Obrazy na stronie
PDF
ePub

omnem fœditatem (a) eorum designant. Luget A Minervam a pastore judicari. Quid, quod imago dei

Sol filium jactatum (b) de cœlo, lætantibus vobis, et Cybele (c) (1) pastorem suspirat (d) fastidiosum (e), non erubescentibus vobis. Et sustinetis Jovis elogia (f) cantari, et Junonem (g), Venerem,

vestri ignominiosum caput (h) et famosum vestit? quod corpus impurum et ad istam artem effeminatione (i) productum Minervam aliquam vel Herculem repræsentat? Nonne violatur majestas ct divinitas

LECTIONES VARIANTES.

(2) Et Cybele post.- non erubescentibus vobis abest Paris.
COMMENTARIUS.

nobius in fine libri V. Sed poetis tantummodo licere
voluistis indignas de Diis fabulas, et flagitiosa ludibria
comminisci. Quid pantomimi vestri, quid histriones, quid
illa mimorum atque exoleti generis multitudo? Nonne
ad usum quæstus sui abutuntur Diis vestris, et lenocinia
voluptatum ex injuriis attrahunt contumeliisque divini?
Notanda est lectio Rhenani latera, ut ad effoemina-
tionem productum corpus et famosam laterum infle- B
xionem respiciat; in lib. tamen ad Nat., 1, 10, leges,
ut hic, histrionicas litteras.

(a) Fœditatem eorum. Amores, adulteria, rixas, et similia. Huc pertinet, quod ibidem apud Arnobium sequitur: Quod nefarium esset auditu, gentis illa genitrix Marcia, regnatoris et populi procreatrix amans saltatur Venus et per affectus omnes meretricia vilitatis impudica exprimitur imitatione bacchari. Hav.

(b) Jactatum. Cod. Fuld. habet detractum de cœlo, quasi rideret Septimius modum etiam quo fulminatio Phaethontis figurabatur, qui machina aliqua ut in curru sublimis sursum erat evectus, ita rursus alia detraheretur et sic in terram præcipitaretur. Reliqui vero, ut et Agobard, jactatum. AV.

(c) Cybele) Eodem tenore Arnobius ibidem: Saltatur et magna sacris compta cum infulis Mater: et contra decus ætatis illa Pessinunti a Dindymene, in bu bulci unius amplexu flagitiosa fingitur appetitione gestire. Quibus ridendi materiam præbuit Deorum ille subsannator Lucianus, et quo et hoc et complura alia mutuatum esse Septimium nostrum agnosco. Is ita loquentem inducit Venerem ad Cupidinem suum in Deorum dialogis : Α'λλὰ σὺ, ὦ τολμηρότατε, etc., i. e. Verum etiam, tu audacissime, ipsam Rheam, jam anum, toique Deorum matrem, ad pusionis amorem compulisti, et ad Phrygii illius adolescentis desiderium. Eaque jam a le acta est in insaniam, junctisque leonibus, et assumptis Corybantibus, quippe qui ipsi quoque furore quodam afflati sunt, sursum ac deorsum per Idam uberrant : Hæc quidem propter Auidem ejulans, etc. ΠΑΝ.

C

(d) Pastorem suspiral. Quod nobis eleganter ante oculos ponitur in gemma pulcherrima, quæ notanda venit habitu Endymionis pastorali, tomo Dact. Gorl. 11. 498. Describit vero in insigni impostore Alexandro Lucianus in Pseudomante. Καὶ ὁ μὲν καθεύδω, δήθεν, etc., i. e. Cam hic dormiens scilicet in medio jaceret : descenderet autem in eum e tecti fastigio, tanquam e D colo, Lunæ vicem agens, Rutilia quædam formosissima cujusdam e Cæsarea domus præfectis uxor, quæ nimirum ut amabat Alexandrum, ita vicissim ab illo amabatur. Ac sub oculis perditissimi illius mariti tum complexus agebantur, tum oscula, idque in propatulo. Quod nisi complures fuissent tædæ, forsan nonnihil et eorum, quæ fieri solent infra sinum, pairatum fuisset. Ita vero dictum est hoc pastorem suspirat, id est desiderat, ut suspirat amorem in Diris, quæ Valerio Catoni assiguantur, ibi:

Invideo vobis agri, formosaque prata :

Hoc formosa magis, mea quod formosa puella
Est vobis. Tacite vestrum suspirat amorem;

ut recte ibi observavit Lindenbrogius, nisi quod malim
ex Manutii editione,

Tacite et vestrum suspirat amorem. Longe vero aliud Lucani vi, 370.

Nec tenues ventos suspirat Anauros. Hav. (e) Fastidiosum. Spernentem amores suos. Virgil. in fine Ecloga 11.

Invenies alium, si te hiç fastidit, Alexin.

Ita enim non Alexis legi debere, nota quoque Servii indicat. Alium Alexim, alium puerum formosissimum, qui te minime spernal. Hav.

