Obrazy na stronie
PDF
ePub

negantes, quia nominis prælium est. Denique quid A
de tabella (a) recitatis illum Christianum, cur non ct
homicidam? Si (1) homicida Christianus, cur non
incestus? vel quodcunque aliud nos esse creditis?
In nobis solis pudet aut piget ipsis nominibus scele-
rum pronuntiare (b)? Christianus si nullius (2)
criminis reus est, nomen valde infestum, si solius
nominis crimen est (3).

CAP. III.

Quid? quod ita plerique clausis oculis in odium ejus impingunt, ut bonum alicui testimonium ferentes admisceant nominis exprobrationem : Bonus vir Caïus Seius (c), tantum quod (d) Christianus. Item alius Ego miror (4) Lucium sapientem virum repente factum Christianum. Nemo retractat : Nonne ideo bonus Caius, et prudens Lucius (5), quia Christianus? aut ideo Christianus, quia prudens et bonus? Laudant quæ sciunt, vituperant quæ ignorant, et id quod sciunt, eo quod ignorant, corrumpunt; cum sit justius occulta de manifestis præjudicare, quam manifesta de occultis prædamnare. Alii, quos retro ante hoc nomen vagos, viles, improbos (e) noverant, ex ipso denotant (f), quo laudant (6);

Odii eorum cæcitatem ostendit, qui quos vituperant eo ipso elogio laudare coguntur, sed qui tam sunt efferati, ut malint uxorem familiamque probris onustam pali, quam Christianam, id est emendatam. Cum itaque nudum illud Nomen tantas concitet rixas, inquirit in illud, quod nusquam spernendum, vel B carcitate odii in suffragium impingunt. Quæ mulier! perperam ab illis pronuntiatum, amabile quid continet, et id commune habet cum reliquis Sectis, quod Nomen ab Auctore mutuetur, cum tamen nunquam Secta quædam ob Nomen solum persequatur. At Christiani, et quoad Sectam, et quoad Nomen probi, justi, ob Nominis tantum odium, inauditi, incogniti condemnantur.

(1) Et addit Wouwer.

quam lasciva, quam festiva! Qui juvenis! quam lascivus, quam amasius! Facti sunt Christiani. Ita nomen emendationi imputatur. Nonnulli etiam de utilitatibus suis cum odio isto paciscuntur, contenti injuria, dum ne domi habeant, quod oderunt. Uxorem jam (7) pudicam (g) maritus jam non zelotypus ejecit, filium jan subjectum pater retro patiens abdi

LECTIONES VARIANTES.

(2) Nomine addit Paris. nomen est Rig. (5) Hæc est lect. vulg.; Rhen. si nullius criminis nomine reus est, valde infestum, etc. Cod. Fuld. Chr. si nullius criminis nomen est, valde ineptum; codd. Pul. et Bong. incestum, codd. Agobardi ei Lugd. ineptum incestus) și sol. nom. crimen est. Recepit hanc lect. Haverc. additis in fine verbis: valde infestum, eumque secutus est Ios. Ign. Ritter.

cæteri: Ego Lucium... Chr. de fero, quod v. in plurimis codd. non magis desideratur, quam v. miror. Sed cf. ad Nat. c. 4. Hæc Leop.

(5) Codd. plerique Lucius s. Lutius s. Lusius; codd. Ursini et Scriverii : lascivus.

(6) Wouwer cx veu. lib. sic legit ex ipso quo denotant laudant; c. o. i. s. i. Quod mulier, quod lasciva, quod festiva. Quod juvenis, quod lascivus, quod amasius, facti sunt Christiani.

(7) Jam abest Paris.

(4) Rigall. et Haverc. e cod. Fuld. Ego miror Luc., etc. ;
C
COMMENTARIUS.

(a) Quid de tabella. Olim, inquit Rhenanus, sententia animadversionis capitalis de tabella recitabatur. Quod confirmatur ex vita D. Cypriani per Pontium et Paulum Diaconum. PAM.

(b) Ipsis nominibus scelerum. Cicero de Legibus II. Legum leges voce proponam. Cum autem reliqui nocentes suum in tabella habent elogium, sacrilegi, homicidæ, etc., cur ̊Christiani, inquit, quos et istorum et omnium criminum reos habetis, soli isto tantum nomine,nullo addito crimine, proponuntur? hinc istud nomen ut peculiaris illius titulus noxe occurrit in elegantissimo Auctoris loco c. XLIV. Vestros enim contestamur actus, qui quotidie judicandis custodiis præsidetis, qui sententiis elogia dispungitis: tot a vobis nocentes variis criminum elogiis recensentur. Quis illic sicarius? quis manticuliarius? quis sacrilegus, aut corruptor aut lavantium prædo? quis ex illis etium Chris- D tianus adscribitur? aut cum Christiani suo titulo offeruntur, quis ex illis etiam talis quales tot nocentes? Post pronuntiare notam interrogationis ponunt Pam, et Rhenan. Rigalt. vero Barr. Fuld. et Heraid punctum. Utrumque rectum,sed posteriori modo cum ironia proferri debet,quasi scripsisset, In nobis solis scilicet.HAV.

