Obrazy na stronie
PDF
ePub

tis; ferro enim mori (a) ætas quoque maior optaverit. A animam, an nascentem disturbet: homo est (e), et qui (b) Nobis vero, homicidio semel interdicto, etiam est futurus; etiam fructus omnis jam in semine est. conceptum utero (c), dum adhuc sanguis in hominem (f) De sanguinis pabulo (g) et eiusmodi tragicis. delibatur (d), dissolvere non licet. Homicidii festinatio ferculis legite, nuncubi relatum sit (1), [est apud est prohibere nasci; nec refert natam quis eripiat Herodotum, opinor] (2) defusum (h) brachiis sanLECTIONES VARIANTES.

(1) Edd. omnes: legite necubi rel. sit (cod. Ago'. et Lugd. est), præter unum Scriverium, qui recte habet: nuncubi. Verba uncis inclusa, quæ desunt in Rhenani ed.,

nescio an debeantur manui librarii male sedulæ. Ritum
autem istum Scytharum describit Herodot. 4, 70.
(2) Diffusum Seml.

COMMENTARIUS.

(a) Ferro enim mori. Unde Enea illa indignatio apud Virgilium lib. 1, 150.

O Danaum fortissime gentis

Tydide, mene Iliacis occumbere campis

Non potuisse! tuaque animam hanc effundere dextra! Mortem hanc ferro inventam, Romanam appellatam, quasi fortem et virilem collige ex istis Martia- B lis, lib. 1, 79. de Festo, qui laborabat faucium morbo. HAV.

(b) Semel interdicto. Elegans hujus vocis, sed non ita passim notus, multa loca apud bonos auctores corrupit, ita hic ante meliores MSS, semper legebabatur; et apud Lucretium in simul hodieque est mutatum, apud quem a bene multis illum aliquando mendis, quæ adhuc resident, vindicaturi ex MSS. Vossianis Biblioth. Lug. B. reponimus ita :

Admistum quoniam semel est in rebus. et ego ante jam ita correxeram, adductus loco Lucani vin. 707. ubi de Pompeio.

Simul impulit illum

Dilata Fortuna manu, pulsatur arenis,

Carpitur in scopulis, hausto per vulnera fluctu
Ludibrium pelagi.

Noster denique rursus c. x. Sequetur ut eadem ratio-
ne pro aliis non sacrificemus, quia nec pro nobismet-
ipsis, semel deos non colendo. HAV.

C

(c) Conceptum utero. Accepta potatione ad abortum. Juvenalis Sat. VI. 594. quem vide. Ovidius idem abominatur lib. 1. etc. ut et versu 29. Fit itaque in formæ lenocinium et scortis est familiare. Hine Prosper Aquitan. De Prom. et Prædict. lib. 1. cap. 15. 'ul sit jam uxor, quæ paulo ante fuerat meretrix, habeatque filios, quæ studebat filios non habere, nec jam libidini, sed suscipiendæ serviat proli. At vero nulla mulier, ut bene Augustinus, potationes ad abortum 'accipiat, nec conceptos aut natos occidat. Quæ mortiferas potiones accipit, ut non concipiat, quantoscumque parere potuisset, tantorum homicidiorum est rea: est vero tantorum, tot, tam multorum, ut sæpe apud Nostrum etiam. Res sane medicis prohibita. Theodorus Pris. cianus in Victoriam libro III. Abortum dare nulli unquam fas est: ut enim Hippocratis testatur oratio, tam duri reatus conscientia medicorum innocens officium non debet maculare. Imo lege prohibita : Paulus 1. Si quis aliquid. §. Qui abortionis. § ne pœnis. Qui abortio- D nis aut amatorium poculum dant, etsi dolo non faciant, tamen quia mali exempli res est, humiliores in' metallum, honestiores in insulam, amissa bonorum parte, relegantur. Quod si eo mulier aut homo perierit, summo supplicio afficiuntur. Similis lex Mosis Exodi XXI, 22. Codex Fuld. legit conceptum uterum, notatque Scioppius ex jure phrasin esse. Hav.

(d) In hominem delib atur. Deliberatur Jun. male, alix editiones melius delibatur. Delibari in hominem dicitur sanguis, dum ex præstantissimo hominis succo embryo nutritur. Lucretius.

Floriferis ut apes in saltibus omnia libant. Estque id ipsum quod Jobus c. x. vers. 13. Nonne sicul lac mulsisti me, et caseum me coagulasti! Theodoret. p. 78. quo alludit rex David Ps. cxxxix. 45. nonne occultatum est os meum in abdito, et artificiose acupictus sum in imis partibus terræ ? Rigaltius iamen cx MS. Puteano edidit deliberatur, quod et ego feci ex

L. B. et non est improbandum. Lucem haud parvam
accipit ex notissimo Ausonii disticho :

Dum dubitat Natura marem faceretne puellam,
Factus es, o pulcher, pene puella, puer.

