Obrazy na stronie
PDF
ePub

vocari, et deum et animum Jovis (a), et necessitatem A Christum, scilicet quibus prophetæ loquebantur. Nam omnium rerum, Hæc Cleanthes in spiritum congerit, quem permeatorem universitatis affirmat. Et nos etiam Sermoni atque Rationi itemque Virtuti,per quæ omnia molitum Deum ediximus, propriam substantiam spiritum (1) inscribinius, cui et Sermo insit pronuntianti, et Ratio adsit disponenti, et virtus præsit perficienti. Hunc ex Deo prolatum didicimus, et prolatione generatum, et idcirco Filium Dei et Deum dictum ex unitate substantiæ. Nam et Deus spiritus. Et cum radius ex sole porrigitur, portio ex summa; sed sol erit in ra dio (2), quia solis est radius, nec separatur substantia, sed extenditur. Ita de Spiritu Spiritus, et de Deo Deus (3), ut lumen de lumine accensum. Manet integra et indefecta materiæ matrix, etsi plures (4) inde traduces qualitatum mutueris (5). Ita et (6) quod de Deo B ̊ potestate, cum ille verbo dæmonia de hominibus

profectum est, Deus est, et Dei Filius, et unus ambo.
Ita et de Spiritu Spiritus, et de Deo Deus modulo
alterum, non numero (b), gradu, non statu (7) fecit,
et a matrice non recessit, sed excessit. Iste igitur
Dei radius, ut retro semper prædicabatur (8), delapsus
in virginem quamdam, et in utero ejus caro figuratus
(9), nascitur Homo Deo mistus. Caro spiritu instructa
(10) nutritur, adolescit, affatur, docet, operatur, et
Christus est. Recipite interim hanc fabulam, similis
est vestris, dum ostendimus quomodo Christus pro-
betur. Sciebant et qui penes vos ejusmodi fabulas
emulas ad destructionem veritatis istiusmodi præmi-
nistraverunt (11). Sciebant et Judæi venturum esse
LECTIONES

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

et nunc adventum ejus exspectant, nec alia magis inter nos et illos compulsatio est, quam quod jam venisse non credunt. Duobus enim adventibus ejus significatis: primo, qui jam expunctus est in humilitate conditionis humanæ; secundo, qui concludendo sæculo imminet in sublimitate divinitatis exserte primum non intelligendo, secundum, quem manifestius prædicatum (12) sperant,unum existimaverunt. Ne enim intelligerent pristinum, credituri si intellexissent, et consecuturi salutem si credidissent, meritum fuit delictum eorum (13). Ipsi legunt ita scriptum mulctatos se sapientia et intelligentia et oculorum et aurium fruge. Quem igitur solummodo hominem (14) præsumpserant de humilitate, sequebatur uti magum æstimarent de

excuteret, cæcos reluminaret (15), leprosos purgaret, paralyticos restringeret, mortuos denique verbo redderet vitæ, elementa ipsa famularet (c), compescens procellas et freta ingrediens, ostendens se esse AOгON Dei, id est verbum illud primordiale (16) primogenitum, virtute et ratione comitatum, et spiritu fultum (17), cumdem qui verbo omnia, et faceret, et (18) fecisset. Ad doctrinam vero ejus, qua (19) revincebantur magistri primoresque Judæorum, ita exasperabantur, maxime quod ad eum ingens multitudo deflecteret (20), ut postremo oblatum Pontio Pilato Syriam tunc ex parte (21) Romana (22) (d) procuranti (e), violentia suffragiorum in crucem (23) dedi sibi extorse. VARIANTES.

[blocks in formation]

COMMENTARIUS.

(a) Eumdem et fatum vocari et Deum et animum Jovis. Eadem verba apud Lactantium. Laertius au- D tem Zenonis sententiam sic retulit, ἐν τε είσθαι Θεὸν καὶ Νοῦν, Ειμαρμένην, καὶ Δία. Πιε.

(b) Modulo alterum, non numero. Alius a Filio Pater est, qua Pater, non qua Deus. Alius a Patre filius est, qua filius, non qua de Deo Deus. Alius a Patre et Filio Spiritus, qua Spiritus, non qua cum Deo Patre et Filio Deus est. Nam cum sit unus a Patre et Filio Spiritus, uno spiritu, una substantia Pater et Filius et Spiritus unum sunt, quod unum Deus est. RIG. Modulo alterum. Sic adversus Praxeam, pag. 640. Non tamen diversitate alium filium a Patre, sed distributione ; nec divisione alium, sed distinctione, quia non sit idem Pater et Filius, vel modulo alius ab alio. Et pag. 645. Visibilem vero Filium agnoscamus, pro modulo derivationis. Itaque modus et modulus est certarum rerum secundum sui generis rationes dispositio, ordinatio, œconomia. Idem.