(c) Caius Seius. Verba sunt Jureconsultis frequentissima, ubi exempli gratia, aliquid inculcare volunt de personis in genere. LAC.

(d) Tantum quod. Familiaris Auctori nostro locutio : Suetonius quoque in Nerone c. vi. de tempore nativitatis ejus tantum quod exoriente sole, pæne ut radiis priusquam terra contingeretur. Sensus est Neronem intercepisse radios solares, qui prius ipsum quam terram luce sua perfuderunt : sumpsit, ut plura, Lucretio. Ille lib. II. 220.

ab

tantum quod nomen mutatum dicere possis. Veteres excusi habent hic sed malus tantum quod,

[ocr errors]

quod patidum nulli meliores libri MSS. agnoscunt, et Salmasius, Rigalt. la Cerda et Scaliger defent. Tantum quod idem quod græcis πλὴν ὅσοι vel πλὴν ὅτι. Synesius, citante Stephano πλὴν ὅσον ηὐξάμην, Sic quoque Aristophanes Nubibus dixit πλὴν ὅτι. ΗΑΝ.

(e) Vagos, viles, improbos. Vagos ob libidinem, viles ob copiam sui vilifactam, improbos ob mores malos: vagos istos per ambulare expressit Adrianus Caesar in illo ad Florum epigr. apud Spartian. Ego nolo Florus esse, Ambulare, per tabernas, Latitare per popinas, Calices pati rotundos.

(f) Ex ipso donotant, etc. Pamelius et Rig. legunt : ex ipso denotant, quo laudant, cæcitate odii in suffragium impingunt. Quæ mulier! quam lasciva ! quamfestiva! Qui juvenes ! qui Lucius ! Rigalt, quam lusius ! quam amasius, facti sunt Christiani. MS. Fuld. ex hoc ipso denotant, quo laudant, cæcitate odii, in suffràgium enarrantes, quæ mulier, quam lasciva, quam festiva! qui juvenes, quam Lusius, quam amasius, etc. Rhenan. ex ipso denotant, collaudant c. o. MS. quem consuluit Scriverius ex ipso quo denotant, laudant, al. collaudant, et mox, quod mulier, quod lasciva, quod festiva, quod juvenis, quod lascivus, quod amasius, etc., approbante illo.Scaliger denique ex ingenio corrigebat rotundius, eo ipso quo denotant, laudant. Diogenes Laertius pariter de Aristophane et Comicis dicit illos, dum Socratem traducere et vituperare conantur, eo ipso laudare. Verba ejus sunt in Socratis vita : οἳ λανθάνουσιν ἑαυτοὺ;, δι' ὧν σκώπτουσιν ἐπαινοῦντες αὐτόν, et de Zenone: οἳ γε μὲν κωμικοὶ ἐλάνθανον ἐπαινοῦντες autor diù tay xosupáτa», i. e. comici tamen imprudentes, hunc dum vituperant, laudant. Spectant ad sequentia illa Nostri ad Scap. cap. II. nec aliunde noscibiles quam de emendatione vitiorum pristinorum. HAV.

(g) Jam pudicam. Rhen. et MS. Lugd. Bat. uxorem

cavit, servum jam fidelem dominus olim mitis ab A innocuis etiam nomen innocuum. At enim secta (b) oculis relegavit ut quisque hoc nomine emendatur offendit. Tanti non est bonum, quanti est odium (1) Christianorum. Nunc igitur, si nominis odium est, quis nominum reatus? Quæ accusatio vocabulorum, nisi si aut barbarum sonat aliqua vox nominis, aut infaustum, aut maledicum, aut impudicum? Christianus vero (a), quantum interpretatio est, de unctione deducitur. Sed et (2) cum perperam Chrestianus pronuntiatur a vobis (nam nec nominis certa (3) est notitia penes vos), de suavitate vel benignitate compositum est. Oditur ergo in hominibus

(1) Jam addit Paris. (2) Et abest Paris.

oditur in nomine utique sui auctoris. Quid novi, si aliqua disciplina de magistro cognomentum sectatoribus suis inducit? Nonne philosophi de auctoribus suis nuncupantur Platonici, Epicurei, Pythagorici? etiam a locis conventiculorum et stationum suarum Stoici, Academici? atque medici ab Erasistrato, et grammatici ab Aristarcho, coci etiam ab Apicio (c)? Nec tamen quemquam offendit professio nominis, cum institutione transmissa ab institutore. Plane si qui (4) probet malam sectam et ita malum auctorem, is probabit et nomen malum dignum odio de LECTIONES VARIANTES.

Certa abest Par. (4) Probavit Paris.