(f) Jovis elogia. Quæ vox supra a me explicata est. Arnobius loco sæpius memorato: Quin et ille in fabulis maximus ipse regnator poli, sine ulla numinis majestatisque formidine, adulterorum agere introducitur partes; alque ut fallere castitatem alienarum possit familias matrum, ora immutare pellacia, et in species conjugum subditivi corporis simulatione succedere. Jovis itaque elogia sunt hi tituli : Jupiter Amphitryo, aurum vel imber aureus, pulma vel cygnus, taurus, et quæ sunt plures furtivorum amorum ejus species. Imo recenset elogia hæc Arnobius iterum lib. vn. Ponit animos Jupiter, si Amphitryo fuerit actus pronuntiatusque Plautinus? Aut si Europa, si Leda, Ganymedes fuerit saltatus, aut Danae, motum compescel irarum? quodque ad suspirantem Attin Cybelem attinet, ibidem ait Tranquillior, lenior, mater magna efficitur, is Alydis conspexerit priscam refricari ab histrionibus fabulum? (Id.)

(g) Junonem. Vide hoc judicium inter Samosatensis Luciani Dialogos. Ipsa Venus hinc occurrit ut victrix aureum ostentans malum, idque gaudendi similis inspiciens. Dact. Gorl. tom. H. num. 24. 77. 79. 166. 272. et in nummis Plautille et Faustine. Verum ipsa judicii scena'clarissime apparet ex eclypo hoc veteris gemmæ et num:no quem olim protulit Morellius. (Vid. ad Hug. tom. frontem.) `

(h) Imago dei vestri ignominiosissimum caput et famosum vestit. Hæc verba, totum histrionis caput, ipsius Dei quem repræsentabat, persona convestitum fuisse significant, quod apertissi me declarat Gabius Bassus apud Gellium, cap. 7. lib. v. Nam caput, inquit, et os cooperimento persona tectum undique, unaque tantum vocis emittendæ via pervium, et videmus in an tiquis Comicorum exemplaribus personas in hanc omnino formam depictas. Bocthins lib. de duabus Christi Nat. ubi de personæ vocabulo. Quod si acuatur debitur. Idcirco autem a sono, quia concavitate ipsa antepenultima, inquit, apertissime a sono dicta vimajor necesse est volvatur sonus. RIG. Ignominiosissimum caput, el famosum vestit. Respicit scenicum apparatum et inprimis larvas quibus ca. put suum inserebant histriones. Ille enim non tantum Socratem aliosque repræsentabant, ut videri po. test in gemmis Gorl. t. 11. n. 205. 311. 509. 539. sed et ipsorum Deorum facies. Ita larva Panos spectabilis est ibidem n. 505. Ad hunc ritum etiam respicit eloquens ille Gregorius Nazianzenus Orat. Adv. Molieres ubi docet indignum esse honestis mulieribus fuco faciem tingere. Ignominiosum legit Cod. Agobard. et pro quid, ipsum. Hav.

(i) Artem effæminatione prod. Pariter Hieronymus ad Marcellam tom. I. ep. 8. In theatralibus scenis idem histrio nunc Herculem robustus ostendit, nunc mollis in Venerem frangitur. Quem locum ut et alios Cypriani, Lactantii, Augustini adducit Elmenhorstius

constupratur (a) plaudentibus vobis? Plane religio- A deum ex Pessinunte; et qui vivus ardebat, Herculem siores estis in cavea, ubi super sanguinem humanum, super inquinamenta pœnarum proinde saltant dii vestri, argumenta et historias noxiis ministrantes, nisi quod et ipsos deos vestros sæpe noxii (b) induunt? Vidimus aliquando castratum Atyn (c), illum

(d) induerat. Risimus et inter ludicras meridianorum (e) crudelitates Mercurium mortuos cauterio (f) examinantem. Vidimus et Jovis fratrem gladiatorum cadavera cum malleo deducentem (g). Singula ista quæque adhuc investigare quis possit? Si honorem

COMMENTARIUS.

ad illud Arnobii lib. vII. in fœmineas mollitudines enervantes se viros. Coll. Mod. arcem vitiose. Scriptura in MS. L. B. compendiosa videbatur velle scenicam artem. Hav.

(a) Plaudentibus vobis. Ita edidit Rig. ex MS. Fuld. ita et Cod. Agobard. Antea legebatur laudantibus vobis. Exprimit hoc ita Arnob. I. IV. Sedent et in spectaculis publicis sacerdotum omnia magistratuumque collegia, Pontifices Maximi, et Maximi curiones: sedent Quindecimviri laureati, et que sequuntur. Cyprianus etiam: Homo fractus omnibus membris, et vir B ultra muliebrem mollitiem dissolutus, cui ars sit verba manibus expedire, et propter unum nescio quem, nec virum nec fœminam, commovetur civitas tota, ut desaltentur fabulosæ autiquitatum libidines. Hav.

(b) Noxii induunt. Vult dicere noxios illos ex more Romanorum non tantum personas Deorum sustinere, sed sæpe etiam in pœnam ad vivum repræsentare id quod de Diis istis fingitur, castrari, comburi. Iluc facit illud Martialis [quem vide lib. 1. 5. 7. xi. x. 25.]