(c) Famularet. Cum usum verbi non intellige rent, substituerunt in Cod. Aldino et Agobard. famularent. Voluit Noster exprimere græcum Soulou, quod est in servitutem redigere, et ita alios etiam locutos notant interpretes.

(d) Ex parte Romana. MS. L. B. ex plebe Romana. Quasi innuat plebeiam Pontiorum fuisse gentem. Fuld. vero ex parte Romanam, quasi nollet Romanorum provinciis annumerari in Syria Comagenen et Judæam, utpote suis dynastis el regulis subjectas. Erat vero illud solitum Romanis istis temporibus, ut sese turbidis rebus populorum et regum dissidiis immiscerent, quo potentiores qui nutu suo Remp. rege. bant et pedum pulsu exercitus colligerent, ex rapinis ditescerent et regna ac potestates, quibus vellent, donarent. Quomodo illi obnoxii patronis suis ne hiscere quidem contra audebant.

(e) Procuranti. Tacitus de nece Christi Annal. XV. 44. Qui Tiberio imperitante, per Procuratorem Pontium Pilatum supplicio affectus erat. Hieron. in Chron.

rint. Prædixerat et ipse ita facturos. Parum hoc, si A rat sepulcrum, et custodia pavore disjecta, nullis non et prophetæ retro. Et tamen suffixus spiritum (1) cum verbo sponte dimisit, prævento carnificis officio (a). Eodem momento dies, medium (b) (2) orbem signante sole, subducta est. Deliquium (c) utique putaverunt, qui id quoque super Christo prædicatum non scierunt; [ratione non deprehensa, negaverunt] (3); et tamen eum mundi casum relatum in arcanis (4) vestris habetis. Tunc Judæi detractum et sepulcro conditum magna etiam militaris custodia (5) diligentia circumsederunt (6), ne, quia prædixerat tertia die resurrecturum se a morte, discipuli furto amoliti cadaver fallerent suspectos. Sed ecce die tertia (7) concussa repente terra, et mole revoluta, quæ obstruxe

apparentibus discipulis, nihil in sepulcro repertum est, præterquam exuviæ sepulti. (8) Nihilominus tamen primores,quorum intererat, et scelus divulgare, et populum vectigalem et famularem sibi a fide (9) revocare, subreptum a discipulis jactitaverunt. Nam nec ille se in vulgus eduxit, ne impii errore liberarentur, ut et fides, non mediocri præmio destinata, difficultate constaret. Cum discipulis autem quibusdam apud Galilæam Judææ regionem ad quadraginta dies egit, docens eos quæ docerent. Dehinc ordinatis eis ad officium prædicandi per orbem, circumfusa nube in cœlum est ereptus (10), multo verius quam apud vos asseverare de Romulo (11) Proculi (d) solent. Ea LECTIONES VARIANTES.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

Euseb. num. MMXLII. Pilatus procurator Judœœ a
Tiberio mittitur. Quæ quum mirum in modum passim
turbentur a quibusdam, sciendum, Vitellium, virum
consularem, fuisse tum temporis præsidem totius Sy-
riæ, sed habuisse suos procuratores, qui fere erant
equites Rom. quos vel in minores provincias, vel in
regna sociorum mittebat, ut ibi administrarent res
Pop. Rom. sive in exigendis tributis, et pactis cum
Rom. fœderibus servandis, sive in universum inspi-
ciendis ne quid detrimenti Resp. caperet. Sic inter
illos Judæam sortitus est parten Syriæ Pontius Pila- C.
tus ut eam procuraret.

HAV.

(a) Prævento carnificis officio. Duo loca apponere libei hæc maxime illustrantia, Suetonii unum, Senecæ alterum. In Vita Tiberii c. LXI. Mori volentibus vis adhibita vivendi. Nam mortem adeo leve supplicium putabat, ut cum audisset unum ex eis, Carnalium nomine, anticipasse eam, exclamaverit, Carnalius me evasit. Seneca ad Marciam c. XXII. de patre ejus Cremutio Cordo, sub eodem principe inedia mori certo, he reus periret. Accusatores, Sejano auctore, adeunt Consulum tribunalia: queruntur mori Cordum, interpellantes quod coegerant. Adeo illis Cordus videbatur effugere. Magna res erat in quæstione, an morte rci prohiberentur. Dum deliberatur, dum accusatores iterum adeunt, ille se absolverat.