COMMENTARIUS.

pudicam. Ita lib. Ad Scap. cap. m. Claudius Hermi- B
nianus indigne fert uxorem suam ad hanc sectam trans-
isse. Fiebat id prava præsumptione, quæ patere potest
ex sacrilegis Apuleii verbis As. Aur. lib. ix. Tunc
spretis atque calcatis Divinis Numinibus, in vicem certæ
religionis, mentitæ sacrilega præsumptione Dei, quem
prædicaret unicum, confictis observationibus vacuis,
fallens omnes homines, et miserum maritum decipiens,
matutino mero el continuo stupro corpus manciparat.
Loquitur ibi de matutinis Christianorum conventibus,
sacris illis et innocuis, sed a Gentilibus mandaciis et
calumniis oneratis. Omnia vero hæc per hyphen juxta
antiquitatis morem sunt scribenda jam-pudicam retro-
patiens, jam-fidelis, olim-mitis. ut apud Virgil. Eccl. I.
Namque erit ille mihi semper. Deus,

et Georg. III. 92. de nobili equo, qui ut Ennius
senio confeciu, quiescit.

Hunc quoque ubi aut morbo gravis, aut jam segnior annis
Deficit, abde domo nec-turpi ignosce senectæ.

In cujus interpretatione turpiter se dat Gifanius in
indice Lucretia::o, qui ipse quoque 1. 125.

Unde sibi exortam semper-florentis Homeri
Commemoral speciem.

nec alio modo Publius, vers. 731.

Suum sequitur lumen semper innocentia.

Quomodo acclamatio Senatus apud Vopiscum, probo Imperatori facta, accipi etiam debet: Probe Auguste, dii te servent. Olim-dignus, el fortis, et justus, etc. Denique ille dominus olim-mitis est Terentio afro heri semper-lenitas. Quod non observatum et infra, ut suo loco dicetur, elegantiam auctori nostro abstulit, et nitorem Lucano magnifico Poet, qui lib. ix. 158. ita legendus:

Evolvam busto jam-numen gentibus Isim Hav.

phemo ore latrat in Philopatr. p. 1003. ei túyot ye
Χρηστὸς καὶ ἐν ἔθνεσι, siquidem et inter gentes Chrestus fue
rit. Nec mirum hanc appellationem apud Gentiles
invaluisse, cum plurimos Chrestos apud illos sit in-
venire, nullos vero Christos. Libet etiam aliquos
apponere. Apud Appianum in Mithridaticis non longe
a principio memoratur Socrates quidam cognomine
Chrestus, quem Bithyniæ regno imposuit Mithridates,
Ponti rex, expulso Nicomede. Imo et Chrestus qui-
dam memoratur Aurelio Victori in Annibaliano:
conspiravere aliquanti militares in ejus necem, autori-
bus Chresto et Marcellino, simulque Magnentio.Exstant -
que Martialis epigrammata in Chrestum quemd m lib.
VII. 54. et ix. 28. ut et in Chrestillum, lib. XI. 91. Fit et
Chrestæ mentio in Iscrip.antiqua quæ est in vineis Vall.
Hoc, virtus, fatique decus, et amabile nomen,
Dote pudicitiæ, celebrata laboribus actis
Vitæ Chresta jacet condita nunc tumulo.

C Fulgentius quoque in libello, quem composuit de
Sermone Prisco, in voce injuges boves, meminit cu-
jusdam Manilii Chresti, quem librum de Deorum
hymnis scripsisse ait, ibidemque fragmentum inde
adducit. Ausonius denique eleganter in significationc
vocabuli lusit epigr. XXXIX.

(a) Chrestianus. Ita viri Docti docuerunt jam olim hanc appellationem fuisse immutatam, et novissime D elegantem doctumque (de hac mutatione libellum edidit Groninge Michael Rossal. Nota sunt, quæ protulerunt Suetonius et Tacitus. Ille in Claudio c. xxv. Judæos, impulsore Chresto assidue tumultuantes, Roma expulit. Dubitat Orosius an et Christiani sint expulsi: Me magis, inquit lib. vn..cap. 4. Suetonius movet, qui utrum contra Christum tumultuantes Judæos coerceri et comprimi jusserit, an etiam Christianos simul, velut cognatæ religionis homines voluerit expelli, nequaquam discernitur. Causa tumultus (ut vocat Suetonius) fuit compulsatio inter hos et illos, dum venisse Christum negant Judaei, affirmant Christiani. Sed Orosius frustra dubitat: huc est enim referendum edictum Claudii Act. xvm. 2. diż to dexteтaɣévαı Κλαύδιον χωρίζεσθαι πάντας τοὺς Ἰουδαίους ἐκ τῆς Ρώμης. Tacitus iterum Annal. xv. 44. quos per flagitia invisos vulgus Christianos appellabai. Auctor nominis Chrestus, etc. Lucianus denique in Philopatride aperte X50 appellat. Imo idem Lucianus ità blas

Χρήστος, Ακίνδυνος, εἰσὶν ἀδελφοί, οικτιὰ δὲ τέκνα.
Moribus ambo malis nomina falsa gerunt.
Οὐδὲ οὗτος χρηστὸς, οὐδὲ, οὗτος ἀκίνδυνός ἐστιν.
Una potest ambos littera corrigere.
Αἶκον Χρήστος ἔλῃ, καὶ ἀκίνδυνος αλφ' ἀπολέσῃ,
Κίνδυνος hic fiet, frater άχρηστος, erit.

et epigr. XL.