Non falsa pendens in cruce Laureolus.
Ausonius etiam alludit illuc Epist. xxx.
Deceptæ felix casus se miscuit arti.

Histrio saltavit qui Capanæa ruit,
Idem qui Nioben saltavit saxeus, ut tum
Spectator veram crediderit Nioben.
In Canace visus multo felicior ipsa :

Quod non hic gladio viscera dissecuit.
(c) Illum Deum ex Pessinunte. Ubi primo divinitatem
adeptus est, et corpus ejus est consecratum. Histo-
riam vel fabulam vide apud Arnob. lib. v. Cod. Fuld.
Deum vestrum e Pessinunte. Rhen. Atten. HAV.

(d) Herculem. Arnob. lib. iv. Nec non et illa proles Jovis a Sophocle in Trachiniis Hercules pestiferi tegminis circumretitus indagine miserabiliter edere inducitur ejulatus, violentia doloris frangi, atque in ultimam tabem diffluentium viscerum maceratione consumi. Idem lib. vi. Indignatio relanguescet Alcidæ, si tragœdia Sophoclis, cui Trachiniæ nomen est, Euripidis aut Hercules actitetur? Merito itaque irrisus a Lactantio lib. 1. c. 9. Hunc homines Deum putant. Sed Philoctetes ejus hæres non putavit, qui facem supposuit arsuro, qui

arius suos el nervos cremari ac dissolvi vidit, qui ossa ejus ac cineres in Oela monte sepelivit. Itaque false irridetur ab Esculapio in Dialogis apud Lucian. et frustratur priori loco, ut serius mortuus. Lucianus ipse ita Esculapium inducit: E éyers, etc., i. e. Recte dicis, quoniam et inustiones tuas curavi, quando paulo ante ascendisti ad nos semiustulatus, corpore utrimque corrupto et perdito, et a tunica ista, et post etiam a flamma. Litem dirimit Jupiter jubens priori loco accumbere Æsculapium non ut prius Deum factum; sed ut πρότερον ἀποθανόντα. ΗΑν.

(e) Meridianorum crudelitates. Non erat hi legitimi gladiatores, sed fere ii qui ex spectaculo matutino et bestiariis reliqui facti erant, quibus, quamvis bestias cvasissent, tamen missio non dabatur, inter se enim committebantur post prandium ad internecionem nudi ad mortem concursuri, nefandum humanis ocuhis spectaculum, meritoque a Seneca exagitatum. De his vide Lipsium in egregio illo opusculo, quod inscripsit Serm. Saturnal. 1. 1. c. 15. et Leonard. Augustin, in Gemm, Antiq. tom. 1. N. 167. et 168. ubi tales exhibere putat. Ex hoc vero unico Tertulliani loco possumus colligere, quod si vel nulli vel pauci ex matutinis depugnatoribus superfuissent, talia TERTULLIANI I.

C

D

in cadaveribus etiam fuisse perpetrata. Hav.

(f) Mercurium mortuos cauterio examinantem. Jovis fratrem cadavera cum malleo deducentem. Et Mercurio et Diti, seu Plutoni, virgam tribuunt Poeta. Animas autem ille deducebat; iste cadavera. Itaque per jocum et risum, qui Mercurium induerat, mortuos explorabat virga ferrea candenti, hoc illi cauterium, excitandis animarum reliquiis, languentibus fortean et pigris. Qui vero Plutonem, cum virga quidem incedebat, sed armata malleo, quo facilius contunderet, si quid animæ latentis in illis gladiatorum a pugna recentium cadaveribus inter eundum forte rebellaret. Malleum et clavam Græci pádʊ», vocant et νάρτηκα, etc. RIG.

Cauterio examinantem. Quæ partes Mercurio dabantur, quia illius erat defunctorum animas ad tristia tartara mittere, quod dogma ut Pythagoricum etiam, sed restrictius, recenset Laertius in Vita ejus : Toy dè Ερμην, ταμίαν εἶναι τῶν ψυχῶν καὶ διὰ τοῦτο Πομπέα λέγεσ θαι, καὶ Πελαῖον, καὶ Χθόνιον, ἐπειδήπερ οὗτος εἰσπέμπει,etc., i. e. Mercurium porro animarum quæstorem esse, atque ideo Ductorem dici, Janitorem et Terrenum, quod is ex corporibus, et ex terra, et mari animus immittat, et puras quidem atque purgalas in excelsum ducat, impuras vero illis ne appropinquare quidem, neque invicem sibi ipsis, cæterum vinciri a Furiis insolubilibus noxibus. Plurimi vero omnium animarum curam Mercurio dicarunt. Lepidum exstat Epigramma lib. 2. Anthol. Nicarchi in Zopyrum medicum, enumerat enim animas aliquot quas ille sub tristia tartara misit, nihilque mirum dicit, quoniam ut Mercurius caduceo et talaribus instructus, eos quos curandos suscepit, ad inferos deducit:

Κηρύκιον γὰρ ἔχων ξύλινον, καὶ πλαστά πέδιλα,
ὡς Ἑρμῆς κατάγει τοὺς θεραπευομένους.

