebat. Quo nomine Claudium vituperat Suetonius, quod et sæculo suo talem inustam notam vellet et sustineret praesens avide spectare, aliter ac Augustus imperii formator, de quo idem c. xx. in Vita ejus Dixit autem jus non diligentia modo summa, sed et lenitate: siquidem manifesti parricidii reum, ne culeo insueretur, quod non nisi confessi afficiuntur hac pœna, ita fertur interrogasse : Certe tu patrem tuum non accidisti. Qui Casaub. quoque Valerii Maximi vi. 5. locum adducit de Charonda Thurio, qui cum tulisset legem ne quis ferro accinctus in concione adesset, ipse inprovidus peccans suæ legis ultor se interfecit. Cumque liceret culpam vel dissimulare, vel errore defendere: pœnam tamen repræsentare maluit, ne qua fraus justitiæ fieret. De Augusto Sueton. cap. ult. Quam summam repræsentari jussit, nam et confiscatam semper repositamque habue rat: loquitur de testamento ejus. Idemque de Nerone cap. v. Sed et in prætura mercede palmarum aurigarios fraudaverit. Notatus ob hæc el sororis jaco, querentibus dominis factionum, repræsentandu præmia in` posterum sanxit. Hav.

CAP. XXIX.-(a) Mortuis vivos. Insignis sareasmus Lucretiano par, qui de matre deum Cybele simile pronunciare non dubitat lib. n. 625.

Ergo cum primum magnas invecta per urbeis Munificat tacita mortaleis muta salute; quid enim lapis informis, mutus, homini præstare potest? Av.

(c) Imagines et ædes tuerentur. Fuld. Cod. legit vindicarent, quasi nolit cum aliis repetere tuerentur ubi modo dixit tuentur. Tantum vero abest, illas ut tueantur miseri dii isti, ut potius illis ipsis non parcant, nec a fulmine vel suo vindicare possint, cum semel ex manibus sit elapsum testis Lucretius lib. VI. 416.

Postremo cur sancta Deum delubra suasque
Discutit infesto præclaras fulmine sedes,
Et benefacta Deum frangit simulacra, suisque
Demit imaginibus violento volnere honorem?
Idem lib. 1. 1100.

Tum fulmina mittat, et ædes
Sæpe suas disturbet.

Nepéλ.

De quo queritur ille apud Aristophanem quod cum perjuros petere deberet Jupiter, illos negligeret,

Ἀλλὰ τὸν αὐτοῦ νεών βάλλει, καὶ Σύνιον ἄκρον ̓Αθηνῶν. Sed templum potius suum et promontarium Athenarum Sunium peteret. Quem quoque romana religioni non magis favisse testis est M. Tullius libro de Consulatu :

Nam pater altitonans stellanti nixus Olympo

« PoprzedniaDalej »