Obrazy na stronie
PDF
ePub

in aperto et edito ipso (1) fere vertice (a) civitatis A Scit se peregrinam (h) in terris agere, inter extrapræsidentibus ad judicandum, palam dispicere (2) neos facile inimicos invenire, cæterum genus, se

et coram examinare quid sit liquido in caussa Christianorum; si (3) ad hanc solam speciem (b) auctoritas (c) vestra de justitiæ diligentia in publico aut timet aut erubescit inquirere; si denique, quod proxime accidit, domesticis (d) judiciis (4) nimis operata (5) (e) sectæ hujus infestatio (f) obstruit viam (6) defensioni, liceat veritati vel occulta (g) via tacitarum literarum ad aures vestras pervenire. Nihil (7) illa de caussa sua deprecatur (8), quia nec de conditione miratur.

dem (i), spem, gratiam, dignitatem in cœlis habere. Unum gestit interdum, ne ignorata damnetur. Quid hinc (9) deperit (k) legibus in suo regno dominantibus, si audiatur? Ad hoc magis gloriabitur potestas earum, quod etiam auditam (10) damnabunt veritatem? Cæterum, inauditam si damnent, præter invidiam iniquitatis etiam suspicionem merebuntur alicujus conscientia, nolentes audire, quod auditum damnare non possint. Hanc itaque primam caussam

[blocks in formation]

pellat, inquit Franciscus Zephyrus (in suis quæ nostris conjunximus scholiis), ipsos pontifices, quorum auctoritas rem sacram, cæremonias, omnem denique religionem administrabat, in quibus interpretandis summa Reip. versabatur, unde et principes publici consilii a Cicerone appellantur et deorum immortalium antistites. Atque inter eos etiam ipsos imperatores fuisse constat ex inscriptionibus antiquis, in quibus Pontifices Maximi vocantur. PAMELIUS.

(a) In ipso fere vertice civitatis præsidentibus ad judicandum. Capitolium significat. Et Chalcidius in Tim. Plat. rationem dicit suam obtinere sedem in capite, tamquam totius corporis Capitolio. RIGALTIUS.

(b) Ad hanc solam speciem. Quoniam deplorata videtur caussa Christianorum, propter præjudicia et varia decreta, adeo ut nemo pro iisdem loqui non reformidet, sicque aperto patrocinio indigeant, nobis saltem privatim pro Christianis disceptare conceda❤ tur, datisque ad vos literis, doloris nostri testibus et amoris, linguis subsidium aliquot reservate. LE PRIEUR.

(c) Auctoritas vestra. Per auctoritatem intelligit actumn summum administrationis, summam in administrando imperio potentiam atque auctoritatem. Itaque auctoritas est institutoris, dispensatoris, procuratoris. Ut ergo isti indigent auctoritate summa, ita de præsidibus istis, inquit, auctoritatem esse illorum, neminem timere et erubescere, quominus tuto possint judicare.

LA CERDA.

C

(d) Proxime accidit, domesticis judiciis. Innuit rccentem historiam sævitiæ quorumdam ex iis quos imperii Romani antistites vocat, qui scilicet domestico judicio in liberos aut servos suos, eo quod Chri- D stianorum sectæ nomen dedissent, aliquid atrocius statuerant, quasi inde contracta asperitate, allatis domo præjudiciis, ad ipsa tribunalia caussis Christianorum judicandis infestiores accederent. LAC.

(e) Operata. Hellenice et Virgilius, I Georgic., Lætis operatus in herbis. Dicit autem ethnicos conatos ab iis qui familiariter cum Christianis versabantur, a famulis, inquam, et ancillis investigare crimina, de quibus vulgo infamabantur, nihilque umquam deprehensum esse. LAC.

(Sectæ hujus infestatio. Eodem sensu Chalcidius in Tim. Plat. sectam sanctiorem dixit, ex Hebræa Christianam significans. Quod quidem, inquit, verum esse testatur eminens quædam doctrina sectæ sanctioris. LAC.

(g) Occulta via tacitarum literarum. Similiter de eadem hac re loquitur in lib. ad Scapulam, cap. 1:

Necesse est vel hoc modo erumpere ad proponenda vobis ea quæ palam_non vultis audire. Et huic affine illud Martialis in Præfatione lib. XI Epigr.: Video quare tragedi epistolam accipiant, quibus pro se loqui non licet. HAVERCAMPUS.

(b) Sic se peregrinam in terris. Prosper Aquitanus in lib. Epigramm., ubi exprimit illud Augustini: Omnis qui ad supernam pertinet civitatem, peregrinus est mundi; et dum temporali utitur vita, in patria vivit aliena; ita canit:

Colestem ad patriam, Christo redimente, vocatus,
Vitam labentis temporis hospes agit:

Dumque ad promissam requiem non per sua tendit,
Mundanæ patitur multa pericla viæ:

Quæ nunc obsessa adversis, nunc plena secundis,
Aut frangit trepidos, obligat aut dubios:
Inter quos laqueos currentem ad gaudia vitæ,
Non capiet mundus cui via Christus erit.

HAVERC.