At vero quoniam

Corpora viva nefas Stygia vectare carina, Mercurius prius cauterio an recte essent mortui examinarc introducebatur. Aldus cauterio. HAV.

(g) Jovis fratrem. Illustrat hunc locum lib. Ad Nat. 1, 10, ubi ita concipitur. Quod Dis Pater, Jovis frater gladiatorum exequias cum malleo deducit, quod Mercurius, in calvitio pennatulus, in caduceo igniiulus, corpora exanimata jam mortemve simulantia e cauterio probat. Unde patet extremitatem caducei ignitum et candentem huic crudelitati inserviisse: ut et recte deducere esse retinendum contra Junium qui vult diducere, quod et probabat Scaliger. Et hinc intelligi potest clausula illa mimi et gestus histrionis, demonstrato senatu, illud pronuntiantis apud Sueton. in Nerone cap. 39. Orcus vobis ducit pedes. Licet enim diduceret forsan illa cadavera Pluto contundendo virga sua malleata, tamen prius pedibus arrepta deducebat. Credo scenam ideo repræsentatam, quia fingebant nihil nostri nisi tenues umbras quasdam et simulacra.

[blocks in formation]

inquietant divinitatis, si majestatis vestigia obsole- A
tant (1), de contemptu utique censentur, tam eorum
qui ejusmodi factitant, quam eorum quibus factitant.
Sed ludicra ista sunt. Cæterum si adjiciam, quæ non
minus conscientiæ omnium recognoscent, in templis
adulteria (a) componi, inter aras lenocinia tractari,
in ipsis plerumque ædituorum et sacerdotum taber-
naculis, sub iisdem vittis et apicibus et purpuris,
thure flagrante libidinem expungi (b): nescio, plusne
de vobis dii vestri, quam de Christianis querantur.
Certe sacrilegi de vestris semper apprehenduntur.
Christiani enim templa nec interdiu norunt; spolia
rent forsitan ea et ipsi, si et ipsi ea adorarent. Quid
ergo colunt, qui talia non colunt? Jam quidem intel-
ligi subjacet veritatis esse cultores, qui mendacii non
sint nec errare amplius in eo, in quo errasse se
recognoscendo cessaverint. Iloc prius capite, et om-
nem hinc sacramenti nostri ordinem haurite, reper-
cussis ante tamen opinionibus falsis.

[blocks in formation]

scilicet asinino, de cruce, de sole, de ficto isto Numine biformi, quod inscribebatur ONOKOITIS. Hæc omnia non sine risu morsuque diluit, inque illos ipsos accusatores magis quadrare ostendit. quo pacto sibi viam ad demonstrationem religionis nostræ purgat. Nam, ut quidam, somniastis caput asininum esse deum nostrum (c). Hanc Cornelius Tacitus suspicionem ejusmodi inseruit (2). Is enim in quinta Historiarum suarum bellum Judaicum exorsus ab origine gentis, etiam de ipsa tam origine, quam de nomine et religione gentis quæ voluit argumentatus (3), Judæos refert (4) Egypto expeditos (d), sive, ut putavit, extorres (5), in vastis Arabia locis aquarum egentissimis, cum siti macerarentur, onagris, qui forte de pastu potum petituri æstimabantur, indicibus fontis usos ob eam gratiam consimilis bestia superficiem consecrasse. Atque ita inde, opinor, præsumptum, nos quoque ut judaicæ religionis (6) propinquos, eidem simulacro initiari. At enim idem Cornelius Tacitus, sane ille mendaciorum loquacissimus (e), in eadem historia refert Chaum Pompeium, cum Hierusalem cepisset, proptereaque templum adiisset speculandis judaicæ religionis arcaVARIANTES.

B

[blocks in formation]

inseruit. Sed antiquiorem verborum distinctionem retinuimus, quo facto v. hanc non delendum est, ut voluerunt Heinrichtus et Ritter, sed insevit pro inseruit scribendum.

(3) Argutatus Jun. (4) Infert Paris.

(5) Exterminatos Havercamp. (6) Religionis abest Parisin.

COMMENTARIUS.

Lexico, infelicem adhibet medicinam, quoniam non contulit Tertulliani Librum ad Nationes, nec constanti MSS. lectioni attendit. HAV.

(a) In templis. Expressit hoc quoque Minucius p. 28. Ubi autem magis a sacerdotibus, quam inter aras et de· lubra conducuntur stupra, tractantur lenocinia, adulteria meditantur? frequentius denique in ædituorum cellulis, quam in ipsis lupanaribus flagrans libido defungitur. Vide ibi Elmenhorstium, et notis ejus adde hoc Ovidii lib. 1. de Arte amandi versu 77.

Nec fuge Niliacæ Memphitica sacra Juvencæ.
Multas illa facit, quod fuit ipsa Jovi.

Scilicet ut idem ait lib. III. 655.

Cum sedent Phariæ sistris operata juvencæ?
Quoque sui comites ire vetentur, eat?
Cum fuget a templis oculos bona Diva virorum?
Præterquam si quos illa venire jubet.