Sed omnium instar elegantissimus ille Varronis locus
sit de Origine humana apud Censorinum de Die Na-
tali cap. x. ex sententia Pythagoræ. Quæ quidem fra-
gmenta, reconditæ antiquitatis plena, emendata
auctaque et notis illustrata, adjectò omnium verbo-
rum vocabulario, ad editionem habemus parata. Sed
ipse Varro: numeros, qui in unoquoque partu aliquid
adferunt mutationis, dum aut semen in sanguinem;
aut sanguis in carnem, aut caro in hominis figuram
convertitur. Denique ipse rursus Tertullianus lib. iv.
Adv. Marcionem cap. 21. non decem mensium cruciatu
deliberatus. Ita et ibi enim meliores MSS. pro quo alii
delibatus. Sensus est, dum deliberat Natura in utero,
velitne conceptum semen commixtumque in hominem
formare, an sinere ut effluat, naturalemque patiatur
abortum. HAV.

(e) Homo est et qui est futurus. Martialis lib. 1x. ep.42. Ipsam crede tibi naturam dicere verum.

Istud quod digitis, Pontice, perdis, homo est. Licet enim JCtis partus nundum editus nondum homo dicatur, recte tamen Paulus §'de statu hominum testatur, qui in utero est, perinde ac si in rebus humanis essel, custodiri. Quomodo enim prius a JCtis dicatur, patet ex collatione verborum Papiniani ́ad Legem Falcidiam Dig. xxxv. tir. 2. § 9. În Falcida placuit, ut fructus postea percepti, qui maturi mor tis tempore fuerunt, augeant hæreditatis æstimationem fundi nomine, qui videtur illo in tempore fuisse pretiosior. Circa ventrem ancilla nulla tempori admissa distinctio est, nec immerito, quia partus nondum editus, homo non recte fuisse dicitur. Sermo est de legato et hæreditatibus. Pecus appellat informe illud nondum hominem Tertull. lib. de Anima cap. 25. et membrana fœtum involvens, quasi pellem agnelli dicas, veteribus nuncapata fuit. Itaque nec audiendus est Aristoteles, qui nimiam civium multitudinem in una civitate dissuasurus, semen vult corrumpi et abortivum reddi, antequam homo possit nominari. Verba ejus sunt lib. VI. Politicorum cap. 16.

Stoico Theodoret. p. 73. tòy yàp toɩ åv0pánevov smopóv, (f) Etiam fructus omnis, jam in semine est. De Zenone ὑγρόν ὄντα καὶ μετέχοντα πνεύματος, τῆς ψυχῆς ἔφησεν εἶναι μέρος τε καὶ ἀπόσπασμα. Genitale siquidem hominis semen, quod humore ac spiritu præditum esse cernitur, partem esse animæ, quamdamque veluti abscissionem putavit. Impie itaque Platonis leges apud eumdem p. 131. Ôtav de ai poraines, etc. Ubi autem viri et mulieres gignendi tempus excesserint, liberos eos sinemus conversari ut velin; hoc solum præmonentes, ne quem amplius conceptum fœtum in lucem edant: si quis autem institutum hoc ita violarit, ut fœtum ad partum perducat, ita eum denique exponat, ut omni prorsus alimonia careat. Alii, et fructus o. jam in s. e. Rhen. et fructus hominis.

(g) De sanguinis pabulo. Retorquet in adversarios crimen de pabulo crudæ et sanguinis haustu; de quo more multa congesserunt Interpretes Minuciani.

(b) Defusum brachiis sanguinem. Vide Lydii Syntagma sacrum de Rc Mil. p. 203. et notas ad Minu

[ocr errors]

guinem ex alterutro degustatum nationes quasdam A nem recentem [de jugulo decurrentem exceptum ] fœderi comparasse. Nescio quid et sub Catilina (a) tale degustatum est. Aiunt et apud quosdam gentiles Scytharum defunctum quemque a suis comedi (b). Longe excurro. Hodie istic (1) Bellona sacratos sanguis (2) de femore proscisso parmula (3) (c) exceptus et suis datus signat (4). Item illi, qui munere in arena noxiorum jugulatorum (5) (d) sangui

[blocks in formation]

avida siti comitiali (e) morbo medentes hauserunt, ubi (6) sunt? item illi, qui de arena ferinis obsoniis (f) cœnant, qui de apro, qui de cervo petunt? Aper ille, quem cruentavit, colluctando (7) (g) detersit; cervus ille in gladiatoris sanguine se jactavit. Ipsorum (8) (h) ursorum alvei appetuntur cruditantes (9) adhuc de visceribus humanis. Ructatur VARIANTES.

(5) Rigulatorum Cod. Fuld. Forte vigilatorum Ha

[blocks in formation]

COMMENTARIUS.

cium. Athenæus Carmanorum morem narrat lib. I. B Ipse denique Tertullian. Rigere et pallere post lavasolitos illos mutuum sanguinem in compotationibus propinare firmandae amicitiæ. In Cod. Fuld. est alter-. utro. MS. L. B. et Pam. diffusum.

(a) Nescio quid et. Addit hoc tale Coll. Mod. et recte dubitantis more expressit Auctor, quoniam nec ipse Sallustius asseverat, sed ut rumorem ponit. Fuere ea tempestate, qui dicerent, Catilinam, etc. ubi videndus doctissimus Putschius. Simile contigisse fertur sub tyranno Magnentio.