(i) Sedem. Id est patriam; quam quærit, quam curat, exoptat. Anaxagoras philosophus summus, cum rei publicæ et privatæ valde esset negligens, compellatus a quodam hoc modo: Nullane tibi patria cura est? respondit, ἐμοὶ γὰρ καὶ σφόδρα, μέλει τῆς πατρίδος, δείξας τὸν οὐρανόν, i. e. Mihi vero patria cura, et quidem summa est; digitum in cœlum intendens Narrat Diogenes in Vita ejus. Chrysost. Homel. de SS. Bernice et Prosdoce: At mulieres alla tranquillitate fruebantur: siquidem undique illas spes futurorum muniebat, quoniam et peregre cum degerent, pereyre non degebant: veram enim patriam fidem habebant ; civitatem propriam habebani confessionem, et cum optima spe alerentur, nullis rebus præsentibus afficie. bantur, futuras namque solum spectabant. Adeo cum Græcorum omnium liberrimo Diogene gloriari poterant. Έχειν πατρίδα ἀδοξίαν καὶ πενίαν ἀνάλωτον τῇ τύχη. i. e. Habere se patriam, contemptum gloriæ et paupertatem, quæ in potestatem fortunæ numquam sint cessura. HAV.

(k) Deperit legibus. Rarum verbum, et quod vix apud alios invenias. Est tamen apud Lucretium quem studiose legit noster Septimius. Is., lib. XI, 296:

Nam neque adaugescit quidquam neque deperit inde. Quod si quædam testimonia collegerit Festus, ea perierunt, truncatumque hoc solum nobis reliquit epitomator ejus Paulus, deperire significat valde perire. HAV.

apud vos collocamus (a), iniquitatem (1) odii erga A odisse? Ita utrumque ex alterutro redarguimus, et

nomen Christianorum. Quam iniquitatem idem titulus et onerat et revincit, qui videtur excusare, ignorantia scilicet. Quid enim iniquius, quam ut oderint homines, quod ignorant etiamsi res mereretur odium? Tune etenim meretur (2), cum cognoscitur, an mereatur. Vacante autem meriti notitia, unde odii justitia defenditur quæ non de eventu, sed de conscientia probanda est ? Cum ergo propterea oderint (3) homines (4), quia ignorant, quale sit quod oderunt, cur non liceat ejusmodi illud esse, quod non debeant LECTIONES

(1) Iniquitatis. Rigalt. Semler. Leopold. Haver. odium Pamet. Barr.

(2) Mereretur. Pamel. Fran. Semler. (3) Fatentur. Paris.

(4) Performamuur. Rhen. Herald. Rigalt, Haverc. Præformantur. Panel. Barr.

(5) Wower mavult scribi ex MSS. Quis negat tamen quod vere malum est quos capit defendere.

ignorare illos, dum oderunt, et injuste odisse, dum ignorant. Testimonium ignorantiæ est, quæ iniquitatem, dum (5) excusat, condemnat; cum omnes, qui retro oderant, quia ignorabant quale esset quod oderant, simul ut (6) desinunt ignorare, cessent (7) et odisse. Ex his fiunt Christiani, utique de comperto et incipiunt odisse quod fuerant, et profiteri quod oderant; et sunt tanti (b), quanti et denotamur (8). Obsessam vociferantur civitatem (c), in agris, in castellis, in insulis Christianos; omnem sexum, VARIANTES.

[blocks in formation]

COMMENTARIUS.

(a) Quam potiorem sequimur præ aliis lectionem, inquit de Gourcy, ea sane præ aliis nitide, obvioque sensu sonat et egregio. Collocare caussam apud judices, idem est enim ac diem coram judice dicere, rem sigillatim explicare, minime vero rei caussam afferre. Nec totus eo loci est Tertullianus in assignandis odii in Christianos causis, quin potius præcipua eorum causæ capita recenseat. Summæ esse injuriæ eos damnare in hoc primo capite asserere aggreditur. Ineunte vero postea capite IV jam quinam sit genuinus ibidem sensus ipsemet aperte patefacit cum ait: Atque adeo quasi præfatus hæc ad suggillandum odii erga nos publici iniquitaten), etc. › EDD.

b Et sunt tanti. Perinde ac si dixisset, Tanta est corum multitudo, quanta vos non præterit, sed judicatis ac deploramini multa proclamatione dolentes sub prætextu justitie, et quasi accepto detrimento obsideri orbein hac Christiana religione, et ad hoc, nomen omnes homines confugere, ut merito de Ecclesia Iloratianum illud decantari posset: Merges profundo, pulchrior evenit. PAM.

c Obsessam vociferantur_civitatem, etc.), Barr. Civitatem obsessam vocif. Ex multitudine hominum undique ad veritatem confluentium probare conatur Septimius non tam iniquam Christianorum esse religionem ac illi suspicarentur, ad quam ubique et ab omni sexu et conditione tantus fieret concursus, adeoque non vulgus tantum instabile, sed et viri claritate natalium et existimatione insignes ad illam sectam transirent. Infra cap. 111. Bonus vir Carus Seius, tantum quod Christianus, et ibidem: Ego Lucium sapientem virum repente factum christianum demiror. Illud pati non poterant tenebris Gentilium addicti,unde vel Taciti illa indignatio, lib. xv. Annal. cap. XLIV. Repressaque in præsens (supplicio scil. Christi a Pontio Pilato necati) exitiabilis superstitio rursus erumpebut, non modo per Judæam originem ejus mali, sed per urbem etiam, quo cuncta undique atrocia aut pudenda confluunt celebranturque, loquitur de tempore Neronis. Plinius, lib. x. epist. 97. Multi enim omnis ætatis, omnis ordinis, utriusque sexus etiam, vocantur in periculum, et vocabuntur. Neque enim civitates tantum, sed vicos etiam, atque agros superstitionis istius contagio pervagata est. Hinc Rutilii, qui Honorii temporibus floruit, in Itinerario versu 395, amarulentum illud:

Atque utinam nunquam Judæa subacta fuisset
Pompeii bellis imperioque Titi.