Germani fratres sunt: Chrestos, Acindynos alter.
Falsum nomen utrique, sed ut verum sit utrique,
Alpha suam Christo det Acindynos ipse sine alpha
Permaneat: verum nomen uterque geret.

Male in edit. Rig, est aut Christianus. Quamvis et tum interpretatione pro interpretatio est. Rhen. Sed ms. L. B. perperam Christianus. In codem ms. quan cum perperam christianus. AV...

(b) Ai enim secta oditur, etc. Et hic et passim apud Auct. nostrum secta, ut Græcorum ipsis, in bonam accipitur partem, quod semel monuisse sufficiat. pari modo ut Act. xxvi. 5. Apostolus Paulus κατὰ τὴν ἀκριβεστάτην αἵρεσιν τῆς ἡμετέρας θρησκείας ἔζησα papisaios. une vero locum paulo amplificat noster c. XLVI. Cur ergo, quibus comparamur de disciplina, proinde illis non adæquamur ad licentiam impunitatemque discipline? vel eur et illi ut pares nostri non urgentur ad officia, quæ nos non obeuntes, periclita mur? etc. Itaque Donatus proprium locutum es e Terentium in Phormione I. II.

Sectari, in ludum ducere et reducere, docet, annotans: Bene cavillatus est et joculariter in adolescentem, cui ætas ad sectandos philosophos apla erat. Hav.

(c) Apicio, Notissimo helluone. Exstant etiamnum de

reatu sectæ et auctoris. Ideoque ante odium nominis A competebat prius de auctore sectam recognoscere, vel auctorem de secta. At nunc (a) utriusque inquisitione et agnitione neglecta nomen detinetur, nomen expugnatur, et ignotam sectam, ignotum et auctorem vox sola prædamnat, quia nominantur, non quia revincuntur.

CAPUT IV

Atque adeo quasi præfatus hæe ad suggillandam (b) odii erga nos publici iniquitatem, jam de caussa innocentiæ consistam (c), nec tantum refutabo quæ nobis objiciuntur, sed etiam in ipsos retorquebo qui (1) objiciunt; ut ex hoc quoque sciant omnes in Christianis non esse quæ in se non nesciunt esse (d), simul uti erubescant accusantes, non dico pessimi optimos, sed jam, ut volunt, compares (e) suos. Respondebimus ad singula quæ in occulto admittere dicimur, quæ illos palam admittentes invenimus (2), in quibus scelesti, in quibus vani, in quibus damnaudi, in quibus irridendi deputamur (f). Sed quoniam, cum ad omnia occurrit veritas nostra, postremo legum obstruitur (g) auctoritas adversus eam, ut aut nihil dicatur retractandum (h) esse post leges, aut ingratis necessitas obsequii præferatur veritati de legibus prius concurram (3) vobiscum ut cum tutoribus legum. Jam LECTIONES VARIANTES.

Præparat jam se ad defensionem criminum quibus Christiani onerabantur. Sed, cum vel post justissimam defensionem tamen violentia legis obsequium exigat, artificiose et valide ostendit, leges, ut condi, ita reprobari et mutari posse, imo debere nonnunquam, nec id sine exemplo; cum scilicet vel crudeles, vel injustæ sint deprehensæ. Lex enim justa esse colligitur, postquam in valorem ejus inquisitio facta est; improba vero, non jam lex, sed tyrannis invenitur,

[blocks in formation]

B

nirentur. Rig.

(3) Consistam Rig.

COMMENTARIUS.

Re Culinaria libri Apici, non hujus [ita etiam falsum habemus Macrum de herbis aliosque], sed qui, quod facit ad confirmationem sententia Auctoris nostri, ad istius palatum et ex ipsius sententia sunt conscripti. Hujus vero non tantum meminit in libro de Pallio c. v. Taceo Nerones, et Apicios, et Rufos. Sed et Adv. Psychicos c. XII. Quid ergo cessatis Paracletum, quem in Montano negatis, in Apicio credere? unde condimenta Apiciana in lib. de Anima c. xxxi. Nonne illa anima plus solatii quam supplicii relatura est? quod funus inter coquos pretiosissimos invenit, quod condimentis Apicianis et Lurconianis humatur, quod mensis Ciceronianis infertur, quod lancibus splendidissimis Syllanis effertur; etc. Pro æque modici Barr. et L. B. et Rh. atque: Herald, neque, sed melius MS. Fuld. Rig. et Pam. æque. Av.

(a) Nomen detinetur. Non assentior De la Cerda Junioque legentibus denotatur. Nomen enim solum in jus rapi ostendit, et quasi maleficum et parricidam collo inserta catena trahi, ut depinxit nobis Bessum interfectorem Darii a Spitamene adductum Curtius VII. 5. HAV.