(b) A suis comedi. Adv. Marcionem lib. 1. Parentum cadavera cum pecudibus cæsa convivio convorant. Qui non ita decesserint, ut escatiles fuerint, maledicta mors est. Similis Massagetarum ingluvies. Heron, adversus Jovian. 11. Massage miserrimos putant, qui agrotatione moriantur, et parentes cognatos, propinquos, cum ad senectam venerint, jugulatos devorant: zò et non agnoscebat Edit. Barræna.

(c) Parmula exceptus. Ita Rhenan. editio, et recte, quid enim illud quod omnes alii substituunt palmula? an vola manus, an palmæ arboris lignum? Rem ipsam, ipsum sacrum, in ipso actu Bellonarium vide ad aram Dec in sculptura gemmæ hujus insignis, in Dactyl. Gorlana tom. II. num. 664. et hic pag. 91. ubi velim notes clypeolum vel parmulam aræ innixam et ad sanguinis exceptionem destinatam. Sed et palmulam adhibitam in his sacris patet ex notabili hac gemma sculptura, quam produxit doctiss. Leon. Augustin. 1. 171. ubi nudus talis Bellonarius conspicifur, qui latus ferro sibi, quod sinistra gerit, fodit, cruore qui de femore proscisso labitur, dextram plenam ante Bellona signum sublevans. Sed accuratius intuenti diversus hujus sacri ritus apparet, et ut sanguinis esus in prima, ita devotio in secunde gemmæ sculptura.

C

(d) Jugulatorum. Rigulatorum Cod. Fuld. pro in omnibus aliis est jugulatorum. Probat Scioppius et de D fascia explicat, qua obvolvebant vulnus sanguinem que sistebant. Itaque Nonium in partes adducit in voce rica. Posset et Festum. Is: rica et riculæ vocantur parva vicinia, ut palliola ad usum capitis facta. Granius quidem ait esse muliebre cingulum capitis, quo pro vitte Flaminica redimatur. Et Isidorum xix. 31. Rigula est mitra virginalis capitis; non enim pacet repetitio illa jugulatorum et mox jugulo. Quid si ex vestigis MS. lectionis facias rigidulorum, ut innuat gladiatores noxiosve jam ex disciplina jugulum præbere fortiter jussos, ex vulnere pallere et rigere, qui status corporis animæ fugam comitatur. Adrianus Cæsar moribundus apud Spartianum in Vita ejus, hos versus effundit:

Animula vagula, blandula, Hospes, comesque corporis, Que nuuc abibis in loca Pallidula, rigida, nudula, Nec, ut soles, dabis jocos.

crum mortuus possum, infra c. XLII. Frustra enim obligatur jugulum in arena, ubi vulnus est, mortiferum, et quem, ut notum est, victi præbere debebant. Eadem Collatio mox delet exceptum, quod et abesse potest. Sed quod Rigaltins quoque inducat in Edit. sua hæc, de jugulo decurrentem, ferre non possum, nempe concursus iste repetiti vocabuli non placuit, nec inventa est medicina, nisi atrox urendo, secando. HAV.

(e) Comitiali morbo. Minucius: Ipsum credo Jovem Saturni filium comitialem morbum hominis sanguine, id est, morbo graviore, sanure. Ubi Wonwerius ex Scribonio Largo medico notat c. xit. ex jecinore gladiatoris jugulati particulam aliquam novies datam consumant. Nota quoque historia Faustine Antonini Philosophi Imperatoris uxoris, cui gladiatorem amanti in remedium amoris sanguis ipsius occisi oblatus est, ut narrat Julius Capitolinus. HAV.

(f) Ferinis obsoniis cœnant. Totum locum adumbravit Minucius, p. 34. Non dissimiles et qui de arena devorant illitas cruore, vel membris hominis et viscere saginatis. Quos quomodo notabit Ovidius, apud quem brutorum etiam esum dissuadentis Pythagoræ oratio est Metam. lib. xv. vers. 88.

Heu! quantum scelus est, in viscera viscera condi, Congesto que avidum pinguescere corpore corpus, Alteriusque animautem animaatis vivere letho! (g) Colluctando. MS. Fold. conluctando. Barr. luctando. At vero Rhenan. et MS. Lugd. Bat. legunt conculcando, quod magis rectum puto, ut magis proprium apris. Itaque ex natura illorum loquitur Christus Matth. vn. 6. μήποτε καταπατήσωσιν αὐτοὺς ἐν τοῖς ποτὺν αὐτῶν. ΠΑΝ.

(h) In gladiatoris sanguine jacuit. Ita MS. L. B. et editiones Rhen. et Rigaltii. At vero Barr. et Herald. Pameliusque jactavit: quomodo fere MS. Fuld. seu Coll. Mod. sanguinem jactavit. Puto reponi debere : cervus ille se glad, sanguine lactavit. Cecil. apud Nonium in lactare: Quid proluvium, quæ voluptas; quæ te lactal largitas ? i. c. mulcet, delectat, afficit, vel in g. s. lactavit. Cicero ibid. Malevolentia lactans malo alieno, et hoc verissimum. Si enim jactavit vel jacuit tantum, detracta pelle cruenta nihil sceleris remanet; nec humani sanguinis vestigium, sed si hauserit cruorem, jam alia res est. Non ingratum fore judico hic inserere, quare Ægypti a quibusdam dicantur suilla abstinuisse. Ælianus in libro de Animalib. x. c. 16. ingluviem suum vel ab esu humanæ carnis non abstinentium notat. II ; xai tây côn Tinyer, elC., i. e. Suillum pecus tantopere explendo abdomini deditum est, ut ne propriis quidem suis fœtibus parcat, neque helluatio nem suam ab humano corpore abstineat Quæ causa est, cur hujusmodi animal, ut impurum, detestabile el voracissimum, apud Ægyptios in summo odio habeatur.