Latius excise gentis contagia serpunt,
Victoresque suos natio victa premit.

:

Illi enim utriusque religionis ignari Judæos et Christianos confundebant. Unde Dion in Domitiano dicit ipsum Clementem et Domitillam, necessarios suos, illum capitis supplicio, hanc deportatione in insulam Pandatariam punisse, εἰς τὰ τῶν Ιουδαίων ἤθη ἐξοκέλλοντας. i. e. prolapsos in ritus Judæorum erant vero Christiani. Idem de Nerva successore tyranni refert vetnisse illum quemquam . οὔτε ἀσεβείας οὔτε ιουδαικοῦ KATITIKTI i. e. neque contemptus Deorum, neque Judaici ritus crimine in posterum accusare. Sulpitias Severus, lib. 14. Hist. sacræ : Qua tempestate Hadrianus existimans se Christianam fidem loci injuria perempturum,in templo ac loco Dominicæ passionis simulacra constituit. Et quia Christiani ex Judæis potissiC mum putabantur (namque tum Hierosolymæ non misi ex circumcisione habebat Ecclesia sacerdotem) militum cohortem custodias in perpetuum agitare jussit, quæ Judæos omnes Hierosolymæ aditu arceret. Quod quidem Christianæ fidei proficiebat, quia tum pene omnes Christum Deum sub legis observatione cred bant. Nimirum id Domino ordinante dispositum, ut legis servitus a libertate fidei atque Ecclesiæ tolleretur." Unde forsan nec Arrianus illos discernit Dissert. Epictet. 11. 9. ubi taxat illos qui philosophi personam sumunt : cum revera non sint. Té cũ, inquit, ororó jégecs σεαυτὸν; τί ἐξαπατᾷς τοὺς πολλοὺς; τί ὑποκρίνῃ, Ἰουδαῖος ὤν, Έλληνας; οὐχ ὁρᾷς, πῶς ἔλαστος λέγεται Ιουδαίος; πῶς σύρος ; πῶς αἰγύπτιος; καὶ ὅταν τινὰ ἐπαμφοτερίζοντα ἴδωμεν, εἰώθαμεν λέγειν· Οὐκ ἔστιν Ἰουδαῖος, ἀλλ' ὑποκρίνεται. ὅταν δὲ ἀναλαβῃ τὸ πάθος, τὸ τοῦ βεβαμμένου, τότε καὶ ἐστι τῷ ὄντι, καὶ καλεῖται ἰουδαίος. i. e. Quid appellas te Stoicum? quare decipis el. fallis tam multos? quam ob causam vis haberi inter Græcos, cum sis Judæus? an

D

nescis quam ob causam quis habeatur pro Judæo, pro Syro, pro Ægyptio? At quando conspexerimus aliquem incertarum partium, atque ancipite fide, dicere solemus: Judæus non est, sed simulat. Quum autem affectum induit baptizati et inter sectatores adsciti, tum revera el est et appellatur Judæus. Quamvis etiami Judæorum proselyti non incogniti ili fuerint ex furore illo quem Pharisæis adscribit Christus, Matth. XXIII. 15. Elegans vero verbum usurpat ènzuçotepiget, quod notat ita ad utramque partem propendere, ut quo pertineat nescias. Aristoteles de Anima, lib. 11. 8. ἔνια δέ τῶν ζώων ἐπαμφοτερίζει τὴν φύσιν, τῷ τε ἀνθρώ πῳ καὶ τοῖς τετράποσιν, οἷον πίθηκοι. i. e. Sunt qua natura ancipite, partim hominem, partim quadrupedem imitentur, ut simiæ; et rursus iv. 10. ó dè míonnos, diά tov τὴν μορφὴν ἐπαμφοτερίζειν, καὶ μηδετέρων τ' εἶναι και άμφος τέρων, διά τοῦτο οὔτε οὐρὼν ἔχει, οὔτε ισχία. i. e. Simias vero, quod controversa sit inter bipedes el quadrupedes,

ætatem, conditionem, etiam dignitatem (a) transgredi A hoc (b) ipso modo ad æstimationem alicujus latentis ad hoc nomen quasi detrimento morent. Nec tamen (1) boni promovent animos; non licet rectius suz

(1) Latentis Paris.

LECTIONES VARIANTES.

COMMENTARIUS.

quod quidem ad formam attinet, ideo nec caudam habet, nec nates: videlicet, ut bipes cauda vacat: ut quadrupes natibus. Et in pulchro puero venuste expressit Ausonius epigr. c. v.

Dum dubitat Natura marem faceretne puellam :
Factus eo pulcher pene puella puer.