Nota vero orationis gradationem a templis ad aras, ab aris ad tabernacula adituorum, inde ad ipsum sacrum habitum sacrique administrationem, dum data puris quasi manibus thura ardent in foculo. Nota est historia Clodii, qui uxorem Cæsaris in sacris Bone Dea vitiavit, nec dissimile factum, propter quod Dei ira contra familiam Eli accensa est, narratur 1. Samuelis II. 22. HAV.

[blocks in formation]

D

in fine capitis secundi. Pro ejusmodi Cod. Fuld. hujusmodi. HAV.

(d) Egypto expeditos. In libro ad Nationes scripserat, Judæos refert in expeditione, etc.; et in Glossis, Expeditio dicitur ἔξοδος εἰς πόλεμον In aliis, έξοδος ἐκε ônμntion oтpariwry. Hic tamen expeditos Egypto Judæos dicit, quasi de tristis Ægyptiorum jugo liberatos: non extortes aut exules, ut putavit Tacitus. RIG.

(e) Mendaciorum loquacissimus. Quod non mirum ubi de Judæis agit, cum omnes, quotquot sunt, in ista historia cœecutiverint, et eadem erroris chorda oberraverint, lege Tacitum et Justinum, et ridebis. In caussa erat mos Judæorum, de quibus ipse Tacitus V. Ilistor. c. 5. Sed adversus omnes alios hostile odium. Separati epulis, discreti cubilibus. Liberius Juvenalis Sat. XIV. versu 101.

Romanas autem soliti contemnere leges, Judaicum ediscunt, et servant, ac metuunt jus, Tradidit arcano quodcumque volumine Moses, Non monstrare vias, eadem nisi sacra colenti: Quæsitum ad fontem solos deducere verpos. Quare ridiculum et intolerabile illud quod la Cerda Tacito affinxit, quasi in multiloquium ejus dixerit Sidonius:

Qua pompa Tacitus, nunquam sine fine loquendus: ubi quum Varroni, Sallustio, Plauto conjungatur, vel cocco appareat laudes ejus contineri, et legendum : sine laude loquendus. Quanquam de omnibus scriptoribus ita pronuntiat Vopiscus in Aureliano. Nemo scriptorum, quantum ad historiam pertinet, non est aliquid mentitus, in quo Livius, in quo Sallustius, in quo Cornelius Tacitus, in quo denique Trogus, manifestis erroribus convincerentur. Inter quos Tacitum quidem ab utriusque Vopisci et Tertulliani calumnia acriter,

nis, nullum illic reperisse simulacrum (a). Et utique A religiosos putat (6), consecrancus (d) noster crit.

si id colebatur, quod aliqua effigie repræsentabatur, nusquam magis quam in sacrario suo exhiberetur, eo magis, quia nec verebatur (1) extrancos arbitros (2) quanquam vana cultura. Solis enim sacerdotibus adire licitum (b), et conspectus cæterorum velo oppanso interdicebatur (6). Vos tamen non negabitis, et jumenta omnia et totos cantherios cum sua Epona (4) (c) coli a vobis. Hoc forsitan improbamur (3), quod inter cultores omnium pecudum bestiarumque, asinarii tantum sumus. Sed et qui crucis nos

[blocks in formation]

Cum lignum aliquod propitiatur, viderit habitus, dum materiæ qualitas eadem sit; viderit forma, dum id ipsum dei corpus sit. Et tamen quanto distinguitur a crucis stipite Pallas (e) Attica, et Ceres (f) Pharia (7), quæ sine effigie rudi palo et informi ligno prostat (8)? Pars crucis est omne robur, quod crecta statione (g) defigitur; nos, si forte, integrum et totum deum colimus. Diximus originem deorum vestrorum a plastis de cruce induci (h). Sed et Vic

VARIANTES.

(6) Consectaneus Paris. Consacraneus Wouw. Jun. (7) Rhen., Her. et Semler. : farrea; Rig. et Hav. Pharia, nam in codd. Faria, Fariam, Farina. (8) Prostat Paris.

COMMENTARIUS.

large, et ex professo defendit eloquentissimus Mure- B tus Oper. tom. I. Orat. 14. Recte vero idem Cerda observat argutiam nostri cum Tacitum illum ut loquacissimum et linguæ minimæ continentis denotet, secus ae ipsum nomen præ se fert. HAV.