(b) Dies, medium. Confirmat ipse Tertullianus Adv. Judæos c. X.Nam quod in passione ejus accidit, ut media Et dies tenebresceret. Amos propheta annuntiat, dicens: erit, inquit, in die illa, dicit Dominus, occidet sol media die, tenebrescet super terram dies luminis, Ibidem: ut prophetia adimplerentur, properavit dies vesperam facere. Idem hinc explicat Hierem. II. 12. Expavit cœlum super isto. Et quomodo et quando expavit? Indu bitate, quando passus est Christus. Et horruit, inquit, plurimum nimis, et sol media die tenebricavit. Et quando horruit nimis, nisi in passione Christi? Simile miraculum annotat in lib. Ad Scapulam cap. III. Nam et sol ille in conventu Ulicensi extincto pene lumine, adeo portentum fuit, ut non potuerit ex ordinario deliquio hoc pati, positus in suo hypsomate et domicilio. Dixit orbem signante sole, i. e. occultante lumen suum et obsignante. Nam signare antiqui dixerunt pro obsignare et occultare. Nonius, signatam integram virginem vetustas voluit dicere. Unde illud Cantic. IV. 12. scaturigio clausa es, fons obsignatus. Imo de ipsa luce coelestium globorum, exstat hæc locutio apud Jobum IX 7. de Deo qui Soli dat jusza sua, nec oritur, signal

[merged small][ocr errors]

que stellas. Cujus ego loci hic respici puto locutionem. (c) Deliquium utique putaverunt. Phlegon nempe et Thallus, insignes chronologi, quorum prioris nomine et studio Adrianus Cæsar, vir multiscius, usus creditur in suis publicandis. Testimonia nota sunt, et digna quæ legantur apud Eusebium Chron. p. 202. De quibus testimoniis et hujus rei miraculo omnino videri debet, ibidem plures locos adducens, illustris Scaliger p. 186. et De Emend. Temporum p. 561. Cui addi potest Bynæus lib. III. c. 8. de Morte I. C. HAV. (d) De Romulis proculis. Ita Rig. ex Cod. Fuld. nota locutio. Alii de Romulo Proculi. Augustin. de Civ. Dei 1. III. c. 15. ostendit ex Cicerone illam inter Deos Romuli receptionem creditam esse magis quam factam. Nec mirum cum etiam sepulcrum ejus exstiterit, si Varroni fides. Porphyr. ad Horat. Epod. lib. ad carmen, quod incipit Allera jam teritur. hoc notat, nam Varro post rostra fuisse sepulcrum Romuli dicit. Itaque vere Augustin. Viderint quidam scriptores etiam, qui eum propter ferocitatem a Senatu discerptum esse dixerunt, subornatumque nescio quem Julium Proculum, qui cum sibi apparuisse diceret, eumque per se populo mandasse Romano, ut inter numina coleretur, eoque modo populum, qui contra Senatum intumescere cœperat repressum atque sedatum. Nam certe precatio satis divinitatem obtinuisse docet Aurel. Victor in Epir. in Marco Anton. Et quod de Romulo ægre creditum est, omnes pari sensu præsumpserunt, Marcum cœlo receptum esse. Et huc forsan referri potest seminudus ille juvenis, qui apud Bellorium in Adm. Rom. Antiq. Vestigiis tab. 36. Faustinam Marci, habitu

Diane Luciferæ, cœlo inferri, intentis oculis admiratur, nisi potius ex habitu et diademate, quo caput ornatur, Deus Genius sit æstimandus: tanta scilicet gloriæ vecordia homines incesserat. Suetonius de Augusti anima cap. c. Nec defuit vir prætorius, qui se effigiem cremati euntem in cœlum vidisse jurasset. Sed audi Tertull. de Spectat. cap. ult. de pœna inferni : spectans tot ac tantos Reges, qui in cœlum recepti nuntiabantur, cum ipso Jove et istis suis testibus in imis tenebris congemiscentes. Verius de triumphatore mortis Jesu nostro illud usurpamus, quod non nisi adulatorie Valerius Maximus de Julio Cæsare dicere potuit IV. 5. In hunc modum non homincs exspirant, sed dii immortales sedes suas repetunt. Alludere puto Tertullianum cum dicit Ad Nat. I. 10. coram populo non pejeraret contemplator cœlitis in cœlum recepti. Sed hic locus monet me medicinæ qua summe indiget illo ca

tionibus homines obligaverunt; ut ad vos quoque dominatores gentium aspiciam, homo fuit Pompilius Numa, qui Romanos operosissimis superstitionibus oneravit. Licuerit et Christo commentari divinitatem rem propriam ; non qui rupices (d) et adhuc feros homines multitudine lot numinum demerendorum attonitos efficiendo ad humanitatem temperaret, quod Numa; sed qui jam expolitos et ipsa urbanitate deceptos in agnitionem veritatis ocularet (e). Quærite ergo, si vera sit ista divinitas Christi. Si ea est, qua cognita ad bonum quis reformetur (7), sequitur, ut falsa renuntietur quævis alia contraria comperta; imprimis illa omni ratione (8), quæ delitescens sub nominibus et imaginibus mortuorum, quibusdam si