Et in simili argumento de Gyge Cnidio Horat. Carm. 11. v. 21.

Quem si puellarum insereres choro,
Mire sagaces falleret hospites,
Discrimen obscurum, solutis
Crinibus, ambiguoque vultu.

B

Sed ut unde digressus sum redeam, procul dubio de Christianis loquitur fragmentum illud Seneca, quod nobis servavit Augustinus in lib. de Civitate Dei vi. 11. De illis sane Judæis cum loqueretur, ait : Cum interim usque eo sceleratissimæ gentis consuetudo convaluit, ut per omnes jam terras recepta sit. Victi victoribus leges dederunt. En cui commercium litterarum cum Paulo fabulantur! Quem locum eo libentius adduxi ut quæ ibi sequuntur emendem. Illi tamen, inquit verbis Seneca Augustinus, causas ritus sui noverunt, major pars populi facit, quod cur faciat ignoret. Ita habent libri optimi literis Longobardicis exarati, quorum collationem servo, non et major pars, ut passim legitur. quamvis enim in illo suo qualicunque scripto, quod jam deperditum est, superstitionem istam odiosam sibi damnet Seneca, fatetur tamen illos ritus sui causam nosse, cum major pars populi, Romani nempe, cujus vecordiam et ignaviam_ibidem taxabat, ignoret cur faciat id quod facit. Et sane præter MSS. auctoritatem evincunt id præcedentia C apud auctorem verba : Subjecit plane sententiam, qua significaret, quid de illorum sacramentorum ratione sentiret. Ait enim, illi tamen, etc. Facit huc etiam Suetonii locus in Domitiano, cap. xi. Præter cæteros Judaicus fiscus acerbissime actus est, ad quem deferebantur, qui velut professi Judaicam intra urbem viverent vitam, vel dissimulata origine imposita genti tributa non pependissent. Interfuisse me adolescentulum memini, quum a procuratore, frequentissimoque concilio inspiceretur nonagenarius senex an circumcisus esset. Vides circumcisions discrimine opus fuisse ut dignoscerentur. Imo adeo nullum discrimen inter has sectas facit Ælius Spartianus ut in principio vitæ Caracallæ de eo scribat : Septennis puer, quum collusorem suum puerum, ob Judaicam religionem gravius verberutum audisset, neque patrem suum, neque patrem pueri, vel auctores verberum diu respexit. Unde et Lampridius de Alexandro Severo Imperatore. Clamabatque sæpius quod a quibusdam sive Judæis sive Chris- D tianis audiveral, et tenebat; idque per præonem, quum aliquem emendaret, dici jubebat : Quod tibi fieri non vis, alteri ne feceris. Quem eundem Imperatore:n Christum inter Deos referre et templum illi exstruere voluisse narrat, sed prohibitum ab iis, qui consulentes sacra, reperérant omnes christianos futuros, si id optato evenisset et templa reliqua deserenda : De multitudine Christianorum adi etiam infra apud Auctorem nostrum cap. xxxv. et quæ ibi notantur. Hav. a Et jam dignitatem) Recte ita Rigalt. et MS. Lugd. Bit. Alii etiam. quomodo MS. Fuld. Xiphilinus in epitome Diouis de crudelitate Domitiani. Kai rộ xùtó̟ ἔτει ἄλλους τε πολλοὺς, καὶ τὸν Φάβιον Κλήμεντα, υπατεύ οντα,καίπερ ἀνεψιον ὄντα,καὶ γυναῖκα καὶ αὐτὴν συγγένη ἑαυτοῦ Φαβία» Δομιτίλλαν ἔχοντα, κατέσφαξεν ὁ Δομιτίωνος, ἐπηνέχθη δὲ ἀμφοῖν ἔγκλημα ἀθεότητος, ὑφ ̓ ἧς· καὶ ἄλλοι ἐς τὰ τῶν ἰουδαίων ἤθη ἐξοκέλλοντες πολλοὶ κατεδικάσθησαν. Η δὲ Δομιτίλλα ὑπερωρίσθη μόνον εἰς Πανδατερίαν. i. e. Eodem

anno Domitianus cum alios multos, tum vero Fabium Clementem Consulem [etsi patruelis ejus erat, et Flaviam Domitillam Domitiani consanguineam uxorem habebat] morte affecit, illato ambobus crimine atheismi [ita enim Christiana religio vocabatur quæ Deos irridebat] Cujus rei causa multi, qui in mores Judæorum transierant, damnati sunt: quorum pars occisa est, pars spoliata facultatibus: Domitilla tantummodo in Pandatariam relegata est. Nota etiam hic Judæos et Christianos confundi, et repone pro pàßiov plàß‹ov, ut expresse dicitur a Suetonio in Domit. c. xv. nec alias patruelis principis esse potuit nisi ex gente Flavia non Fabia. Uxor ejus videtur hoe nomen adepta in honorem matris Domitiani, quæ ità vocabatur et cum cognomine filia mature periit. Addit ibidem Xiphilin. virum clarissimum Glabrionem ob idem crimen periisse. Τὸν δὲ δὴ Γλαβρίωνα τὸν μετὰ τοῦ Τραιάνου άρξαντα, κατηγορηθέντα τά τε ἄλλα καὶ οἰκ οἱ πολλοὶ, καὶ ὅτι καὶ θηρίοις ἐμάχετο ἀπέκτεινεν. i. e. Glabrionem quoque, qui cum Trajano magistratum gesseral, accusatum præter cætera superioris criminis, etiam cum bestis quando pugnasset, interfici jussit. objectus enim fuerat ab illo leoni ferocissimo, quem ope Dei et virtute sua confecerat. Singularis quoque est inscriptio quæ reperitur in cœmeterio D. Agnetis via Nomentana, referente Aringio Romæ Subterra. lib. 111. cap. 22. p. 340.