(b) Ad suggillandam. Id est convincendam non tantum,sed turpitudinem, livorem et vibicem inurendam, ut publice ostentui sit. Ita suggillationem dicit cap. xi. suggillatio est in cœlo vestra justitia. Minus recte MS. I. B. et conjectura Junii item ex MSS. sigillandam. Eodem modo licet invenias in Fabulis Esopicis D Anonymi apud Neveletum Fab.xvI.de Leone jam sene,

Sævit asellus iners et frontem calce sigillat.

id est notat. HAV.

(c) Consistam. Amat ita loqui Tertullianus. Sic de Idol. c. x. De hoc quidem primo consistam; et in Apol. c. XLVI. Constitimus ut opinor adversus omnium criminum intentionem, quæ Christianorum sanguinem flagitat. Est autem genus loquendi tractum ab athletis et gladiatoribus, qui pedem in arena figunt, ne facile supplantari vel dejici possint. In re quoque militari, cum jam ad manus est veniendum, subsistere, vel consistere agmen, dicitur. Lucretius eodem modo lib. vt 454. ubi rationem reddit, quomodo nubes condensentur et cœlum obscuretur.

Hæc faciunt primum parvas consistere nubes. et paulo post :

Propterea quia cum consistant nubila primum. vel denique a judiciis translatum. I'salmo I. vers ult.

[blocks in formation]

(e) Compares. Ideo compares i. e. similes, qui Christianis illa objiciunt, falso quamvis, que ipsi revera faciunt. Acer autem Tertull. est in perstringendis falso scommate Gentilibus. Ita quod cum hoc loco valde congruit c. XVI. Sed et qui crucis nos religiosos putat, consecraneus erit noster. Utitur rursus Auctor hac voce compar pro pari lib. de Orat. c. x. Nemo adversarium recipit, nemo nisi comparem suum admittit. Et adv. Marcionem I. I. c. xvi. Alia membra fortia, alia infirma : alia honesta, alia inhonesta: alia gemina, alia unica alia comparia, alia disparia. Av.

(f) Deputamur. Id est valde putamur, ducimur', illid enim de in compositione auget. Alias deputari Auctori notro est detruncare.Sic exhort. ad Castit. c. VI. Erat Vetus dispositio, quæ in Evangelio Novo deputa tur; in quo,etc., securis ad radicem arboris posita est.HAV.

(g) Legum obstruitur auctoritas. Pam. et Rhen. adstruatur, quod minns elegans. MS. L. B. obstruatur, quod necesse non est. Dicit autem eleganter obstrui leges defensioni, ut molem invictam, quam fas non sit veritati perrumpere, est enim inde desumpta similitudo, ita apud Lucanum lib. II. versu 495. Obstruitis campos fluviisque arcere paratis :

et 661:

Sed molibus undas

Obstruit, et latum dejectis rupibus æquor. Et planius etiam noster c. 1. obstruit defensioni, simili locutione. Ut hunc locum imitatus sit Lactantius Instit. Div. II. 20. Nunc vero major nobis ac difficilior cum philosophis proposita luctutio est, quorum summa doctrina et eloquentia, quasi moles alijua mihi opponitur. Hav.

(b) Nihil dicatur retractandum. Quasi dicat, Vana defensio; aut enim respondebit judex, nihil contra leges fieri debere, illasque reformari non licere, ideoque inauditum, ut lex jubet, ablegabit, aut si defensionem audiat pronus etiam, facilis, imo convictus, velit nolit, sibi tamen dicet legibus obtemperandum. Vocibus retractare et ingratis vel ingratiis, Gr. ¿zovai, sæpe utitur Auctor. adv. Hermogenem

puisse (6) in reprobanda? Nonne (7) et ipsius Lycurgi leges a Lacedæmonijs emendatæ, tantum auctori suo doloris incusserunt, ut in secessu (c) inedia de semetipso judicarit? Nonne et vos (d) quotidie experimentis illuminantibus tenebras antiquitatis totam illam veterem et squalentem silvam legum novis principalium rescriptorum (e) et edictorum securibus truncatis (8) et cæditis? Nonne vanissimas Papias (f) leges, quæ ante liberos suscipi cogunt, quam Julia (9) matrimonium (g) contrahi,

primum (1) quam dure definitis dicendo: Non A aut (5) errare potuisse in lege condenda, aut resilicet esse vos! Et hoc sine ullo retractatu humaniore, præscribitis; vim profitemini et iniquam ex arce dominationem (a) (2), si ideo negatis licere, quia vultis, non quia debuit non licere. Quod si quia non debet, ideo non vultis licere, sine dubio id non debet licere, quod male fit (3), et utique hoc ipso præjudicatur licere, quod bene fit. Si bonum invenero esse, quod lex tua prohibuit, nonne ex illo præjudicio prohibere me non potest (4), quod si malum esset, jure prohiberet? Si lex tua erravit, puto, ab homine concepta est; neque enim de cœlo ruit (b). Miramini hominem LECTIONES

[blocks in formation]

VARIANTES.