omnia super Christo Pilatus, et ipse jam pro sua A Athenis, Melampus Argis, Trophonius Bootie initiaconscientia christianus (a), Cæsari tum Tiberio nuntiavit. Sed et Cæsares credidissent super Christo, si aut Casares non essent sæculo necessarii (b), aut si et christiani potuissent esse cæsares (c). Discipuli quoque diffusi per orbem, ex præcepto magistri Dei paruerunt, qui et ipsi a Judais insequentibus multa perpessi, mique pro fiducia veritatis libenter, Roma postremo per Neronis sævitiam, sanguinem christianum seminaverunt. Sed monstrabimus (1) vobis idoneos testes Christi, ipsos illos quos adoratis. Multum est, si eos adhibeam ut credatis Christianis, propter quos non creditis Christianis (2). Interim hic est ordo nostræ institutionis, hunc edidimus (3) et sectæ et nominis censum cum suo auctore. Nemo jam infamiam incutiat, nemo aliud existimet, quia nec fas (4) B gnis, et miraculis, et oraculis fidem divinitatis operaest ulli de sua religione mentiri. Ex eo enim, quod aliud a se coli dicit, quam colit, negat quod colit, et culturam et honorem (5) in alterum transfert, et transferendo jam non colit quod negavit. Dicimus, et palam dicimus, et vobis torquentibus lacerati et cruenti vociferamur: Deum colimus per Christum. Illum hominem putate, per eum et in eo se cognosci vult Deus et coli. Ut autem Judæis respondeam, et ipsi Deum per hominem] (6) Moysen colere didicerunt; ut Græcis occurram, Orpheus Pieriæ, Museus

[blocks in formation]

tur.

CAPUT XXII.

ARGUMENTUM.—Explicat jam dæmonum naturam, quorum notitiam a Philosophis et Poetis etiam instillatam docet, inde illorum spiritualem substantiam edisserit, atque inde elicit modum agendi in homines, ut noceant, ostenditurque illud fallaciis suis solum agere, ut relicto Deo vero falsa religioni creduli mortales mancipentur.

Atque adeo dicimus, esse substantias quasdam VARIANTES.

in honorem. Utrumque videtur ab interprete adjectum

esse.

(6) Cod. Fuld. et Hav. per Moysem.
(7) Reformatur Semler.

Omni rationi comperta-illa omni rationi. conj. Hav.

COMMENTARIUS.

pite libellus iste. Legitur ibi : Quis istam contumeliam excuset, quæ ut aut mortuos cum Deis deputet; quem locum minus sanum pronuntiat recte Gothofredus, medicinam non adhibet. Rigaltius nihil notat, nibil mutat;'unam dele litterulam, verissima emerget lectio, scribendo utut mortuos, i. c. quocumque more tandem mortui fuerint, ut scil. scavus iste Romulus, qui dissipatis membris ne integer quidem tumulum invenit. Vide plura apud interpretes et Elmenhorst. ad Minuc. p. 56. HAV.

(a) Conscientia christianus. Cui cum conscientia diclaret injuste accusatum Christum, nullam vel minimam noxam in illo inveniri posse, coactum non voluntarium se ad puniendum accessisse, ubi nullum erat delictum, necesse habuit, ut ipsi vivo, ita memoriæ ejus favere. Christianus itaque Pilatus dicitur nostro, plane ut per jocum Livium Augustus Pompeianum appellare solebat, quod exstat in præclara defensione Cremutii Cordi apud Tacitum IV. Annal. 34. Titus Livius, eloquentiæ ac fidei præclarus imprimis, Gn. Pompeium tantis laudibus tulit, ut Pompeianum eum Augustus appellaret: neque id amicitiæ eorum offecit. Libet itaque exclamare ad Pontium, ut Noster ad Trajanum c. II. O sententiam necessitate confusam ! el: Quid temetipsam censura circumvenis? si damnas, cur inquiris? si inquiris, cur non et absolvis? ut paulum inflectam. HAV.

(b) Si aut Cæsares non essent sæculo necessarii. Hoc est, Imperio Romano, quod tamdiu duraturum dicebant quamdiu sæculum. Ex illo videlicet Pauli, Tantum qui tenet, teneat. Fl. Vopiscus de Aureliano, hic finis, inquit, Aureliano fuit, principi necessario magis quam bono. Rig.

(c) Aut si et christiani potuissent esse Cæsares. Longe alia nientes christianorum fuere sub Constan

tino, quem et sæculi præsidem, et christianum esse potuisse dixerunt, et quantis non ingenii Græci viribus probaverunt! Sub eo certe christianarum rerum adhuc ignaro hæretici catholicis insultabant hujusmodi convicio, Quid christianis cum regibus? aut quid episcopis cum palatio? Optatus, lib. 1. RIG.