(a) Nullum illic reperisse simulacrum.Quod verum est vel ipsa cecitate teste. Unquamne quis gentilinm majus de Mose et judaica religione, primisque illorum institutoribus ausus est proferre testimonium quam hoc est? δικαιοπραγούντες καὶ θεοσεβεῖς ὡς ἀληθῶς Ees, justi et vere religiosi. Verba sunt Strabonis, ex libro ejus XVI. Cujus testimonium de Mose et cultu Numinis ibidem praccedit, in hunc modum: Mwans gap, etc., i. e. Nam Moses unus ex Ægyptiis sacerdotibus, cum partem quamdam regionis haberet, ac moleste ferret præsentem statum, inde huc commigravit, multis eum comitantibus, quibus divina cordi erant. Affirma- C bat enim docebatque, Egyptios non recte sentire, qui bestiarum ac pecorum imagines deo tribuerent, itemque Afros, nec Græcos, qui Diis hominum naturam affingerent. Id vero solum esse Deum, quod nos et terram et mare continet, quod cœlum et mundum et rerum omnium naturam appellamus, cujus profecto imaginem nemo sanæ mentis alicujus earum rerum quæ penes nos sunt similem audeat effingere. Proinde omni simulacrorum effictione repudiata, dignum ei templum ac delubrum statuendum, ac sine aliqua figura colendum. HAV.

(b) Solis enim sacerdotibus. Notanda sunt quæ de Simili Orientali templo et sacrorum ritu scribit Lucianus in Dialogo de Syria Dea p. 901. in quo cum sanctius conclave atque interiorem thalamum esse narravit, addit hæc : Εἰς μὲν οὖν τὸν μέγαν νηὸν πάντες εἰσέρ χονται, εἰς δὲ τὸν θάλαμον οἱ ἱερέες μοῦνον. οὐ μὲν τοὶ πάντες ἱερέες, ἀλλά τοὶ μάλιστα ἀγχίθεοί τέ εἰσι, καὶ τοῖσι πᾶτα εἰς τὸ ἱερὸν μέλεται θεραπείη; i. e. Itaque in magnam ædem ingrediuntur omnes in thalamum soli sacerdo- D les, nec tamen omnes, sed qui ad Deum proxime accedunt, et quibus omnis in templum cura impenditur. HAV.

(c) Cum sua Epona. Sic habent veteres membranæ, non solum Tertulliani, sed etiam Minucii Felicis, et Apuleii; sic et lapides antiqui; denique apud Juvenalem legimus - - jurat Solam Eponam et facies olida ad præsepia pictas. Hæc tam fatua vulgus induxit, simul et vocabula prave indidit. Illud obiter dixerim, in Minucio legendum videri. Vos et totos asinos in stabulis cum vestra bella Epona consecratis. In cod. Reg. Bib. vetustiss. legitur, Cum vestra vel Epona, RIG. -Legunt nonnulli Hippona, sic apud Minutium ; censerem tamen cum Rigaltio legendum Eponam, est autem inquit Juvenanis scholiastes, dea mulionum. Id omne ex Plutarcho patet, in parallelis, xì ονόμασεν Ε ποναν' ἔστι δὲ ἡ Θεὸς πρόνοιαν ποιουμένη ἵππων, Le PK,

(d) Consecraneus. Non male emendat Junius, consacraneus. Ita enim clare scriptum fuit in lib. Ad Nat.; ita aliquot inscriptiones apud Gruterum, ut 18. 6. 867.5. SACRANEA DEÆ CERERIS. Ita quoque Capitolini locus est legendus consacranei, non consecranei, ubi Maximini verba ad milites refert. Denique ut recte emendat vir illustris Car. du Fresne, Anonymus Barensis in Chron. an. 1018. Rebellavit Tornikei cum Makedonis, et Botazzi consacraneo suo perrexit Constantinopolim, ut faceret se Imperatorem. Pro consocraneo. Ed. Ald. noster erit. Rhen. consectaneus. Av.

(c) Pallas Attica. Quæ Græcis Avain. Sed quam hac forma prostitisse nemo hactenus docere potuit, certe interpretes Septimii nostri ignorare se profitentur. Puto autem innni illam, quae a Græcis Epyin dicta est, cujus simulacrum ex lapide quadrato (quales fere lapides, ut in Atheniensium Mercuriis videre est, rudiores in longitudinem aliquam desinebant) memorat solus Pausanias, insignis Gracanicarum antiquitatum vindex, in Arcadicis, hisce verbis: Eisl δὲ ὑποκαταβάντι ὀλίγον θεοὶ παρέχονται δὲ καὶ οὗτοι σχῆμα τετράγωνον. Εργάται δὲ ἔστιν αὐτοῖς ἐπίκλησις, Αθηνά τε Εργάνη, καὶ Δ' πόλλων Αγνιεύς, i. e. Pauxillum descentdentibus Dii se ostendunt e quadratis lapidibus, cognominantur vero Ergate, seu Operarii: Minerva Ergane, el Agyeus Apollo. Illa ipsa, cujus meminit Plutarchus πept Túzas, ubi nescio cujus iambi:

Βᾶτ' εἰς ὁδὸν δὴ, παῖς ὁ χειρώνας λεών, Οἱ τὴν Διὸς γοργῶνιν. Εργάνην στατοῖς Δίκνοισι προστρέπεσθε :

i. e. Procedite vos turba operaria qui manibus victum quæritis qui Deam Gorgoniam Erganen canistris colitis. Εt subjungit : τὴν γὰρ Εργάνην καὶ τὴν Ἀθηνᾶν αἱ τέχναι пáрedрov Exousty. Erganen enim, quæ et Minerva est, aries patronam sortile sunt. HAV.