[blocks in formation]

COMMENTARIUS.

c. XVI. Igitur in præstructione hujus articuli, et alibi forsitan retractandi, equidem definio, etc., statim, hoc sine ullo retractatu humaniore præscribitis. Infra in Apolog. c. xxvI. ingratis resistimus. Adde Plautum, Terentium, Lucretium denique, qui tum alibi, tum lib. 411. vers. 1082 quasi hunc nostrum judicem describat: Effugere haud potis est, ingratis hæret et angit. HAV. (a) Iniquam ex arce dominationem. Phædrus, Arcem tyrannus occupat Pisistratus. Juvenalis, X, Nullus ephebum

Deformem sæva castravit in arce tyrannus. RIG. (b) De cœlo ruit. Atomers ut notant Interpr. Evidenter vero tangit et irridet ancilia Romanorum, el Troje originis Encadarum Palladium; ex quorum imitatione illud, quod legimus in Act. Ap. xix, 35. de urbe Epheso editua : τῆς μεγάλης θεάς Αρτέμιδος καὶ TOU ALORETOUS. Nimphe quoque Egerix cum Numa Pompilio colloquium sugillare pariter videtur. Hav.

(c) Ut in secessu, etc. Quod verum Plutarchus affirmat, sed propter aliam caussam, cum nempe, quasi denuo ad Oraculum profecturus, Lacedæmonios obstrinxisset jurejurando leges suas incorruptas ad reditum servaturos, quæ ut semper immota manerent nunquam rediit, sed in Crissa inedia mortem sibi conscivit. Post vero multas alias leges legibus Lycurgi adjectas fuisse demonstrat idem Cragius III. 1. (d) Nonne et vos, etc. Ab exteris ad ipsos Rom. transitionem facit, quos quotidie docet veteres abrogare, corrigere, novas superinducere et sancire leges. Huc faciunt quæ legas apud Auctorem nostrum exhort. ad Castitatem c. vi. Puto autem humanam constitutionem atque decretum postea pristinis prævalere. Notum etiam est S. C. Orfitianum, factum Ortito el Vetto Coss, de quo intelligendus ilieronymus ad a. CLXXIX. Imperatores multis multa largiti sunt : et pecuniam, quæ fisco debebatur, provinciis concedentes tabulas debitorum in medio Romanæ urbis foro incendi fecerunt ac ne quid [ ita lege | bonitati deessel, duras quasque leges novis constitutionibus temperarunt.

(e) Principalium rescriptorum. Rursum Jureconsultorum phrasis. D., I, I, de Orig. jur., . II, de qua Zephyrus: Rescripta principalia, mandata principis dicebantur, quibus sponte sua precibus exoratus imperator, alicui private persone vel communitati aliquid aut concedebat, aut exclucbat, quæ ex eo nomen traxerunt, quia [ut Tacitus scribit] moris fuit Principem quemquam praesentem scripto adire, quæ scripta libelli supplices a Martiale dicuntur, nostra tempestate supplicationes. PAM.

(f) Vanissimas Papias Leges. Ad quas in deorum etiain generatione lepide alludit, lib. II. cap. 42. Erant unde cælibes diu et orbi, antequam mariti et pa

C

rentes? Quum vero clarissimus et doctiss. Gothofredus in Notis suis ad finem cap. 6. lib. II. Ad Nat. scribat in hunc modum Severum Imp. legibus Papiis derogasse, non etiam eas abrogasse, quod, inquit, falso plerisque traditum alibi jam refutare memini, gratam positurum me operam putavi, si maximi viri notam ex commentariis ad legem Juliam de Maritandis Ordinibus hic insererem. Ita scribit ad cap. xx. Legis Julia et Papiæ. Orbitatis pœnis conjuges non tenebantur, si vir nondum annoram viginti quinque, uxor nondum viginti essent: Aliquando (ait Ulpianus de L. Papia fragm. tit. xvi. in princip. agens vir et uxor inter se solidum capere possunt, veluti si uterque vel alteruter eorum nondum ejus ætatis sit, quæ liberos exigit, id est, si vir minor annorum viginti quinque sit, aut uxor annorum viginti. Ac ne quis dubitare deinceps possit ætatem certe lege Papia suscipiendis liberis definitam, Tertullianus cum Ulpiano collatus Apologetici Iv. facict: Nonne vanissimas, ete. Suscipiendis igitur liberis ea, quam dixi, ætas Lege Papia præfinita fuit. Verum laxior a Severo constituta, nempe illa, quam Ulpianus ait. Et ad nuptiarum contrahendarum ætatem id Sozomenus de L. Julia et Papia agens lib. I. cap. 9. errore transtulit. Nópos inquit, ἣν Ρομαίοις παλαιὸς, ἀπὸ εἴκοσι καὶ πέντε ἐτῶν, τοῦ ἴσων ἀξιοῦσθαι κολυῶν τοὺς ἀγάμους μὴ τοιοῦτοις, dicere debuit Zozomenus arvous seu awaida,, non jovs. Definita itaque Lege Papia suscipiendis liberis ætas fuit; nempe vigesimus quintus annus in masculo, vigesimus in fœmina: intra quam ætatem leges Julie antea ne quidem matrimonium conDrahi cogebant, ut superiori loco Tertullianus docet. A qua autem alate matrimonium Leges Julia contralii, vel Papie liberos suscipere coegerint, dici liquido non potest. Proinde tertium quod in Tertulliani verbis dubium hæret, quidnam videlicet sit illud, quod Severum Leges Papias, que premature liberos suscipi cogebant, exclusisse scribit, sensum hunc habet perspicuum [qui tamen vel sagacissimos hactenus fugit ]: Sverum videlicet laxiorem ad suscipiendos liberos ætatem, quam Lex Papia fecerat, indulsisse, definivisse, reducto (ut puto) Legum juliarum jure. Et ita quidem tria, que superiore Tertulliani loco non cæteris tanum, sed et Apologetici Scoliastis doctissimis incomperta fuerunt hactenus, accipienda censeo. HAV.