(d) Rupices vocat homines rusticos et incultos a Graco pong et pos. De Pallio c. IV. Ille apud rupicem et sylvicolam et monstrum eruditorem scrupea schola eruditus. ibid. rupices in urbanis, scurras in forensibus, paganos in militaribus: Et de Anima c. VI. Quid autem facient tot ac tantæ animæ rupicum et varronum, quibus alimenta sapientiæ desunt? Ita locum lege, non barbarorum. Respexit enim versum Lucilii, Varronum ac rupicum squarrosa incondita rostra. (c) Ocularet. Eguarase inquit Scaliger, quem omnino vide ad Manilium p. 418. Videtur Noster vocem oculare usurpare, quasi significaret visum reddere, quomodo apud Nostrum de Poenit. c. XII. Hirundo, si excæcaverit pullos, novit illos oculare rursus de sua chelidonia. Quod transcripsit Pacianus in Paranesi ad Pœnitent. Excæcatos hirundo pullos novit occulare de sua chelidonia. Adeoque accepisse ita videtur Cyprianus ille Nostri lector et admirator assiduus. Is de Idolorum et vanitate: Ut homines ab errore tenebrarum ad viam lucis adducerent, cæcos et ignaros ad agnitionem veritatis occulurent. Differt enim ab inoculare quod est petitum a cultura arborum, quæ sub ipsa voce hac oculeeren cuivis nota est. Oculus enim illis est tuberculus ille, ex quo ramuli germinare debent. Cato de Re Rust. c. VI. Ibi oculos arundinis pedes ternos, alium ab alio serunto. Ipse Tertullian. lib. de Anima. c. XIX. Aut unde mox illis et frutices inoculantur, et folia formantur, et germina inflantur. Hav.

spiritales; nec nomen novum est. Sciunt dæmonas A sic malitia spiritalis a primordio auspicata est in hoPhilosophi, Socrate ipso ad dæmonii arbitrium exspe- minis exitium. Itaque corporibus quidem, et valetudiclante. Quidni? cum et ipsi dæmonium adhæsisse a nes infligunt (g), et aliquos casus acerbos, animæ pueritia dicatur, dehortatorium plane a bono (a). vero repentinos et extraordinarios per vim excessus. Dæmonas sciunt Poetæ, etiam vulgus indoctum in Suppetit illis ad utramque substantiam hominis adusum maledicti frequentat, nam et Satanam (1), eundam mira (4) subtilitas et tenuitas sua. Multum principem hujus mali generis, proinde de propria spiritalibus viribus licet, ut invisibiles et insensibiles in conscientia animæ, eadem execramenti voce pronun- effectu potius quam in actu suo appareant: si poma, tiat (b). Angelos quoque etiam Plato non negavit, si, fruges nescio quod auræ latens vitium in flore Utriusque nominis testes vel magi asserunt (2)(c). præcipitat, in germine exanimat, in pubertate conSed quomodo de angelis (d) quibusdam sua sponte vulnerat, ac si cæca ratione tentatus aër pestilentes corruptis corruptior gens damonum (e) evaserit haustus suos offundit: eadem igitur obscuritate condamnata a Deo cum generis auctoribus, et cum co tagionis aspiratio dæmonum et angelorum mentis quem diximus principe (f), apud litteras sanctas orquoque corruptelas agit furoribus et amentiis fœdis, dine cognoscitur (3). Nunc de operatione corum satis aut sevis libidinibus cum erroribus variis ; quorum erit exponere. Operatio eorum est hominis eversio: B iste potissimus, quo deos istos captis et circumscri

LECTIONES VARIANTES.

(1) Wouw. e ms. et Rig. Dæmonas; cæteri : Omnes. Hav. et alii: frequentat Satanam. Sed vv. nam et, quæ in codd. Gorz. et Lugd. leguntur, nec supervacua nec ejicienda.

(2) Sic cod. Fuld.; Rhen., Pam. aliique: vel magos as

serunt; cod. Put. vel magi adsunt, quod receperunt Rig., Hav., Seml.

(3) Ordo Semler.
(4) Mira abest Fran. Rig.

COMMENTARIUS.