SIC PREMIA SERVAS VESPASIANE DIRE CIVITAS VBI GLORIE TUE AUTORI PREMIATUS ES MORTE GAUDENTI LETARE PROMISIT ISTE DAT KRISTUS OMNIA TIBI QUI ALIUM PARAVIT THEATRUM IN CELO. Refert Aringius ad Domitianum qui Gaudentio architecto theatri ædificandi curam commiserat, eique, cum alia, tum civitatem dono daturum promiserat; hunc autem re perfecta, cum velut Christianus delatus esset ad principem, martyrium putat pro mercede sortitum esse. Quam conjecturam impugnat Reinesius in inscript. p. 955. legens VE. PASIANI. VIRE. CIVILITAS ÜBI. ut sit interjectio minantis et detestantis, et refert ad Antoniuni Bassianum Caracallam, qui sexte persecutionis auctor fuit. negatque Vespasiani nomine insignitum unquam Domitianum, quod tamen probant, quæ citat flermolaus Barbarus ad Plinii Præfat. monumenta prisci æris, in quibus ita scriptum est, IMP. CÆS. DOMITIANUS VEŠP. AUG. GERM. JOVI VICTORI. Unde dubium ad quem referri debeat illud nomen in rarissimo magni eris nunimo apud Patinum in Thes. p. 148. ubi ab una parte superbissimi amphitheatri structura, ab altera ligura spoliis insidens, com ramo olive, et hac inseriptione DIVO AUG. DIVI VESP. F. VESPASIAN. Etenim ad Titum referri potest, ut sit Vespasiano, et ad Domitianum qui id memoriæ fratris tribuerit; quamvis ad priorem potius pertinere arbitrer; cum aliter nomen imperatoris noa exprimatur. Cuicunque Imperatori tribuenda sint verba, satis obscure cerle theatri structura intelligitur per illa GLORIE TUE AUTORI ex oppositione theatri in cœlo. Quod si ad Domitianum referas, malim secundo versu legere

CIVILITAS UBI GLORIE TUE AUTORIS.

ita enim de illo Svetonius, cap. XVIII. Commendari se verecundia oris adeo sentiebat, ut apud Senatum sic quondam jactaverit, Us que adhuc certe animum meum probastis et vultum. Vox ALIUM .quoque offendit me in ultimo versu male forsan descripta' pro AGION. i. e. Sanctorum. Hav.

c Nec tamen hoc etc.) Acer ad inquirendum stimulus, tot ac tales homines ad sectam illam tran

picari, non libet (1) propius experiri. Hic tantum A injuste odisse; si vero de merito constet, non modo humana (2) curiositas torpescit, amant ignorare, cum alii gaudeant cognovisse. Quanto magis hos Anacharsis denotasset imprudentes de prudentibus judicantes, quam immusicos (3) de musicis (a)! Malunt nescire (b), quia jam oderunt; adeo quod nesciunt, præjudicant (4) id esse, quod, si sciant, odisse non poterant (5); quando si nullum odii debitum deprehendatur, optimum utique sit desinere

[blocks in formation]

nihil odii detrahatur (c), sed amplius acquiratur ad perseverantiam, etiam justitiae ipsius auctoritate. Sed non ideo, inquit (6), bonum, quia multos convertit (d). Quanti enim ad malum (e) præformantur (7), quanti transfugæ in perversum? Quis negat (8)? Tamen quod vere malum est, ne ipsi quidem, quos rapit, defendere pro bono audent. Omne malum aut timore aut pudore natura perfudit (/). LECTIONES VARIANTES.

[blocks in formation]

COMMENTARIUS.

sire. quare augetur ignorantiæ crimen, quod non B præformantur, quasi illos respiciat quos Cebes ex hisce exemplis ad penitius inquirendum moveatur, non enim ut vulgus, cujus aures et oculi sæpe testes mali sunt, ut ait Publius, ita et qui sapere existimantur et in bonis quod perdant habent, tam repente transirent, nisi occultum et ignotum quoddam antea bonum sese ipsis obtulisset. Infra cap. ult. Illa ipsa obstinatio quam exprobratis magistra est. Quis enim non contemplatione ejus concutitur ad inquirendum quid intus in re sit? quis non ubi requisivit accedit? ubi accessit, pati exoptat?

(a) Anacharsis. Laertius in ejus vita : Ozʊpájet dè ěpn πῶς τοῖς Ἕλλησιν ἀγωνίζονται μὲν οἱ τεχνίται, καὶ κρίνουσι de oi μǹ texvitai, hoc est, interprete Rhenano: Mirari autem se dixit, quomodo apud Græcos, artifices quidam certarent, verum judicarent qui non essent artifices. PAM.