(1) Ceres Pharia. Quamvis contemnenda sunt, quæ nonnulli afferunt ex Æliano et nummis pro Cerere Farrea, quibuscum facit Meursius, tamen altera lectio melior longe, vel inde quod fconfirmetur ab optimo MS. Fuld, nec Minucius aliam agnoscat, nec ipse denique Tertullianus in libro ad Nationes 1. Quod si de hoc differentia intersedit, quanto distinguitur a crucis stipite Pallas Attica, et Ceres Pharia, qua sine forma, rudi palo, et solo staticulo ligni informis dedicatur, quæ postrema ita lege cum magno Salmasio ad Solin. p. 94. MS. L. B. Farina, ut dubium sit an voluerit Fariam dicere an Farinaceam. Hav.

(g) Erecta statione defigitur. Adv. Judæos cap. x. vel XI. Nam et in antemna navis, quæ crucis pars est, extremitates cornua vocantur, unicornis autem medio stipata palus. HAV.

(h) A plastis de cruce. Lectio Mod. Coll. in cruce, potest etiam comma poni post vestrorum. Diximus Deo

torias adoratis (a), cum in tropæis cruces intestina A bus diis (c) præponit. Omnes illi imaginum suggestus sint tropæorum (1). Religio Romanorum tota cas- in (d) signis (2) monilia crucum (e) sunt. Siphara trensis signa veneratur (b), signa jurat, signa omni

LECTIONES VARIANTES.

(1) Haverc. emend. cum in eis cruces int. sed tr. Sed maluerim singula vocabula ita transponere, ut legatur:

Sed et vict. ador. in tropæis, cum cruces int. sint trop. (2) In signis emendat Lips. Ep. Qu. V, 15. ̧

COMMENTARIUS.

rum vestrorum origine supra, inquit ; et quam habent originem? a plastis de cruce induci, ibi : quod simulacrum non prius argilla deformat cruci et stipiti superstructa? in patibulo primum corpus Dei vestri dedicatur. c. XII. ubi vide quae notavimus. Sed vulgata is bona quæ dicit, Deos vestros diximus, cum formantur a plastis, de cruce incipere. Ad Nat. 1. 12. plasta aulem lignum crucis in primo statuit, quoniam ipsi quoque corpori nostro tacita et secreta linea crucis situs est. Ibidem: Si igitur in genere Deorum_crucem originem colitis. Ald. a plaustris, pessime. Scaliger emenda

didicimus. HAV.

(a) Sed et Victorias adoratis. Quod certe ridiculum, cum ita venerarentur arma victorum hostium. Et ta men ut rem indubiam ponit in lib. Ad Nat. 1. 12. Ad manifesta jam, ita lege, non at. Victorias, ut numina, et quidem angustiora quanto lætiora, veneramini : Contignatione quid melius extollant, cruces erunt intestina, quodammodo tropæum. Victoria ipsius signum una cum tropis aliquando in nummis conspicimus, ut in nummis Hostilii et Aurelii, aliorumque. HAV.

[ocr errors]

B

(b) Signa veneratur. Sequitur in Coll. Mod. signa ado. ral. Vocat ideo Tacitus propria legionum Ñumina. lib. 1. Annalium c. 19. Quin non ornabant tantum, de quo mox Auctor, sed ut Deorum imagines inungebant etiam. Quod ut barbarum et molle detestatur Plinius Ilist. Nat. lib. XIII. c. 3. Maxime tamen mirum est, hanc gratiam penetrasse et in castra. Aquila certe ac signa, pulverulenta illa et custodiis horrida: inunguntur festis diebus utinamque dicere possemus, quis primus insti- C tuisset. Ita est, nimirum hac mercede corruptæ terrarum orbem devicere aquila. Hunc ritum, ut notum sane, cum multis demonstrent Interpretes, tum docet insignis locus Sozomeni Eccl. Hist. 1. 1. c. 4. ubi de LaDaro Σημεῖον δὲ τοῦτο τιμιώτατον, καθότι ἀεὶ τοῦ βασιλέως ἡγεῖσθαι, καὶ προσκυνεῖσθαι νενόμιστο παρὰ ςρατιωτῶν. i. e. Hoc signum venerabile maxime, quia et principem antecedere, et adorari etiam a militibus solebat. Videndus Lipsius ad Tacitum qui de cultu, religione et forma eorum agit lib. IV. de Re Mil. Rom. cap. 3. 5. 9. et Causeum Tom. x. A. R. p. 1528. Unde aquila insistens aræ vel fulmini occurrit inter duo signa apud Gorlæum 11. 44. et 1. 161. et 122. et notabili cultu apud Seguin p. 109. de quo mox. Hav.

(e) Omnibus Diis. Nihil aliud innuit Auctor, quam milites facilius sacra omnia et profana polluere, quam militare sacramentum fallere. Eodem modo infra c. XXVII. Citius denique apud vos per omnes Deos, quam per unum Genium Cæsaris pejeratur. Lælius ad Scipio- D nem apud Livium lib. xxxvi. in certamine de corona murali inter Q. Trebellium ct Sex. Digitium: Stare hinc Legionarios milites, hinc classicos, per omnes Deos paratos jurare magis quæ velint, quam quæ sciant vera esse, et obstringere perjurio non se solum suumque caput, sed signa militaria et aquilas sacramentique religionem. Vocem signa hic neglexit Rhenanus. HAV.