CAP. XXH.--(a) Dehortatorium. Plane abono. Ubique antea sic legebatur et distinguebatur, dicatur. Dehoriatoriumplane a bono omnes sciunt poeta. Sed recte emendavit Rig.posuitque post dicatur comma, nos etiam post dehortatorium punctum. Iste enim genius seu dæmon Socratis celebrabatur ut dehortatorius si quid mali ipsi instaret vel occurreret, imo ridens inquit Tertullianus a bono sc. ipsum avertens. Itaque sic distinguo, dicatur dehortatorium. Plane, a bono, i. e. imo habuit dæmonium, sed quod illum a bono dehortaretur. Ita

[ocr errors]

plane passim, et lib. Ad Nat. 1. 10. Plane, quoniam illis cœlum patet, i. c. imo, recte. Itaque ut bene Lactant. I. 1. c. 14. Sed ipsi cum sint perditores hominum, custodes tamen se videri volunt, ut ipsi colantur et Deus non colatur. Possis ita etiam interpungere locum, dicatur dehortatorium. Plane a bono. Sed quomodocumque fiat distinctio, nullus alius potest esse sensus, quam ille quem nos dedimus. Mala certe distinctione deceptus a vero aberrat Casp. Barthius, qui contemplatus est hæc verba in libro Adv. LV. cap. 5. valique legi, dehortatorium a bono Orfei sciunt poetæ ; ut ita innuantur illa carmina et hymni, qui hodieque exstant istius nomini inscripti, et satis sunt vetusti. De Demonio vero Socratis locnti sapientiores Ethnici, nihil aliud intellexerunt nisi providum ejus animum et perspicacem in futuris rebus. Hinc cxiporn Exάestou ʼn poyà cuique animus dæmon dicitur a Xenocrate Philosopho apud Aristotelem 11. Topicorum, qui ibidem ex appellat cum cui bona mens D contigisset. Socratica etiam sapientia imbutus Eoripides apud Thronem p. 60. Progymn. To vou àμã› ¿zástov Šeòv díxit, mentem suam dæmonem cuique. Hav.

(b) Nam et Satanam execramenti voce pronuntiat. Quid? Satanæ vocabulum Romani unquam usurpavere in maledictis aut execrationibus Neutiquam sane. Sed malorum dæmonum principem Satanam_pronuntiavere, pronuntiando, Malum. RIG.

Sensus verborum mihi hic videtur: Valgus quoque jam indoctum pro maledicto frequentat Salanam auctorem hujus generis, dæmoniorum scil., unde post generis distinctionem cum optimis posui. Cum vero conscientiam animæ hic advocet, latius persequi necesse habuit in libello de Testimonio Animæ : cap. . quæ quidem ejus verba ex hoc loco lucem capiunt. Sunt vero ista: Dæmonium vocas hominem aut immunditia, aut malitia, aut insolentia, aut quacumque macula, quam nos dæmoniis deputamus, aut ad

necessitatem odii importunum. Satanam denique in omni aversatione, et aspernatione, et detestatione pronuntias, quem nos dicimus malitiæ angelum, ete. Ut enim absolute malus Christianis pro Dæmone et Satana, ita hic Tertulliano Sanes et Dæmonium pro malo. HAV.

(c) Utriusque nominis testes esse, vel Magi adsunt. Hæc omnino est scriptura codicis antiqui Puteanorum, quam esse puto veriorem ista Fuldensi, vel magi asserunt. Ait Septimius, etiam hominibus ab Dei civitate alienis haud ignota esse vocabula, Demonum et angelorum. Dæmonas, inquit, sciunt philosophi, sciunt poeta: Angelos quoque etiam Plato non negat. Deinde addit, Utriusque nominis testes esse vel Magi adsunt. Hoc est, adsunt testes; adsunt testificari; adsunt testimonio dicundo, nempe esse et Dæmonas et Angelos. Ipse pag. seq. Magos habere dicit invitatorum Angelorum et Dæmonum assistentem sibi potestatem. RIG.

(d) De angelis. In stulta ista opinione fuit quoque Tertull. ut putarit ex commistione angelorum cum hominibus natos damonas, male intellecto Gen. VI. 2. Itaque rursus De Idolol. cap. IX. Angelos illos esse desertores Dei, amatores fœminarum. Lactantius quoque lib. 1. c. 15. Itaque illos cum hominibus commorantes, dominator ille terræ fallacissimus consuetudine ips paulatim ad vitia pellexit, et mulierum congressibus inquinavit, etc. Sed prudentior Augustinus,quem vide de Civ. Dei I. XV. c. 25.

(e) Gens dæmonum. Lactant. ibid. Qui autem sunt ex his procreati, quia neque angeli neque homines fuerunt, sed mediam quamdam naturam gerentes, non sunt ad inferos recepti, sicut nec in cœlum parentes eorum.

(f) Et cum eo quem d. p. Cod. Fuld. et quem diximus principem aut 1. sancias ordo cognoscitur. Lactant. rursus: Hi sunt immundi spiritus, malorum, quæ geruntur auctores, quorum idem diabolus est princeps. unde Trismegistus illum δαιμονάρχον vocat.