(b) Malunt nescire. Causam ostendit cur in illis exemplum aliorum et curiositas humana non ultra progrediantur, quia malunt nescire, etc. Minueius @ p. 51. ut ante incipiant homines odisse quam nosse ne cognitos aut imitari possint, aut damnare non possint. Quo facit et illud Senecæ Epist. XXIX, de quodam Marcellino Raro ad nos venit, non alia ex causa, quam quia verum audire timel. a quo periculo jam abest: nulli enim nisi audituro dicendum est. HAV.

:

(c) Odii detrahatur. Ms. Fuld. legit odio detrahatur. Non dissimile valde est argumentum, quo utitur Prometheus ad Jovem, apud Lucianum, vinculis solvi et a Caucaso liberari cupiens. Οὐ γὰρ ἀγνοήσεις αὖθις ἔνθα ὁ Καύκασος ἔστιν. οὐδ ̓ ἀπορήσεις δεσμῶν ἤν τι τεχνάζων ἀλι· a. i. e. Non enim ignoras rursus ubi Caucasus est? neque indigebis vinculis, si quo modo versutias agens deprehendar. Fictusque ille latro apud Apuleíum in Asino lib. vu. præsertim vobis, si sententia hæc mea displicuerit, liceat rursus ad asinum redire. Sensus est, cognosci utique debere causam Christianorum, quæ si insons, illi tamen eam odisse si velint possunt, quamvis bene meritis non insidiari debere ille apud

Curtium ait lib. vi. 10. sin secus accidat in criminis examinatione, justa odii causa est, ut quæ etiam jusfitiae auctoritate nitatur. Idem Curtius vi. n. in fine: Itaque anceps quæstio fuit : dum inficiatus est facinus, crudeliter torqueri videbatur, post confessionem, Philolas ne amicorum quidem misericordiam meruit. Hav.

(d) Quia multos convertit) Hanc superius causam in prærogativam suam traxerat Auctor, tot omnis generis, sexus, locorum, ad Christianos transire: sed quia juxta Publii illud verf. 148.

Est turba semper argumentum pessimi, ideo diluit hanc objectionem egregie in sequentibus ex virtute Christianorum. Dixerat ante quoque, non tantum omnem sexum, sed et dignitatem ad hoc nomen transgredi, facilem inde quoque viam defensioni monstrante eodem Publio versu 489.

Non qua multis placeas, sed qualibus, stude (Hav.). (e) Admalum præformantur. Editio Barræi et Pamelii TERTULLIANI 1.

D

poculo Erroris et Ignorantiæ ab Impostura propinatæ largius haurire dicit, atque ita ad malum præformari, quum ii quos Tertullianus vocat transfugas, sint qui ibidem ab Opinionibus, Voluptatibus, etc. in transversum a recta via rapiuntur. Sed ipse Cebes dignus est cujus verba adscribantur. Opas, inquit ibi monstrator tabule, παρὰ τὴν πύλην θρόνον τοῦτον, καθ' ὅν εἰσπορέυεται ὁ ὄχλος, ἐφ ̓ οὗ κάθηται γυνή πεπλασμένη τῷ ἤθει, καὶ πιθανὴ φαινομένη, καὶ ἐν τῇ χειρὶ ἔχουσα ποτήριόν τι; ὁρῶ. Α'λλὰ τίς ἐστιν αὐτὴ, ἔφην. Α πάτη καλεῖται, φησὶν, ἡ πάντας τοὺς ἀνθρώπους πλανῶσα. Εἶτα τί πράττει αὐτὴ; Τοὺς εἰσπορευομένους εἰς τὸν βίον ποτίζει τῇ ἑαυτῆς δυνά μει. Τοῦτο δὲ τί ἐστι τὸ ποτόν ; Πλάτη, ἔφην, καὶ Α' γνοια. Εἶτα τί; Πιόντες τοῦτο, πορεύονται εἰς τὸν βίον. Πότερον οὖν πάντες πίνουσι τὸν πλάνον, ἢ ου; Πάντες πίνουσιν ἔφην. ἀλλ ̓ οἱ μὲν πλεῖον, οἱ δὲ ἧττον. Επι δὲ οὐχ ̓ ὁρᾷς ἔνδον τῆς πύλης πλῆθός τι γυναικῶν, ἐταιρῶν παντοδαπάς μορφάς έχε ουσῶν; ὁρῶ. Αὐτοὶ τοίνυν, Δόξαι καὶ Επιθυμίαι, καὶ ἥδο καὶ καλοῦνται. Οταν οὖν εἰσπορεύεται ὁ ὄχλος, ἀναπηδῶσιν αὐτὰ, καὶ πλέκονται πρὸς ἕκαστον, εἶτα ἀπάγουσι. Ποῦ δὲ ἀπάγουσιν αὐτοὺς; Δἱ μὲν εἰς τὸ σώζεσθαι, ἔφη, αἱ δὲ εἰς τὸ ἀπόλλυσθαι διὰ τὴν Α' πάτην, i. e. Videsne, inquit, juxta portam solium positum, qua turba ingreditur, cui mulier insidet, ficto vultu, argutaque specie, et manu poculum quoddam tenens? Video, inquam, sed quæ illa est? Impostura, inquit, quæ omnes homines deducit. Et quid agit illa? iis qui in vitam ingrediuntur, facultatem suam propinat. Quæ vero est illa potio? Error, inquit, et ignorantia. Quid tum? Hac pota veniunt in vitam. Num ergo omnes Errorem bibunt? Omnes bibunt, inquit; sed alii plus,alii minus. Nonne præterea intra portam vides turbam quandam mulierum præditarum variis meretricum formis? Video. Hæ ergo opiniones, cupiditates et voluptates appellantur, turbaque ingrediente exilientes, amplectuntur singulos, atque abducunt. Quo vero abducunt eos? Aliæ ad salutem, inquit, aliæ ad interitum ob imposturam. Sequitur ibidem: Oi de dià Thy äyria», καὶ τὸν πλάνον, ὃν πεπώκασι παρὰ τῆς Α'πάτης, οὐχ ευρίσ σκουσι ποία ἐστιν ἡ ἀληθινὴ ὁδὸς ἡ ἐν τῷ βίῳ, ἀλλὰ πλανῶν Ta. i. e. Illi vero propter ignorantiam et errorem, quem apud imposturam hauserunt, veram degendæ vitæ viam non inveniunt: sed temere oberrant. Et hanc quidem tabulam veteres sapientes sæpe respiciunt, ita ut Paulo Apostolo haud incognitam fuisse appareat cum aliis in locis, tuin Ephes., Iv. 22. Tòv malaiòv üv0çasπου τὸν φθειρόμενον διὰ τὰς Επιθυμίας τῆς Α' πάτης. Hinc illud Lucretii lib. 11, 9.