V

proinde (1) ab homine caro pasta (a) de homine. A viscera sepulto. Denique inter testamenta ChristiaHæc qui editis, quantum abestis a conviviis Christianorum? Minus autem illi faciunt, qui libidine fera humanis membris inhiant, quia (2) vivos vorant ? minus humano sanguine ad spurcitiam (3) consccrantur, quia futurum sanguinem lambunt (b)? non edunt infantes plane, sed magis puberes. Erubescat error vester Christianis, qui ne animalium quidem sanguinem in epulis esculentis (c) habemus, qui propterea suffocatis quoque et morticinis abstinemus, ne quo (4) sanguine contaminemur vel intra

(1) Deinde Paris.

(2) Qua Jun.

(3) A spurcitia Paris.

(4) Quo modo Fran. quoque MS. L. Bat. (5) Certissimi Porro abest Paris.

LECTIONES

B

norum botulos (d) etiam cruore distentos admovetis, certissimi (5) scilicet, illicitum esse penes illos, per quod exorbitare eos vultis. Porro quale est, ut quos sanguinem pecoris horrere confiditis, humano inhiare (6) credatis, nisi forte suaviorem eum experti? Quem quidem et ipsum proinde examinatorem Christianorum adhiberi ut foculum, ut acerram (e) oportebat. Proinde (7) enim probarentur sanguinem humanum appetendo, quemadmodum sacrificium respuendo (f); alioquin necandi (g) si gustassent (8), VARIANTES.

(6) Initiare legit Wouwerius ad Minucium p. 39.
(7) Perinde Par.

(8) Sic Her., Wouw., Rig., Hav. e MS.; Cod. Fuld. necandi (Pamel. aliique : negandi ) si non gustassent, qu. si immolassent.

COMMENTARIUS.

Oratio Septimii nostri ita intelligi debet: Animalia ista, quorum carnes vos avide devoratis, priusquam in arena a bestiariis strata sunt, multos ante adversariorum occiderunt, ita aper cruorem, quem e vulnere dentibus clicuit, dum conculcat semimortuum hominem, detersit et hausit; cervus potum defessus sitiens avide ingurgitavit, ursus hominem ipsum intra viscera sua etiam sepelivit. Martialis 1, ep. 44.

Ponatur tibi nullus aper post talia facta;

Sed tu ponaris, cui Charidemus, apro. Tertull. de Spectac. cap. xII. nisi et feris humana corpora dissiparentur. Et cap. xxi. idem in amphitheatro derosa et dissipata, et in suo sanguine squallentia corpora patientissimis oculis desuper incubat.

(a) Pasta de homine. Utitur et hac locutione Prudentius contra Symm. 1. vers. 383. increpans volupta- C tem oculorum in cædibus gladiatorum :

Quid sanguine pasta voluptas.

Intellige ex illis Seneca Nat. Quæst. 11, 3. Pars est nostri, manus, ossa, nervi, oculi: materia, succus retenti cibi, iturus in partes. HAV.

(b) Futurum sanguinem lambunt. Epiphanius de Gnosticis, Heresi xxvi. Οἱ δὲ τάλανες, μιγέντες ἀλλήλοις, καὶ ὡς ἐπὶ ἀληθείας αἰσχύνομαι εἰπεῖν τὰ παρὰ τοῖς αὐτοῖς αἰσχρὰ πραττόμενα, κατὰ τὸν ἅγιον Απόστολον, καὶ τὰ παρ' αὐτοῖς γινόμενα αἰσχρόν ἐστι καὶ λέγειν· ὅμως οὐκ αἰσχυνῶ λέγειν, ἃ αὐτοὶ ποιεῖν οὐκ αἰσχύνονται, ἵνα κατὰ πάντα τρόπου φρίξιν ἐργάσωμαι τοῖς ἀκοοῦσι τὰ παρ' αὐτῶν γενόμενα · αἰσχρουργήματα. μετὰ γὰρ τὸ μιγῆναι πάθει πορνείας, προσε πιτούτοις ἀνατείνοντες τὴν ἑαυτῶν βλασφημίαν εἰς οὐρανὸν, δέχεται μὲν τὸ γύναιον καὶ ὁ ἀνὴρ τὴν φύσιν τὴν ἀπὸ τοῦ ἄῤῥηνος εἰς ἰδίας αὐτῶν χείρας, etc., καὶ οὕτως αὐτὸ ἐσθίουσι, μεταλαμβάνοντες τὴν ἑαυτῶν ἀκαθαρσίαν, καὶ φασι· Ταυτό ἐστι τὸ σῶμα τοῦ Χριστοῦ. Supra : homo est, et qui est futurus, et fructus omnis jam in semine est. Hav.

(c) Sanguinem in epulis esculentis. Multis hæc illustravit Elmenhorstius ad Minucii locum, hinc explicans illud Act. xv, 27. quod nos superius aliter exposuimus. Ibidem docet sequiores christianos in totum nonnunquam carnibus abstinuisse ex hoc Prudentiano Cathemer.