(g) Juliæ matrimonium contrahi. La Cerda et Scriver. ex Wouw. Coll. addi volunt permittunt, perperam; sensus enim est, Legem Papiam coegisse liberos suscipere ante illud tempus, quo matrimonium et

post tantæ auctoritatis (a) ́senectutem heri Severus A versa (d); bonorum adhibita proscriptione (1) suffunconstantissimus (b) principum exclusit? Sed et judicatos retro in partes secari (c) a creditoribus leges erant; consensu tamen publico crudelitas postea erasa est et in pudoris notam capitis pœna con

(1) Proscriptio Rig.

dere maluit hominis sanguinem, quam effundere. Quot adhuc vobis repurganda (2) leges latent (e), quas neque annorum numerus (f), neque conditorum dignitas commendat, sed æquitas sola? et ideo cum LECTIONES VARIANTES.

(2) Repugnandæ Paris.

COMMENTARIUS.

congressus nuptialis jam ante desponsatis indicebatur per Legem Juliam, adeoque illam rogasse orbitatis pœnas Tois Tivos, ante illud tempus. quo hæc poenas cælibatus irrogabat tos váμois: quas Leges Papias ideo vanissimas potuit appellare, cum præsertim Christiani jam tum finem seculi exspectarent. Scilicet cum mature sponsalia fierent inter Romanos, annos aliquot indulserat Lex Julia, antequam necessario nuptiæ et congressus fierent, cum interim desponsali fruerentur jure maritorum. At per Legem Papiam coacti fuerunt maturius dare operam liberis, cujus rei longior vacatio dabatur per Legem Juliam. Quod bene est tenendum, cum huc rursus respiciat in lib. de Monogamia c. xc1. Aliud est si et apud Christum legibus Juliis agi credunt, et existimant cælibes et orbos ex testamento Dei solidum non posse capere. Adde de hisce legibus Lipsium adTacitum Annal.111. 25.Hav.

(a) Tante auctoritatis senectutem. Cicero de Legibus 1. 21. Sunt certa legum verba, Quinte, neque ita prisca, ut in veteribus ex iis sacratisque legibus: el lamen, quo plus auctoritatis habeant, paulo antiquiora, quam hic sermo est. Arnobius similiter inveteratas religiones dixit in princip. libri primi.

(b) Constantissimus principum. Quem hoc elogio, ut arbitror, ornavit quia ille ipse est, in quo laudat in lib. ad Scapulam c. iv. hanc animi virtutem, quam Horatius in constanti sibi requirit, cum dicit:

Justum et tenacem propositi virum

Non civium ardor prava jubentium...
Mente quatit Solida.

Et elegantissimus locus est apud Ælium Lampridium
quo nullus melius hoc auctoris dictum illustrare po-
test. Ille de Alexaudro Imperatore Mammae filio,
cui Severi cognomen fuit, ita disserit: ob ingentem
vigorem animi et mirandam singularemque constantiam
contra militum insolentiam, Severi nomen a militibus
eidem inditum est, quod illi ingentem in præsentia re-
verentiam, magnam apud posteros gloriam peperit,
quum eo accessisset, ut de animi virtute nomen accepe-
rit. De nostro Severo Victor: Acer ingenio, ad omnia
quæ intendisset in finem perseverans. Benevolentia quo
inclinasset mirabili ac perpetua; ad quærendum dili-
gens, ad largiendum liberalis; in amicos inimicos-
que pariter vehemens. Quod vero ex Spartiano adducit
Rigalt. id non tam ad laudem quam infamiam et cru-
delitatem Severi pertinet; ita enim locus integer: dam-
nabantur autem plerique, cur jocati essent, alii cur tacuis-
sent, alii cur pleraque figurate dixissent, ut esset Im-`
perator vere nominis sui, vere Pertinax, vere Severus.
Capitolinus quoque de Macrino: Nam et Severum se
Pertinacem voluerat nuncupari : quæ duo illi asperita-
tis nomina videbantur. At nomen, in quo alii asperita
tem notarunt, ab aliis virtuti animi dari potuit. Hav.