Despicere unde queas alios, passimque videre Errare, atque viam palantes quærere vitæ. Quomodo lectio hæc præformantur augeret sensum apud Tertull. nostrum, cum non tantum multi a bona via quam ingressi sunt avocentur ab opinionibus, etc. sed etiam plerique nimis poti de Imposturæ poculo tota via vel a principio aberrent. HAV.

(f) Natura perfudit. MS. Lugd. Bat. perfundit. Ele(Neuf.)

Denique malefici gestiunt latere (a), devitant appa- A condemnati (1) moerent; dinumerant in semetiprere, trepidant deprehensi, negant accusati, ne torti (b) quidem facile aut semper confitentur; certe

sos (c), mentis male impetus (2) vel fato (d) vel astris (e) imputant; nolunt enim suum esse, quod

LECTIONES VARIANTES.

(1) Damnati Semler. Condemnati Paris. et alii.

(2) Cod. Fuld.: mentis ignaviam.

COMMENTARIUS.

gans est hujus verbi usus, translatus a rebus liquidis, in quo, ut sæpe, secutus est Latinissimum auctorem Lucretium. Ille lib. IV. 80:

Tam magis hæc intus perfusa lepore Omnia conrident, conrepta luce diei. Idem describens vim mortis lib. codem, versu 921 : Namque jaceret

Æterno corpus perfusum frigore lethi.

[ocr errors]

Quia vero turbatur ita mens affectibus, non raro
foras ostendit monstri quid intus alat. Sallustius de
Boccho Mauritanie rege, dubitante an Sullam Ju-
gurthe, Jugurthamne Sullæ traderet
сар. схит. В
Maurus adhibitis amicis, ac statim immutata volun-
tate, remotis cæteris, dicitur secum ipse multa agita-
visse, vultu corporis pariter atque animo varius : quæ
scilicet tacente ipso occulta oris patefecisse. lege pec-
toris ex MS. magistri quondam mei Petri Francii.
ΠΑΝ.

(a) Gestiunt latere. Prout pulchre preces illorum describit Horatius lib. Epist. 1, xvi, 60.

Pulera Laverna,

Da mihi fallere; da justo sanctoque videri :
Noctem peccatis, et fraudibus objice nubem.
Impii poeta Lucretii pii versus sunt v. 1153. in im-
probos:

Nec facile est placidam, ac pacatam degere vitam,
Qui violat factis communia foedera pacis.
Etsi fallit enim Divum genus humanumque :
Perpetuo tamen id fore clam diflidere debet.

Quare salubre illud Ciceronis consilium: Satis per suasum esse debet, si omnes Deos hominesque celare possimus, nihil tamen avure, nihil injuste, nihil libidinose, nihil incontinenter esse faciendum. Hav.

(b) Ne torti quidem. Idem scelus ibidem apud Apuleium revalescente prorsus astutia, constantissime negare et accersere mendacii medicum non desiit. Et paulo post, evidentius etiam convicto nec rota vel equuleus, more Græcorum tormentis ejus apparata jam deerant: sed obfirmatus mira præsumptione, nullis verberibus ac ne ipso quidem succubuit igni. Cicero Partit. Orat. c. L. ubi torturam dissuadet: Alii autem, inquit, natura corporis, aut consuetudine dolendi, aut metu supplicii, aut mortis, vim tormentorum pertulerunt. HAV.

aut

(c) Dinumerant in semetipsos. Id est, recolunt collustrant et recensent intus semetipsos, hoc est, acta sua, vere semetipsos scrutantur. Numerare enim est recenscre, teste Virg., IV Georg.

Atque chao densos divum numerabat amores. Quod si penitius explices dinumerant, esse poterit, æstimant se; nam qui numeratur et censetur, in pretio aliquo est et censu. LAC.