Absit enim procul illa fames, etc.
Cædibus ut pecudum libeat
Sanguineas lacerare dapes.
Sint fera gentibus indomitis
Prandia de nece quadrupedum,
Nos oleris coma,nos siliqua
Foeta legumine multimodo
Paverit innocuis epulis.

unde Blandina apud Euseb. Hist. Eccl. v, 1. Ruffini verbis: Multum erratis, o viri, quod putatis infantum visceribus vesci eos, qui ne mutorum quidem animalium car nibus utuntur. Nota vero illud, epulis esculentis, Mi

nucius edulium dicit, quæ significant lautiores epu las, quibus nonnunquam pro temporis ratione Christiani se invitabant, qui itaque ne in deliciis quidem suis sanguine vel bestiarum vescerentur, quomodo humanum ingurgitarent? Clementiæ hinc quoque laudem apud Romanos sibi peperit Domitianus, sed initio imperii, proferens Virgilii versum :

Impia quam cæsis gens est epulata juvencis. adeo ut edicere destinaverit, ne boves immolarentur, prout in Vita ejus c. IX. narrat Suetonius. Scripsit libellum de hac re Evanthius Abbas, scriptor pius et vetustus. HAV.

(d) Botulos etiam cruore distentos. De his omnino videndus Leo Imperator in Constitutione LVII. quæ botulorum et oninino sanguinis esum vetat. Jamque. Homeri tempore hoc genus edulii notum fuit, ut patet ex Odyss. 2. vers. 44 et 117. Ut vero Græci στέρες et γαστριμάργους appellarunt helluones, quod loco citato latius exsequitur Eustathius, ita etiam Noster tales botulos vocal adversus Psychicos c. 1. exteriores et interiores botuli Psychicorum. Lego vero hic ex Modiana collatione efficacius: in tormenta christianorum botulos etiam cruore, etc.; quo enim vexarent miseros, botulos in os infarciebant, habentes exploratum, sanguine omnino abstinere. Hav.

(e) Ut foculum, ut acerram. Quibus nonnunquam vitam suam redimebant, qui eam anima cariorem habebant. Adv. Marc. 1, 27. Quid non et in persecutionibus statim oblata acerra animam negationę lucraris? MS. L. B. transponit, adhiberi oportebat ut foculum, ut acerram. Pietatem meram spirant illa, quæ Ausonii carmina inter leguntur. Sunt in Parecbasi :

Nec thus cremandum postulo,

Nec liba crusti mellei :
Foculumque vivi cespitis
Vanis relinquo altaribus.

(f) Quemadmodum sacrificium. Prætulerim lectionem MS. Fuld. appetendo christiani, qui sacrificium respuendo. Sensus est, iis qui recusatione sacrificii probantur christiani, magis illius secta probarentur esu sanguinis, quod illis solemne. Sed hanc et multas alias ejus Codicis lectiones prætermisit Rigaltius. HAV.

(g) Necandi si gustassent. Hanc lectionem præferunt Herald. Wouwerius et Rigalt. ad quam aspirat MS. Fuld. in quo necandi si non gustassent. Sed et altera non infirmo tibicine nixa est, negandi si non gustassent, quemadmodum si immolassent; quam receperunt Pam. et la Cerda et Junius, et ante illos Barræus et Gelenius, tutatur etiam MS. Lugd. Bat. Negandi scilicet christiani, qui sanguinem non appetent, æque ut nunc qui sacrificent. Priorem lectionem ita explico, tum demum morte puniri debere ut patratores infanticidii et humani sanguinis appetentes, si degu

quemadmodum si non immolassent. Et utique non A ribus parentibus (f) emancipatis. Alienati generis

deesset (a) vobis in auditione custodiarum et damnatione sanguis humanus. Proinde incesti qui magis, quam quos ipse Jupiter docuit (b)? Persas cum suis matribus misceri Ctesias refert. Sed et Macedones suspecti, quia quum primum OEdipum tragoediam audissent, ridentes incesti dolorem, av, dicebant, eis tnv μntépa (1) (c). Jam nunc recogitate, quantum liceat erroribus ad incesta miscenda, suppeditante materias passivitate (d) luxuriæ (2). Imprimis filios exponitis suscipiendos ab aliqua praetereunte misericordia (3) extranea (e), vel adoptandos melioLECTIONES

(!) Tn codd. μέμηνε, ἔμινε, ἔμηνε vel έμειν die. εἰς τὴν μητέρα; Gothofredus in lib. ad Nat. I, 46. Fauve dic. thy pyrépa, et ila Hav., Seml., Ritt. Sed v. a non est delendum.

(2) Rhen. : suppeditare materias passim invitante luxuria.

necesse est quandoque memoriam dissipari; et semel error impegerit, exinde jam tradux proficiet incesti, serpente genere cum scelere. Tunc deinde quocumque in loco, domi, peregre, trans freta, comes est libido, cujus ubique saltus facile possunt alicubi ignaris (3) filios pangere vel ex aliqua seminis portione (4); ut ita (5) sparsum genus per commercia humana concurrat in memorias suas, neque eas coitus incesti sanguinis agnoscat. Nos ab isto (g) eventu diligentissima et fidelissima castitas sepsit, quantumque ab stupřis et ab omni post matriVARIANTES.