(c) Retro in partes secari. Vocem retro i. e. ante, olim, ex MS. Fuld. inseruit Rigaltius. Extra crepidam nostram est, definire, an olim revera tam crudele exemplum fuerit exhibitum, an vero ipse homo venundatus et quod ex illo redibat, inter creditores fuerit dissectum. Præter nobilem JCtum, qui singulari capite de hac lege agit, videri etiam potest Salmasius de Usuris p. 544. Noster natura austerus severiori adhæsit sententiæ. Itaque hinc rursus eundem illustro et explico, cum scribit in lib. De patientia cap. VI. Jam qui minutum sibi aliquid aut furto, aut vi, aut etiam ignavia, non constanter sustinere constituit: nescio an facile, vel ex animo, ipse rei suæ

B

manum inferre posset in caussa eleemosynæ. Quis enim ab alio secari omnino non sustinens, ipse ferrum in corpore suo ducit? Admonet me nobilis hic locus, ut ex eo illustrem id quod legitur apud Matthæum, c. χχιν. 51. et Luc xi. 46.καί διχοτομήσει αὐτον καὶ τὸ μέρος αὐτοῦ μετὰ τοῦ ὑποκρίτων θήσει : ubi omnino ad corporis ex hac lege supplicium respici puto, quamvis inde ad spiritualem sensum transferri posse non negem, adeoque ad hanc legem alludi; quod supplicium certe gravius, quam vel dimensum ejus diurnum minuere, ut vult Beza, cumque a reliquis separare, aut etiam flagellis cædere et dilacerare, quod habet Casaubonus ad Suetonii Aug. c. xII. qui ibidem legem ipsam (quod et hic facit Junius) ex notissimo Gellii loco affert, sed tantum ut doceat dissecari homines jam olim fuisse in usu, non ut inde locum S. S. illustret, quem alter, ut puto, ita nondum explicuit. Servus hic perfidus apud Evangelistas quis alius, quam bonorum domini sui, quibus illum absente se præfecerat decoctor? patet, quia absente illo apraι ¿olíety Te nai πίνειν μετα τῶν μεθυόντων, et ex vinolentia in violentiam versus, conservos suos, qui recta monebant túmtely. Quid inde nisi grande æs alienum domino suo trahere potuit? Jam vero, regresso domino, vel rigidissimæ legis pœnam mereri potuit ille famæ bonorumque domini sui prodigus. Si quoque hæc ad mentem solam transferri debent, cur non elegantissimo C verbo dixouμi (ita vero scripsisse dicere non ausim) usi sunt? quod formare poterant a dexos quod notum est apud Lexicographos. Denique si quo modo ab antiquitate adjuvari possem, lubens ea quæ sequuntur ita explicarem καὶ τὸ μέρος αὐτοῦ μετὰ τοῦ inoxρita One, i. e. dissectas ejus partes [ut hodieque fit in Anglia | in illo loco suspendet, ubi facinorosorum et ex lege dissectorum hypocritarum,

D

con

Qui Curios simulant et Bacchanalia vivunt, adeoque creditores suos ære emungunt, corpora sepeliuntur. Prout servus ille apud Plautum de cruce, consueto servorum supplicio, in quo pater, avus, abavus, tritavus sepulti erant jocabatur, certe pro rostris casa cervix dextraque Ciceronis pependit, ibidemque capita proscriptorum; ut et aliis in locis, proponebantur: mos ex Appiano prxcipue satis notus. Scio hoc postremum tamen aliter posse accipi, Severo noster: Sed et clarissimas fœminas et clarissised nec hæc contemnenda videntur; ita enim de ipso mos viros Severus sciens hujus seciæ esse, non modo non læsit, verum el testimonio exornavit, et populo furenti in os palam restitit. HAV.

(d) Et in pudoris notam capitis pœna conversa est. Totum hoc abest a MS. Lugd. Bat. nec vacat sus picione. Redolet enim nescio quid alienæ manus, in alieno opere male sedule.

(e) Suffundere maluit hominis sanguinem quam effundere. Optatus, lib. II. Fundentes sanguinem, non corporis, sed pudoris. At quis alius pudoris sanguis, quam corporis? Gregorius Baeticus, sive quis alius auctor libri de Fide adversus Arianos: Impudens eorum frons illa, que est sine signo Domini, crebris testimoniorum lapidibus elidenda est, ut si non caro illorum effundit cruorem multis effossa vulneribus, tamen vel pudor suffusione sanguinis erubescat. RIG

(1) Quas neque annorum numerus. Tò quas, non ad leges repurgandas referri debet præcise, sed generaliter ad leges: Quasi diceret: Leges, neque annorum numerus, neque conditorum diguitas commendat, sed

« PoprzedniaDalej »