(d) Vel fato. Primum objectum, in quod homo culpam a se removens conjicit. Zeno Stoicus olim servum, in furto deprehensum, cum castigaret, atque ille se purgaus reclamaret, fatale mihi erat furari, tangens doctrinam magistri, ille non inscite, et cædixar cap inquit. Illa enim natura hominis; objurgamus quotidie fatum, dicit Seneca in præstantissima illa epist. xc. Idem de Provid. c. v. ex illorum mente: Quare tamen Deus tam iniquus in distribufione Fati fuit, ut bonis viris paupertatem, vulnera, et acerba funera adscriberet? Idque ex disciplina Aristotelis, ut docet nos Theodoretus in pulcherrimo libello, qui inscribitur, Græcarum affectionum curatio, vel, Evangelica veritatis ex Græca Philosophia cognitio. p. edit. Sylburg. 86. Adde Lucianum Dia

C

log. xxv. cujus oratio cum minus sit religiosa, suċcedat illi Prosper Aquitanus, cujus verba sunt: Fati enim opinio vana est, et de falsitate concepta; prædestinationis autem fides multa sanctarum auctoritate Scripturarum munita est : cui nullo modo fas est ea, quæ ab hominibus male aguntur, adscribi : qui in proclivitatem cadendi non ex conditione Dei, sed ex primi patris prævaricatione venerunt. in responsionib. ad capitola Gallorum c. 1. et ibid. Prædestinationem Dei nullus Catholicus negat fatalem aut necessitatem, multi, etiam non christiani, refutant. Ipse enim Tertullianus de Anima c. xx. Super hæc si et alia quæ præsunt potestales: enim vero præsunt. Secundum nos quidem Dominus Deus, et Diabolus æmulus, secundum communem autem opinionem et Providentia et Fatum et Necessitas et arbitrii Libertas. Nam hæc et Philosophi distingunt, el nos secundum fidem disserenda suo jám novimus titulo. sapienter itaque ad Auctoris mentem magnus ille Homerus Odyss. A'. versu 32. apud quem Jupiter.

Ω πόποι, οἷον δή ν, Θεοὺς βροτοὶ αἰτιούνται.
ἐξ ἡμῶν γάρ φασι κάκι ἔμμεναι οἱ δὲ καὶ αὐτοὶ
Στῇσιν ατασθαλίησιν ὑπὲρ μόρον ἀλγέ ἔχουσιν.

Va Prob, quam nunc homines injuste Numine culpant !
Ex nobis namque esse mala ajunt: at sibi ipsi.

Nequitia propria, præter Fatum, mala gignunt Hav. (e) Vel astris. Significat vanam eorum opinionem, qui vitæ sue casus prosperos et adversos ab astris dependere credebant, quæ ars Genethliaca dicebatur vulgo, de qua etiamnum exstat vetustissimum carmen Manethonis Ægyptii, cujus Apotelesmatica primus luce donavit et ab interitu vindicavit præceptor meus, vir summus, Jacobus Gronovius: multa quoque apud Manilium Fulgentium et alios in hanc rem passim legas. Merito autem pro ridiculo habitum hoc a Christianis, melius edoctis, quorum passim scripta perstringunt vanissimam hanc opinionem. Noster de Idololatria c. ix. De astrologis ne loquendum quidem est. Sed quoniam quidam istis diebus provocavit, defendens sibi perseverantiam professionis istins, paucis utar. Non allego, quod idala honoret, quorum nomina cœlo inscripsit, quibus omnem Dei potestatem addixit: quod propterea homines non putant Deum requirendum, præsumentes stellarum nos immutabili arbitrio agi, etc. quos ibidem ex Suetonio Urbe et Italia expulsos quondam narrat. Valerius Maximus lib. 1. c. 4. C. Cornelius Hispallus prætor peregrinus M. Popillio Lænate Cn. Calpurnio consulibus edicto Chaldæos intra decinum diem abire ex Urbe, atque Italia jussit : levibus Det ineptis ingeniis fallaci siderum interpretatione, quæ stuosum mendaciis suis caliginem injicientes. Eximii ex veteribus Theologi, Prosperi Aquitani, versus ad hanc vanitatem pertinentes adscribendos duxi, autem ex aureo poemate de Providentia Dei.

sunt

Sed, quo te præceps rapit orbita? vis bonus esse
Absque labore tuo? credis hoc cedere posse,
Si tibi mutentur natalia sidera, quorum
Te pravum decursus agit, quid vana vetusti
Perfugia erroris Chaldæis quæris in astris?
Quamvis sollicitis adeas coelestia curis,
Et penitus causas rerum scruteris apertas,
Non renuit mage nosse Deum, quam cuique elemento
Naturam dederit: qua pontum fege moveri
Jusserit aut teneris quam vim conseverit auris :
Sidereosque ignes ia quæ momenta creavit.
Qui cum sincerus sit fons æquique bonique,
Immitem jussis legem præscripsit iniquis,

Si prius ipse hominum mores constrinxerat astris.
Namque adversa sibi sunt hæc, nimiumque repugnant,
Exigere insontes actus: delictaque pœnis
Afficere, et cunctos eadem ad promissa vocare:

« PoprzedniaDalej »