(3) Matre extranea Paris; misericordiæ extraneæ Fran. Rig. et Hav. pangere, velut ex al. sem. sparB sione, etc. (5) Uti aspersum Franeq.

COMMENTARIUS.

stando fidem fecerint, quemadmodum sacrificare negantes, interficiuntur. HAV.

(a) Non deesset vobis. Tacitam diluit objectionem, unde iste sanguis petatur; quasi homicidium vel ob id, vel venarum incisio necessaria essent, cam semper apud illos æstuaret noxiis carcer, et quotidie hominum, vel christianorum, sanguis funderetur. flav.

(b) Ipse Jupiter docuit. Seneca in Apocolocynt. de Claudio: Illum Deum ab Jove? quem, quantum quidem in illo fuit, damnavit incesti. L. Silanum enim generum suum occidit. Oro per quod? Sororem festivissimam omnium puellarum, quam omnes Venerem vocarent, maluit Junonem vocare. Ita interpungo, et explico: potestne ille fieri Deus Jovialis, ut ita dicam (locutio est ut apud Lucretium Ceres ab laccho, id est lacchi mater, et apud Tertullianum sæpius de prudentia, de justitia, etc.) qui Jovem incesti damnavit in Silano, quem occidit, quoniam sororem suam Juniam CalviHam, ut Jupiter Junonem, id est, pro uxore habere dicebatur. Et quemadmodum Noster non Persarum adjungit exemplum, ita lepide Lucianus Jovem dicit uxores quidem complures duxisse alias, sed postremo loco Junonem germanam suam, idque juxta Persarum et Assyriorum institutum. Verba ejus sunt in Dialogo de Sacrificiis, Εγημε δὲ πολλὰς μὲν ἄλλας, ὑστά· την δε, τὴν Ηραν τὴν ἀδελφὴν, κατὰ τοὺς Περσῶν τοῦτο, καὶ Ἀσσυρίων νόμους. ΗΑν.

C

(c) Hive dicebant vǹv μrréçu. Cum locus hic in MSS. hujus Apologetici varie sit conceptus, ridiculos multos fœtus eruditi commentatores inde extraxerunt, prout in illorum notis videri potest. Scriptura codicum quidem illa est. Barræus pépve dicebant, etc. Aldus et MS. Bongars. Eve. Rhen. aliique nve vol Epee dicebant eis thy potéfa, alii aliter. Tandem Rigalt. finxit suum ve dicebant siç thy pntépœ, quasi D ad OEdipum ut ducem et regem clamassent, age duc in matrem, ut urbem vel castellum expugnaturus; eamdemque lectionem contra MS. Agobardini fidem in lib. Ad Nat. 1. cap. 16. intrusit. Priorius denique, cum de suo etiam afferre aliquid vellet, nihilque haberet, suffuratus est conjecturam Heraldi, omnium pessimam, ¿piŋve, i. e. incestavit, tam oscitabundus, ut velut MSS. lectionem nobis obtruderet, quorum ille ne uno quidem unquam usus videtur. Illà sola vera lectio est, quam suppeditat liber Ad nationes, quamque ibi probavit Gothofredus: Atque exinde alter ad alterum, elaune ten matera, dicebatis. Id est si vertas, agitavit matrem, prout verbum illud passim de equorum agitatione et incitatione sumitur. Confirmaturque MS. Fuld. in quo rò eis non invenias; nam Lugd. Bat. hic nihil sani, dolorem, dicebant epala. Nec potuisse aliter dicere Macedones patet inde, quia conversi alter ad alterum ita locuti sunt, non ad tragæ

dum sive OEdipum ipsum conversi, ut putavit Rigaltius. Scilicet illi, qui tanto cachinno spectaculum trucidati oculos OEdipi exceperant, improbam hanc causam derisus sui assessoribus suis in eodem theatro dederunt. Huc spectare possit illud Minucii, Memoriæ et tragœdiæ vestræ incestis gloriantur, quas vos libenter et legitis et auditis. In Fuld. MS. erat láyras aiebant μετέραν. Παν.

(d) Passivitate luxuriæ. Ita appellat Venerem istam erroneam et passim per licita et illicita vagam. Quo modo cum sæpe, tum etiam vox illa occurrit lib. Adv. Hermogenem cap. XLI. Hæc inquies non est, hæc turbulentia et passivitas non est, sed moderatio et modestia, Male itaque Rhen. suppeditare materias passim invi tante luxuria. Graecis εἰκαιότης, unde εικαία πρόβατα, pussales oves. vide Scaligerum ad Manilium p. 68. Hav.