(g) Et valetudines infligunt. Videtur mihi spectare ad ministros publicos, qui puniunt homines, qui infl guat verbera, qui homines excarnificant. Quemadmodum Joannes Chrysostomus orat. de diabolo tentatore vocat diabolum ipsum ἀσώματον δήμιον, φ. d. carnificem incorporeum. Et huc ille confert illud Dei ad diabolum ἅψαι τῆς σαρκὸς αὐτοῦ : tange carnem ejus. Id est constituo te ad infligenda vulnera publicum carnificem. LAC.

ptis hominum mentibus commendat, ut et sibi pabula A locitas divinitas creditur, quia substantia ignoratur. propria nidoris (a) et sanguinis procuret simulacris et imaginibus oblata, et quæ illis accuratior pascua est, hominem a cogitatu veræ divinitatis avertant præstigiis falsæ divinationis (1). Quas et ipsas quomodo operentur, expediam. Omnis spiritus ales est. hoc angeli et dæmones. Igitur momento ubique sunt: totus orbis illis locus unus est (2); quid ubique ge ratur, tam facile sciunt (b), quam enuntiant (5). VeLECTIONES

(1) Codd. plerique : a cogitatu; vel : e cogitatu, Rig. a recogitatu, Hav. recogitatu. Ante v. hominem inseruit Rhen. qua, Herald. quam ut, Rig.: nisi ut, addito post divinationis interrogandi signo.

Sic et auctores interdum videri volunt eorum quæ annuntiant et sunt plane malorum nonnunquam, bonorum tamen nunquam. Dispositiones etiam Dei, et tunc prophetis concionantibus exceperunt (4), et nunc lectionibus resonantibus carpunt. Ita et hinc sumentes quasdam temporum sortes, æmulantur divinitatem dum furantur divinationem (c). In oraculis autem quo ingenio ambiguitates temperent in eventus (d), sciunt Crœesi, VARIANTES.

[blocks in formation]

COMMENTARIUS.

ΠΑΥ.

(a) Nidoris et sanguinis. procuret) Permulta hic B tuo proprio, nec anima pecudis impensa, sed anima tua. docte et industrie congesserunt interpretes, quibus addi possunt, quæ ad similes Minucii et Arnobii locos notata sunt. Credebant enim stulti illi mirifice Deos suos isto nidore delectari, adeoque quod sibi nobisque pædor, ad illis nectar esse. Hinc apud flomerum haud ingratus Trojanis Jupiter liberalitatem eorum commendat Illiad. A. versu 48.

Οὐ γάρ μοί ποτε βωμὸς ἐδεύετο δαιτὸς ἐίσης,
Λοιβῆς τε, κνίσσης τέ.

i. e. non enim mihi unquam ara carebat convivio pari, libationeque nidoreque. Quam stultitiam cum sæpe Lucianus, tum insigniter taxat Theodoretus Serm. VII. p. 104. quem ut inspicias suadeo. Σpóope yap avtcvs xxipelv, etc. Quo sensu Tertullianus ad Martyr. cap. 11. non nidoribus spurcis verberaris. Theodoretus rursus ibidem p. 110. ex verbis Socratis ostendit, nullius quidem rei Deum indignum esse, nihilque habere aliud ejusmodi hostias præter fumum, ac putorem quidem multo gravissimum : καπνοῦ δὲ πλέον οὐδὲν ἔχουσιν αἱ τοιαῦται θυσίαι, καὶ καπνοῦ δυσοσμίας μεστοῦ. Εἰ tamen mirifice appetere hunc nidorem putabant Deos suos. Unde Nonnus in Orat. Nazianz. 11. in Julian. p. 818. Dæmones omnes sacrificiorum nidoribus gaudentes, liguritores sunt, præsertim autem hoc nomine sugillatur Mercurius. Unde et δηλακρίων dicitur, quasi δήων κρέα, i. e. carnes persequens. Itaque miseri isti Dii misere esuriebant, nullis sacrificiis oblatis. Mercurius ille apud Aristophanem in Pluto Act. 1. Sc. 1. 21.

Καὶ τῶν μὲν ἄλλων μοι Θεῶν ἧττον μέλει.
Εγώ δ' ἀπόλωλα κα' πιτίτριμμαι.