(d) In signis. Palmaria hæc est emendatio Lipsii Epist. Quæst. 1. v. ep. 15. quam omnino inspicias velim. Antea inepte legabatur insignes. Sed insignis illa Coll. Mod. quoque in signis, quod tamen editiones Rigaltii neglexerunt. HAV.

(e) Monilia crucum. Pulcherrimus est locus Greg. Nazienzeui Orat 1. In Julianum : Τολμᾷ δὲ ἤδη καὶ κατὰ Toũ μεɣáloυ ovvÐμatos, etc., i. e. Quin eo quoque audaciæ prorupit, ut adversus magnum illud vexillum præceps ferretur. Loquitur de labro, cruce insignito, de quo Prudentius contra Symmachum 1. 487,

Christus purpureum gemmato textus in auro
Signabat labarum: clypeorum insignia Christus
Scripserat.

Quod simul cum cruce magnifice et cum insigni pompa
exercitum ducit, in sùblime evectum, quod laborum sol-
vendorum vim habet, ab eoque apud Latinos nomen tra-
hit, principatumque, ut ita dicam, in reliqua omnia ve-
xilla tenet, tam quæ Imperatorum imaginibus, atque
expassis texturis in variis tinctionibus litterarumque
picturis illustrantur quasique gestiunt, quam quæ hor-
rendis draconum hiatibus super summas hastas elatis
involantia ac per tractus contextis squammis distinctos
ventilata, jucundissimum simul et formidolosum specia-
culum oculis præbent. Hinc [venuste intelligas quare
pulchritudini Sponsa horrorem signorum militarium
addat Salomon Cant. vi. 10. Imo quod Tertullianus
hic ait, monilia crucum, est sane dictum pulchre, et
quod Sacras Litteras etiam juvare potest. Suggestus
imaginum vocat Noster parmulas sive clypeolos qui in
orbem signis appendebantur, ita aut inultæ essent
gradationes, altiores depressioresve, velut tabulata et
circuitus in turribus visuntur, in illis depictæ erant
imagines imperatorum qui consecrati et inter divos
relati erant, vel etiamnum adhuc imperabant, ut ex
Lipsiano loco de Vitellii imagine liquet, nam hoc
etiam incunculis aureis et argenteis fiebat, ut passim
adhuc ex marmoribus et picturis et gemmis, etc., vi-
dere est. Adeoque magnifica et regia est illa compu-
tatio, que in elaboratissimo Salomonis Epithalamio
occurrit cap. IV. 4. Sicut turris Davidis collum tuum,
ædificata ad propugnandum, mille clypei protenduntur
ab ea, omnes parma heroum. Ita enim locus iste verti
debet, ubi mire errant interpretes. Non enim teretem
tantum rotundamque altitudinem in collo amatæ suæ
laudat, sed in hac comparatione ab ornatu etiam de-
scribit et commendat, quod nempe sicut turris Davi-
dis, cum stant undique validi protectores in transtris,
per orbem fulgentibus clypeis cincta nitet, ita pre-
tiosa monilia ingens decus nativæ pulchritudini addant.
Qualis apud Lucanum formam fucata nocentem, lib. x.
versu 140.

Plena Maris Rubri spoliis, colloque comisque
Divitias Cleopatra gerit, cultuque laborat.
Non itidem Catonis Marcia, cujus

Baltheus hand fluxos gemmis adstrinxit amictus,
Colla monile decens,

apud eumd. lib. 11. 362. Eadem opera, dum aliud
ago, explicabo superioris Cantic. c. vi. 5. Caput
tuum super te, ut mons Carmelus, lemniscus comæ tuæ
purpureus, rex ligatus est in ejus suggestis; ita Latine
dicas. Græci vocant, oxos. llesychius exponit,
κονδύλους τῶν τριχών πεπλεγμένων, i. e. cincinnos capillo-
rum, qui digitis crispantur. Quomodo Juno sese ornat
Jovem illectura in amorem sui apud Homerum Iliad.
. versu 176.
ἰδὲ χαίτας

Πεξαμένη, χερσὶ πλοκάμους ἔπλεψε φασινούς,
i. e. et pectens crines, manibus cincinnos disposuit pul-
chros. Ita Noster imaginum suggestus. Hisce locos Statii
et Juvenalis possis addere, notos omnibus. Non per-
inde ille Nazianzeni, qui Invectivam suam in mulie.
res ita orditur: Cavete, o mulieres, ne caput vestrum
nothis et adulterinis crinibus, tanquam turribus quibus -
dam muniatis, mollia colla e scopulis delicate ostentan-
tes; scripsimus vero crucum non crucium, secuti MSS.
Fuld. et L. B. et lib. Ad Nationes. Suggestus vero illi

« PoprzedniaDalej »