(e) Misericordia extranea. Ita passim libri MSS. longe melius quam editi quidam misericordiæ extranea, ant Rhenani matre extranea : quomodo etiam Barræus. Eleganter Paulus JC'us, citante Wouw. ad Minuc. Necure videtur non tantum is qui partum præfocat, sed et is qui publicis locis misericordiæ causa exponit, quam ipse non habet. Non possum quin Lactantii locum adducam, sed ita ut emendatior legatur. I; VI, 20. ut vulgati libri habent. Quis dubitet, quin impius sit, qui alienæ misericordiæ locum non tribuit? quin etiam si contingat ei quod voluit, ut alatur, addixit certe sanguinem suum, vel ad servitutem, vel ad lupanar. Nihil minus dicit, quam quod videtur velle, in meo certe exemplari. Repone, qui alienæ misericordiæ locum, non suæ tribuunt, id exigunt quæ ibi sequuntur. Ex-. traneam talem misericordiam videre licet Charicles evenisse apud Heliodorum Ethiop. lib. II. p. 118. edit: Commiel. Sed nos de crudelitate hac plura in initio hujus capitis, quibus addi potest Kippingius lib. I. cap. I. p. 15. novæ editionis. HAV.

(f) Adoptandos melioribus parentibus. Qui alienos liberos amore paterno complectantur, quos parentes ipsi ablegando a se odisse professi sunt. Interim tamen laudibus apud Scriptores hic adoptandi mos non caruit. Notabilis locus est apud Philonem Judæum in initia libelli de Agricultura, quem vide. Hav.

(g) Nos ab isto. Pulcherrimum christianæ continentiæ encomium. Minucius p. 85. At nos pudorem non facie, sed mente præstamus, unius matrimonii vinculo libenter inhæremus; cupiditatem procreandi aut unam scimus, aut nullam. Et mox ibid. Tantum denique abest incesti cupido, ut nonnullis rubori sit etiam pudica conjunctio. Sed maxime huc facit locus Origenis contra Celsum lib. I. quem quum me docuerit Elmenhorstius, religio est nomen ejus reticere. Oi ò' vπ' αὐτῶν ἐπὶ ἰδιωτίᾳ ἐξουθενούμενοι, etc., id. est : Caterum, homines idiotæ ab illis pro nihilo habitis, ut stulti et il

monium excessu, tantum et ab incesti casu tuti su- A bis ipsis, semel deos non colendo. Itaque sacrilegii mus. Quidam multo securiores totam vim hujus erroris virgine continentia depellant, senes pueri. Hæc in vobis esse si consideraretis, proinde in Christianis non esse perspiceretis. lidem oculi renuntiassent utrumque. Sed cæcitatis dux specics facile concurrunt, ut qui non vident quæ sunt, videre videantur quæ non sunt. Sic per omnia ostendam. Nunc de manifestioribus dicam (1).

CAPUT X.

ARGUMENTUM.-Progreditur jam ad crimen irreligiosita-
tis, aitque Christianos Deorum cultum recusare, quia
Dii non sunt, colendi, si Divinitas eorum demonstrari
possit. Provocat itaque ad conscientiam Gentilium, quæ
negare non potest omnes illos Deos homines olim fuisse, B
quod jam unius Saturni exemplo liquido demonstrat.
(a) Deos, inquitis, non colitis, et pro imperatori-
bus sacrificia non impenditis. Sequitur ut eadem
ratione pro aliis non sacrificemus, quia nec pro no-
LECTIONES

(1) Vv. Sic per omnia ostendam desunt in ed. Rhenani, et que sequuntur: Nunc de manifestioribus dicam, c. X. adscripta. Rig. de Hav. Nunc et manifestis.

(b) et majestatis rei convenimur. Summa hæc cau÷sa, imo tota est, et utique digna cognosci, si non præsumptio aut iniquitas judicet, altera quæ desperat, (2) altera quæ recusat (3) veritatem. Deos vestros colere desinimus (c); ex quo illos non esse cognoscimus. Hoc igitur exigere debetis, uti probemus non esse illos deos, et idcirco non colendos, quia tunc demum coli debuissent, si dii fuissent. Tunc et Christiani puniendi, si quos non colerent, quia putarent non esse, constaret illos deos esse. Sed nobis inquitis, dii sunt. Appellamus et provocamus a vobis ipsis ad conscientiam vestram, illa nos judicet, illa nos condemnet, si poterit negare omnes istos deos vestros homines fuisse (d). Sed et ipsa inficias si ierit, de suis antiquitatum instrumentis revincetur, de quibus eos didicit, testimonium perhibentibus ad hodierum et civitatibus, in quibus nati sunt (e), et regionibus, in quibus aliquid operati vestigia reliquerunt, in quibus etiam sepulti (f) demonstrantur. Nec ego per sinVARIANTES.

(2) Desperet raris. (3) Reçuset Paris.

COMMENTARIUS.

liberales, si modo committant se in fidem Dei, et doctrinam Jesu recipiant, tantum absunt ab omni lascivia, spurcitia, turpitudine libidinum, ut in morem perfectorum sacerdotum ab omni coitu abhorrentium, multi eorum in totum caste pureque vivant, alieni a congressu mulierum etiam legitimo. Mox a Rhen. abest et fidelissima. Hav.

CAP. X. (a) Deos, inquitis, non colitis. Passim apud Arnob. ut lib. I. Ergone impiæ religionis sumus apud vos rei, et quod caput rerum et columen venerabilibus adimus obsequiis (ut convicio utamur vestro) infausti et athei nuncupamur. Lib. V. Audere vos dicere ex his atheum, irreligiosum, sacrilegum, qui Deos esse, omnino aut negant, aut dubitent. Et lib. VI. In hac enim consuestis parte invidias nobis tumultuosissimas concitare, appeilare nos atheos, et quod minimum tribuamus Diis. Vide plura apud Interpretes Arnobianos. Hav.