I. e. De reliquis diis minus anxie laboro : sed quantum ad me attinet, fame confectus peri. Idemque veretur Jupiter apud Lucian. in Menippo p. 302. et apud eumdem in Bis Accus. p. 307 'a'or, etc., i. c. Sed templa coronis carebunt, sine nidore erunt plateæ, sine libamentis crateres, frigidæque passim aræ, denique sine sacrificiis, ac victimis omnia, multaque fames futura. Rursus lepide Aristophanes. in Avibus resp. zák. IB. versu 32. ubi Prometheus : Åñóλwλey ó Zs, etc. Avεy Sun. PR. Periit Jupiter. Pl. quam diu est quod perit? PR. Ex quo vos habitastis aerem. Sacrifi cat enim mullus, hominum quidquam amplius Diis, neque nidor a cruribus ascendit ad nos ab illo tempore: sed quanquam festis Cereris jejunamus absque sacrificiis. Quare cum ipsi Judæi ad stultam hanc opinionem transiissent, increpat illos Deus Ps. L. 13. Jes. 1. 11. Jerem. VI. 20. Amos V. 22. et aliis in locis. Scilicet, non eget Deus, conditor universitatis, odoris aut sanguinis alicujus. Hæc enim dæmoniorum pabula sunt, ut recte Noster ad Scap. c. 1. Nam quid stultius, quid infirmius, quam sacrificiorum cruentorum et holocaustomatum nidorosorum a Deo exatio? ejusdem verbis Contra Marc. 1. V. c. 5. Quomodo igitur colendus? Ita ut alio sensu ad idololatras Tertull. de Idol. c. V. Colis autem non spiritu vilissimi nidoris alicujus, sed

C

D

(b) Tam facile sciunt, quam enuntiant. Cod. Fuld. et Lugd. Bat. annuntiant, sed id mox dicit. Pertinet huc elegans jocus Luciani qui inscribitur Navigium. ubi inter stultos istos optatores postremus Gygis optat annulum, quo induto a nullo possit conspici, atque ita inter alia inquit: Et quod omnium suavissimum fuerit, uno eodemque die annuntiare Babylonem possem, quisnam in Olympiis vicisset : et si forte in Syria pransus essem, cœnare in Italia. Et quorsum hæc? addit paulo post, Ac Deus viderer cæteris : xxl Oed; ἐδόκουν τοῖς ἄλλοις. ΗΑν.

(c) Furantur divinationem. Rapiunt. Satis apposite ad vim verbi hujus Vincentius Belvacensis, scriptor ælate sua non contemnendus: Homo cum in honore esset non intellexit : quia contra veritatem semetipsum illuminantem intumuii: nam pingui cervice armatus adversus Deum erecto collo cucurrit: et dum ipsam Divinitatem rapere voluit impetu suo frustratus et elusus, iniquitatis suæ pondere quodam ad semetipsum proruit. Ita ille in vastis illis voluminibus, quæ inscripsit Speculum Quadripartitum, in Spec. Doctr. lib. I. cap. 1. Quomodo eleganter etiam de Servatore nostro sed contrario et vero sensu locutus est Paulus in Epist. ad Philipp. c. 11. E. Os è poppy Θεοῦ ὑπάρχων, οὐχ ἀρπαγμὸν ἡγήσατο τὸ εἶναι ἴτα Θεοῦ, negans illum æmulari divinitatem, quia quidquid vellet ex suo posset sumere. Ita tyranni vel imperatores vitio creati rapere imperium dicebantur apud Romanos. Et pulchre quadrat locus Eli Lampridii in Alexandro Severo: Non enim aut gravitati senatus congruebat omnia simul deferre, aut bono principi raplum ire lot simul dignitates. Quo refero et illud Vopisci in Taciti Vita : Tunc odio præsentium, exercitus, qui creare imperatorem raptim solebat, ad senatum litteras misit, petens, ut ex ordine suo principem legeret. Pulchreque obtegit Severi Afri ambitionem specioso titulo Ausonius in Cæsarib. ep. xx.

Di bene, quod spoliis Didius non gaudet opimis,
Et cito perjuro præmia adempta seni.
Tuque Severe pater, titulum ne horresce novantis,
Non rapit imperium vis tua, sed recipit.

Sic quoque Christum cœlos, cœlosque illum recepisse non rapuisse possumus dicere. Petrus certe Act. I. 21. Ον δεῖ οὐρανὸν μὲν δέξασθαι ἄχρι χρόνων ἀποκα TROTRJEWS Tάvrov. Pro dum MS. L. B. mavult Dei male. HAV.

(d) Ambiguitates temperent in eventus. Lactant. II. 15. Et ideo solem responsa in ambiguos exitus temperare. ex Nostro Quare eventum. quod habet Cod. Fuld. non probo, quamvis ita etiam in MS. L. B. invenerim. Theodoret. p. 193. Lucian. in Dialogo Junonis et Latone Ο δὲ Απόλλων προσποιεῖται, etc., i. e. Apollo autem simulat quidem omnia scire sese, et jaculari et cythara canere, ct medicum esse, et vaticinari. Et erectis vaticinandi tabernis hic in Delphis, illic in Claro et

« PoprzedniaDalej »