C

(b) Sacrilegii. Convicium quod confestim christianis ingerebatur, supra c. 11. quando de aliquo nocente cognoscitis, etc.; et ibid. laniari jubere sacrilegum, si confiteri perseveraverit. et ad Scapulam c. 11. Tamen nos, quos sacrilegos existimatis, nec in furto unquam deprehendistis, nedum in sacrilegio. Imo solita popali erat acclamatio in deposcendis innocentum suppliciis, Tolle sacrilegos. Rufinus ex Eusebio Eccl. Hist. IV. D Judex ad Polycarpum : habeto ætatis tuæ reverentiam, et parce ultimæ senectuti tuæ, jura fortunam Cæsaris, gerens de prioribus pœnitudinem, et conclama etiam tu : Tolle sacrilegos. Ibidem, de morte Policarpi: Cum ex hujus tam insignis morte stuporem cepisset astantis populi multitudo et totius christianorum gentis mirari virtutem de contemnenda morte cœpissent, conclamant omnes : Tolle sacrilegos. Ex quorum comparatione lucem capere possunt, que de Judæorum in Servatorem clamore legimus apud Lucam XXIII. 18. Ανέκραξαν δὲ παμπληθεί, λέγοντες · Αἵρε τοῦτον. Quod idem in Paulo accidit Act. XXI, 36. izoλoÛ08c γὰρ τὸ πλῆθος τοῦ λαοῦ κράζον· αἵρε αὐτόν, et multo magis ΧΧΙΙ, 22. Αῆρε ἀπὸ τῆς γῆς τὸν τοιοῦτον· οὐ γὰρ και θῆκον αὐτὸν ζῆν. ΗΑν.

(c) Colere desinimus. Egregia oratio resipiscentiæ, cui par audax libertas Subrii Flavii Tribum, conspirationis in Neronem convicti, apud Tacit. XV. Ann.

67. qui interrogatus a Nerone, quibus causis ad oblivionem sacramenti processisset: Oderam te, inquit, nec quisquam tibi fidelior militum fuit, dum amari meruisti; odisse cœpi, postquam parricida matris et uxoris, auriga, histrio et incendiarius exstitisti. Hav.

(d) Homines fuisse. Hæc habet Tullius Tuscul. I, 12. Quid totum prope cœlum, ne plures persequar, nonne humano genere completum est? Si vero scrutari vetera et ex his ea quæ scriptores Græciæ prodiderunt eruere coner, ipsi illi majorum gentium dii qui habentur, hinc a nobis profecti in cœlum reperiuntur. Quære quorum demonstrantur sepulchra in Græcia : reminiscere quoniam es initiatus quæ traduntur mysteriis, tum denique quam hoc late patent intelliges. Hec similiter de diis Egyptiorum, ceterorumque populorum tradit Diodorus Sicul. lib. I, p. 17 : Περὶ μὲν οὖν τῶν ἐν οὐρανῳ θεῶν, καὶ γένεσιν ἀΐδιον ἐσχηκότων τοταῦτα λέγουσιν Αιγύπτιον. ἄλλους δὲ ἐκ τούτων ἐπιγείους γίνεσθαι φασὶ· ὑπάρξαντας μὲν θνητούς, διὰ δὲ σύνεσιν καὶ κοινὴν ἀνθρώπων εὐεργεσίαν τετυ· χηκότας τῆς ἀθανασίας. ν ἐνίους καὶ βασιλεῖς γεγονέναι κατὰ τὴν Αἴγυπτον. Μεθηρμηνευομένων δ' αὐτῶν τινὰς μὲν όμω νύμους ὑπάρχειν τοῖς οὐρανίοις, τινὰς δὲ ἰδίαν ἐσχηκέναι προσηγορίαν, Ηλιόντε, καὶ Κρόνον, καὶ Ῥέαν, ἔτι δὲ καὶ Διὰ τὸν ὑπό τινων Αμμονα προσαγορευόμενον.

Hec autem de diis qui in coelo sunt et quorum æternum est genus Egyptii commemorant. Ex iis aiunt e terra ortos, mortalesque primum fuisse, tunc ob ingenium collataque omnibus hominibus beneficia immortalitatem adeptos; quorum nonnullos in Ægypto reges extitisse; quorumdam nomina vel ita mutata fuisse, ut cum cælestibus voce consimiles fierent, vel ad priorem normam servata, absque mutatione, videlicet Solis, Saturnique et Reæ ac ipsiusmet Jovis quem quidam Ammonem appellarunt. EDD.

(e) In quibus nati sunt. Non tantum Apollo, Diana, Bacchus, Hercules, alii, sed Jupiter ipse Divum pater atque hominum, æternus rex, de cujus ipse noster natali solo c. XXV. solita irrisione. Sed non statim et Jupiter Cretam suam romanis fascibus concuti sineret, oblitus antrum illud Idæum et æra Corybantia, el jucundissimum illic nutricis suæ odoren. Hav.

(f) Sepulti demonstrantur. Hinc illud infra c. XII. In insulas relegamur? Solet et insulis aliquis dens vester aut nasci, aut mori. Jovis certe incunabula quis nescit

« PoprzedniaDalej »